Caput 6
Caput 6
An haec potestas ad ferendas leges civiles obligantes universam ecclesiam sit in summo pontifice
CAPUT VI. AN HAEC POTESTAS AD FERENDAS LEGES CIVILES OBLIGANTES UNIVERSAM ECCLESIAM SIT IN SUMMO PONTIFICE.
1. Diximus esse in Ecclesia Christi potestatem temporalem ad obligandos Christianos legibus civilibus; nunc videndum sequitur apud quos sit haec potestas, et prius dicemus an sit aliqua talis potestas universalis pro tota Ec- clesia, et postea quo modo re vera distributa sit. Respectu autem universalis Ecclesiae, de duabus maxime personis dubitari potest, scilicet, Pontifice summo et imperatore, de quibus sigillatim dicemus. Multi ergo doctores tradiderunt Pontificem summum habere directam potestatem ad ferendas leges civiles pro universa Eeclesia; imo, quidam dixerunt habere illam pro universo orbe. Moverique poterunt, quia Christus Dominus illam habuit, et vices suas Vicario suo plene concessit : unde D. Petro ait Ecclesia: 7725i tradidit Deus omnia regua mundi. Verumtamen, si haec sententia intelligatur de universo orbe prout includit non tantum fideles, sed etiam infideles priusquam ad fidem convertantur, et de directa potestate et jurisdictione in illos, est clare falsa; quia Christus Dominus nunquam concessit Ecclesiae hanc potestatem; sed solum, respectu infidelium, dedit potestatem et jus praedicandi illis, dicens Matth. ultimo: Zuntes docete omnes gentes : ubicumque autem dedit potestatem gubernativam , loquitur respectu fidelium, Joan. 21: Pasce oves meas, et Matth. 16 prius dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petrum cdificabo Ecclesiam meam. Et postea addidit : Quodcumque ligaveris, etc., et cap. 18 prius dixit : Dic Ecclesie, et postea : Quecumque alligaveritis, etc. Atque ob hanc causam dixit Paul. 1 Corinth. 5: Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare, id est, de infidelibus qui sunt extra Ecclesiam et non subjacent jurisdictioni ejus : unde Innocentius III, cap. Gaudemus de Divort., dixit constitutiones canonicas non obligare extra Ecclesiam paganos ; multo ergo minus possent obligare leges civiles latae a Pontifice per directam potestatem. Hinc etiam omnes theologi, in materia de fide, pro comperto habent non posse Pontificem vi cogere infideles ad sibi obediendum: at vero si haberet directe supremam potestatem temporalem in illos, posset illos juste cogere ; imo reges ipsi infideles non essent veri et supremi reges in temporalibus, sed tenerentur recognoscere Papam ut superiorem principem in illo ordine, quod est manifeste falsum, et contra usum et sensum Eecclesiae.
2. Alter ergo potest illa sententia intelligi de orbe christiano, ita ut in universa Ecciesia habeat summus Pontifex hanc directam potestatem a Christo datam, et consequenter de se extendatur ad totum orbem simpliciter, si totus fidem, ut tenetur, suscipiat ; de facto vero solum in his partibus orbis in quibus est Ecclesia illam exercere valeat, sive illam per se exerceat, sive per imperatorem cui illam demandavit ; et hoc sensu tenuerunt illam opinionem Alvarus Pelagius lib. 1 de planctu Ecclesise , c. 44; D. Anton. 3 part. tit. 92, c 5. S 8 et 13; Sylvest. verb. Papa, q. 2, 1 et 10, in verb. Legitimus, q. 4; August. de Anc., de Potestate Eccles., q. 1, art. 7 et 8, q. 22 art. 9 et 3, q. 23, art. 1 et sequentibus et saepe in illo opere; et multi alii quos referunt Navar. in cap. Novit de Judiciis, notab. 3, n. 19; et Covar. in regula Peccatum, 2 part., S 9, n. 7. Fundamentum est, quia Ecclesia Christi, quae de se universalis est et totum mundum complectitur, est etiam perfecte una et optime instituta ; ergo tam in temporalibus quam in spiritualibus est vera monarchia : nam hoc spectat ad perfectionem ejus, ut utraque sit in uno et eodem capite , quia alias non possent commode subordinari et uniri : ergo cui Christus dedit supremam spiritualem potestatem dedit etiam temporalem : unde Nicolaus papa in cap. 1, dist. 22, deChristo Domino dicit: Qui beato Petro eternae vitae clavigero terreni simul et celestis imperii jura commisit ; et Bonifacius VIII in extr. Unam sanctam de Majoritate et obedientia, dicit in summo Pontifice esse utrumque gladium, temporalem et spiritualem. Hujus etiam argumentum est, quia Pontifex tribuit imperatori dignitatem imperialem cap. 7u nomine Domini, dist. 23, et cap. Venerabilem de Electione, et ideo imperator, priusquam a Papa confirmetur vel coronetur, jurat illi fidelitatem, ex cap. Tabi domino, 63 distinct., et clarius in Clemen. II, de Jur.jur.; hinc etiam Papa aliquando deponit imperatorem ex justa causa, cap. ad Apostolice de Sentent. et re judic. in 6; unde etiam transtulit imperium a Graecis ad Germanos, ut dicitur in dict. cap. Venerabilem et in dicta Clemen. 1, et tractat late Bellarm. integro opere de illa translatione. Denique, vacante imperio, Pontifex judicat subditos imperii , Clement. Pastoralis, S ult. de Re judic., et cap. Licet ea suscepto , de Foro compet.
3. Fera sententia. — Temporalis potestas subjecta spirituali quomodo. — Nihilominus vera sententia est, summum Pontificem etiam in hoc sensu non habere directam potestatem temporalem in universum orbem, sed solum in illa regna, vel provincias, quarum est dominus temporalis; ut autem haec sententia vere etcatholice intelligatur, advertendum est aliud esse omnem potestatem, etiam supremam in illo ordine esse subjectam potestati summi Pontificis : aliud vero quod summus Pontifex habeat directam potestatem temporalem distinctam ab spirituali, per quam per se directe possit civiliter gubernare totam Ecclesiam: nam illud primum verum et certum est, non tamen propter temporalem potestatem Petri, sed propter spiritualem, et cui temporalis in ordine ad finem illius subjicitur, ut infra comparando utramque potestatem latius dicetur; quod si prior sententia in hoc tantum sensu loquatur, ut interdum significant auctores pro illa citati, verum dicunt, licet obscure loquantur. Haec vero posterior sententia in secundo sensu loquitur, estque communiter recepta. Tenet Major in 4, dist. 24, q. 3; Vualdens., lib. 2 Doctr. fidei antiquae, cap. 77 et 78; Cajetan., t. 1 Opusc., tract. 2, cap. 3, et 2.2, q. 43, art. 8; Victoria in utraque relect. de Potestate Papae; Sot., lib. 4 de Justit., q. 4, art. 2, et in 4, distinct. 25, q. 2, art. 1; Turrecrem. in summa de Ecclesia, lib. 2, cap. 113, et in cap. in Apibus , q. 1; Bellar., hib. 5de Romano Pontifice a principio per nonnulla capita; Pet. Bertr. tract. de Origine jurisdict., q. 3; Covar. et Navar. locis citatis, qui plures alios referunt.
4. Probatur, quia nec ex Scriptura habemus Christum dedisse hanc potestatem Petro, neque ex traditione; ergo cum sit res supernaturalis, non potest cum fundamento affirmari, maxime cum ex traditione potius oppositum habeamus, fueritque congruentius. Probo singula: nam imprimis Christus in Evangelio solum promisit Petro claves regni coelorum, per quas potestatem spiritualem supremam significavit, ut Patres exponunt, et videbimus lib. sequenti. Postea vero implendo promissionem illam solum dixit : Pasce oves meas, quae verba etiam de jurisdictione spirituali ab omnibus intelliguntur. Deinde ipsimet Pontifices nunquam usi sunt in Ecclesia hac directa potestate in temporalibus, sed quotiescumque circa temporalia usi sunt jurisdictione, solum id fecerunt indirecte et in ordine ad spiritualia. Aliunde vero agnoscunt esse in Ecclesia reges supremos in temporalibus; ergo illam in se et directe non cognoscunt; quia si Pontifex haberet potestatem temporalem supremam, nullus infra ipsum illam haberet, sicut, quia potestatem spiritualem supremam habet, nullus ecclesiasticus princeps potest in eo ordine habere supremam potestatem. Antecedens autem probatur ex cap. Solitee, de Majorit. et inobedientia, et cap. Per venerabilem, Qui filii legitimi, et cap. Novit, de Judiciis, ubi Pontifex dicit se nolle derogare supremae jurisdictioni regis Galliae, nec temporalia judicia usurpare. Similia habet Gelasius papa in Epistola ad Anastasium, et Nicolaus papa in Epistola ad Michaelem imperatorem, et habentur in cap. Duo sunt, et cap. Cum ad verum, cum aliis distinct. Unde idem Nicolaus papa in cap. nter heec 33, q. 2, dicit: Sancta Dei Fcclesia gladium non habet nisi spiritualem : ubi nomine gladii potestas suprema significatur, ut supra animadverti. Intelligit autem hunc gladium non esse directe et formaliter in summo Pontifice, quamvis indirecte et eminenter (ut sic dicam) illo non careat, et per alios uti possit, ut alii Pontifices loquuntur, et infra fusius explicabimus. Hoc etiam colligitur ex cap. Si duobus, S Denique, de Appellat., ubi dicitur in causis civilibus non appellari ad summum Peontificem, nisi in terris illi temporalter subjectis ; et ad idem faciunt cap. Lator et cap. Causam 2. Qui filii sint legitimi, et cap. Quonia cum aliis, dist. 10. Ex jure etiam civili haec assertio constat , quatenus in eo imperatores etiam christiani suprema potestate temporali utuntur, 1.1 c. de Veteri jure enucleando, et l. Pene a Zenone, c. de Quadrien. praescript.
5. Ratio a priori est, quia Christus Dominus non contulit hanc potestatem, ut satis ostensum est; imo nec dominium aliquod temporale dedisse directe et immediate Romanae Ecclesiae, sed illud quod habet in terris temporaliter subjectis, ex donatione imperatorum ac principum habuisse agnoscunt romani Pontifices in cap. Constantinus , distinct. 96 et cap. Ego Ludovicus, dist. 63, et in cap. Fundamenta, de Elect. in 6. Congruentia vero est, quia neque ad fidei propagationem, neque ad convenientem gubernationem Ecclesiasticam necessarium fuit talem potestatem Pontificibus dari divinitus. Prior pars declaratur, quia (ut cap. praecedenti dicebam) magnum esset fidei impedimentum si reges terrae suam amitterent supremam potestatem eo ipso quod ad fidem converterentur, quod plane sequeretur si haec suprema potestas intra Ecclesiam in solo summo Pontifice existeret : unde quod Ecclesia de Christo Domino canit : JVon eripit mortalia, qui regna dat celestia, verum etiam est de fide ipsius Christi, quae non tollit potestatem regiam. Altera pars declaratur, quia ad unitatem et regimen pacificum Ecclesiae sufticit debita subordinatio quae esse debet inter potestatem temporalem et spiritualem, quam exemplo corporis et spiritus optime declaravit Gregor. Nazian. citatus in cap. Suscipitis, dist. 10, et habetur in Orat. 17, cujus verba paulo aliter sic transfert Jacobus Billius : An me libere loguentem equo animo feretis? Nam vos quoque (loquitur ad praefectum) imperio meo ac throno lex Christi subjecit. Imperium enim nos quoque gerimus : addo etiam perfectius ac praestantius, nisi vero equum est spiritum carni fasces submittere, et celestia terrenis cedere. Hoc igitur modo habet supremus pastor Ecclesiae sufticiens ministerium et adjutorium a temporali potestate , et non habet nimiam curam et sollicitudinem temporalem quae spirituale regimen posset impedire, ut sumitur ex dicto cap. Quoniam, distinct. 10, et optime ex Ambros. in Orat. de tradendis Basilicis, Athanasio in Epistola ad solitariam vitam agentes, Bernard. lib. 2 de Consideratione.
6. Satisfit opposite sententie.— Ex quibus responsum est ad fundamentum contrariae sententiae. Jam enim constat quomodo unitas Ecclesiae perfecte possit sine illa potestate temporali subsistere; et ad omnia illa quae ibi referuntur sufficit eminentia (ut sic dicam) potestatis spiritualis, ratione cujus indirecte habet efficaciam supra temporalia, ut infra iterum occurrit. Haec autem potestas indirecta, licet sufficiat ad corrigendas interdum vel abrogandas leges civiles quando vergere possunt in perniciem animarum, non tamen proprie ad ferendas et statuendas leges civiles, praesertim mere positivas, et formaliter loquendo. Dico autem mere positivas , quia declarando jus naturale servandum in aliquo contractu, ut in monte pietatis, vel aliquo simili, potest Papa legem condere, quia talislex non est proprie constitutiva juris, sed declarativa et definitiva, quae definitio ad Papam spectat. Item dixi formaliter loquendo, quia in ordine ad vitandum periculum animae potest prohibere aliquem contractum, vel contrahendi modum propter periculum quod in eo esse judicat, et tunc illa non est lex civilis, sed canonica. Item in ordine ad pias causas potest legem condere circa testamentum, vel similia, quia totum hoc sub spirituali fine continetur, et ad legem canonicam spectat.
7. Praescriptio cum possessione malae fidei reprobatur per leges canonicas. — Potest hoc declarari exemplo de praescriptione cum possessione malae fidei, quae, licet probetur per leges civiles, reprobatur per canonicas, cap. ultim. de Praescription. regula Possessor, uhi Glossa et doctores de Regul. jur. in 6. Et ita illa lex, quod ad praescribendum sit necessaria bona fides, canonica quidem est, et in civilibus locum habet. Dico autem non esse formaliter civilem, quia non respicit temporale commodum sed spirituale, impedire scilicet fraudes et furta. Simile exemplum est de lege civili quae negat alimenta filiis illegitimis, quam reprobat lex canonica ut contrariam aequitati naturali, cap. Cum haberet, de eo qui duxit in matrimonium, etc., ut notant Glossa ibi, Panormit. et alii; et Bartol. in Authentica Ex complexu, C. de Incestis nuptiis, Covar. in 2 part., cap. 8, 8 6: Anton. Gomez in leg. 9 Tauri n. 37.
8. Quare non mihi probatur quod tradit Felin. in capite Ecclesia de Constit., n. 45, nimirum constitutionem illam Ecclesiae obligare in temporaliter subjectis Papae, non vero in terris imperii, et loquitur specialiter de illa lege dandi alimenta filiis spuriis. Contrarium enim omnino dicendum est de omnibus his legibus quae, licet in materia temporali versentur, respiciunt bonum vel causam pietatis, et ideo canonicae sunt, et per universalem et supernaturalem potestatem feruntur: talis autem est illa lex, quia causa alimentorum pia est, ut supra Covar. n. 6, cum Alexand. in l. 1, ff. Soluto matrim., col. 6, et favent notata per eumdem Felinum in eodem cap. n. 51. Habebit autem locum illa doctrina Felini in legibus Pontificum quae directe et pure disponunt in materia temporali: illae enim non obligant universum orbem, sed illos tantum qui temporaliter sunt sub Ecclesie dominio ac jurisdictione civili, sicut in cap. sequenti dicemus de legibus imperatorum quoad regna non subjecta imperatori, est enim eadem proportionalis ratio; unde etiam possunt tales leges Pontificis mere temporales non admitti in aliis territoriis, sed contrarium statui per leges imperatoris quoad terras illi subjectas, et per leges aliorum regnorum quoad sua territoria: et in eis tenentur judices judicare secundum proprias leges, non secundum Pontificias: imo licet contingat deesse legem regni pro aliquo casu decidendo, non obligabit in tali loco talis lex canonica, nisi hoc ipsum per leges talis regni dispositum sit, ut ex dicendis in sequenti capite cum proportione constabit. Et ibi etiam dicemus an in tali casu praeferendum sit jus canonicum civili, vel e contrario. Excipit tamen ab hac regula terras imperii Felin. supra n. 49, referens multos canonistas dicentes in terris imperii standum esse canoni in materia non decisa per jus civile. Nullam autem ad hoc probandum afferunt legem im- perialem nec rationem ; imo nec jura canonica, quae inducunt, id probant, et ideo consulendam esse censeo consuetudinem, quia ubi per illam de hoc non constiterit, non video unde possit talis obligatio affirmari.
On this page