Caput 7
Caput 7
Utrum potestas universalis ferendi leges civiles obligantes totam ecclesiam sit in imperatore
CAPUT VII. UTRUM POTESTAS UNIVERSALIS FERENDI LEGES CIVILES OBLIGANTES TOTAM ECCLESIAM SIT IN IMPERATORE.
1. Potest hoc loco tractari quaestio celebris inter juristas, an imperator jure sit dominus et princeps totius orbis, et consequenter an possit totum mundum suis civilibus legibus obligare, quamvis de facto ei non obediatur, et ideo suam universalem jurisdictionem actu non exerceat. Sed quia inter theologos quaestio baec nullam aut parvam dubitationem vel difficultatem habet, et quae in utramque partem afferri solent satis vulgaria sunt, ideo breviter rem expedimus, attingendo solum ea quae ad intelligendam vim et obligationem legum imperialium conduxerint. Fuit ergo antiquorum utriusque juris doctorum receptissima sententia, imperatorem habere jus et dominium jurisdictionis in universum orbern ; quam tanta asseveratione asseruit Bartol. in l. Hostes, ft. de Captivis, ut haereticum repulet qui dixerit imperatorem non esse dominum orbis ; quod de dominio jurisdictionis verum esse tradit Socin. cons. 127, et Paul. Castren. cons. 61, vol. 2; et hoc fundamentum tanquam certum supponit Panormit. 2 part. Consil., consilio 6, n. 2, et sequuntur alii muiti, quos refert et sequitur Restaur. Catald. tract. de Imperator., q. 52, et alii quamplures.
2. Haplicatur sententia affirmativa.— Haec vero sententia variüs modis potest intelligi. Primo, quod imperatores romani etiam ante Christi adventum obtinuerint totius mundi principatum legitimum , ac veram jurisdictionem in universum orbem, quae postea per successionem vel electionem derivata sit ad posteriores imperatores ; atque hoc modo videtur illam sententiam intellexisse Bartol. et nonnulli alii: nam in ejus suasionem adducunt verba Lucae cap. 2: Exvüt edictum a Caesare Augusto, ut describeretwr universus orbis , et verba Christi Matth. 12 et Lucae 20: Heddite ergo que sunt Ceesaris Ceesari, et que sunt Dei Deo . nam illis verbis CHRISTUS videtur approbasse imperium Caesaris, quod Lucas dixit esse in universum orbem : unde in l. Depreca- tio, ff. ad leg. Rhodi. de jactu, imperator dicit: Hgo mundi dominus.
3. Refutatur praedicta opinio.—Haec autem sententia, si intelligat imperatorem romanum fuisse aliquando verum principem totius mundi, habuisseque supremam jurisdictionem supra omnia regna mundi , est plane falsa et prorsus sine fundamento excogitata, ut late ostendit Oldrad. cons. 96, cujus initium est: Consuevit dubitari ; et Joan. Igneus in disput. pro suprema potestate regis Franciae, et Alciat. in l. 1, C. de summa Trinit., Gloss. 2; et Covar. in regul. Peccatum, 2 part., S 9, n.5 et 6 ; Soto lib. 4 de Justit., q. 4, art. 2. Ratio autem est, quia imperator romanus nec a Deo ipso immediate potestatem illam universalem in totum orbem consecutus est, nec ab hominibus totius universi electus est primus imperator Romanorum, ut ab illo potuerint alii succedere cum eadem universali potestate, neque etiam per bellum omnia sibi subjecit, neque unquam de facto tale dominium universale habuit : ergo nullus cogitari potest justus titulus talis potestatis, neque unde originem habuerit, quia illi sunt omnes tituli juste regnandi, neque alius excogitari potest ; quia homo non habet a se talem potestatem : ergo oportet ut habeat illam ab alio; ergo vela Deo vel ab homine, aliquo ex dictis modis: constat enim ab Angelis non provenire, nullam enim jurisdictionem in homines habent.
4. Primum ergo membrum certum est, quia modus ille concedendi potestatem regiam supernaturalis esset, non enim spectat ad ordinariam providentiam Dei, ut est auctor et gubernator naturae ; ergo non est asserendum sine fundamento vel revelatione : nullibi autem hoc traditum aut revelatum est. De solo enim Judaeorum populo legimus, quod prius per Moysem, Josue et sequentes judices illum gubernaverit, et postea Saulem primum illorum regem constituerit. Secundum membrum per se notum est, quia nec de tali concordia et consensu nationum totius universi constat, neque humano modo videtur possibilis. Item constat ex historiis et legibus civilibus, imperatorem romanum ab ipso populo, et republica tantum romana accepisse potestatem et dominium sui imperii, ut late refert Covar. in Practic., cap. 1, conclus. 3, seu n. 3; unde etiam constat tertium membrum: nam Romani nunquam occuparunt totum orbem suis bellis et imperio; ergo nunquam romanus populus potuit in suum imperatorem transferre jurisdictionem in universum orbem, quia ipse populus aut respublica illam non habebat, et in hoc rerum genere nemo dat quod non habet: unde eleganter Prosper lib. 2 de Vocat gent., cap. 16, alias 6: Gratia Christiana (inquit) non contenta est eosdem limites habere quos Roma, multosque populos sceptro Crucis Christi subdidit, quos armis suis ipsa non domuit. Cu consonat illud Leonis serm. 1 de Sanctis Petro et Paulo: Ut latius praesideres religione divina, quam dominatione terrena. Confirmatur, quia ipsimet imperatores fatentur esse aliquos populos sibi non subjectos, 1. Mercatores, C. de Commerciis, ubi regnum Persarum dicitur non fuisse subjectum Romanis; et in l. 2, C. de Offic. Praef. Praetorio Africae, dicit imperator, pacem cum Persis in perpetuum confirmasse, et in l. Postliminium, t. de Captivis, fit mentio regum et populorum qui liberi erant a romano imperio, id est, in quos romanus imperator non habebat potestatem.
5. Secundus sensus predicte sententie. — Rejicitur etiam secundus sensus praedicte sentenlim.—Alter ergo sensus illius sententiae esse potest, ut saltem post Christi adventum imperator habeat universalem jurisdictionem legislativam in totum orben, non jure sanguinis, belli, aut alio humano titulo, sed speciali institutione Christi; et hoc etiam sentit Bartol. in Extravag. Ad reprimendum , verb. Totus orbis, et Castald. d. quaest. 52, n. 10 et sequent. Sed in hoc etiam sensu illa sententia probabilis non est; quia nec talis institutio est immediate a Christo, nec per Pontificem. Prior pars patet ratione supra facta, quia Christus nullibi contulit immediate et per se temporale rerum dominium aut jurisdictionem hominibus : ergo nec imperatori illam tribuit: ubi enim est vestigium aliquod tals institutionis, vel in Scriptura, vel in Ecclesiastica traditione? In his autem rebus (ut dixi) quae supernaturales sunt, nihil credendum est quod divinitus revelatum non sit et sufficienter nobis propositum : unde manifestum est post Christi ascensionem et Evangeli praedicationem non statim defecisse reliqua terrena regna vel imperia : neque imperatorem romanum ceepisse latius dominari quam antea imperarat : neque regem Persarum, verbi gratia, vel reges Indorum, aut Japoniorum, vel Chinae, vel alios similes suam supremam potestatem temporalem amisisse. Altera vero pars de institutione mediata et per Pontificem probatur ex dictis; quia ostensum est Christum non dedisse Pontifici potestatem directam in temporalibus : ergo nec Pontifex ipse potuit illam per se conferre, quia non potest alteri jurisdictionem communicare quam a Christo non recipit. Potestas autem indirecta quam Pontifex habet circa temporalia eadem est cum spirituali, ut ostendimus : sed Pontifex non communicat imperatori spiritualeni potestatem, ut constat : ergo nec temporalem indirectam ; et quamvis illam communicaret, non esset potestas legislativa directe in materia civili, de qua potestate nunc tractamus.
6. Nullum unum hominem habere potestatem universalem ad ferendas leges civiles obligantes universum orbem. — Sit ergo imprimis certum neque imperatorem romanum neque aliquem unum hominem vel regem habere potestatem universalem ad ferendas leges civiles obligantes universum orbem. Rationes enim factae de imperatore romano, de quocumque alio rege vel principe humano procedunt majori efficacia : neque ullus auctor est qui de alio principe extra romanum imperatorem id cogitaverit, quia de caeteris nulla esse potuit suspicionis umbra : nec vero pro imperatore romano quidquam faciunt, quae ex Evangelio afferuntur : nam imprimis in verbis Lucae 2 illa particula universus orbis non significat universum terrae ambitum, aut omnes homines, aut regna quae in illo continentur, quia constat nec totum orbem in hoc sensu fuisse descriptum, nec edictum Caesaris missum fuisse ad Indos vel alias gentes in quibus praefectos et praesides Augustus non habebat. Significatur ergo ibi nomine totius orbis (ut omnes exponunt), per synecdochem , pars illa orbis praecipua, et notissima, et maxima, cui imperatores romani dominabantur, et per antonomasiam orbis appellatur. Vel ut ait Hieronym. Isai. 13: Idioma est sancte Scripturae, ut omnem terram illa significet provincia de qua. sermo est. Exempla sunt frequentia Daniel. 2, 4et 5 et saepe alias. Verba autem Christi ex alio loco citata ad summum probant regibus solvenda esse tributa debita, non vero probant uni Caesari debuisse omnes homines totius mundi tributum, sed eos tantum qui ill subjecti erant. Addo neque ibi docuisse Christum imperium Caesaris in Judaeos fuisse legitimum et justum : nam ab ea quaestione abstinuit, generatimque respondit reddendum esse Caesari quod ei debebatur, id est, si quid ei debetur, vel quod ei debetur jure aut facto: nam (ut bene ait Soto loco citato) Christus solum jus naturae, non peculiare jus romanorum imperatorum declaravit ; et ideo licet ex illis verbis recte colligatur legitimis principibus solvenda esse justa tributa; nihilominus inde non constat quale fuerit jus imperatorum romanorum in Judaeos : unde licet admittamus fuisse legitimum (quia licct magna ex parte per tyrannidem inceperit, postea nihilominus consensione populorum, et legitima successione, vel electione a subditis acceptata firmatum est), nunquam tamen in totum orbem dilatatumn est.
1. Translatio imperii a Graecis ad Germanos a Pontifice facta. — Tertius sensus illius sententiae esse posset, ut saltem imperator christianus habeat jurisdictionem hanc universalem ad ferendas leges civiles in universum christianum orbem, seu in universam Ecclesiam ubicumque fuerit diffusa. Quam jurisdictionem habuerit, non jure belli aut electionis, sed institutione romani pontificis, et postea per electionem legitimam juxta ritum ab eadem Sede Apostolica ordinatum. Et hic sensus videri potest verisimilior. Primo, quia jura canonica hoc indicant : constituunt enim Pontificem et imperatorem tanquam duo suprema capita Ecclesiae, unum in spiritualibus, et alium in temporalibus. Unde in cap. Solite, de Major. et obedientia, comparantur soli et lunae, et in cap. Duo, 96 dist., mundus dicitur principaliter regi auctoritate sacra Pontificum, et regia potestate. Unde Hieronymus, cap. 7n apibus 1, q. 1, in omni ordine dicit esse debere principem unum, et subdit: mperator unus. Secundo, favent jura civilia christianorum imperatorum : nam in leg. 2 de Veteri jure enucl., in fine, ait Justinianus : Tertia pars totius mundi accrevit nobis post Europam enim et Asiam, tota Libya nostro imperio adjuncta est. Unde in l. Cum multa, c. de Bon. quae liber., imperialis (inquit) fortuna omnes supercminet alias. Et in Extravaganti Ad reprimendum, in principio: Romanun imperium (ait) in cujus tranquillitate totaus orbis (utique christiani) regularitas requiescit. Tertio, suadetur hoc, maxime quia constat imperatoriam dignitatem, ut nunc est in Ecclesia, a summis Pontificibus esse institutam, et ex vi illius imperatores esse supra omnes reges et principes Ecclesiae; ergo habet jurisdictionem temporalem in totam Ecclesiam. Major patet ex translatione imperii, quae a Graecis ad Germanos per Pontificem romanum facta est, ut constat ex Clement. Romani, de Jur. jur., ubi ctiam dicitur imperatorem a Pontifice accipere approbationem, unctionem , conservationem et coronationem. Idem sumitur ex cap. Veneralilem, de Electione, ubi etiam dicitur elec- tores imperii a Sede Apostolica habere jus eligendi, et Glos. ibi verb. In Germanos, addit : Sic ergo regnum mundi translatum est ad Tewtonicos, et alia quae late prosequitur, sentiens ex tunc imperatores Orientis non fuisse vere imperatores. Unde probatur consequentia primi argumenti cum minori, quia seclusa jurisdictione et dominio, nihil habet dignitas imperatoria in quo regiam excellat.
8. Sententia auctoris. — Nihilominus dicendum est etiam in hoc sensu imperatorem romanum non habere potestatem legislativam in totam Ecclesiam, nec jurisdictionem immediatam in omnes Ecclesiae provincias, quae ad hoc sufficiat. Probatur primo de toto imperio Orientis prout fuit sub imperatoribus graecis et christianis post translationem imperii occidentalis ad Graecos. Nam Irene, quae tunc imperabat, post coronationem Caroli, imperatrix orientalis mansit, et ad illam Pontifex et Carolus legatos miserunt ad pacem inter utrumque imperium conservandum. Et quamvis postea multi ex Orientalibus fuerint tyranni, alii haeretici, nihilominus qui fuerunt rite electi et catholici, ut legitimi imperatores habiti sunt, etiam a Romanis, neque unquam imperator occidentalis jus imperii in Orientem sibi vindicavit aut attribuit, ut ex omnibus historiis constat. Secundo, idem est manifestum de principibus et regibus, si qui forte extra ditionem romani imperii regnantes ad fidem conversi sunt: ut sunt nunc Japonii et alii in India, et possent esse plures, ut rex Chinae, etc. In hos enim nullum jus dominandi vel imperandi habet romanus imperator, solum quia Ecclesiae membra sunt, quia nulla est ratio vel titulus subjectionis temporalis : sicut ergo antea non erant subditi, ita etiam neque post conversionem.
9. Tertio, id probatur de regibus christianis intra fines antiqui imperii existentibus : nam inter illos multi sunt supremi in temporalibus; ergo in illos et eorum regna non habet imperator jurisdictionem, nec potest eos suis legibus obligare. Consequentia clara est, quia repugnat esse supremum et esse subditum in eodem ordine jurisdictionis. Antecedens patet, primum in terris ipsis temporaliter subjectis Pontifici : ibi enim ipse habet supremam jurisdictionem temporalem directam, et ita Bart. in dicta Extravag. Ad reprimendum saltem illam partem orbis christiani excipit. Deinde de regno Galliae ex cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, ubi dicitur rex Galliae superiorem in temporalibus non recognoscere. Et licet Glossa ibi dicat intelligendum id esse de facto, repugnare videtur textui : nam inde infert Pontifex sine juris alterius lesione potuisse se subdere alteri quam imperatori, quod non ita esset si esset jure imperatori subjectus. Et ita Glossam illam merito contemnit Tiraquel. de Jure Primog.. q. 7, opin. 3, n. 20 et 21. Idem est certum de rege Hispaniae, ut ostendit Covar. inreg. Peccatum, 2 part., S 9, n. 9,ex triplici titulo, scilicet, jure belli contra Saracenos gesti, jure praescriptionis et consuetudinis, et ibi refert plures alios auctores. Ilemque fere habet Castald., tract. de Imper., q. 53, n. 6, 13 et 14. Et Cabed., t. 1 decis. 211, n. 3, dicens reges Hispaniae habere jura imperii. Idem alii docent de rege Angliae, et significatur in cap. Causam, 2, Qui filii sint legitim., et in cap. Norit, de Judic. Respublica etiam Veneta eodem jure uti dicitur, et fortasse alia regna ; ergo manifestum est non habere imperatorem supremam jurisdictionem temporalem ad ferendas leges civiles obligantes universam Ecclesiam.
10. Quarto, est ratio a priori, quia imperator etiam romanus non habet directam jurisdictionem temporalem a Pontifice: ergo multo minus potest illam habere in universam Ecclesiam. Consequentia est clara, quia aliunde illam non habet, ut ostensum est. Antecedens autem patet ex dictis, quia Pontifex non habet a Christo jurisdictionem temporalem nec in universum orbem, nec in universam Ecclesiam, neque in aliquam partem ejus ex vi juris divini : nam regnum temporale quod nunc habet, jure humano obtinuit, ut constat: ergo non potuit talem jurisdictionem directam imperatori conferre per pontificiam potestatem, sed solum potuit illud imperium, quod antea erat, ab una persona in aliam transferre. Unde hoc sensu verissimum est regiam potestatem etiam in Ecclesia non ducere originem a sacerdotali, ut late et bene confirmat Vuald. lib. 2, Doctr. fidei, cap. 78.
11. Respundetur opposite sententie argumentis.—Neque jura canonica in contrarium adducta aliquid probant; nam in cap. Solite, quando fit comparatio ad solem et lunam, non est sermo de imperatore, sed de regia potestate: sic enim dicitur ibi: Ad firmamentum universalis Ecclesie fecit Deus duo magna luminaria , id est, duas instituit dignitates, que sunt Ponlificialis auctoritas, et regalis potestas. Quod potest recte intelligi de legali potestate secundum se, sive sit in una persona respectu totius Ecclesiae, sive in multis res- pectu diversarum partium Excclesiae. Unde paulo antea loquendo de imperatore solum dicitur: Praecellit in temporalibus eos qui ab eo suscipiunt temporalia. Similiter etiam in cap. Duo sunt, sermo est de regia potestate, non de imperatore. Unde statim in plurali de regibus dicitur esse subditos sacerdotibus, qui pro illis sunt rationem reddituri. Denique cap. In apibus solum probat in unoquoque regno debere esse unum principem supremum, sive ille sit imperator, sive rex. Ad leges civiles, respondeo in dicta l. 2 de Veter. jur. enucl. imperatorem loqui de mundo, et partibus ejus per synecdochem ; nam ex aliis legibus ejusdem imperatoris constat non habuisse sub potestate sua omnes Ecclesiae provincias quae jam erant in mundo, et partibus ejus, ut supra allegatum est. Ut autem imperialis fortuna tunc diceretur super alias eminere, satis superque erat quod amplissimam et supremam jurisdictionem exercebat in majorem partem mundi omnibus cognuitam. Et ob eamdem potentiam et protectionem specialem Ecclesiae, quae ad illum semper pertinuit, dicitur etiam requiescere orbis christiani regularitas, id est, pax et defensio, ac debitus ordo.
12. Quid habeat imperator ea translatione imperii. — Leonem III transtulisse imperium in Carolun Magnum.— Pontifea non potest pro suo arbitrio mutare regna, sed solum quando bonwn spirituale id pelit.—Ad tertium, in summa negatur minor, quatenus dicit per translationem imperii auctoritate pontificia factam, imperatorem esse constitutum supra omnes reges christianos, propria superioritate jurisdictionis, praesertim ordinariae et legislativae, sed ad summum obtinuisse specialem gradum honoris et dignitatis ex speciali conjunctione ad apostolicam sedem, ejusque concessionem. Itaque imperator Occidentis, postquam facta est translatio et divisio imperii, non coepit habere majorem jurisdictionem temporalem ac directam quam habeant imperatores orientales in Occidentis provincias, quia nec Pontifex illam majorem jurisdictionem temporalem contulit, nec conferre poterat. Primum patet ex juribus allegatis, et ex historiis, quae solum asserunt papam Leonem II transtulisse imperium, et in illo primum constituisse Carolum Magnum : transferre autem solum est, dominium quod Irene, verbi gratia, habebat in terris imperii occidentalis, ablatum ab ea fuisse et collatum Carolo, ut perpetuo in occidentah imperatore eligendo juxta modum a Pontificibus ordinandum permaneret : ergo ex vi illius translatio- nis non est auctum illud imperium quoad jurisdictionem temporalem et directam in eas provincias Ecclesiae, in quas antea illam non habebat. Secundum autem, scilicet, hoc aliter fieri non potuisse, patet, quia Pontifex non potest pro suo arbitrio mutare regna, vel subjicere temporaliter ea quae libera sunt, sed solum quando ratio spiritualis boni id postulet, per supremam potestatem spiritualem, quae hoc modo ad temporalia extenditur. Tunc autem nulla erat ratio mutandi ordinem jurisdictionum temporalium regnorum, nec subjiciendi imperatori regna libera, si quae erant: ergo non est verosimile potuisse nunc Pontificem tantam mutationem facere, multoque minus credibile est id fecisse.
13. Imo, existimo ex vi illius translationis non fuisse additam immobilitatem (ut sic dicam) dominio temporali, seu jurisdictioni imperatoris. Ac subinde fieri etiam potuisse ut post illa tempora regna aliqua, quae tunc non erant omnino libera, fuerint libera effecta, vel per jus belli, vel per legitimam praescriptionem, vel certe per ipsorum Pontificum concessionem ex justa et rationabili causa factam. Quia temporalis imperii jurisdictio de se subjecta est.his mutationibus, et per solam translationem non est immobilior facta, quia in jurisdictione vel in dominio non est aucta, nec in se variata, sed solum in applicatione ad talem personam et ad talem modum successionis. Accessisse autem videtur imperatori quidam honoris et dignitatis gradus, qui, licet simpliciter temporalis sit, indirecte participat excellentiam spiritualis ordinis per habitudinem ad pontificiam dignitatem.Quia specialiter ordinatus est ut sit protector et defensor Ecclesiae et pontificiae dignitatis, et ideo specialiter conjungitur Pontifici, et ab eo conjungitur, consecratur et coronatur. Et fortasse in ordine ad eum finem defendendi Ecclesiam, aliquam auctoritatem habet convocandi, vel movendi principes catholicos, vel etiam similem auctoritatem habet ad componendas et dirimendas dissensiones inter illos, ubi ad vitanda bella et damna Excclesiae necessarium fuerit. Sed si quid habet hujusmodi, a Pontifice id participat; pertinetque ad indirectam potestatem quasi ministerialem et vicariam Pontificis, non ad directam temporalem jurisdictionem: et ita in usu talis auctoritatis semper a Pontifice pendet: imo sine interventu Pontificis credo esse valde inefficacem, et vix posse obligationem inducere : in qua re usui et consuetudini standum erit. Haec vero auctoritas, quidquid de illa sit, non sufficit ad propriam jurisdictionem temporalem directam, nec ad leges civiles ferendas, quod nunc tractamus.
On this page