Text List

Caput 5

Caput 5

An potestas ferendi leges civiles perseveret in christi ecclesia, et per eas obligare possit christianos seu fideles baptizatos

CAPUT V. AN POTESTAS FERENDI LEGES CIVILES PERSEVERET IN CHRISTI ECCLESIA, ET PER EAS OBLIGARE POSSIT CHRISTIANOS SEU FIDELES BAPTIZATOS.

1. Judae Galilei error. — Quae hactenus diximus de naturali potestate humana ad leges civiles ferendas generalia sunt ad omnes Ethnicos et infideles; ut ergo nobis usui esse possint (quia de his legibus, prout sunt in usu Ecclesiae et ad mores fidelhum pertinere possunt, in praesenti tractamus), necessarium est doctrinam datam ad Ecclesiam Christi applicare, et quomodo in ea locum habeat et servanda sit exponere. Circa propositam ergo quaestionem fuit error circa tempora Christi et Apostolorum exortus quorumdam dicentium, non esse licitum fidelibus alium dominium recognoscere praeter Deum, ideoque saecularibus principibus aut eorum legibus obediendum non esse. Ita refert Hieronymus ad Tit. 3 in principio, censetque auctorem hujus erroris fuisse Judam illum Galilaeum de quo refertur Actor. 5, "Estitisse in diebus professionis", id est. ortus et Nativitatis Christi, quando erit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur unircersus orlis, et ibant omnes ut profiterentur, ut dicitur Lucae 2 ; et additur de illo Juda quod acertit populum post se.: quid autem ille praedicarit incas non explicat. Hieronymus autem refert, dicens : Inter cetera hoc quasi probabile proferebat ea lege, mullum debere dominum , nisi solum Deum vocari, et eos qui ad templum decimas deferrent, Ceesari tributa non redderc. Et hanc haeresim (ait) multum percrebuisse usque ad tempora praedicationis Christi, et illius occasione Pharisseos misisse discipulos suos ad Christum interrogandum, an liceret censum dare Caesari, etc., Matth. 22. Addit Anastas. Nicen. q. 67 in Scripturam, sectatores hujus Judae Gahlaei vocatos fuisse Galifaeos , et prohibuisse offerre sacrificia pro imperatore et populo romano, et ideo interfectos fuisse a Pilato. Hos enim credit esse illos Galileeos quorum sanguinem miscuit Pilatus cum saá crificiis eorum, ut attigit Lucas cap. 13; nec vero ideo haeresis ipsa extincta est, sed usque ad tempora Apostolorum durasse creditur; quia Apostohl Galilaei erant et novam doctrinam praedicabant , venisse dicuntur in suspicionem, quod credentes etiam averterent ab obedientia principum saecularium ac legum civilium. ita sentit Hieronymus supra, dicens ideo Paulum tum ibi, tum ad Rom. 13 monere Christianos ut obediant principibus, quia Jude Galilei dogma adhne per illud tempus vigebat. Chrysostomus etiam homil. 23 ad Rom. : PIarima inquit) tunc temporis circumferebatur fama traducens Apostolos veluti seditiosos, rerumque novatores, qui omnia ad evertendum leges communes et facerent, et dicerent.

2. Non invenio autem vel ab ahis Patribus, vel ab aliquo ex antiquis scriptoribus declaratum an re vera illis temporibus fuerit aliquis haereticus et apostata a fide Christi, qui specialiter conatus fuerit errorem hunc in Ecclesiam introducere, et Christianis suadere legibus imperatorum non esse subjectos : nam Judas ille Galilaeus et ante Christi praedicationem fuit, et de solis Judaeis videtur fuisse locutus. An vero post illum fuerit aliquis idem asserens de Christianis , vel solum per falsos rumores ea suspicio sparsa fuerit contra Christianos tempore Apostolorum, mihi non constat : Chrysostomus autem et alii magis hoc posterius indicant, nec inter haereses antiquas quae post Christum fuerunt invenio hanc referri ab Epiphanio, August., Damasc. aut aliis. Nostris vero temporibus Lutherus hanc haeresim magna exaggerationc docuit: dixit enim Christianis nullam legem sive ab hominibus sive ab Angelis ullo jure imponi posse, nisi quantum ipsi velint ; neque principes habere jus super christianum hominem, et quidquid aliter fit tyrannico spiritu fieri. Ita refert Prateol. in Luthero, anno 1520. Posteaque eumdem errorem secuti sunt Anabaptistae et Trinitarii, de quibus refert Bellarmin. lib. 2 de Laicis, cap. 2, quod dixerint non licere Christianis gerere magistratus, nec inter Christianos debere esse tribunalia, judicia, etc.

3. Fundamentum istorum sumitur ex redemptione Christi et libertate quam per ca obtinuit credentibus in ipsum. Sic intelligentes illud Matth. 17 : Ergo liberi sunt fila - ubi per filios omnes Christianos intelligunt, quos dicunt esse liberos a tributis regibus solvendis (de his enim Christus loquebatur); unde fit etiam ut sint liberi ab eorum regimine et potestate : nam haec mutuo se consequuntur. Idque confirmant ex illo Lucae 22 : leges gen- tium dominantur eorum ; vos autem non sic. Et illud Matth. cap. ult. : Baptizantes eos, etc., docentes servare omnia quecumque mandavi volis ; non ergo mandata hominum. Item illud 1 Corinth. 7 : Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum.

4. Hic etiam adduci possunt illa testimonia quibus haeretici utuntur ad probandum omnes fideles esse liberos a lege : nam cum id dicant etiam de lege naturali, multo magis dicent idem de lege civili : unde etiam consequens est ut de omnibus fidelibus idem dicere debeant; tum quia ipsi dicunt omnes fideles esse justos, si tamen ea fide quam ipsi fingunt, id est, certa fiducia de sua justitia, quia tunc nihil eis imputatur , etiamsi contra quamcumque legem sit ; tum etiam quia ipsi dicunt Christum liberasse omnes a jugo cujuscumque legis; ergo nemo potest eos subjicere, sive justi sint, sive non sint.

5. Magistratum civilem in lege gratie permanstsse.— Nihilominus dicendum est primo: Magistratus civilis etiam in lege gratiae et inter Christianos permansit, suamque vim et potestatem retinet cum moderatione tali statui accommodata. Hanc ultimam partem remittimus in librum sequentem, ubi de spirituali potestate legislativa dicendum est : nam haec moderatio tota consistit in subordinatione magistratus civilis ad Ecclesiasticum, et ideo sine hujus cognitione explicari non potest; omissa ergo hac parte conclusio posita est de fide. Probatur primo ex his quae insinuavimus, referendo antiquum errorem Judae Galilaei : nam ille virtute damnatus fuit a Christo Domino, quando illa occasione (ut supra dicebamus) interrogatus an liceret dare Caesari censum, respondet Lucae 20 et Matth. 2: "Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo". Ex quo loco colligitur praeceptum solvendi tributa principibus, Justin. Apolog. 2 pro Christianis, aliquantulum a principio; quod etiam confirmavit Christus Matthaei 17, cum jussit tributorum exactoribus pro se et Fetro reddi tributum : expenduntque Iren. lib. 5, cap. 24, et Ambr. libro 4 in Luc., cap. penultimo, dicentes ibi esse datum spirituale documentum, quo christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti: et habetur in cap. Magnum, 11 q. 1; imo multi censent, cum Christus dixit Joan. 10: Quot ante me venerunt, "fures sunt et latrones", non solum propter antiquos pseudoprophetas, sed propter eos qui proxime praecesserant, inter quos ille Judas fuerat, id dixisse: ut videri potest in Chrysost., Theophyl. et Euthym. quos sequuntur Toletan. et Maldon. Joannis 10, et Lorin. Actor. 5, qui alios referunt. Posset vero quis dicere illos eo tempore errasse, quia nondum verus Christus venerat, nec suam Ecclesiam instituerat, et ita Christi verba solum ad illud tempus referri.

6. Igitur ad hoc praeveniendum et cavendum, Apostoli ex professo errorem illum refutarunt tanquam valde perniciosum Ecclesiae, fideique propagationi. Expressa satis est sententia Pauli al Rom. 13: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Quae verba de potestate et magistratu civih Chrysost. et communiter expositores intelligunt, et Nazianzen. orat. 17 ad Populum timore percul., et Iren. supra, et optime August. Epist. 54 ad Maced., et Basil. in Constit. moral., cap. 23. Qui non excludunt ecclesiasticam potestatem, sed potius Basil. inde sumit a fortiori argumentum in favorem illius, de quo postea videbimus. Qualis sit autem illa objectio declarat Apostolus dicens : Ideo necessitate subditi estote, quasi diceret non esse urbanitatis subjectionem, vel arbitrariam, sed necessariam et ex obligatione: et originem ac primariam radicem assignat, cum totam hanc potestatem ad Deum refert, ut in eo capite sequenti latius exponemus. Similem sententiam habet Paul. ad Titum 3 dicens: "Admone illos principibus et potestatibus subditos esse". Et 1 Pet. 2: "Subjecti estote omni humanae creature propter Deum", id est, omni homini qui vicem Dei gerit in terris, et ad quem refertur subjectio illi exhibita, et subdit : "Sive regi tanquam praecellenti", etc.

7. Ratio conclusionis. — Nota inusta primitivae Ecclesiae, quae et modo nobis. —Et potest a posteriori confirmari : nam supra ostensum est magistratum politicum ex natura rei convenire humano generi et communitati , ex quo vero principio sequitur reges gentium priusquam ad Ecclesiam veniant esse veros reges, si justo titulo regna possident: dici asutem non potest quod propter conversionem ad fidem, vel ipsorum vel suorum subditorum, sua regna et dominia amittant ; ergo etiam in Ecclesia retinent suam potestatem , quam veluti naturali jure seu ordine possidebant. Minor patet, tum quia illud fuisset magnum fidei impedimentum ; quis enim rex fidem susciperet vel a suis subditis recipi permitteret, si crederet eo ipso marere privatum suo dominio, vel subditos fieri a sua obedientia liberos? Tum etiam quia hoc statim apparet injustum, et re vera est, nisi ex Dei revelatione ostendatur ejus voluntate esse factum; at hoc ostendi non potest ; imo contrarium constat, et sine dubio ita expediebat ad fidei puritatem et ad omnem calumniam vitandam: unde antiqui Patres advertunt, in initio praedicationis Evangelicae, daemones et hostes fidei hanc notam et infamiam religioni Christiana inurere voluisse, quod principatus humanos everteret, et libertatem ac confusionem quamdam introduceret, et ideo Apostolos Petrum et Paulum ex professo tanto malo occurrisse. Ita Chrysostomus et Hieronymus quos in principio citavi.

S. Et idem sentit Justin. Martyr. dicta Apologia 2 pro Christianis, ubi ex professo persuadere conatur imperatori potestatem quam habebat tunc in Christianos ad justitiam exercendam ab eis recognosci. Imo addit: A eobis autem hoc etiam contendimus , ut eos qui non congruentes ejus (id est, Christi) decretis et preeceptis vivunt, tantumque Christiani dicuntur , suppliciis coerceatis. Et MAugustinus, Conc. 31, in id Psalm. 118: Principes persecuti sunt me gratis, eleganter expendens particulam illam gratis, ait: si Evangelium eos suis regnis privaret, videri possent non gratis nec sine occasione persecutiones contra illud excitasse ; nunc autem vere gratis, quia non eripit mortalia, quia regna dat coelestia: unde cum Prophetae praedixerunt reges terrae ad Christum convertendos fuisse, ut Isai. 49 et 60, non significarunt amissuros fuisse regna eo quod Christo subjicerentur, sed illuminandos ut melius possent judicare terram, juxta illud Psalm. 2: "Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terrum, servite Domino in timore", etc. Et constat a principio Ecclesiae id observatum esse in imperatoribus Philippo et Constant., et postea in aliis, et usque hodie servari in his provinciis, et regnis quae de novo ad fidem convertuntur. Imo recte expendit Dasil., dicto cap. 23 Constitutionum, non solum debere Christianos parcere suis regibus conversis ad fidem, sed etiam quod mapus est (inquit), etium illis quorum vita impia erat : nam tales erant principes saeculi, quando Apostoli illis obedire praecipiebant, utique in his, quae mala non sunt, nec Deo contraria, quia naturalis justitia hoc postulat cui Evangelium non contradicit. Ideoque tales reges per bellum privari non possunt sua potestate, nisi in Christianae religionis injuriam vel fidelium subditorum perniciem illa abutantur, ut est constans sententia apud theologos.

9. Secunda ratio a priori ec Augustino. — Denique rationem a priori hujus veritatis sumo ex Augustino, lib. 19 de Civit., cap. 17, ubi veritatem catholicam his verbis proponit: Civitas caelestis, vel potius pars ejus, dum apud terrenam civitatem velut captivam vitam sue peregrinationis agit, legibus terrene civitatis, quibus hec administrantur, que sustentandee vite mortali accommodata sunt, obtemperare non dubitat. Hoc autem in virtute sic probat: Terrena civitas, etiam quae non vivit em fide, Iumanwn panem appetit, in eoque deftgit imperandi. obediendique concordium civium, ut sit eis de rebus ad mortalem vitam pertinentibus quaedam compositio voluntatum. At coelestis etiam civitas dum hic peregrinatur, ista pace necesse est utatur, donec ipsa cui talis pae necessaria est mortalitas transeat ; ergo necesse est illam servare leges civitatis terrenae quae ad illam pacem juvant, ut quando commutnis est mortalitas, communis etiam sit paa et concordia : unde concludit inferius : Haec ergo ceelestis civitas, dum peregrinatur in terra, ec omnibus gentibus cives evocat, atque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus, legibus institutisque diversum est, quibus paa terrena vel conquiritur, vel tenetur ; nihil eorum rescindens, vel destruens: imo etiam servans, ac sequens, quod licet diversum sit in diversis rationibus, ad unwmn tamen eumdemque finem terrene pacis intenditur, si religionem, qua unus summus et verus Deus colendus docetur, non impedit. Est ergo summa rationis quod finis civilium legum per se bonus est, et Christianis etiam necessarius ; ergo etiam leges quae ad illum ordinantur, et magistratus a quibus condi possunt, sunt in Ecclesia necessarii. Item hic ordo naturalis est, et gratia non destruit naturam, sed perficit, et Christus non prohibuit hunc modum regiminis; ubi enim est prohibitio? Tandem sine potestate temporali et civih non posset spiritualis ordo et regimen protegi, vel conservari, ut ipsa experientia docet: unde egregie dixit Nazianzenus dicta Orat. 17: S' ubmittamus nos tun Deo, tum aliis, tuwn iis qui imperium in terra gerunt : Deo quidem omnibus de causis, alii autem aliis propter charitatis fadus, principibus denique propter ordinem publiceque discipline rationem.

10. Respondetur haereticis.—Ad fundamenta haereticorum facilis est responsio: nam Christus, dicens Matth. 17, "ergo liberi sunt filii", de se ipso potissimum loquebatur: vanum ergo est et sine fundamento dictum, ibi nomine filiorum intelligi omnes Christianos, et ideo omnes illos esse exemptos jure divino a tributorum solutione: neque ullus Sanctorum ita illud exposuit, sed contrarium ipsi docuerunt cum Paulo Rom. 13, consentanae ad Christi doctrinam in aliis locis, ut ostensum est. An vero ibi comprehensi fuerint clerici omnes vel immediate, vel saltem in Petro, in tractatu de immunitate ecclesiastica disputatum est. Ad secundum, dicitur Christum ibi non prohibere temporale regnum, sed monere discipulos suos, tum ut principatum non ambiant ; tum, ut si praesidere cogantur, non sint tanquam dominantes, sed potius ut ministrantes. Duo enim de regibus gentium proposuit, unum, quod non regere, sed dominari et in servitutem redigere subditos volunt; aliud, quod titulos honoris et excellentiae affectant : Vos autem (inquit) non sic, sed qui major est in volis fiat sicut ainor, et qui praeecessor est, sicut ministrator. Similia habet Matth. 20 et Marc. 10, et ubique reprehendit nimiam cupiditatem dominandi, pravum usum, non legitimum imperium, et ita exponunt in illis locis Ambrosius, Hierony mus et Chrysostomus.

11. Ad tertium, ex Matth. ultim. respondetur primo, Christum dicendo, docentes eos servare omnia quecunque mandavi vobDis, non exclusisse alia, sed ea commemorase quae maxime necessaria erant, quaeque jam tunc erant stabilita. Deinde dico ibi in virtute comprehendisse reliqua, quia ipse praecipit servare integre legem naturalem, et dare unicuique quod suum est, et facere aliis quod unusquisque vult sibi ab aliis fieri : in his autem principiis fundatur quod sit obediendum superioribus potestatibus in quocumque ordine : unde in illis verbis continetur quod fideles debeant obedire parentibus, et servi dominis, et subditi Praelatis; alias juxta haereticorum sensum, omnis obedientia, hominibus praestanda, esset sublata per illa verba Christi, quod est contra omnem rationem et contra verba ejusdem Christi Lucae 10: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit ; quae, licet de Praelatis Ecclesiae praecipue dicta sint, in omnibus superioribus legitimis cum proportione locum habent, juxta illud ad Colos. 3: Sicut Domi7.0, et non hominibus, etc. Et infra: Domino Christo servite : et clarius ad Ephes. 6: Serei, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo; et 1 Petr. 2: Servi, subditi estote dominis, etc.

12. Ad quartum testimonium, ex 1 Cor. 7: Nolite servi fieri hominum, facile respondetur ibi non de servitute corporali, sed de spirituali esse sermonem, ut patet ex praecedentibus verbis, pretio empti estis et ita facti Christi servi, ut ibi saepius dixerat; huic autem servituti opponit servitutem hominum ; loquitur ergo de spirituali servitute : nam de corporali jam dixerat nihil obstare Christi servituti: imo consilium dederat, sereus vocatus es, non sit Ltibi cure : tunc autem dicitur quis fieri servus hominum servitute peccati, quando ut placeat hominibus displicet Deo, et quando temporalibus dominis contra Dei honorem obsequitur, et ita dixerat ibi paulo superius : Quod si infidelis discedit, discedat. Non enim servituti sub)ectus est frater aut soror in huyusmodi. In pace autem vocavit nos Deus. Obedientia ergo ad homines si sit justa et honesta, non est contra Christi redemptionem, sed est paci et justitiae consentanea. Atque ita exposuit illa verba Chrysost. homil. 19, in 1 ad Corint., qui etiam addit posse servum manentem servum secundum humanam conditionem exuere conditionem servilem, non serviendo domino ut homini, sed ut Christo, ut alis locis citatis Apostolus consulit; et posset etiam exponi, nolite fieri servi lominum, cum sitis a Christo redempti, ipsi servite in hominibus; et ita non efficiemini servi hominum, tametsi conditione sitis servi; quae posterior expositio veram continet doctrinam, sed prior est litteralis : nam illa verba (ut idem Chrysostomus notat) non ad servos tantum, sed ad homines etiam liberos dicta sunt, ut nolint fieri spiritualiter servi, cum tanto pretio sint redempti :.et ita etiam exposuit Ambrosius in id Psalm. 43: Vendidisti populum tuum sine pretio. Ad rehqua haereticorum fundamenta in primo libro responsum est, et contra falsam libertatem Christianam, quam ipsi fingunt, in libro sequenti, et latius in ultimo hujus tractatus disseremus. Contra fictionem autem illam de justificatione per imputationem mediante sola fiducia in Christum, in tractatu de Gratia dicendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5