Caput 8
Caput 8
Corollaria ex praecedenti doctrina, quibus potestas imperatoris, et legum civilium iuris communis magis explicatur
CAPUT VII. COROLLARIA EX PRAECEDENTI DOCTRINA, QUIBUS POTESTAS IMPERATORIS, ET LEGUM CIVILIUM JURIS COMMUNIS MAGIS EXPLICATUR.
1. Imperatorem per suas leges obligare posse tantum imperio romano subjectas terras. —Ex dictis concluditur primo imperatorem quidem posse leges civiles condere, non tamen posse per illas obligare totam Ecclesiam, sed tantum provincias imperio romano subjectas. Prior pars certa est apud omnes, quia imperator in suis terris est princeps supremus quoad jurisdictionem temporalem directam ; ergo maxime ferre potest leges civiles. Et hoc constat ex jure communi Caesareo, quod auctoritate imperatorum institutum est: eamdem enim auctoritatem habet nunc imperator in terris sibi subjectis, quam olim habebant imperatores in suo latiori imperio ; imperator autem non solum hanc potestatem habuit, sed etiam l/i Deus leges subjecit, eunmque legem animatam constituit, ut dicit Justinian. in Authentica de Consulibus, circa finem. Imo in l. 2, c. de Veter. jure enucl. : Soli imperiali auctoritati (ait) leges condere et interpretari esse concessum. Et idem fere habet in l. 4 et ult., c. de Legibus. Loquitur tamen in ordine ad populos sibi subjectos (ut saepissime aliis locis declarat) ; nam in suo imperio se tantum agnoscebat in temporalibus supremum: eadem ergo potestas nunc est in imperatore cum eadem proportione; unde facile etiam patet altera pars ex dictis : nam ostensum est non habere imperatorem romanum propriam jurisdictionem temporalem in universam Ecclesiam ; ergo non potest totam illam suis legibus obligare, sed tantum provincias sibi subjectas.
2. Provincias subjectas imperio in duplici esse differentia. — An principes imperio subJecti suis legibus possint derogare imperatoriis. — Quod si quis quaerat quaenam sint hae provinciae nunc subjectae imperio, respondeo in duplici esse posse differentia : quaedam sunt in quibus ipse immediate dominatur, ita ut nullum alium recognoscant proximum principem, sive sub nomine regis, sive ducis, vel alio simili, sed immediate soli imperatori pareant tanquam supremo principi. Et in his terris non solum obligant imperiales leges, ve- rum etiam nulla aliae habere vim possunt, nisi ab ipso imperatore confirmatae sint, quia ibi solus ipse habet summam potestatem quae ad ferendas leges civiles necessaria est, ut in capite sequenti amplius explicabimus. Aliae sunt provinciae seu terrae, imperatori quidem subjectae tanquam supremo principi, non tamen tanquam immediato domino: cujusmodi esse dicuntur multi ducatus, marchionatus, comitatus, vel quolibet alio nomine nuncupentur, Germaniae et ltaliae. Nam sunt quidem propri dominii, et principes cum potestate quodammodo regia: nam leges proprias ferre possunt, monetam cudere, et interdum etiam bellum indicere: et nihilominus imperatorem recognoscunt ut supremum dominum, vel jure feudi, vel alio simili: quia vel ab imperatore sub illa conditione principatum acceperunt, vel consuetudine introducti sunt cum illa recognitione et subjectione. Et in his provinciis obligant etiam leges imperatorum, quamvis non solae, quia etiam possunt habere proprias leges a suis propriis principibus latas, quia supponimus habere potestatem gubernativam suo modo supremam quoad immediatum reeimen suarum terrarum, et ita quoad hoc eequiparantur regibus juxta dicenda capite sequenti. Àn vero isti principes subjecti imperio possint suis legibus derogare imperatoris lecibus, ex modo donationis, vel ex consuetudine colligendum est. Utroque enim modo potuerunt hujusmodi principatus concedi ab impeperatoribus, vel consuetudine, et quasi praescriptione introduci, scilicet, vel cum obligatione parendi legibus imperatorum, ita ut proprias condere possint per modum additionis, non per modum derogationis, vel certe cum potestate derogandi illis, solumque cum obhgatione illas servandi, quamdiu per proprias derogatae non fuerint. Qualis autem fuerit concessionis modus, usu ipso maxime constare posse videtur.
3. Quibus in terris obligant leges civiles juris commnunis. —Jus civile ex vi sua non obligat in Lusitania. — Atque hinc obiter intelligitur in quibus provinciis seu terris Ecclesiae oblizent leges civiles quae juris communis dicuntur, et in corpore juris civilis continentur, solamque imperatoriam auctoritatem habent. Dicendum est enim per se et ex vi talium legum tantum obligare in terris imperii, altero ex duobus modis declaratis. In regnis autem supremis, quae proprios habent principes supremos non recognoscentes superiorem in temporalibus, per se et ex vi sua non obligant, propter rationem factam : quia jurisdictio imperatorum ibi non obligat, et extra territorium jus dicenti impune non paretur. Et ita in paucis provinciis Christianorum servatur jus civile, ut late refert Gigas tract. de Crim. laesee majest. , libro 3, q. 23, n. 17 et sequentibus. Poterunt autem tales leges obligare quantum per leges talium regnorum acceptatae fuerunt. Sic enim in terris subjectis Pontifici in temporalibus jus civile servatur, ubi canonicum defuerit, non vi sua, sed quia Pontifices ita voluerunt, capite 1 de Novi oper. nunc. Qui textus non de causis temporalibus, sed de Ecclesiasticis loquitur, et quoad hoc servari debet in tota Ecclesia, quia in his causis ubique subjecta est juri canonico, et ita etiam uti debet civili, quatenus ibi est canonizatum, et favet cap. iSv adjutorium , dist. 10. In causis autem mere temporalibus solum habebit locum jus illud in terris temporalibus subjectis Ecclesiae. Sic etiam in hoc regno Lusitaniae, quod eisdem titulis supremum est, quibus regnum Hispaniae, jus civile per se non obligat, eique per leges regni derogari potest, ac saepe derogatur: ubi autem deest lex regni, servatur civile, non vi sua, sed ex ordinatione propria ejusdem regni, ut habetur libro 3 Ordin., tit. 64.
4. Leges civiles absolute non sunt in usu in Gallia.—At vero in regno Gallia aliter servatur, quia non solum jus proprium praefertur civili, sed absolute leges civiles non sunt in usu, ut testatur Honor. 3, in cap. Swuper specula, de Privil. dicens: 7n Francia et nonnullis provinciis laici romanorum imperatorum legibus non utuntur, et tradit Bald. capite ultimo de Constit. circa finem. Idemque in Hispania expresse cautum est legibus regni, parte 1, tit. 1, I. 15, et clarius part. 3, tit. 4, l. 6. ibi, Por las legs deste libro, e non por otras, quibus locis id notat Gregor. Lop. et refert Palacium hub. dicentem Hispanos olim constituisse, ut qui leges imperatorum allegaret capite plecteretur. Quod etiam Oldrad. consil. 69, Joann. Andr. et alii referunt, Gigas supra, et Vargas, et Salced. infra citandi. Item in l. 1 Tauri refertur antiqua lex regis Alphonsi, quae ibi confirmatur et renovatur, in qua declaratur quo ordine et modo judicandum sit per proprias leges Hispaniae, nullaque ratio habetur juris civilis in ratione legis ac juris. Additur vero ibidem permitti nihilominus in Hispania leges civiles in publicis Academiis doceri, et interpretari propter earum eruditionem et sapientiam, non quia per illas judicandum sit. Et in l. 2 Tauri adduntur illa verba, per leges regni, et non per alias judicandum esse, et omnia haec novissime confirmantur in nova recopilatione l. 1, ante librum 1, et lib. 2, 1.1 et 2. Ex quibus legibus manifestum est leges civiles in Hispania non habere vim legum quatenus leges positivae sunt. Et ita si irritant contractum qui per leges Hispaniae non est irritus, talis contractus in Hispania non erit irritus, vel si pro delicto imponunt poenam quam non imponunt leges Hispaniae, non tenebitur judex ex rigore legis illam poenam imponere, sed uti poterit prudenti arbitrio, idemque est in aliis dispositionibus, quae pendent ex potestate jurisdictionis et voluntate principis. Quatenus vero illae leges in multis continent et declarant ipsam naturalem legem, servandae erunt in vi legis naturalis, non in vi legis humanae, ut recte notavit Gregor. Lop. supra ex Panormit. in capite Feclesia sancte Marie, de Constit. Item quamvis non contineant naturalem obligationem, nec etiam per se obligent, deservire possunt per modum exemplarium ad imitandam prudentiam et eequitatem, quam frequentius continent, sive in taxandis poenis, sive in interpretandis testamentis, in conjecturanda mente defuncti, et similibus.
5. An servandum unquam necessario jus civile in Hispania. — Addunt vero aliqui consuetudine receptum esse in Hispania, ut jus civile servetur, ubi leges regni desunt. Ita tenet Burgos de Paz. in l. 1 Tauri, n. 520, ubi etiam Anton. Gom. n. 10 sentit leges civiles habere vim legis in Hispania, deficiente lege regni; non tamen affert jus in quo id fundetur, nec consuetudinis mentionem facit, sed tantum ait esse communem opinionem. Hhe tamen vera non habet sufficiens fundamentum ; nam constat ex dictis illas leges ex vi suae originis non habere vim in Hispania. Constat etiam non accepisse illam ex vi alicujus legis Hispaniae, imo per illas exclusas esse, ut allegatum est. De consuetudine autem sufficiente quae consentientibus regibus vel scientibus introducta sit non constat, praesertim cum novissime per Philippum II renovatae in hac parte sint superiores leges. Nec sufticit quod judices in similibus casibus frequentius judicent per leges civiles; nam credendum est id facere imitatione, non obligatione. Non credo tamen esse consuetudinem puniendi aliquem propter transgressionem talium legum, si actus non sit vel contra leges naturales, vel contra leges regni. Et eadem ratione non debent nec pos- sunt judices irritare contractum aliquem, eo quod sit contra jus civile, si non sit irritus per leges regni, vel jure natura, aut mereatur irritari. Et ita sensit Gregorius Lopez supra, et Francisc. Varg. tract. de Potestate pontificia, axioma 7, n. 10, Bernard. Diaz in Pract. q. 144 circa finem, ubi Salzed. litt. C alios allegat.
6. Dubium incidens. — Ex quibus tandem potest definiri dubium quod in fine capitis praecedentis huc remisimus, an in regnis non subjectis temporaliter Papae nec imperio, sequendum sit jus pontificium in materia mere civili, seu temporali ; vel imperiale in casibus qui per proprium jus regni decidi non possunt. Et per utrumque illud jus diverso modo deciduntur. Tunc enim jus pontificium sequendum esse tenuit Joan. Lupus in repetit. cap. Per cestras, ce Donat. inter virum et uxor., inrubr. seu introductione , quem refert et sequitur Gregorius Lop. in l. 8, tit. 14, partit. 5, n. 2, et Salzed. supra, referens plures alios hispanos scriptores. Verumtamen hoc intelligendum videtur per modum consilii et aequitatis; nam ratio obligationis aut necessitatis nulla potest assignari : quia, sicut in eo casu absolute non obligant in hoc regno leges imperiales, ita neque etiam pontificiae mere temporales, ut cap. superiori dictum est, et ex hic dictis cum proportione patet ; ergo etiamsi utrumque jus, pontificium et imperiale , concurrant in eo casu, poterit utrumque omitti et tertium arbitrium sumi; quia neutrum obligat : ergo etiam erit liberum judici eligere quod voluerit, si alterum illorum imitari velit. Quin potius in legibus hujus regni Lusitaniae, cautum est ut in tali casu judicium feratur juxta imperiales leges, licet pontificiae contrarium disponant, lib. 3 Ordinat.. tit. 64. Imo additur ibi S 3, quod si aliquo casu jus regni et imperiale nihil disponit , et per jus canonicum disponitur uno modo, per Glossas autem et interpretes legum civilium alio modo ; non sunt canonica jura praeferenda, sed rex ipse consulendus. Igitur in his eventibus vel id servandum est, quod jura regni disponunt ; vel, si nihil disponitur, liberum erit eligere quod juxta occurrentes circumstantias rationi et aequitati magis consentaneum judicabitur.
On this page