Text List

Caput 11

Caput 11

Utrum finis potestatis et legis civilis, prout nunc est in ecclesia, sit alius a fine eiusdem potestatis et legis, ut in pura natura vel in gentibus spectari potest

CAPUT XI. UTRUM FINIS POTESTATIS ET LEGIS CIVILIS, PROUT NUNC EST IN ECCLESIA, SIT ALIUS A FINE EJUSDEM POTESTATIS ET LEGIS, UT IN PURA NATURA VEL IN GENTIBUS SPECTARI POTEST.

1. Finem juris civilis esse eumdem cum fine canonici sentit Fortunius. — Diximus dari in hominibus potestatem ad ferendas leges, atque adeo has leges esse possibiles; ut autem natura et necessitas earum magis declaretur , oportet finem illarum ipsiusque potestatis generatim considerare, quod in hoc capite praestandum est. Statimque occurit opinio Fortunii Garciae tract. de Ultimo fine utriusque juris, ubi contendit suadere finem juris civilis esse eumdem cum fine juris canonici, habereque eamdem originem eademque principia. Unde multa infert quae postea examinanda sunt: nam de hac opinione quatenus comparationem facit inter utrumque jus, in libro sequenti dicendum ex professo est, quia non explicato prius utroque extremo, non potest eorum comparatio fieri aut intelligi. Hic ergo solum, de potestate ac jure civili absolute spectato in ordine ad suum finem, opinio haec tractanda est. Sentit ergo Fortunius finem juris civilis esse non solum externam pacem et justitiam reipublicae, sed etiam veram et internam hominis felicitatem ac salutem. lta significat ibi, n. 6, junctis, quae dixerat n. 2, ubi eumdem finem juris canonici posuerat, et inde concludit esse eumdem finem utriusque juris. Unde necesse est ut vel sentiat finem canonici juris esse tantum externam politiam humanam, quod valde absurdum est ; vel oportet ut sentiat finem juris civilis non sistere in humana politia, et externa pace ac justitia reipublicae, sed etiam tendere ad veram felicitatem humanam.

2. Quia vero haec opinio statim apparet incredibilis, intellecta de jure civili et de potestate ferendi illud, prout esse potest in pura natura, et in principio libri a nobis explicata est, ideo Navar. in Commen. de Finibus humanorum actuum, n. 29, ita illam interpreta- tur, ut intelligenda sit de jure civili quatenus est a christianis imperatoribus et regibus compositum aut probatum: sic enim etiam ipse ait veram felicitatem aeternam, quam credimus et speramus, esse finem juris civilis. Quia, licet ipsa potestas de se non tendat in illum finem, nihilominus ut est conjuncta fidei, in illum referri potest et debet: et ita etiam ejus actus, qui est lex civilis, a legislatoribus christianis in eumdem finem refertur. Quod suadet ipse Navar. ex inscriptione Codicis et Prooemii Digestorum a Justiniano editi, quae sic habet: In nomine Domini nostri Jesu Christi, etc. Et eamdem habet in declaratione juris civilis, quae habeturin fine legis ? de Veteri jur enucl.; et in Epistol. ad Tribonianum, quae incipit: Deo auctore, et in Codice est lex 1 de Veteri jure enucleando, ubi de auctoritate legum dicit que divinas et humanas res bene disposuit, et omnem iniquitatem eapulit. Addit Navar. probationem ex l. 1 et 2, C. de Sum. Trinitat., ubi imperator praecipit omnes populos sibi subditos Christianam fidem et religionem sequi et haereticos puniri; et ex multis legibus quas ille Imperator de rebus ecclesiasticis constituit per plures titulos usque ad 16, 1. 1 Codicis.

3. Fortunii fundamenta. — Verumtamen de hac opinione Navarri per se spectata dicemus postea : nunc enim considerando fundamenta Fortunii videtur simpliciter loqui de potestate civili secundum se, et in omni statu: probat enim sententiam suam ex Arist. 1 Ethic., cap. 2 et 4, dicente humanam felicitatem esse finem moralis doctrinae , et lib. 5, cap. 1, dicit ea dici justa que felicitatem societatis civilis efficiunt et conservant, et ideo leges de omnibus virtutibus praecepta dare quae ad hanc felicitatem conferunt. Adducit etiam Ciceronem lib. 2 de Officiis, dicentem: Pe; leges bene beateque vivitur. Adducit item quod ex Demosthene refertur in leg. 2, ff. de Legib., omnes debere parere legi, quia inventio quedam et donum Dei est - et ex Chrysippo legem esse omnium divinarum et humanarum rerum reginam, et justorum atque injustorum regulam. Haec autem omnia dicta sunt a philosophis ethnicis de lege civili, et ante leges imperatorum : ergo dicta sunt de lege civili secundum se, et prout naturam humanam consequitur, seclusa fide: ergo in eodem sensu videtur ille auctor locutus. Confirmat vero suam sententiam a fortiori ex legibus imperatorum quas adduximus pro sententia Navar., et addit Authentic., ut non lururientur contra naturam ; quia in ea ostendit Justinian. sui muneris esse; curare ut subditi sui bene vivant et Dei placationem inveniant. Item Authent. Quomodo oporteat Episcopos, etc. in princ. ubi Justinian. ait: Macimam habemus sollicitudinen circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem, etc. Videtur ergo hic auctor utrumque statum potestatis seu legis civilis amplecti, hoc fortasse discursu, quod lex civilis intendit homines in veram eorum beatitudinem perducere : unde quando potestas illa est sola et separata a lumine fidei, dirigit in veram felicitatem naturalem de qua philosophi locuti sunt : quando autem conjungitur fidei manifestanti veram hominis felicitatem altioris ordinis, tunc etiam per fidem elevatur, et extenditur ad ferendas leges , intendendo eamdem veram et supernaturalem felicitatem. Atque hoc modo nunc intra Ecclesiam eumdem esse finem legis civilis et canonici. Et ad hoc tandem inducit D. Thomas, quia in 1. 2, q. 90, a. 2, et q. 95, art. 1, indifferenter loquens de lege humana dicit finem ejus esse felicitatem.

4. Fortunii opinio noa.—H ominis felicitas dupler, vitae praesentis et future, et utraque in naturalem et supernaturalem distincta. — Danbiolum. — Occurritur dubiolo. — Nihilominus haec opinio Fortunii nova est et singularis, ortaque est ex quadam verborum confusa et indistincta significatione , seu aequivocatione, qua sublata facile rei veritas intelligetur. Duplex ergo felicitas hominis distinguenda est: una est vitae praesentis, altera futurae, et utraque in naturalem et supernaturalem distingui debet secundum receptam theologicam doctrinam quam nunc supponimus. Dico ergo primo : potestas civilis et jus civile per se non respiciunt aeternam felicitatem supernaturalem vitae futurae tanquam finem proprium , vel proximum, vel ultimum. Probatur quia talis potestas est mere naturalis ; ergo natura sua non tendit in finem supernaturalem. Dices: ipsa hominis natura ordinatur ad supernaturalem felicitatem ut ad finem ultimum : ergo etiam potentiae omnes naturales hujus naturae ordinantur ad eumdem finem: ergo etiam potestas civilis. Respondeo dupliciter posse aliquid ordinari in illum finem ultimum : uno modo per intrinsecam habitudinem ; alio modo per solam relationem vel imperium extrinsecum. Priori modo ordinatur fides infusa, verbi gratia , ad supernaturalem beatitudinem : posteriori modo fides , vel alia virtus acquisita. Dico ergo potestatem civilem per relationem extrinsecam , vel Dei vel hominis habentis illam , posse ordinari ad supernaturalem felicitatem ut ad finem ultimum : et hoc ad summum probat ratio facta: nam ex parte Dei verum est omnia bona data hominibus, etiam naturalia, data esse propter felicitatem supernaturalem adipiscendam, et hoc modo etiam haec pouvestas data est propter illum finem. Ex parte vero hominis non potest ipse referre actus hujus potestatis in illum finem per solum naturale lumen, sed oportet ut supernaturaliter cognoscat illum finem, ideoque stando in pura natura non posset lex civilis etiam hoc modo ordinari ad finem supernaturalem.

5. Discrimen habituum naturalium et supernaturaliun. — Deinde addo legem civilem, prout est actus hujus potestatis , ex se non tendere in supernaturalem finem, et hunc esse sensum in praesenti praecipue intentum. Declari autem potest notando differentiam inter habitus seu facultates naturales et supernaturales, qaod supernaturales et virtutes per se infusae,ita ordinantur per se in supernaturales, et circa objectum aliquo modo supernaturale secundum se proportionatum supernaturali felicitati. Ilemque est suo modo in potestatibus moralibus supernaturalibus. Nam hoc modo character, verbi gratia, ordinatur ad supernaturalem finem, et similiter potestas ecclesiasticae jurisdictionis tendit in eumdem finem quasi connaturali modo et operando ex se circa materiam supernaturalem, et per se relatam ad illum finem. At vero virtutes acquisitae de se non ita tendunt, nec operari possunt circa supernaturalem finem, sed solum per extrinsecum imperium possunt in illum referri. Ita ergo se habet potestas civilis in ordine ad supernaturalem felicitatem: nam per se non tendit in illum finem ultimum ex vi propriae naturae, vel propriarum actionum, per quas nullo modo versatur circa talem finem, nec circa materiam vel objecta supernaturalis ordinis: et hoc modo dicimus potestatem civilem vel leges ab illa procedentes non respicere felicitatem supernaturalem ut finem ultimum, et in hoc maxime distingui a potestate ecclesiastica, ut in sequenti lib., cap. 1 et 8 latius videbimus: et ideo dixit Nicol. pap., in cap. Quoniam, d. 10, et in c. Cum ad verum, 96 dist., imperatores indigere Pontificibus pro eeterna vita, et non debere nec posse divinis rebus praeesse, cum sint negotiis secularibus implicati. Et imperator ipse in Authent. Quomodo oporteat Episcop.. etc., in principio dixit sacerdotium et imperium esse maxima dona a Deo data : Illud divinis ministrans, hoc autem humanis praesidens. Et alia similia in citato loco afferemus.

6. Secunda conclusio. — Ex D. Thoma in quid ordinatur divina les principaliter et in quid lIuumana.—Unde dico secundo potestatem civilem non solum non respicere felicitatem eeternam vitae futurae ut finem ultimum proprium, verum etiam nec per se intendere propriam spiritualem felicitatem hominum in hac vita, et consequenter nec per se posse in materia spirituali disponere, aut leges ferre. Hoc colligitur ex juribus citatis. Item ex illis omnibus in quibus leges civiles per canonicas aliquatenus corriguntur, vel supplentur in ordine ad vitanda peccata, quia lex civilis considerat honestam utilitatem temporalem reipublicae humanae : lex autem canonica principalius attendit saluti animae, et ut peccata evitentur, ut dixit Glossa inv. Cum contingat, de Jurejur., verb. Debent, et sumitur ex illo textu cum concordantibus c. Zicet, de Jurejur., in 6, et cap. ult. de Praescript., et notant late Joan. And. in regula Possessor, in Mercurial., et Panorm. in Prooem. Decret., n. 16, et in c.1, de Juram. cal., n. 7. Ratione declaratur, quia spirituale bonum, seu felicitas hujus vitae est dispositio per se ordinata ad ultimam felicitatem supernaturalem vitae futurae, vel potius est quaedam inchoatio ejus: ergo potestas quae non ordinatur per se ad dirigendos homines in illam felicitatem non potest per se referri ad spiritualem finem hujus vitae, quia ejusdem potestatis est dirigere ad finem ultimum, et ad omnia quae per se ad illum disponunt. Potestas ergo civilis sicut non ordinatur ad aeternam beatitudinem vitae futurae, ita nec ad spiritualem felicitatem praesentis. Unde etiam concluditur, per se non versari in spirituali materia, quia finis proximus et materia cujuscumque potestatis proportionantur inter se, et fini ultimo ejusdem potestatis : sed potestas civilis non habet pro fine ultimo felicitatem supernaturalem vitae futurae, aut praesentis: ergo. Atque ideo in decretis saepe lex civilis comparatur corpori, et lex canonica animae ac spiritui, ut auctores proxime citati notant, et aperte tradit Innoc. IlI, in cap. Solite, de Majorat. et obedien. Hinc etiam dixit divus Thom. 1.2, q. 99, a.3: Lex divina principaliter instituitur ad ordinandum homines ad Deum: lex autem humana principaliter ad ordinandum homines adinvicem. et ideo leges humance ,n curaverunt aliquod instituere de cultu divino, nisi in ordine ad bomutm commune hominum.

7. Tertia conclusio.—Addo tertio potesta- tem civilem legislativam, etiam in pura natura spectatam, non habere pro fine intrinseco et per se intento felicitatem naturalem vitae futurae: imo nec propriam felicitatem naturalem vitae praesentis, quatenus ad singulos homines, ut particulares personae sunt, pertinere potest, sed ejus finem esse felicitatem naturalem communitatis humanae perfectae, cujus curam gerit, et singulorum hominum ut sunt membra talis communitatis, ut in ea, scilicet in pace et justitia vivant, et cum sufficientia bonorum quae ad vitae corporalis conservationem et commoditatem spectant, et cum ea probitate morum quae ad hanc externam pacem et felicitatem reipublicae, et convenientem humanae naturae conservationem necessaria est. Haec est mens Aristotelis in locis in principio citatis, et D. Thomae supra, q. 90, art. 2, junctis q. 95, art. 1 et 4, q. 96, art. 2 et 3, et q. 99, art. 3. In quibus docet, ac declarat finem humanarum legum esse commune bonum civitatis, et illa tantum prohibere ac praecipere quae huic fini consentanea sunt. Ad idem faciunt quae Fortunius adducit ex prooemio Decret. et cap. Factae sunt, d. 4, nam quae ibi dicuntur, legibus etiam civilibus communia esse videntur: ratio vero sumi potest ex dictis, quia haec naturalis potestas condendi humanas leges non est in singulis hominibus per se spectatis, nec in multitudine hominum aggregata solum per accidens; sed est in communitate, ut moraliter unita et ordinata ad componendum unum corpus mysticum, et ex illo resultat tanquam proprietas ejus: ergo per se ordinatur ab bonum commune hujus corporis ejusque felicitatem : nam finis est proportionatus principio: sicut ergo bonum naturale hujus corporis politici non extenditur ultra praesentem vitam, imo nec durat nisi in illa, ita nec finis hujus potestatis aut legis ultra praesentem vitam extenditur ; et eadem ratione etiam pro hac vita non intendit bonum singulorum, nisi in ordine ad bonum totius communitatis, in quo sistit tanquam in ultimo fine proprio talis facultatis; ergo id quod ita pertinet ad privatam felicitatem, ut non redundet in bonum communitatis, ad hanc potestatem vel legem civilem non spectat.

8. Regimen humanum triplex: politicum , economicum et monasticum —Potestas civilis non multum curat de actibus internis.— Confirmatur ac declaratur : nam triplex potest distingui moralis gubernatio hominis: quaedam politica, quae pertinet ad regimen civitatis et communitatis perfectae; alia oeconomica, quae spectat ad regimen unius familiae, seu domus; tertia dici potest propria uniuscujusque circa semetipsum, quae dici potest monastica, quasi unius regimen continens. Potestas autem civilis per se ordinatur ad gubernationem polticam, ut ex superioribus constat, et ideo per se non dirigit oeconomicum regimen, nisi in his quae redundant in commune bonum civitatis, et illud possunt impedire aut promovere: reliqua enim quae ad privatam familiam spectant, non per leges civiles, sed per uniuscujusque patrisfamilias prudentiam ordinantur. Ergo simili proportione ac ratione non spectat ad legcs -civiles monastica directio, seu privata honestas singulorum, ut tales sunt, sed solum ea morum rectitudo per has leges constituitur, quae bono civili vel necessaria, vel valde utilis est. Ad felicitatem autem etiam naturalem uniuscujusque hominis, ut singularis persona est, non sufficit virtus illa civilis, sed necessaria est integritas morum cnm debito ordine ad Deum quantum Iumen naturale dictat; ergo non spectat felicitas privata ad finem proprium legis civilis, seu potestatis legislativae mere naturalis. Accedit tandem quod haec naturalis felicitas singulorum ut tales sunt, principaliter consistit in actibus internis, vel speculativis, vel moralibus, et practicis cum integra rectitudine naturali. Potestas autem civilis non multum curat de internis actibus, imo vix circa illos aliquid potest, ut infra dicetur; valde etiam impotens et inefficax est ad dirigendos illos: ergo non intendit per se hujusmodi felicitatem, sed solum communem, prout explicatum est. Neque argumenta Fortunii amplius probant, ut facile ex dictis constare potest.

9. Quarto, dico potestatem hanc civilem (etiam prout est in principibus Christianis fidei conjuncta) non extendi in materia vel actibus suis ad finem supernaturalem seu spiritualem vitae futurae vel praesentis, licet ipsi legislatores, fideles in suis legibus ferendis, intueri possint et ex parte debeant supernaturalem finem, et actum ipsum ferendi legem in supernaturalem finem referre. Utraque pars assertionis manifesta videtur. Prima quidem, quia potestas haec ut nunc est in principibus christianis, in se non est major, nec alterius naturae quam fuerit in principibus ethnicis; ergo ex se non habet alium finem nec aliam materiam : sicnt virtus acquisita temperantiae in fidel et infideli, in justo et injusto, non est alterius naturae, nec actus suos efficere potest circa aliam materiam, vel propter alium proximum finem, seu motivum, aut intrinsecam honestatem. Denique jura canonica supra allegata, quae hanc potestatem vocant terrenam, temporalem, ad corpora pertinentem, et similia, loquuntur de illa, ut est in imperatore et regibus christianis, et inde concluditur non posse disponere in spiritualibus, neque de his quae per se spectant ad salutem animarum, vel cultum religionis : ergo etiam nunc secularis potestas talium principum eisdem terminis concluditur.

10. Dices : nunc possunt principes seculares haereticos punire, et alia vitia contraria religioni Christianae, ut talis est, prohibere, ut est blasphemia in Christum, circumcisio Judaeorum, et similia quae non pertinuissent ad civilem potestatem, seclusa fide. Respondeo imprimis aliqua ex his non tam per se pertinere ad secularem potestatem, quam ex concessione ecclesiasticae potestatis, et quasi per tacitam vel expressam invocationem ejus postulantis auxilium brachii secularis : et ita infra dicemus universas leges civiles quae circa materias spirituales versantur, vel non esse leges, vel habere vim suama superiori potestate. Deinde dicimus illa vitia et peccata quae dicuntur mixti fori, eatenus puniri et cohiberi per leges civiles, quatenus supposito hoc statu reipublicae christiana illam perturbant, et magna nocumenta illi afferunt etiam quoad suam pacem, et externam felicitatem ac conservationem : hunc enim finem semper intendit jpsa potestas quatenus talis est, licet utens illa possit perfectius operari: et hoc modo Leo Papa Epist. 7 laudat Theodosium, quod fide sua praesidium afferret Ecclesiae, et non solum regium animum, sed etiam sacerdotalem ostenderet, et quod curam haberet avertendi haereses et schismata: Quia tunc (inquit) est optimus regni vestri status, quando sempiterne Trinitati unius Deitatis confessione servitur.

11. Secunda pars conclusionis probatur. — Altera vero pars probari potest aliquibus argumentis Navarri, et fortasse ipse uihil aliud intendit secundum suam privatam sententiam; immerito tamen adducit ad illam confirmandam leges Codicis quae in materia spirituali versantur : nam illa vel leges non sunt, nec fuere unquam, vel nixae fuerunt auctoritati Pontificum, ut lib. sequenti, cap. 12, dicemus. Non recte etiam ad hunc sensum accommodat opinionem Fortunii, quia sine dubio loquitur de legibus ipsis ac potestatibus, et non tantum de personis operantibus : et ita illum late impugnat Michael Ulcurruno tr. de Regim. mun. p. 5, q. 5 princip. Argumenta item ejusdem Fortunii probant hanc opinionem, et nihil aliud, ut facile intuenti patebit. Denique res ipsa per se nota est : nam haec legislatio civilis de se et suo genere actio honesta est, licet ordinis naturalis et prudentiae acquisitae, ac rationi naturali consentanea ; ergo est de se apta referri ad finem supernaturalem; ergo princeps christianus facile potest in eum finem illam referre, et optime faciet illam referendo, juxta illud Augustini l. 5 de Civ., cap. 24, ubi de regibus christianis ait: Felices eos dicimus, si suam potestatem ad Dei cultum macime dilatandum, majestati ejus famulam faciunt : et quod in Concil. Moguntino sub Steph. c. 2 de hege dicitur: Meminerit se pre omnibus ita sancte matris Ecclesie esse filium, ut ejus paci et tranquillitati per universum mundum suwm prodesse faciat imperium. Est autem observandum hanc relationem posse dupliciter fieri, primo per positivam ordinationem, et sic regulariter erit in consilio, nisi ubi speciale praeceptum vel necessitas ad illum obligaverit. Sic enim Leo Papa, Epist. 75 ad Leonem Augustum inquit: Debes incunctanter advertere regiam potestatem Libi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae presidium esse collatum, etc. Secundo intelligi potest per negationem tantum, seu per circumspectionem nihil statuendi per hanc potestatem, quod sit contrarium fini supernaturali, vel ejus consecutionem impedire possit, quae observantia et prudens cautio ex fide procedit, et virtualis quaedam relatio in ultimum finem dici potest. Estque non tantum in consilio, sed etiam in praecepto maxime proprio christiani ac catholici principis, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11