Text List

Caput 10

Caput 10

Utrum potestas ferendi leges civiles pendeat ex fide vel moribus principis

CAPUT X. UTRUM POTESTAS FERENDI LEGES CIVILES PENDEAT EX FIDE VEL MORIBUS PRINCIPIS.

1. Hanc quaestionem moveo propter haeresim Waldensium (ut refert Castro verbo potestas) quos Wicleph. et Joan. Hus secuti sunt, dicentes principes iniquos vel infideles non habere civilem potestatem, et consequenter non posse suis legibus subditos obligare, quod etiam, ut referunt, sensit Armacanus libro 10 de Quaestionib. Armenorum. Fundantur, quia potestas regia ordinatur ad bonum commune; esset autem valde contrarium bono communi si in hujusmodi iniquis hominibus talis potestas inveniretur ac perseveraret; et ideo Saul statim privatus fuit regno, postquam Deo displicere coepit, 2 Reg. 15; et de regibus iniquis generaliter dicit Deus, Oseae 8: Regnaverunt, et non ex moe, id est, non legitima potestate. Haec tamen sententia erronea est, et damnata in Concilio Constantiensi, sess. 8 et 15. Ut tamen veritatem catholicam breviter explicem, dicam prius de fide, postea de moribus.

2. Vera sententia.— Fidem et reliqua supernaturalia non requiri de jure naturae ad potestatem legislativam utpote quae sint superioris ordinis. — Primo ergo certum sit hanc potestatem neque fidem neque aliud donum supernaturale requirere in principe seu in subjecto in quo existit. Probatur : nam vel conditionem hanc postulat jure naturae, vel divino positivo, vel Ecclesiastico : nihil autem horum dici potest : ergo. Probatur minor quoad primam partem, quia haec potestas pertinet ad purum jus naturale, ut supra ostensum est: unde futura esset in hominibus, etiamsi crearentur in puris naturalibus sine ullo ordine ad supernaturalem finem, et fuit in gentibus ante Christi adventum, et nunc est in infidelibus non baptizatis, praesertim in gentibus. Et ratio clara est, quia fides et reliqua dona sunt superioris ordinis : ergo non possunt jure naturae requiri ad hanc potestatem.

3. Occurritur dubiolo. —Dicetur fortasse hoc argumentum recte procedere de puro jure naturae quatenus fundatur in solo lumine naturali : secus autem esse de jure connaturali gratiae, quod fundatur in lumine fidei, quia, supposita elevatione naturae humanae ad finem supernaturalem, ipsum lumen supernaturale dictat non esse homines regendos, etiam in civilibus et temporalibus, nisi per principes fideles, propter vitandum commune incommodum, quod ex contrario sequi potest. Sed hoc absque fundamento dicitur. Quia ordinatio ad finem supernaturalem per fidem vel alia dona non mutat naturam hujus potestatis, neque impedit actus ejus: ergo etiam posito lumine fidei non potest per veram rationem colligi potestatem hanc necessario supponere fidem. Quamvis enim ex principiis fidei recte colligatur non esse obediendum magistratui temporali in his quae fidei vel supernaturalibus praeceptis repugnant, non inde colligitur non posse esse verum principem eum qui fide careat, aut ei obediendum non esse in his quae pertinent ad rectam gubernationem politicam, et fidei non repugnatitem. Quod etiam aperte confirmat Scriptura Daniel. 2: Tu es Remc, et Deus coeli tibi regnum dedit ; erat autem infidelis; et Genes. 4T, Joseph fecit terram / Egypti tributariam Pharaoni, qui etiam erat infidelis. Constat ergo hanc potestatem ex natura rei in sola naturali ratione fundari.

4. Et possumus obiter addere, quamvis ad actualem usum ejus requiratur usus rationis in habente illam, tamen ad ipsam potestatem non requiri, scilicet, quoad jus dominandi et regendi: potest enim esse in puero, etiam ante usum rationis, ut patet in eo qui jure haereditario regnum obtinet statim a principio nativitatis: ille enim et ante rationis usum et ante baptismum rex existit; habet ergo potestatem in habitu, licet per se illam exercere non possit. Et idem contingere potest in eo qui ad tempus incidit in amentiam : nam si amentia sit perpetua, privandus est tali potestate propter commune bonum. De quo alias.

b. Secunda pars conclusionis probatur. — Secunda pars minoris, quae est de jure divino positivo, satis ex eo probatur, quia ostendi non potest tale jus, neque ex Scriptura, neque ex traditione: imo oppositum docent Paulus ad Rom. 13, et 1 Timoth. 2, et Petrus 1 canonica, cap. secundo, ubi admonent fideles subditos esse regibus et principibus qui tunc dominabantur, quos constat fuisse infideles. Nec dici potest hoc fecisse Apostolos ad vitandum majus malum : nam expresse aiunt illos esse ministros Dei et ab illo habere potestatem, eisque obediendum esse, non tantum propter timorem, sed etiam propter conscientiam. Ex quibus locis constat, stando in jure divino, hanc potestatem perseverare in infidcli, non solum respectu aliorum infidelium, sed etiam respectu Christianorum, qui alias justo titulo subditi erant illi: nam de his in particulari loquuntur Apostoli in illis locis. Congruentia autem reddi potest, quia tale jus non fuisset congruum ad fidei propagationem et conscervationem : nam plurima scandala - sequerentur, nec reges infideles permitterent subditos ad fidem converti.

6. Tertium membrum conclusionis probatur. — Quid potest Ecclesia in principes infideles non baptizatos.— Quid in baptizatos.— Atque hinc facile constat aliud membrum de jure Ecclcsiastico, quod auctoritate etiam negativa sufficienter probatur, quia nullibi invenitur. Ad majorem autem intelligentiam distinguere possumus duplices reges infideles, quidam nunquam baptizati, nec apostatae a fide; alii sunt haeretici apostatae. In priores non habet Ecclesia jurisdictionem directam; et ideo non potest illos punire, nec per se regnis privare. Si autem sub se haberent fideles et eos vel a fide averterent vel ab obedientia Ecclesiae, vel alias ad pravos mores manifeste inducerent, tunc Ecclesia haberet justum bellum contra illos, possetque eos in defensionem innocentium potestate et regno privare : quamdiu vero non privantur, suam retinent potestatem. In posteriores autem habet Ecclesia directam potestatem, et per se, ratione baptismi, et ideo in pomnam infideltatis et haeresis potest eos hac potestate privare ; hactenus vero non privavit eos ipso facto, saltem quantum ad retentionem et usum illius potestatis : imo nec de facto ab illa dejici possunt, donec per sententiam Ecclesiasticam declarentur, juxta cap. Cum secundum leges, de Haereticis, in 6, et latius traditur in materia de Fide.

T. Conclusio ea quae de fide. —Circa alteram partem de moribus, dicendum est potestatem hanc in hominibus injustis et iniquis permanere posse, et ita simpliciter non pendere ex moribus honestis. Conclusio est etiam certa de fide, quae satis constat ex discursu totius Scripturae, in qua legimus plures reges, tam in populo Israel quam inter gentes fuisse iniquissimos , et nihilominus fuisse veros reges, et David etiam ac Salomon, qui aliquando graviter peccaverunt, non statim privati fuerunt regno. Ratione ostendi potest discursu simili superius facto, quia haec poena privationis talis potestatis nuilo jure lata est, ipso facto, contra reges iniquos, nec fuisset conveniens, quia infinita perturbatio inde sequeretur, et omnes subditi facile contra reges insurgerent. Explicari deinde potest in hunc modum , quia vel rex, licet alias pravus sit, in legibus ferendis servat honestatem et justitiam, et tunc formaliter , et in quantum rex, justus est : malitia autem illa se habet quasi concomitanter , et ideo non refert ad hanc potestatem. Vel in ipsis legibus ferendis exercet injustitiam et iniquitatem, praecipiendo rem turpem, et tunc non inducit quidem obligationem per talem actum. Nam lex iniqua non est lex, nec potestas regia est data ad tales leges ferendas, juxta ea quae supra diximus de ratione legis. Possunt ergo tunc subditi et debent non obedire regi in tali praecepto, si de re iniqua sit, non tamen propterea possunt illi obedientiam absolute negare in his quae justa fuerint. Vel denique rex est iniquus etiam in usurpatione ipsius potestatis, quia tyrannice illam occupavit, et tunc verum est illam iniquitatem excludere potestatem veram, non quia privet illa, sed quia supponit carentiam ejus , eamque donare non potest, et tunc merito tali homini non obeditur, quia rex non est, sed tyrannus.

8. Dubium circa mores principis. — Occurrit autem hic incidens dubium circa hoc ultimum membrum , an in eo casu possint subditi licite obedire hujusmodi principi, si alioqui ex parte materiae justas leges ferat. Quod enim non teneantur per se loquendo, manifestum est, quia illae non sunt leges, juxta supra dicta, cum non procedant a legititima potestate. Quod autem possint, videtur persuaderi , quia possunt facere quidquid bonum est vel non malum, licet non teneantur, cedendo juri suo, et patienter vim alterius sustinendo. Imo addunt multi auctores, posse tunc subditos postulare ab hujusmodi principe et concessiones gratiae et actus justitiae qui in se injusti non sint , quamvis ab illo injuste sint faciendi per usurpatam potestatem ; quia tunc non inducunt ad malum, sed ad minus malum: minus enim malum est sic gubernari, quam omnino non gubernari. Ita docuit Cajet. in summa, verb. Tyrannus , quem sequitur Armilla eodem verb. et Navar., cap. 14, n. A. In contrarium autem esse videtur, quia obedire hujusmodi regi, etiam in his quae alias honesta sunt, videtur esse cooperatio ad malum, et favor injustitiae seu tyrannidis ejus.

9. Quando liceat servare precepta tyranni, et quando non. — Breviter dicendum censeo quasdam esse actiones ita honestas, ut in nullius nocumentum cedant, neque indigeant poestate publica ut recte fiant , ut sunt deferre haec vel illa arma, vel aliquid simile, vel etiam solvere tributum, quod, licet ex parte exigentis requirat potestatem, ex parte solventis illam non postulat, per se loquendo. Neque conditio tributi alteri affert nocumentum, nisi soli solventi, qui potest cedere juri vel utilitati suae. Aliae vero sunt actiones quae involvunt nocumentum tertii, et ut juste fiant requirunt potestatem publicam, ut occidere malefactorem, etiam dignum morte, et similes. In prioribus per se malum non est servare leges, vel praecepta a tyranno data, quia illae actiones tales sunt, ut propria voluntate et auctoritate possint honeste fieri sine lege. Quod autem fiant posita illa injusta lege, non habet circumstantiam quae reddat actum malum. Quia illa re vera non est cooperatio, sed tolerantia quaedam violentiae, quae nulli affert nocumentum: ergo per se non est ibi malitia. Dico autem per se, quia oportet scandalum vitare et non dare occasionem tyranno, ut in sua injustitia firmius perseveret, sed potius illi obsistere quando sine incommodo fieri potest. At vero in posterioribus actionibus contrarium videtur, quia honestas illarum omnino pendet ex vera potestate publica, sine qua nullus potest exequi vel condemnare alium, etiam in poena justa, nisi habeat publicam potestatem quam tyrannus dare non potest. Sed in hoc etiam advertendum, seu subdistinguendum est : nam hoc in rigore est verum quantum est ex parte tyranni: contingit autem ut respublica, quia non potest illi resistere, illum toleret, et ab eo se gubernari sinat, et tacite consentiat, ac velit justitiam per ipsum administrari propter rationem tactam, quia minus malum est per illum gubernari quam omnino carere justa coactione et directione; et tum non erit peccatum obedire, etiam in dictis actibus, quia reipublicae consensus supplet defectum potestatis tyranni.

10. Ad fundamentum contrarii erroris respondetur multo majora incommoda contra bonum commune sequi, si potestas civilis pendeat ex privata fide vel bonis morihus ipsius principis, quia nulla esset pax neque obedientia in republica , sed quilibet subditus vellet superiorem suum judicare, et consequenter illi obedientiam negare, quod absurdissimum est. Quocirca , licet peccator forte mereatur privari regno, tamen quamdiu illo non privatur ab habente potestatem, verusrex perseverat, atque ita contigit in Saule, donec permittente Deo occisus est. Quod autem dicitur Oseae 8, regnaverunt, et non ea me, plures habet expo- sitiones, de quibus videri possunt Orig. Homil. 4. in lib. Judicum, Hieronym. et Expositores ibi. Verus sensus mihi videtur ibi reprehendi reges iniquos Israel, non quia reges non essent, et gubernarent, sed quia, cum reges essent, male gubernarent : hoc enim significat regnare non ex Deo, quod statim explicatur quia inducebant populum ad idola colenda, et similia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10