Text List

Caput 12

Caput 12

CAPUT XII. UTRUM LEGES CIVILES IN SOLA MATERIA HONESTA VERSENTUR, VIRTUTUM OMNIUM ACTUS PRAECIPIENDO, VEL VITIA CONTRARIA PROHIBENDO.

1. Hactenus explicatae sunt causa finalis et efficiens legis civilis, quoniam ad ostendendum hoc genus legis esse possibile, conveniensque et quasi naturale homini, fuit necessarium; nunc ad declarandam naturam et efficaciam hujus legis, de materia et forma aliquid dicendum est. Non agimus autem de materia ex qua, seu subjecta, quia de hac satis dictum est in primo libro, tractando, an lex interna (ut sic dicam) sit in intellectu vel voluntate principis aut subditi, et an lex externa debeat esse scripta, vel verba sufhiciant. Inquirimus ergo materiam circa quam legis civilis, id est, quid possit praecipere aut prohibere : constat autem ex dictis in primo libro legem tantum esse posse de actibus humanis qui sint in hominis potestate, unde etiam certum est, de his tantum esse posse legem civilem ; hi vero actus studiosi, pravi et indifferentes esse possunt, et in his potest magna varietas reperiri secundum varias species virtutum et vitiorum; idem quidem sunt externi, alii mentales tantum ac mere interni : quidam futuri, alii praeteriti; quidam faciles, vel ordinarii, alii ardui et valde difficiles, seu extraordinarii, ideoque de tota hac varietate aliquid dicere necesse est.

2. Machiavelis error et politicorum pro temporali regimine non curanda spiritualia. — Circa propositam ergo quaestionem duplex potest referri opinio: una est, potestatem laicam et jus civile per se primo intendere statum politicum, ejusque conservationem, et augmentum, ac subinde materiam legum esse illam quae statui politico inservit, et conservationi vel augmento ejus : et in ordine ad hunc finem has leges ferri, sive in eis vera honestas inveniatur, sive tantum simulata et apparens, dissimulando etiam illa quae injusta sunt, si reipublicae temporali sint utilia. Haec est doctrina politicorum hujus temporis, quam praecipue persuadere conatus est principibus secularibus Machiavelus, solumque fundatur in hoc, quod non potest aliter temporalis respublica conservari ; unde illius judicium perversum, est, non posse esse verum regem et stabilem qui legibus virtutis astringitur, eisque omnino subjicitur. Potestque juvari hic error ex legibus civilibus, quae interdum sustinent et fovent actus pravos, propter temporalem commoditatem, ut inl. Dolo, C. de inutil. stipul., datur actio non obstante dolo; et inS Namque, Instit. de Actionibus, conceditur actio fraudulenta, et in l. Pacisci, ff. de Pactis, pactum contra leges sustinetur : item praescriptio cum mala fide per leges civiles commendabatur olim, ut constat ex cap. Vigilanti, cap. ult. de Praescrip., et ex Grat. 16, q. 8 Preescriptionem, post cap. Placuit, cum tamen illa praescriptio iniqua esset, et ideo per jura canonica reprobata sit: et in multis aliis etiam aliqua approbantur jure civili, quae in foro animae non possunt subsistere, ut notat Covar. in regula Possessor, p. 2, S 9, n. 6 in fine, et in regula Peccatum, 29 p., S6, n.3et 4;et ex materia de matrimon., juramento, usuris, et aliis possunt multa exempla afferri quae omitto, et aliqua videri possunt in Azor. t. 1, lib. 5, cap. 20 et 21. 3. S'ecunda sententia dicens legem civilem solum posse ferri in materia justitie.— Secunda sententia referri potest, quae, licet fateatur jus civile solum versari in materia honesta, limitat tamen illam ad materiam justitiae, dicitque legem civilem solum posse ferri in materia justitiae praecipiendo justa, et prohibendo ac puniendo injurias, non pertinere autem ad illam, vel ad potestatem civilem de actibus aliarum virtutum moralium disponere. Solet haec sen*entia tribui Francisco Sarm. tract. de Redit. ecclesiast. p. 4, cap. 5. Sed ibi non soIum de lege civili loquitur, sed etiam de canonica : imo de hac praecipue, quia omnia quae adducit in illa potissimum locum habent, et ideo infra tractando de lege canonica illi respondebimus. Nunc specialiter de civili jure id suaderi potest ex dictis cap. praeced. Nam finis potestatis civilis est pax et felicitas temporalis reipublicae humanae: ergo solum potest leges ferre ad pacem hanc et felicitatem conservandam; sed hujusmodi est materia justitiae et non aliarum virtutum; ergo tantum in illa materia potest leges ferre. Minor sumi potest ex Aug. lib. 2 de Civ., cap. 21, ubi ex Ciceron. refert concordiam esse arctissimum atque optimun in omni republica vinculum incolumnitatis, eamque sine justitia nullo pacto esse posse, significans cum illa esse posse, et illam solam sufficere ad illum finem. Quod etiam colligitur ex definitione populi, quam ex eodem refert, scilicet, populum esse cetum juris consensu, et utilitatis communione sociatuin : nam hoc totum habebit populus si justitia inter cives servetur : ergo illa sola est propria materia legis civilis. Hoc item videtur suadere usus legum civilium : semper enim versantur in materia justitiae, et de aliis non disponunt nisi in ordine ad aequitatem inter cives servandam, et ut occasiones injuriarum evitentur. Argumento l. Zac lege, C. de pact. convent. ibi: Quamvis enim bomum erat, mulierem, que seipsam marito committit, ves etiam ejusdem pari arbitrio gubernari - attamen quoniaum conditores legum equitatis concenit esse fautores, nullo modo volumus, etc.

4. Conclusio. — Legem civilem solum versari in materia honesta, vel precipiendo honestum, vel prohibendo malum, vel illud non praecipiendo. — Ratio a priori.— Prior ex his sententiis omnino falsa et erronea est : unde dicendum primo est leges civiles solum posse versari in materia honesta cum proportione, id est, vel praecipiendo honestum, vel prohibendo quod malum est, vel saltem illud non praecipiendo: loquor autem de potestate juris, non facti: nam per errorem saepe magistratus civilis potest praecipere aliquid injustum, vel illicitum: jure tamen non poxest : nec tale praeceptum poterit veram rationem legis habere, quia lex injusta vel turpis non est lex, ut supra l. 1 dictum est cum August., 1. 1 de libero Arbitrio, cap. 5. Vera ergo lex civilis non potest esse de turpi : ratio a priori est, quia lex naturalis prohibet quidquid est turpe: lex autem civilis non potest legem naturalem auferre, nec homo potest simul obligari legibus contrariis : ergo impossibile est ut talis lex civilis sit vera lex, aut obliget. Major constat ex dictis lib. 2 : minor quoad posteriorem partem per se nota est. Quoad priorem vero constat, tumn quia inferior non potest abrogare legem superioris, nec illi derogare : unde jus praetorium in jure civili non valet contra jus imperatoris, 1. 2, C. de offic. Praefecti Praetor. Orient., et in universum lex inferioris non valet contra legem imperatoris, 1. Cajfa, C. de Sacros. Eccles. : ergo nec lex imperatoris aut regis valere potest contra legem Dei, ut recte colligit Augustinus serm. 6 de Verbis Domini, et Epistola 106, et habetur in c. Qui resistit, cum sequentib. 11, q. 3; cum ergo lex naturalis sit lex Dei, ut supra ostensum est, non potest lex civilis contra illam praevalere : debet ergo esse de re honesta, seu consentanea rationi naturali, alias lex non erit.

5. Addo rationem hanc concludere de om-, nibus actibus seu materiis contrariis legi divinae, etiam supernaturali, vel etiam canonicae, ut infra dicemus. In omnibus enim vera est illa sententia Apostolorum Actor. 5: Obedire oportet Deo magis quam hominibus, sive Deus per lumen rationis, sive per lumen fidei loquatur : nam Apostoli de negotio fidei et religionis christianae potissime loquebantur. Quam veritatem tam manifestam esse supponebant, ut judicium illius adversariis committerent c. 4 dicentes : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Unde constat politicos qui doctrinam illam suadent principibus secularibus, si sentiant id eis licere et jure posse talia ferre praecepta quae sint contraria religioni verae (de his enim legibus illi potissimum loquebantur), haereticos esse, vel certe atheos, quod verisimilius est. Nam qui credit Deum esse non potest non credere praecepta ejus esse praeferenda mandatis hominum, cum Dei jurisdictio sit longe superior. De quo videri possunt multa apud Gratian. 11, q. 3, et optime Urban. Papa in cap. ult. 15, q. 6; Bernard. de Praecep. et disp. et Epist. 7; et Basil. Regul. 114 ex brevior. Quod autem politici dicunt, non posse rempublicam temporalem vel regnum temporale conservari si in omnibus regulam honestatis aut divinae legis sequatur, omnino falsum est; nam si loquamur de honestate naturali, potius illa necessaria est ad pacem et felicitatem politicam reipublicae humanae, ut etiam ipsa jura civilia fatentur, quae statim referemus. Si vero sit sermo de integritate fidei et religionis, ipsa experientia constat nulla re melius conservari regna, etiam in temporali felicitate, quam obedientia et conservatione catholicae fidei ac religionis, de quo argumento videri possunt quae copiose scribit Bozius de Signis Eccles., praecipue libro 11 et seq.; Bellarm. libro 4 de Notis Eccl., c. 17 et 18; et Petr. Ribaden. 1.1 de Princ. Christ. c. 13 et sequent., et fere per totum illud opus prudenter satis ac erudite. 6. Aliud praecipere iniquum, aliud permittere ; hoc interdum faciunt leges, non vero illud. — Hhplicantur aliquot leges. — Nullum ergo est illius erroris fundamentum. Ad illud autem quod ex usu legum civilium afferebatur, dicendum est imprimis nihil esse in legibus ibi citatis quod directe adversetur aequitati naturali vel honestati, quod late tractat Fortun. in dicto tr. de ult. fine, vindicans jus civile ab hac nota. Pro his vero quae adduximus, generalis regula notanda est, aliud esse praecipere iniquum, aliud permittere, aut non punire vel non rescindere quod male factum est; leges ergo civiles non praecipiunt iniqua; interdum vero permittunt aut tolerant, ad majora mala vitanda, ut late explicat Barbosa, ff.Solut.Matr. in rubr. p. 2, et n. 10 et sequent. mox dicemus. Primo igitur in dictal. Dolo datur actio in jure civili, non obstante dolo, in contractibus stricti juris, non quia jus approbet, sed quia vult judicari de illo per praetorem, et ita concedit exceptionem doli, quod malum non est, et potest esse utile reipublica : nihilominus tamen qui fecit dolum, in conscientia tenebitur abstinere. Ad secundum vero, de actione publiciana de qua loquitur 8 Namque, negatur illam esse actionem fraudulentam, quia et sine mendacio proponi potest, ubi Glossa late, verbo Dicit, et bonam fidem requirit, ut late Covar. in regula Possessor, 2 part., S 11, n. 6; ubi ostendit etiam jure canonico esse receptam. Ad tertium, ex l. Pacisci responderi posset illam esse permissionem quamdam; verius tamen dicitur pactum de quo ibi est sermo, licitum esse, ut quod emptor cum venditore con- veniat ut de vitiis rei venditae non teneatur, nec possit moveri quaestio: hoc enim emptori licet, cum per hoc renuntiet juri suo; ex parte autem vendentis necessaria erit bona fides non solum ex jure naturali, sed etiam ex civili, ut ibi notat Glossa. Ad quartum, de praescriptione, respondetur necessariam esse bonam fidem, etiam secundum posteriora jura civilia. Neque potuerunt unquam jura civilia securum reddere in conscientia possessorem malae fidei, sed ad summum potuerunt non admittere contra illum actionem, aut litem : et idem cum proportione dicendum est de omnibus aliis casibus in quibus jus civile dicitur non procedere in foro animae. In quo etiam est considerandum quod , licet magistratus civilis non teneatur semper cavere pericula peccatorum, interdum tamen posse excedere, ferendo leges, quae, licet de peccatis non sint, pericula illorum involvant, vel illis aliquomodo favere vel occasionem praebere videantur: et in his casibus solent leges canonicae corrigere civiles, ut infra videbimus: ille vero defectus est personae, non officii; et prudentiae, non potestatis : nam lex civilis, si prudenter feratur, non modo non debet praecipere turpe, verum etiam nec morale periculum peccandi dare. Quomodo autem lex possit indifferentia praecipere, dicam in fine capitis.

7. Leges civiles posse precipere recta in omnibus virtutibus, et opposita illis vetare.— Plato duos bonorum ordines distinguit. — Dico secundo : Leges civiles non solum praecipiunt recta in materia justitiae, sed etiam in materia aliarum virtutum moralium, et similiter vetare possunt vitia contra omnes virtutes. Haec enim duo eamdem semper rationem seu proportionem servant, quia facere bonum et vitare malum partes sunt justitiae non tantum particularis, sed etiam generalis. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, q. 95, a. 3, et ubi de lege humana in communi loquitur ; praecipue vero id docet propter civilem , nam de canonica nulla poterat esse dubitatio, et ita confirmat assertionem ex Aristot. 5 Eth. c. 1 dicente : 7pse autem leges de omnibus dictant, conjectantes communem utilitatem; et infra: Precipit uutem lex et ea agere quae ad virum pertinent fortem, ut non deserere locum in acie, non fugere, non abjicere arma. Et item ea que sunt temperantis, ut non adulterari, non libidine uti. Ft illa etiam que sunt materia justi, ut non pulsare, non convicia dicere, et in ceteris virtutibus atque vitiis, alia jubens, alia vetans. Plato etiam 1 de Legibus duos ordines bonorum distinguit; priora vocat divina, posteriora humana: et in prioribus ponit quatuor virtutes cardinales, in posterioribus bona fortunae et corporis, et priora dicit esse praeferenda, eorumque ordinem ac connexionem declarat, et subjungii: Quare oportet ut legum quogue lator et ipse hunc ordinem sequatur, et mandet omnibus ut semper hec ipsa respicientes in singulis operentur. Idem profitentur auctores legum civilium : nam in l. 1, ff. de Justitia et jur., ait Ulpianus : Justitiam colimus, etc. Declarat autem se loqui non tantum de peculiari justitia, sed de generali, quae respicit justum legitimum (ut Aristoteles supra loquitur); unde subjungit Ulpianus : Zquum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes. bonos efficere cupientes, et infra in l. Juslitia, et in S Puris, Instit. eod. dicitur : Juris preecepta sunt heec, honeste vivere, alterum non ledere, suum cuique tribuere ; ex quibus primum latius patet quam particularis justitia. S. Potestas legislativa non potest assequi suun finem, nisi in materia omnium virtutum praecipiat. — Leges civiles intendunt cives facere bonos viros, quia non possunt aliter facere Lonos cives. — Ratio propria est, quia potestas legislativa civitatis non potest assequi finem suum, nisi in materia omnium virtutum praecipiat. Quod ut declarem, suppono primo sermonem hic esse de virtutibus moralibus; nam de theologalibus nihil agnoscit naturalis ratio, in qua leges civiles fundantur ; quanquam eo modo, quo potest esse in natura aliqua remota imitatio illarum virtutum, illa etiam posset per leges civiles in officio contineri, ut ex dicendis constabit. De virtutibus ergo moralibus probatur assumptum, quia finis juris civilis est felicitas vera naturalis politicae civivats : haec autem obtineri non potest sine observantia omnium virtutum moralium; ergoin omnibus potest praecipere jus civile. Major patet ex dictis cap. praeced.; minor autem probari posset ex dictis l. 1, c. 15, ubi ostendimus leges civiles intendere cives facere bonos viros, quia non possunt aliter facere bonos cives. Ulterius vero potest idem probari inductione. Quia enim necessitas justitiae per se clara est, ideo in illa materia multiplicantur magis leges civiles. Temperantia vero etiam est necessaria, ne natura ipsa nimium corrumpatur, aut conservatio, vel propagatio ejus impediatur ; cujus rei cura etiam spectat ad leges civiles ; et hac ratione prohibent ac puniunt leges civiles vitia contra naturam ; possunt etiam prohibere nimium abusum ciborum, vel in eis men- suram et modum ponere. Fortitudo etiam est necessaria ad defensionem reipublicae, ut de se constat. De prudentia vero non videntur dari speciales leges distinctae a legibus de actibus aliarum virtutum moralium, quia prndentia per se non operatur bene vel moraliter sine virtutibus moralibus voluntatis; tamen, quia aliae virtutes morales non operantur sine prudentia, ideo leges de aliis virtutibus simul sunt de usu prudentiae.

9. Omnes virtutes morales aut sunt ad alterum hominem, aut ad se, aut ad Deum, et secundum omnes hos respectus potest praecipere lea civilis.—Alio item modo potest haec inductio fieri, quia omnes virtutes morales aut sunt ad alterum hominem, aut sunt ad se, aut ad Deum; leges autem civiles secundum omnes hos respectus praecipere possunt. Primo quidem, et maxime in ordine ad alterum, quod quidem possunt facere non solum ubi est debitum justitiae, sed etiam ubi debitum fidelitatis, aut simplicis promissionis intervenit : nam hcet saepe id non faciant, tamen non est extra potestatem earum, quia etiam observatio fidelitatis valde conveniens est ad concordiam civium: unde in multis casibus de illa disponunt. Item etiam respiciunt debitum gratitudinis, et propter ingratitudinem privant multis commodis ob eamdem causam. Opera etiam eleemosynae, et communis amicitiae, seu dilectionis ad proximum, et maxime ubi intervenit necessitas communis, praecipere possunt, et sic de aliis. Secundo. ex virtutibus adse praecipere possunt observationem temperantiae et fortitudinis modo supra dicto. Possunt etiam praecipere moderationem in externis sumptibus, in deliciis, in cultu vestium et nimio apparatu domorum , ac servientium, etc. Quae omnia spectant ad honestatem personae in usu propriarum rerum et actionum, et necessaria possunt esse reipublicae civili, tum propter vitandum scandalum aliorum, et ne noxiae consuetudines introducantur; tum etiam ne cives pauperiores fiant, quod est etiam reipublicae noxium. Item possunt hae leges interdum imperare res arduas, et pericula quae sine fortitudine superari non possunt. Tertio, etiam de rebus pertinentibus ad Deum curam habuerunt leges civiles ductu naturae, quia observantiam religionis putarunt semper ad incolumitatem reipublicae maxime pertinere : unde opinor in statu purae naturae, si in illo esset respublica verum Deum naturaliter colens, potuisse leges civiles prohibere et punire docentes cultum falsorum deorum, aut falsas opiniones de Deo, et similia. Denique potest hoc declarari ex connexione harum moralium virtutum, quia saepe justitia servari non potest, nisi cohibeatur intemperantia, ut patet in adulterio ; saepe etiam ad cavendam injustitiam necessaria est mansuetudo, sapientia, aut fortitudo, et sic de aliis.

10. Potest vero aliquis dubitare de quibusdam virtutibus minus perfectis minusve necessariis, ut sunt liberalitas, magnificentia, et similes. De actibus enim harum virtutum non videntur ferri posse leges ecclesiasticae, nedum civiles, quia necessariae non sunt, imo videntur extra ordinariae, et ex se postulare carentiam obligationis, quia usus earum videtur esse consilii potius quam necessitatis. Ad hoc vero responderi posset primo, assertionem seu distributionem intelligi de virtutibus cardinalibus praecipuis, quae ad communem honestatem necessariae sunt : nam de his maxime videntur loqui D. Thomas et Arist., et ordinarie videntur sufficere ad bonum regimen reipublicae. Dico vero ulterius, licet leges civiles ordinarie non praecipiant exercitium actuum talium virtutum, posse nihilominus imponere modum et mensuram, et hoc satis esse ut illae etiam virtutes sint materia legis humanae. Denique dico non esse impossibile inveniri casus in quibus tales actus sint necessarii, aut valde convenientes ad commune bonum reipublicae, et hoc satis esse ut aliquando, licet rarissime, praecipi possint.

11. Tertia conclusio.—bLeges civiles non posse ferri de omnibus actibus omnium et singularum virtutumn.—Clertio, dicendum est leges civiles non posse ferri de omnibus actibus omnium et singularum virtutum. Hoc etiam docet D. Thomas dicto articulo tertio, et constat facile inductione. Non enim potest praecipi virginitas, etiamsi optimus actus virtutis sit, et idem est de aliis actibus, qui proprie dicuntur consiliorum. Item de actibus difficillimis, quando ad commune bonum reipublicae civilis non sunt simpliciter necessarii, ut esset verbi gratia, frequenter jejunare, et similia : ratio autem est, tum quia lex humana debet esse moderata, et de re moraliter possibili universae communitati pro majori parte, ut libro secundo in communi ostensum est; tum maxime quia ad finem legis humanae non sunt necessarii omnes actus virtutum omnium; mensura. autem potestatis ex fine illius sumenda est.

12. Non potest lex civilis prohibere omnia vitia contra omnes virtutes. — Et ob eamdem rationem non potest lex civilis prohibere omnia vitia contra omnes virtutes, ut simplicem fornicationem non scandalosam, nec aliter nocivam communitati. Imo nec in materia justitiae prohibet omnia, ut deceptionem in emptione citra dimidiam, vel sine enormi laesione, et similia. Quod etiam tradit D. Thomas d. q. 96, art. 2, cum August. 1. 1, de libero Arbit., cap. 5, et optimam rationem indicat, quia cavere omnia vitia non est omnium, nec multorum, sed perfectorum: lex autem civilis esse debet accommodata communitati humanae secundum naturalem conditionem spectatae, et ideo per leges civiles non prohibentur omnia vitia: sicut etiam potestas coactiva civilis non extend:tur ad omnia, quia hoc esset supra conditionem humanam ; et propter hoc etiam diximus lib. 1, cap. 15, legem civilem, licet intendat facere hominem bonum moraliter, non tamen simpliciter bonum in illo genere, quia non est talis, nisi careat omnibus vitiis, quod lex civilis efficaciter non potest intendere, licet possit consulere.

13. Explicatur sententia dicentium, solum illum actum posse esse materiam legis humanee qui est materia legis naturalis vel divine. — Sed forte quaerat aliquis quinam sint actus uniuscujusque virtutis aut vitii quos lex civilis potest vel non potest praecipere, vel prohibere. Quidam dixerunt solum illum actum esse posse materiam legis humanae, qui est materia legis naturalis, vel divinae. Quod quidem duplicem potest habere sensum ; unus est, legem humanam nihil posse praecipere nisi quod est aliqua lege naturali vel divina praeceptum, ita ut humana lex solum sit nova explicatio, et propositio legis naturalis aut divinae, et in hoc sensu solet haec sententia Gersoni tribui, sed quid ille senserit postea videbimus ; nunc dico explicationem hanc in illo sensu esse erroneam et conformem doctrinae haereticorum hujus temporis: evertet enim veram potestatem civilem legislativam supra demonstratam.ltem corstat ex usu humanarum legum, multa per eas praecipi quae antea non erant necessaria: unde etiam Arist., 5 Ethic., cap. 7, dixit justum legitimum, esse, quod a principio quidem nihl refert, sic an aliter habeat, cum vero positum fuerit, refert. Idque ex dicendis infra de obligatione legis civilis magis patebit.

14. Alio ergo modo posset illa regula explicari, videlicet, solum illum actum virtutis posse praecipi per legem humanam, quia cadit sub legem naturalem sub aliqua ratione generali, ita ut a lege naturali praecipiatur saltem in communi: per humanam autem determinetur ad aliquem particularem modum, aut alias circumstantias, quae non cadebant sub legem divinam, per naturalem : et hic sensus insinuatur a Gersone 3 part. alph., litt. G et seq.. videturque probabilis: nam si fiat inductio, fere omnes leges humanae invenientur esse hujusmodi, sicut in ecclesiasticis legibus, quia lex divina praecipit confessionem et communionem: lex ecclesiastica praecipit ut tali tempore fiat. Sic ergo in civilibus, quia jus naturae praecipit Dei cultum, vel honorare parentes, vel servare aequitatem in rebus: lex humana determinat ut haec fiant tali tempore, vel tali modo. Ea vero quae tantum sunt supererogationis ex vi legis divinae vel naturalis, non possunt praecipi per legem civilem, quia non recipiunt talem determinationem.

15. Praedicta regula, licel vera, non tamem omnino satisfaciens. — Sed licet haec regula ordinarie vera sit, tamen non omnino satisfacit, quia illa etiam quae generatim praecepta sunt lege divina vel naturali possunt variis modis magis vel minus perfectis determinari, et lex humana non potest praecipere quamcumque determinationem , ut temperantiam per jejunium in pane et aqua, vel quid simile; ergo alia regula necessaria est ad discernendum quis modus observari possit ac debeat in hac determinatione legis naturalis aut divinae : et praeterea positivum praeceptum non semper est per modum determinationis alicujus praecepti divini, aut naturalis, solum quoad circumstantias, sed etiam quoad totum actum, quia lex humana non supponit semper naturale vel divinum praeceptum illius actus quem ipsa praecipit, sed ad summum supponit generalia principia, ut delicta esse punienda, pretia rerum debere esse justa, vel similia: lex autem humana, prudenti arbitrio, determinat genus poenaee, vel taxam pretii, etc. Hoc autem modo omnis operatio studiosa in particulari determinatur per rationem et arbitrium humanum, et tamen non semper potest talis determinatio fieri per legem humanam;, licet honestissime fiat, proprio arbitrio, ut per se constat.

16. Dicendum igitur censeo nullam aliam regulam in hoc assignari posse, praeter eam quae ex conditionibus legis supra in commune positis colligi valeat : nimirum, illum actum virtutis posse esse materiam legis humanae, qui ad bonum finem talis legis moraliter necessarius, et al commune bonum valde utilis, et communitati hominum, eorumque ordinariae facultati accommodatus sit : has enim conditiones diximus esse necessarias ad legem, et ideo ab illis etiam sumenda est mensura, seu regula materiae humanae ac civilis legis. Idemque cum proportione dicendum est de prohibitione vitiorum : illa enim vetanda sunt per civilem legem qua communitati humanae noxia sunt, et cum morali utilitate reipublicae prohiberi possint et puniri. Quando autem vitia non sunt noxia communitati, vel ex rigorosa punitione illorum majora mala timentur, permittenda potius sunt quam cohibenda per leges civiles. Quapropter in particulari ad applicandam hanc regulam necessaria est prudentia legislatoris : neque aliquid aliud certum in hoc puncto dici aut affirmari posse existimo.

17. Superest vero difficultas de actibus indifferentibus : nam ex dictis sequitur non posse esse materiam legis humanae, nec praecipientis, nec vetantis. Primum patet, quia non omnes actus moralium virtutum per hanc legem praecipi possunt : ergo multo minus poterunt praecipi actus indifferentes, quia minus utiles sunt ad commune bonum actus indifferentes, quam actus boni et valde perfecti : sed hi propter suam excellentiam non cadunt sub humanam legem ; ergo illi propter suam inutilitatem non poterunt per legem civilem praecipi; et confirmatur, quia lex non potest praecipere ut isti actus fiant, manentes (ut sic dicam) in sua indifferentia, quia sic essent mali in individuo; quod autem malum est, praecipi non potest : nec etiam potest lex praecipere ut fiant propter aliquem finem extrinsecum honestum; nam finis operationis non cadit sub praeceptum humanum, sed tantum operatio ipsa, ut paulo post dicemus. Secundum vero de lege prohibente patet, quia non potest prohiberi nisi malum : in his autem actibus indifferentibus vel nulla est malitia, vel si in individuo ahquam habent ut indifferentes sunt et fiunt, illa est minima quae non potest prohiberi per legem humanam, cum dictum sit non posse legem humanam prohibere omnem malitiam. Consequens autem videtur esse contra usum legum humanarum, quae multa indifferentia vetant vel praecipiunt. Quod videtur etiam supponere Aristoteles in descriptione justi legalis supra relata. Item hac ratione dicunt theologi quaedam esse mala, quia prohibita per legem humanam, quae per se talia non erant ; igitur ante legem erant indifferentia: nam si fuissent bona, non potuissent fieri mala per legem : et eadem ratione quaedam erunt bona quia praecepta : ergo ante praeceptum non sunt bona, erunt ergo indifferentia, quia si fuissent mala praecipi non potuissent.

18. Respondeo actum indifferentem dupliciter considerari posse : primo, secundum se, quatenus propter se fieri vel caveri potest, et ut sic concedo non esse materiam legis humanae praecipientis aut vetantis, sed tantum permittentis, ut probat ratio facta. Imo sentit D. Thomas, quaest. 93, art. 2, nullius legis esse posse materiam, nisi quoad permissionem, quod verum est loquendo de tali actu in sua specie considerato, vel quantum ad suam positivam rationem: si tamen in individuo consideretur quantum ad carentiam honesti finis, seu quantum ad omissionem ejus (ut sic dicam), si propter se tantum fiat, sic prohibetur per legem naturalem, juxta doctrinam ejusdem D. Thomae 1. 2, q. 48, art. 9. Verumtamen sub hac ratione non cadit sub prohibitione legis humanae, ut etiam probat ratio facta, quia est ex minimis de quibus lex civilis non curat. Alio vero modo potest considerari actus indifferens ex objecto ut utilis ad aliquod commune Dbonum reipublicae, vel ad vitandum grave malum ejus, et ut sic, clarum est, posse praecipi aut vetari per leges civiles ; tum quia potestas ad aliquem finem consequenter est omnino necessaria ad illum finem: tum etiam quia actus indifferens sub ea ratione de se est consentaneus rationi, et honestus. Si enim actus indifferens ordinatus ad commoditatem naturae privatae personae non est otiosus, sed de se honeste fit , multo magis id habebit si propter commune bonum ffiat, intercedente vera necessitate aut sufficienti utilitate, ut saepe potest intervenire, ut de se constat ; unde tunc ex parte legislatoris justa est talis lex, quia est utilis communi bono, et non est de re mala, sed quae potest bene fieri. Ex parte vero subditorum, licet ad illam legem implendam necessarium nonsit illos operari propter ejusdem finem quem legislator intendit, ob rationem factam quod finis legis non cadit sub lege; nihilominus ad obligationem legis satis est quod ille actus de se non est otiosus nec inutilis, et quod potest honeste fieri, si subditus velit materiam talis legis exequi, observando omnes alias circumstantias quas naturalis ratio postulat ut actus in individuo honestus sit.

19. Unde tandem potest considerari differentia inter actum bonum et malum, quod actus si per se et intrinsece malus sit nunquam potest per legem humanam praecipi, licet possit permitti, quia nunquam est ab illo separabilis malitia vel prohibitio superioris legis, ut patet ex dictis in prima assertione. At vero actus bonus ex objecto, qui potest per se et propter se honeste fieri, seclusa lege prohibente , nihilominus potest prohiberi per humanam legem etiam civilem, et fieri malus ratione prohibitionis, qui alias de se erat bonus: ratio est, quiasi actus sit malus in specie sua, quandocumque exercetur retinet illam malitiam, et ideo non potest praecipi, quia ad malum suffhicit quicumque defectus : actus autem bonus, licet ex specie sua talis sit, potest in exercitio esse malus, quia potest tale exercitium esse prohibitum, et ita jam deerit illi actui circumstantia aliqua debita ex vi legis, et ideo jam erit malus, quia malum ex quocumque defectu. Sic, licet facere sacrum bonum sit, id facere in feria sexta Parasceves non erit bonum, quia deest illi debita circumstantia temporis ratione prohibitionis ; idem est de jejunio in die Dominica : de quo exemplo vide, si placet, quae scripsimus tract. 2 de Religione, l. 2, c. 4, n. 6; et quidem sanctus Thomas 2. 2, q. 141, a. 5, ad 3, expresse asserit non esse a peccato immunem qui die Dominica jejunaret. Et in legibus civilibus potest idem considerari ; nam donatio liberalis de se bona est, et nihilominus potest ex justa causa per legem civilem prohiberi, et fieri mala solum quia prohibita: et sic de aliis. Potest etiam hoc declarari ex alio principio, quod leges humanae possunt mediocritatem constituere in actionibus humanis: undc fieri potest ut actus qui, seclusa lege positiva servaret medium virtutis, posita lege prohibente jam non servet medium et peccet per extremum, sicut peccaret per defectum si lex praeciperet actum et non fieret.

20. Et hic etiam obiter intelligitur quomodo lex humana dicatur constituere medium in materiis virtutum; id enim facit imponendo necessitatem operandi in talibus materiis juxta cxigentiam earum. In quo est notanda differentia inter praecepta affirmativa et negativa, quod affirmativa regulariter supponunt intrinsecam honestatem in actu quem praecipiunt, et consequenter medium virtutis in materia ejus, ut patet in praecepto jejunii et similibus; non tamen supponunt necessitatem, sed faciunt. Quia medium virtutis habet latitudinem et varietatem, et ideo non omne id quod est de se honestum est per se necessarium: lex autem humana potest hanc necessitatem ponere, qua posita, ille actus jam est necessarius ad honestatem talis virtutis: et hoc sensu dicitur constitui per talem humanam legem in tali specie virtutis, utique quoad necessitatem, non quoad honestatem. Dixi autem regulariter loquendo, propter actus indifferentes in quibus non videtur supponi honestas, quanquam si sumantur ut ordinati ad finem propter quem lex eos praecipit, honesti sint, quam honestatem haberent sic facti, etiamsi sine lege fierent, non tamen haberent necessitatem. Atque ita in universum praeceptum affirmativum humanum facit potius necessitatem quam honestatem. At vero praeceptum negativum pure humanum ex se non supponit malitian in actu quem prohibet, sed facit: sic enim dicuntur multa esse mala quia prohibita; et ratio est, quia malitia consistit in carentia rectitudinis debitae : ante praeceptum autem hujusmodi nullum erat dehitum, et ideo carentia actus erat negatio, non privatio moralis, ac proinde nec malitia erat: posita autem lege insurgit debitum, et carentia transit in rationem privationis, atque ita surgit malitia ex vi legis positivae. Ad ejus autem speciem intelligendam consideranda est materia legis, vel motivum virtutis, sub quo talis actus prohibetur per legem: nam tunc pertinet malitia ad vitium contrarium illi virtuti : ut, verbi gratia, effusio sanguinis in Ecclesia, quatenus per legem ecclesiasticam prohibetur, non pertinet ad injustitiam, sed ad sacrilegium, quia illa prohibitio fit intuitu reverentiae debitae loco sacro, quod ad religionem spectat. Et idem est in omnibus peccatis commissionis, quae repugnant formaliter praeceptis negativis seu prohibentibus : nam in aliis malitiis omissionis quae repugnant directe praecepto affirmativo, ex honestate actus contrarie oppositi insurgi! propria determinatio seu specificatio omissionis : et ita etiam constat quo modo leges humanae habeant pro materia actus vitiorum secundum species suas.

21. Posset praeterea circa hanc materiam tractari an modus virtutis cadat sub praeceptum, an actns difficiles et ardui possint praecipi per legem civilem. Sed haec commodius dicentur infra explicando obligationem hujus legis et modum implendi illam. De modo autem quo lex civilis differat a canonica ex parte materiae dicemus l. seq., c. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12