Text List

Caput 9

Caput 9

Apud quos sit potestas condendi leges civiles inter fideles

CAPUT IX. APUD QUOS SIT POTESTAS CONDENDI LEGES CIVILES INTER FIDELES.

1. Haec quaestio expedienda fere est ex prin- cipiis positis in cap. 2 et 3, quia haec potestas, prout est intra Ecclesiam , eisdem modis et titulis obtinetur quibus ex natura rei haberi potest : nihil enim in hoc legimus fuisse a Christo Domino directe et per se immutatum, licet indirecte et per quamdam consecutionem aliquid speciale interdum in Ecclesia fieri possit, ut ex dictis in duobus capitibus proxime praecedentibus facile intelligi petest.

2. Prima conclusio. — Potestatem condendi leges civiles esse in omnibus regibus supremis cum partitione accominoda.—Primo ergo constat ex dictis, hanc potestatem esse in omnibus regibus supremis cum partitione accommoda, id est. in unoquoqne pro suo regno. Ita D. Thomas 1. 9, q. 90, ari. 3;: 9. 9, q. M, art.3; Canonistae in cap. Zcclesia, de Constitut., Bartol. et alii inl. ult. C. de Legibus; Bald. in cap. 1 de Constit., Navar. in cap. Novit, not. 9. n. 110. Unde D. Thomas 2. 2, q. 50, dixit principalem actum regis esse leges condere, et ideo (ut advertit in discursu illius articuli) eamdem prudentiam quam Aristoteles 6 Ethicorum, cap. S, legislativam appellavit, vocasse propriam prudentiam principis, id est, regnativam, lib. 3 Polit., c. Praeterea hoc sensit Augustinus , tract. 6 in Joan. cum dixit : Divimumn jus in Scriptura habemus, huumamum jus in legibus regum. Et infra : Quia ipsa jura humana per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi humano ; et refertur in cap. 1, dist. 8. Denique colligitur haec veritas etiam ex modo loquendi Scripturae, in qua saepe cum regia dignitate potestaslegislativa conjungitur, Proverb. 8. et Isai. 33, et sumitur ex 1 Petri2: sive regi tanquam praecellenti. Ratio a priori est , quia potestas regia et suprema translata est a tota communitate perfecta in personam regis, ita ut tota potestas regendi communitatem, quae in ipsa erat, in regem transmissa fuerit ; sed potestas legislativa per se primo et ex natura rei erat in communitate , ut supra ostensum est ; ergo potestas regia legislativa est. Et confirmatur, quia in republica quae monarchice regitur necessaria est haec potestas ; ergo maxime esse debet in supremo principe et capite, ut argumentatur Justinianus in d. 1. ult., C. de Legib.

3. Unde fit hanc conclusionem non solum habere locum in illis principibus supremis qui reges nominantur , sed etiam in omnibus qui non recognoscunt superiorem quoad subordinationem temporalis jurisdictionis, sive duces, sive comites, aut quolibet alio nomine vocentur, quia hacc potestas in jurisdictione consis- tit, et nulla major requiri potest quam suprema. De principibus autem imperatori subditis, jam diximus capite praecedenti , habere posse hanc potestatem , si jurisdictio in eo gradu perfectionis illis data sit, et consuetudine, aut alio sufficienti modo id constet. Ilemque cum proportione applicari potest ad principes (si qui sunt) habentes aliquo modo supremam potestatem in aliquibus rebus, ut sunt judicia ferre ac terminare sine ulla appellatione vel supplicatione ad superius tribunal temporale, monetam cudere, etc., etiamsi in aliis regem aliquem recognoscunt ut superiorem ac dominum , quia ab illo fortasse sub ea conditione principatum habuerunt. Nam hi etiam, juxta modum et conditionem potestatis acceptae, vel poterunt leges ferre, vel in hoc pendere a superiori rege.

4. Secunda conclusio. — Potestatem praeedictam eo modo, sub quo translata est per communitatem esse in principe.—Atque hinc sequitur secundo, etiam in principe supremo esse hanc potestatem eo modo et subea conditione sub qua data est et translata per communitatem: ratio est clara ex superius dictis : quia haec est veluti conventio quaedam inter communitatem et principem, et ideo potestas recepta non excedit modum donationis , vel conventionis. Quis autem ille modus fuerit, si scriptum non sit, ex consuetudine maxime colligendum est : nam ipsamet consuetudo solet esse sufliciens ad dandam jurisdictionem ; ergo multo magis sufficiet ad modum illius declarandum. Et juxta hoc etiam definiendum est an requiratur consensus populi ad ferendas hujusmodi leges, quando , scilicet , populus per reges gubernatur. Nam per se loquendo, et jure communi potestas legislativa proprie est in solo supremo principe, ut constat ex juribus et rationibus adductis : juxta consuetudinem autem requiri poterit consensus populi saltem quoad acceptationem, de quo infra videbimus.

5. Tertia conclusio. — Quid dicendum de principibus non supremis, et magistratibus. — Tertio, ex his intelligi potest, quid dicendum sit de principibus non supremis et magistratibus, seu gubernatoribus , qui a regibus constituuntur. Quamvis enim ex jure civili colligi videatur omnes, qui sunt principales magistratus habentes regimen provinciarum, posse etiam condere leges civiles, quae praetoriae seu jus praetorium appellari solent , de quo extant plures tituli in jure civili , nihilominus de facto non possumus aliam regulam assignare, nisi concessionem vel permissionem principis supremi. Tantam enim potestatem ad hunc actum habent inferiores, quantam eis concedit supremus princeps , quia in illo est independenter ; in aliis vero cum dependentia ab ipso. Cum autem haec potestas jurisdictio sit, sicut jurisdictio haberi potest vel ordinaria vel delegata, ita etiam haec potestas : nam eadem est ratio ; nihil enim obstat quominus haec potestas delegabilis sit. Quando autem uno vel alio modo concedatur, ex institutione officii vel muneris juxta leges uniuscujusque regni, vel ex consuetudine , ut dixi, vel ex privilegio, aut speciali voluntate et concessione principis accipiendum est. Unde constat in Hispania non posse duces, marchiones, comites et similes dynastas leges ferre, quia soli regi haec potestas reservata est. Nam in l. 12, tit 1, partit. 2, expresse dicitur principes regni subditos regi non posse leges ferre. Estque consentaneum legi naturali et juri gentium ut recte deducit divus Thomas q. 90, a. 3, et ibi caeteri theologi. Et usus etiam hujus regni id servat. De quo videri potest Azeb. in Leges Hispan., lib. 2, cap. 1; Greg. autem Lopez conatur aliter illam legem interpretari, vel limitare : sed non est necessaria alia limitatio praeter eam quam ponit lex ipsa, scilicet nisi eis fuerit per leges specialiter concessum, ut dicemus etiam in ultimo dubio hujus capitis : nam quoad hoc eadem est ratio de his potestatatibus, quae de civitatibus regni, de quibus etiam dicemus.

6. Quid de communitatibus quae per seipsas gubernantur dicendum. — Quarto( concluditur -ex dictis potestatem hanc legislativam etiam esse in illis communitatibus perfectis, quae per seipsas et non per reges gubernantur, sive aristocratice, sive populariter regantur; illud intelligendo cum proportione et partitione accommoda. Ita sumitur ex l. Omnes populi, ft. de Justit. et jur., et ibi docent omnes: et ratio est etiam manifesta, quia hae communitates in se retinent supremam potestatem gubernativam, cum non transtulerint illam in aliquem principem : ergo per illam possunt sibi leges condere. Unde fit idem dicendum esse cum proportione de illis rebuspublicis quae supremam in se potestatem retinent, ut Veneta, Genuensis, et similes: quae, licet sibi unum ducem vel principem eligant, non tamen in eum transferunt omnem potestatem : ideo in illis regimen est mixtum et suprema potestas neque est in principe solo, neque in sola communitate, ut ab illo distinguitur, sed in toto corpore cum capite. Atque eodem modo in toto ipso residet potestas leges ferendi, ita ut nec communitas sine principe, nec princeps sine communitate illas ferre valeat. Posset tamen respublica eligere principem cum hujusmodi potestate, et tunc quoad actum ferendi legem habebit regimen monarchicum, et ita princeps solus tunc posset leges validas condere.

7. Duo vero hic supersunt dubia explicanda, unum circa singulares personas, aliud circa communitates. Primum ergo est an haec potestas legislativa civilis possit esse in femina, seu regina haerede regni. Quando enim solum habet illud nomen et dignitatem propter matrimonium cum rege, certum est non habere ex vi illius potestatem ferendi leges, quia illa non est dignitas jurisdictionis, sed tantum honoris. Unde non solum non habet potestatem legislativam, verum etiam nec aliquam propriam gubernationem, nisi ei specialiter concedatur. Difficultas ergo manet quando mulier est haeres, et per se ac ratione propriae successionis regina effecta est. Videri enim potest nihilominus actum ferendi legem excedere facultatem et capacitatem feminei sexus. Dicit enim Paul. 1 Timoth. 2: Docere mulieri non permitlo, nec dominari viro; sed sub illius esse potestate, ut additar 1 Corinth. 11; ergo multo minus potest leges ferre, et hunc actum, qui supremi dominii est, in totam virorum communitatem exercere. Et confirmatur : nam in l. Femine , ff. de Regul. jur. dicitur feminas ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotas esse, et ideo nec judices esse posse nec magistratus gerere: multo ergo minus possunt imperare, ut infert Augustinus libro Quaestionum novi et veteris Testamenti, q. 45, et refertur in cap. Mulierem, 33, q. 5.

8. Reginam regni dominam posse leges condere.— Nihilominus certum est reginam dominam regni posse leges condere perinde ac recem. In duplici autem statu potest haec regina considerari, primo, in statu libero a matrimonii vinculo, vel quia nondum nupsit licet regnum possideat et gubernet, vel quia vidua est. Secundo, potest considerari in statu matrimonii. De priori statu est res manifesta et extra controversiam : quia supponimus esse vere dominam regni; ergo habet in se potestatem regiam, quae legislativa est, et tunc in usu ejus a nullo superiore pendet, quia ex se nullum habet in temporalibus, ut supponitur, nec per matrimonium illum assumpsit, ut etiam ponitur; ergo potest libere uti illa potestate et leges ferre. Item alias contra rationem esset et con- tra legalem justitiam, jus regni et dominium feminae conferre, quia contra rationem est ei potestatem dare. qui non potest ejus actum potissimum exercere. Tandem femina capax est jurisdictionis etiam regiae, ut supponitur in cap. Z pate, 2 de Privileg., et sumitur in cap. Dilecti, de Arbitr., ubi id notat Innoc.; et Abb. n. 1 et 3 inde infert feminam habentem regnum posse, si velit, per se causam cognoscere, et ferre sententiam, et jurisdictionem in subditos exercere. Et idem tradit Anton. Corset. Tract. de Potestate regis, p. ult., q. 98, n.58; ergo quando femina habet jurisdictionem supremam. poterit illa uti ad leges ferendas, quia est eadem ratio, nec est aliquid quod specialiter impediat. Nam defectus scientiae et prudentiae per sapientum consilium suppleri potest, ut notant dicti auctores: et ita quoad hoc eadem est ratio de caeteris actibus jurisdictionis.

9. Neque contra hoc obstant citata verba Pauli : nam ille loquitur de doctrina fidei, et de modo publice illam tradendi et concionandi in Ecclesia : de hoc enim ibi tractat, et magis declarat 1 Corinth. 14, dicitque id feminae non permitti, non tam propter incapacitatem (haec enim posset saepius non deesse) quam propter honestatem et decentiam. Quae ratio non habet locum in actu ferendi leges; potest enim ex parte ferentis legem secrete et cum summa decentia fieri, etiamsi lex ipsa publice postea promulganda sit. Alia autem verba Pauli proprie intelliguntur de femina matrimonio conjuncta respectu mariti, de qua statim dicemus. Nec valet argumentum a simili, quod, sicut mulier non potest dominari marito, ita nec possit dominari suae reipublicae, quia in ordine ad usum matrimonii et regimen familiae mulier est naturaliter inferior ac subdita : in ordine autem ad regimen civile nihil est ex lege naturae statutum ; sed respublica potuit transferre potestatem in feminam, vel in regem, cum ea conditione ut ei posset femina succedere. Nec denique obstant leges civiles seu jura humana, quia loquuntur de feminis communibus (ut ita dicam) seu non habentibus propriam jurisdictionem ; secus vero esse de feminis praecellentibus, et praesertim reginis supremis, quae sunt supra ipsum civile jus : neque illas comprehendere potest in his quae illarum potestati repugnant.

10. Nonnulla major dubitatio est de regina habente maritum, qui ratione matrimonii rex appellatur, et ut rex honoratur et obeditur. In qua re communis sententia jurisperitorum est reginam, etiam post contractum matrimonium, retinere et regnum et liberam regni administrationem , ac subinde potestatem et usum ferendi leges. Praecipuus auctor hujus sententiae fuit Bald. in cap. Significavit, de Reseript., quem sequitur Tiraquel. de Nobilitat., cap. 18, n. 3, referens Decium, Alciat. et alios. idem Martin. Garatus tract. de Principib. q. 176; Greg. Lop. in. 1, Gloss. 9, et in l. 9, Gloss. 4, t. 1, p. 2. Ratio Baldi fuit, quia regina per matrimonium non transfert regnum in maritum, illud a se abdicando : nec etiam illud ita confert marito ut aeque maneat in utroque, nec retinet proprietatem in se, et administrationem praebet marito: ergo in se sola utrumque retinet, scilicet potestatem et administrationem, et ita per se potest sicut antea jurisdictionem exercere, ac proinde leges ferre. Consequentia clara est. Antecedens probatur quoad singulas partes. Prima ergo pars probatur, quia regnum non potest alienari, neque in dotem dari, ut ait Bald., et ratio esse videtur, quia est veluti officium et onus personale a regno collatum, et ideo non potest in alium transferri sine consensu regni, vel nisi juxta conditionem inclusam in ipsa regni institutione, quae solet esse ut transferatur per electionem, vel successionem, non vero per alium modum alienationis. Adde talem alienationem seu translationem regni in maritum nec fieri voluntate reginae, ut constat, nec aliquo jure, quia nec tale ejus est naturale, ut per se notum est : nec de humano constat, nec posset ad hoc cogere reginam supremam dominam , quae potestatem habet supra tale jus. Maxime quia nec in dominiis inferioribus, nec in aliis bonis, per matrimonium amittit uxor dominium suorum bonorum et illud in maritum transfert, sed ad summum administrationem. Denique alias, etiamsi talis regina moreretur sine liberis, maritus retineret dominium regni, quod est aperte falsum.

11. Secundum membrum antecedentis probari solet, quia est contra rationem naturalem, ut idem regnum sit aeque in duobus, quia esset unum corpus habens duo capita , quod est monstrosum et rectae gubernationi regni valde perniciosum. Quia si inter se dissentirent, nihil fieret, nec pateret via aut modus definiendi quid agendum vel praecipiendum esset. Unde facilius posset esse gubernatio per tres simul, ut posset major pars vincere, quam per duos tantum, nisi inter eos alter aliquo modo praecederet, et qualitate vinceret in casu discor- diae, vel nisi in hoc haberent aliquam vicissitudinem, aut alio medio uti tenerentur, ut sortibus, vel compromissione, vel adjunctione alicujus tertii suffragii. Sed quidquid sit de possibili, certum est hoc non posse fieri in praesenti casu, etiamsi regina vellet, quia esset mutatio magna in regno, et in modo monarchiae ejus, quae sine consensu regni fieri non potest. Item illa multiplicatio duorum, etiam illo modo facta, esset magnum gravamen et praejudicium subditorum ; ergo fieri non potest, etiam vi matrimonii. Denique, ad hoc et superius punctum confirmandum valet axioma commune jurisperitorum, quod suprema principis potestas nec abdicari potest, nec minui, de quo videri possunt, quae congerit Franc. Vargas, tractat. de Potestate pontificia in principio.

12. Regnum est veluti officium quod incumlat propriae personae cui confertur. — Tertium item membrum patet, quia eadem fere est ratio de administratione quae de dominio et proprietate. Nam duobus modis posset hoc intelligi. Unus est, ut illa administratio ita esset in rege, ut solus ac repugnante uxore posset leges condere et alios actus gubernationis exequi, et hoc plane esset quaedam alienatio regni ejusque translatio in alium, saltem ad vitam, seu durante vinculo matrimonii : haec autem fieri non potest sine consensu regni, et ad illam applicari possunt omnia dicta in primo membro. Accedit quod in hoc non est comparandum regnum cum aliis bonis, seu cum administratione dotis, quia regnum est veluti quoddam officium quod incumbit propriae personae cui confertur, et non tam est propter ipsam quam propter eos qui regendi sunt, et ideo non potest rex vel regina tale onus a se separare, nec in alium transferre, etiam quoad usum vel administrationem, ita ut non maneat apud ipsum suprema potestas et obligatio regendi: non ergo transferri potest illo modo administratio regni in regem ratione matrimonii. Alter modus est ut regina haberet quidem administrationem, sed dependentem a rege, ita ut sine ejus consensu, vel illo repugnante, non posset leges ferre, et aliter jurisdictionem suam exercere. Et hoc etiam dici non potest, quia incidimus in omnia incommoda quae in secundo membro tacta sunt: nam vel sequeretur continua perplexitas et divisio, vel oporteret uxorem cedere marito, quod esset sua jurisdictione privari: unde sicut non potest regina suam administrationem a se auferre, invito regno, ita nec potest illam minuere, nec facere ut suprema in suo genere non sit; ergo non potest facere usum ejus dependentem a consensu mariti.

13. Sed contra hanc communem sententiam objici potest lex Hispaniae 9, tit. 1, part. 2, ubi in principio dicitur quatuor modis posse jure obtineri dominium regni et nomen regis. Et postea dicitur tertium modum esse per matrimonium, quando aliquis privatus ducit uxorem reginam et regni haeredem : ergo tunc vir obtinet jure dominium regni; ergo apud ipsum est potestas legislativa, non apud reginam. Et confirmatur, quia alias maritus esset uxori subditus, ac subinde teneretur parere ejus legibus, et consequenter etiam personalibus praeceptis, ut, verbi gratia, teneretur bellum gerere praecipiente uxore, et similia quae videntur esse contra debitum naturae ordinem, et contra sententias Pauli supra citatas. Confirmatur secundo, quia maritus habet jus et potestatem gubernandi uxorem in omnibus actionibus suis, et corripere illam non solum in rebus ad se pertinentibus, sed absolute in omnibus quae adversantur bonis moribus, qua ratione multi censent posse maritum omnia vota uxoris irritare; ergo etiamsi uxor sit regina, habet maritus potestatem et superioritatem in omnes actiones ejus, etiam in eas quas exercere potest ut regina est ; ergo necesse est ut regina pendeat a marito in usu et administratione suae jurisdictionis.

14. Propter haec fortasse et similia Montaltus, ut refert supra Gregor. Lop., dixit in eo casu jurisdictionem reginae seu administrationem ejus transferri in maritum regem. Et Palac. Rubi. quem etiam refert, dixit secundum leges Hispaniae administrationem regni esse in utroque. Sed, ut idem Gregor. notat, nulla est lex in Hispania quae hoc disponat, nec esset conformis rationi, ut probatum est. Ad legem ergo citatam respondetur in eadem contineri limitationem et declarationem, quia in illo tertio modo obtinendi regnum solum dicit, ratione conjugii cum regina posse maritum vocari regem, quod est consentaneum rationi naturali, quia vir et uxor ita fiunt unum ratione matrimonii, ut honores et dignitates sibi communicent. Et quamvis communiter soleat vir, quia caput est, trahere uxorem ad participationem conditionis suae, sive nobilitatis, sive ignobilitatis, ut statuunt plures leges civiles quas late refert Tiraq. d. c. 18, n. 1 et 15, nihilominus, quando tanta est excellentia uxoris, quanta est in regina, illa trahit ad se virum, ut illi communicet nomen et hono- rem suae dignitatis, ut idem auctor prosequitur a n. 39. Hoc ergo solum est quod per illam legem Hispanisae statuitur. Et quia nomen illud regis vacuum non est, dicitur etiam vir per matrimonium consequi dominium regni, non quoad jurisdictionem propriam, sed per quamdam communicationem cum regina, ratione cujus ut dominus habendus est, et honorandus ut rex. Imo probabile est, si aliquid disponat circa regimen regni, vellegem ferat, et regina videns taceat, parendum illi esse, quia regina tacendo censetur illi consentire, vel committere vices suas: quamvis in hoc consuetudini et communi modo sentiendi regni standum videatur.

15. Maritum regine subdi illài quoad politicum regimen, in aeconomico vero esse superiorem.— Ad primam confirmationem respondetur, concedendo, in his quae pertinent ad communem reipublicae gubernationem, regem in eo casu esse subjectum regina,, quia re vera illa sola est suprema domina quoad jurisdictionem politicam, unde sola est caput: rex autem est membrum illius reipublicae ; sub ea ergo ratione subditum esse necesse est. Unde non est dubium quin obligetur legibus a regina latis, neque hoc est mirum, quia infra ostendemus etiam ipsum legislatorem obligari suis legibus : et verisimile est in hoc aequiparari virum uxori , quia tanquam unum reputantur, argumento sumpto a fortiori ex l. Princeps, ff. de Legibus. Neque hic modus subjectionis viri ad uxorem est contra rationem, aut contra verba Pauli, quia sub diversis rationibus, et in ordine ad diversos fines fieri potest ut vir, quatenus habet potestatem jure conjugii, sit superior uxore etiam regina, in his quae spectant ad usum matrimonii, gubernationem familiae, custodiam uxoris, educationem filorum, uxor autem, quatenus regina, sit superior in ordine ad politicam gubernationem. Et juxta haec dicendum etiam est ad secundam confirmationem, virum non habere absolutam potestatem in uxorem, sed tantum in ordine ad oeconomicum regimen, unde non potest disponere ad libitum de omnibus actionibus ejus, nec vota ejus indiscriminatim irritare, sed tantum ea quae sibi, vel suae familiae, aut privato regimini praejudicant, et ideo non oportet ut in eo casu actiones regiae potestatis uxoris a marito in rigore pendeant ; quamvis ex quadam honestate debeat uxor etiam in his consilium mariti magni facere.

16. An quelibet civitas possit condere leges. — Quae civitates dicende maaime, majores, minores. — Aliud dubium pertinens ad communitates est an quaelibet civitas possit veras leges condere. Dividuntur autem civitates secundum jus civile in maximas, majores et minores, juxta l. S duas, tf. de Excusat. tutor. Maximae dieuntur in illa lege illae quae sunt metropoles gentium. Ubi Glossa declarat nunc esse ejusmodi omnes civitates archiepiscopales, quia habent metropolitanum, sic enim archiepiscopus appellatur. Majores autem dicuntur ibidem quae habent forum causarum ; oportet enim ut civitas habeat jurisdictionem, et specialem auctoritatem, et modum se gubernandi. Et ita populi in quibus sunt episcopales sedes sunt ex his civitatibus, quamvis non sit de ratione civitatis, etiam proprie dictae, ut habeat Episcopum, ut notavit Panorm. in cap. Pernicioswn, de Offic. ordin., n. 1 et late Bart. in Extrav. Qui sint rebelles, verbo Lombardie, quia civitates antiquiores sunt Episcopis; ergo Episcopus supponit civitatem, non facit; imo olim non in pluribus civitatibus sed solum in frequentioribus erant episcopi. Minores vero civitates dicuntur illi populi qui sub civitatibus sunt, et ab illorum foro judicantur. Quae nunc non vocantur civitates, sed villae vel castra.

17. Conclusio — Minores civitates non habere potestatem ferendi proprias leges. — De populis ergo hujus tertii gradus videtur res clara, eos non habere potestatem ferendi proprias leges. Ita docet Bart. in l. omnes populi, ff. de Just. et jur. in principio: et ratio est, quia supra ostensum est non posse ferre legem qui non habet jurisdictionem, imo nec quamcumque sufficere, sed valde superiorem, ut mox etiam explicabimus ; sed hi populi jurisdictionem talem non habent, quia nec forum causarum habent, ut supponitur in d. 1. Si duas, vel certe si aliquem modum judicii habent, est tantum in levibus causis, et cum magna subordinatione ad forum civitatis, vel similem superiorem judicem ; ergo non est verisimile habere hos populos potestatem condendi leges. Et hoc ex aliis duobus membris magis constabit. Adhibet autem exceptionem Bart. dicens, posse facere statuta de his quae pertinent ad suorum bonorum administrationem. Sed non est necessaria limitatio. Nam talia statuta, si non sint confirmata ab habente potestatem, non possunt habere vim et rationem legis, quia de ratione legis positivae est ut procedat ab habente jurisdictionem, ut superiori libro ostensum est. Poterunt ergo esse vel pacta quaedam inter eos qui sunt de com- munitate, vel praecepta humana temporalia, sicut sunt praecepta patrisfamilias in domo sua, teste D. Thoma, q. 90, art. 3; non tamen poterunt habere legis perpetuitatem ac virtutem.

18. De civitatibus autem maximis videtur frequentius receptum posse condere leges. Nam in l. Omnes populi, ft. de Justit. et jure, dicitur uuumquemque populum posse sibi jus constituere. Quod etiam habetur in S Jus aatem civile, Instit. de Jure natur., gentium, etc.; ergo maxime debet habere locum in his populis qui sunt metropoles civitatum. Et juvat quod dicitur in l. 9, ff. de Legibus, non ambigitur senatum jus facere posse. Verumtamen nulla specialis ratio in rigore invenitur in his maximis civitatibus magis quam in majoribus, quae respectu illarum minores sunt; quod attinet ad potestatem ex vi juris, licet in facto et consuetudine possit assignari aliquod discrimen, ut dicemus. Igitur absolute de omnibus propriis civitatibus est communis sententia, posse condere jus municipale quod propriis legibus constet : dummodo sint tales leges de materia proportionata unicuique civitati, id est, propria illius, et non communi cum aliis, nec contra bonos mores, nec reservata principi, aut juri civili contraria. Ita fere Abb. in c. Quod clericis, de Foro compet., n. ult., ubi in eamdem sententiam refert Joan. Andr. et Speculat. Videtur etiam idem sentire Sylvest. verb. Lex, q. 4. Sed re vera non persistit in illa. In eam etiam inclinat Gregor. Lop. in l. 12, tit. 1, partit. 1, saltem quoad eas leges quae spectant ad rerum uniuscujusque civitatis administrationem. Probari autem solet praecipue haec sententia ex dicta l. Omnes populi, quae loquitur indistincte (ut expendit Panormit.), et ideo de omnibus civitatibus intelhgenda est. Idem probat 8 sed naturalia, Instit. de Jure natur. ibi : Fa, qua ipsa sibi queque civitas constituit. Et in S Jus autem dictum fuerat tale esse jus uniuscujusque civitatis, vocarique jus civile quasi jus proprium ipsius civitatis. Ratio reddi potest, quia unaquaeque civitas indiget hac potestate, quia per solum commune jus non potest sufficienter provideri necessitatibus omnibus quae in diversis locis pro eorum varia qualitate et dispositione occurrunt; ergo oportet ut hoc suppleatur per jus municipale. Confirmatur : nam quaelibet civitas censetur communitas perfecta secundum Aristotelem : ergo per se potest leges condere ; sed circa res proprias melius potest unaquaeque civitas statuere; ergo rationi con- sentaneum est ut illis fuerit relicta haec potestas, quae spectat ad rerum propriarum administrationem.

19. Sed in hoc puncto probanda videtur doctrina Baldi in dicta l. Omnes populi, quam etiam refert et sequitur Sylvest. supra, videlicet, unamquamque civitatem tantum habere de potestate condendi legem, vel statutum, quantum habet de jurisdictione. Et ratio sumitur ex dictis, quia potestas condendi leges (ut lib. 1, cap. S et lib. 2, cap. 1, dixi) jurisdictionis est ; ergo pro mensura jurisdictionis quam civitas habuenrit, judicandum erit de hac potestate. Unde ad hanc resolutionem, per se loquendo , non multum refert distinctio de maxima vel majori civitate, quia fieri potest ut civitas secundi ordinis habeat hanc jurisdictionem, et non maxima civitas. Potius ergo spectandum est an civitas retineat in se aliquam potestatem supremae reipublicae, et per illam seipsam gubernet, vel illam transtulerit simpliciter in aliquem principem, vel quolibet alio justo titulo translata sit. Omnis ergo civitas prioris ordinis potest sine dubio condere leges, quia habet supremam jurisdictionem juxta principia posita in priori libro. Et de his populis liberis loquitur dicta l. Omnes populi. Nam loquitur de jure civili prout condistinguitur a jure gentium: jus autem civile illo modo sumptum non est tantum jus municipale, seu particulare alicujus popuh ; sed est quodlibet jus proprium unius gentis, vel provinciae, vel regni, vel cujuslibet communitatis habentis supremam jurisdictionem temporalem.Tamen, quia hoc jus coepit a civitatibus supremis, et ab illis nomen sumpsit, ideo in dicta lege dicitur esse proprium uniuscujusque populi qui legibus et moribus regitur, id est, qui potest sibi proprium jus constituere praeter illud quod omnibus gentibus est commune; loquitur ergo de populis liberis, ut erant Romanus, Atheniensis, et similes, in quibus posuit exemplum Imperator in S 2 et 3, Instit. de Jure naturali, gentium et civili. Et de eisdem liberis populis locutus est etiam Isidor. in cap. Jus civile, dist. 1, ut ibi notat Cardin. Alexand. et Decius in cap. Zcclesia, de Constit. n. 24. Loquuntur enim illa jura de populis secundum se spectatis, et secundum suam primaevam naturam.

20. At vero omnis civitas, sive major sit, sive maxima, quae subdita est supremo principi in quem populi potestas translata est, jam non potest condere leges per se sola, ex vi solius potestatis propriae, quia jam se abdicavit potestate necessaria ad ferendas leges perpetuas et ad commune bonum ordinatas; oportet ergo ut vel a principio in creatione sui principatus sub tali conditione vel limitatione collata fuerit principi potestas, ut civitas posset nihilominus per se statuere de rebus ad suam peculiarem gubernationem et administrationem pertinentibus; vel certe ut postea ex particulari principis concessione talem potestatem receperit. Et de quolibet istorum modorum constare poterit, vel privilegiis antiquis, vel ex communi jure talis regni, vel, quod est frequentius, usu et longa consuetudine. Extra hos vero casus necesse est, ut statutum civitatis subditae per suum superiorem expresse vel tacite confirmetur, ut habeat rationem legis, sicut in S Constat, Instit. de Jure naturali, dicitur plebiscita coepisse habere valorem legum per legem Hortensiam, scilicet, quia consentiente senatu illa facultas plebi data est. Idem ergo requiritur cum proportione in quacumque communitate quae non est suprema. Et hoc etiam significatur in lib. 3, C. de legibus, ibi: Nec iis, quae specialiter quibusdam concessa sunt civitatibus , vel provinciis, vel corporibus, etc. Ubi clare supponitur omnes terras subjectas imperio indigere concessione imperatoris ad statuendas proprias leges, quod non solum de civitatibus maximis, sed etiam de provinciis, et in universum de corporibus mysticis traditur.

21. Solum constitui potest differentia inter maximas civitates et inferiores, quia verisimilius est potestatem hanc concedi maximis civitatibus potius quam inferioribus, quamvis in utrisque necessarium sit ut de tali concessione vel potestate sufficienter constet aliquo ex dictis modis. Nam ex jure communi non constat etiam pro civitatibus maximis subjectis imperio, quia nec jureconsultus Caius in dicta l. Omnes populi, de his populis locutus est, ut dixi, nec ipse poterat populis subjectis illam facultatem dare, ut per se constat. Nec etiam Justinianus imperator in eo sensu illam legem acceptavit in S 2 Instit. de Jure Natur., quin potius in l. ult., C. de Legibus, expresse dixit : /n praesenti solt imperatori leges condere concessum est, utique in suo imperio, et ex vi ordinariae potestatis. Atque idem cum proporüone est in regno Hispaniae, ut statuitur in dicta 1. 12, tit. 1, parte 1, ubi etiam Gregor. Lop. refert Pragmaticam specialem hoc statuentem, quae hodie habetur in libro 7 novae recopilat. tit. 1, 1. 8, d.; idem significatur in legibus hujus regni Lusitaniae libro 3, tit. 75, § 1. Ultimo inquiri hic poterat an haec potestas ferendi leges civiles delegabilis sit. Sed in hoc nihil occurrit addendum his quae in libro superiori cap. 4, in fine diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9