Text List

Caput 13

Caput 13

An lex civilis tantum possit externos actus praecipere aut prohibere

CAPUT XII. AN LEX CIVILIS TANTUM POSSIT EXTERNOS ACTUS PRAECIPERE AUT PROHIBERE.

1. Actus humanus duplex - interior et exterior, et hinc tanquam a forma morali habet quod sit humanus et moralis. — Actus huma- nus (de quo solo lex potest proxime ferri) duplex est, ut ex 1. 2, q. 18 et sequentibus constat, interior et exterior, qui inter se ita comparantur, ut exterior non possit esse sine interiori : ab illo enim tanquam a morali forma habet quod humanus et moralis sit. Unde exterior actus humanus est veluti compositum quoddam ex actu exteriori, corporis verbi gratia (ita enim nunc loquimur), et ex interiori actu voluntatis, tanquam ex materia visibili, et forma per se invisibili: sicut homo componitur ex corpore et anima;et de hoc actu nulla est quaestio quin possit esse materia humanae legis. Tantum ergo superest inquirendum an solus ille sit materia humanae legis, aut etiam interior esse possit vel per se, vel ut conjunctus exteriori. Unde simul etiam oportebit inquirere utrum actus exterior per legem humanam praecipiatur, ut voluntarius est, vel solum ut actus quidam exterior est. Sub actu autem (ut saepe monui) comprehendimus omissionem actus humani : constat enim hanc etiam esse praeceptam per legem negativam, vel prohibitam per affirmativam: nam qui actum praecipit consequenter prohibet ejus omissionem.

2. Lex mere humana non potest praecipere actum pure internum directe et secundum se.— Dico ergo primo: lex mere humana non potest praecipere actum pure internum directe et secundum se. Haec assertio in sensu statim explicando communiter recepta est, sumiturque ex l. Cogitationis panam nemo meretur, ff. de Poenis; Penam utique civilem, quia, scilicet, jus civile per se non versatur circa internos actus. Nam quia illos naturaliter ac per se punire non potest, ideo nec illos praecipere aut prohibere potest : nam potestas legislativa est etiam coactiva, ut diximus, et ita si coactiva esse non potest respectu interioris actus, neque legem ferre circa illum potest. Dixi autem actum pure intermun, quia oportet ut in sola mente sistatur. Nam si cupiens, verbi gratia, occidere, aliquo modo intentet exteriorem actum, et in illo prodere incipiat, quamvis effectum non assequatur , saepe aget contra legem et incurret poenam ejus. Quomodo aliquando dicitur in jure aliquem puniri, vd quia cogitavit, scilicet exterius inchoando, vel per consilium, vel per aliquam actionem quae casu non habuit effectum. Sicque intelligitur lex Quisquis, C. ad leg. Jul. majestatis, et l. Divus, ff. ad Leg. Cornel. de Sacr. Quibus locis alia jura circa hoc Gloss. et doctores adnotant, et late Felin. tr. 1, Quando conatus puniatur et Navar. in cap. Si quis non dicam, de Poen., d. 1, n. 5. Ratio autem hujus limitationis est, quia jam tunc est actus exterior, licet non consummatus, et ideo prohiberi potest a lege humana, et puniri vel leviori poena, vel ahquando etiam ordinaria, juxta materiae gravitatem.

3. Potestas humana legislativa solum ordinalur ad exteriorem pacem, et honestatem communitatis hunane. — Ratio vero principalis assertionis, est, quia potestas humana legislativa solum ordinatur ad exteriorem pacem et honestatem communitatis humanae, ad quam nihil referunt actus qui in pura mente consummantur. ltem quia haec potestas immediate nascitur ab ipsa communitate humana media ratione naturali : nulla autem ratio dictat quod communitas humana possit dare potestatem immediate et per se super actus mere internos, cum illi sint omnino extra cognitionem suam, ac proinde etiam sint extra forum suum. Denique hoc optime declarat D. Thomas 2. 2, q. 104, art. 5, ex Seneca 3 de Benefic.. quia unus homo naturaliter non subditur alteri secundum animam et secundum corpus. Zrrat enim (inquit ille) si quis putat servitutem in totum hominem descendere, pars enim melior excepta est. Corpora obnosia sunt et adscripta dominis, mens sut juris est. Solum enim potest inveniri subjectio inter homines quatenus inter se communicationem habere possunt, et actiones unius possunt aliis esse utiles vel nocivae, et ideo solum de his actibus possunt praecepta humana dari, qui ad exteriorem dispositionem rerum humanarum pertinere possunt.

4. Si quis autem has rationes attente consideret, facile intelliget solum procedere de lege humana, quatenus per potestatem a sola ratione naturali manantem ferri potest, quae lex cum civili coincidit ; non vero procedere in lege ecclesiastica, quae procedit a superiore potestate, ordinata ad altiorem finem, et habente altiorem originem. Manet ergo de illa lege specialis difficultas quae ex speciali ratione illius nascitur, et ideo in librum quartum illam tractandam relinquimus: et ob hanc causam locutus sum in assertione de lege mere humana; nam ecclesiastica quodammodo est divina, et in hoc sensu nulla est difficultas in assertione.

5. Objicitur legem civilem non posse esse circa, actum externum qui non potest probari cum non possit puniri omnino. — Sed objici potest ; nam sequitur non posse egem civilem prohibere aut praecipere actum externum omnino occultum, qui in judicio bumano probabilis non sit: consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet, quia talis actus non potest puniri per legem pure humanam; ergo nec prohiberi, quia potestas legislativa semper habet coactivam adjunctam, ut saepe cum Arist. diximus. Antecedens patet, quia tale delictum non potest puniri per judicium humanum ; ergo nec per legem humanam, quia eadem est potestas ad utrumque actum; et confirmatur, quia tale delictum non est probabile in humano judicio; ergo nec potest in illo judicari, quia judicium humanum non fertur nisi secundum allegata et probata. Primum autem consequens plane falsum est, quia alias non peccaret qui legem humanam occultissime non servaret, quod dici non potest, quia lex non tantum prohibet ne actibus publice fiat, sed simpliciter ne fiat: tum etiam quia non prohibet actum solum ratione scandali aut notorietatis, sed ratione sui, quia vel malus est, vel ex vi prohibitionis legis sit malus; tum denique quia lex praecipiendo constituit actum in tali specie vel mediocritate virtutis, et ideo qui ab illa discrepat quantumvis occulte, contra virtutem agit, ac subinde peccat; ut si lex taxat pretium tritici. si quis carius illud vendat occulte, omnino contra justitiam agit, et sic de aliis.

6. Actus dupliciter occultus per se et per accidens.—Pro solutione, supponenda est vulgaris distinctio de actu dupliciter occulto, scilicet, per se et natura sua , vel per accidens, ex defectu probationis, cujus quidem capax erat actus de se spectatus, de facto tamen defuit. Quam distinctionem bene tractat Cajet. 2. 2, q. 11, art. 3; Castro l. 2 de Leg. poenal., cap. ult. ; et Simanc. in Catholic. instit., tit. 42. Actus ergo mentales ac mere interni sunt per se et natura sua occulti aliis hominibus extra operantem, quia homines non cognoscunt naturaliter nisi ministerio sensuum; et ideo quae per sensibiles etfectus vel signa non manifestantur, per se et natura sua sunt extra cognitionem humanam: hujusmodi autem sunt actus mere interni, et ideo dicuntur per se occulti. Actus vero qui exterius prodeunt sensibus percipi possunt, et ideo non sunt per se occulti: contingit autem ignorari propter absentiam testium, et sic non posse probari, et tunc occulti quidem sunt , tamen per accidens, quia illa testium absentia est accidentaria. Assertio ergo posita procedit de actibus internis, ac subinde per se occultis: objectio vero pro- cedit de actibus externis per accidens occultis, de quibus fatemur esse posse materiam legis humanae , et per illam prohiberi, ut probant rationes factae, et recte docent auctores allegati, et Palud. 4, dist. 17, q. 2; Navar. de Poenit. dist. 5, in princ. n. 27, ubi alios in eamdem sententiam refert. Allegat autem D. Thomam quodlib. 4, art. 12, significantem peccatum occultum etiam externum non cadere sub humanam jurisdictionem : sed divus Thomas non neagat simpliciter cadere sub jurisdictionem hominis, sed solum quoad actum judicandi de illo inquirendo, vel alio simili modo, quia hic actus supponit notitiam aliquam humanam tanquam fundamentum inquisitionis et judicii : secus vero est de actibus jurisdictionis, qui per sententiam generalem et per leges exerceri possunt, quia illi optime cadere possunt in actus per se cognoscibiles, etiamsi per accidens occultissimi sint.

7. Ad objectionem ergo negatur consequentia. et ratio differentiae inter utrumque actum est, quia multum refert ad morales effectus quod actio sit natura sua insensibilis vel sensibilis, quia jurisdictio haec datur hominibus modo connaturali, ac subinde proportionato naturae, et ideo datur super eas actiones quae per se et natura sua cognoscibiles sunt humano modo, non vero super alias per se occultas, quia ex se sunt extra humanum forum. Nec in prioribus considerari potest accidentalis ille status occultus in ordine ad universalem potestatem : tum quia lex generaliter datur de actibus secundum conditionem naturalem eorum, et circumstantiae accidentariae non mutant, nec impediunt efficaciamlegis : tum etiam quia non deest modus humanus quo possint tales actus dirigi et cohiberi per legem abstrahendo ab illa circumstantia.

8. Lex indefinite lata per se extenditur ad omnia quae sub ejus verbis conprehenduntur.— Unde ulterius addimus, quoties lex absolute disponit de hujusmodi actu, illum simpliciter praecipiendo aut vetando, comprehendere actum externum occultum, nisi addantur in lege verba limitantia illam ad actum publicum vel notorium : ratio est, quia lex indefinite lata et nihil distinguens, per se loquendo extenditur ad omnia quae sub verbis ejus comprehenduntur. Ad difficultatem autem in contrarium cum eadem proportione et distinctione respondetur actum talem per se esse punibilem per legem humanam, licet per accidens ex defectu probationis puniri per homines non possit. Cujus signum est,quia quacumque ratione perveniat delictum ad sufficientem hominum notitiam, puniri poterit, licet in principio fuerit occultissime commissum, quod non ita est de actu mere interno: unde interdum poterit lex humana per seipsam punire delictum sic occultum, imponendo poenam ipso facto sibi proportionatam, ut latius dicemus tract. de Lege poenali, ideoque recte potest oriri aliquando obligatio ad restituendum ex vi talis transgressionis humanae legis, ut recte in argumento dicebatur.

9. Lea pure hwmana potest indirecte praecipere actum interiorem. — Dico secundo: Lex pure bumana seu civilis potest indirecte, seu per quamdam consecutionem, praecipere actum interiorem voluntatis et intellectus, quatenus connexi per se esse possunt cum actu exteriori praecepto vel prohibito. Hoc est certum apud omnes et per se satis clarum, quia actus exterior praecipitur per legem ut humanus et liber; sed non potest esse humanus et liber sine interiori ; ergo necesse est ut actum interiorem saltem indirecte et consequenter praecipiat. Quomodo enim lex praecipiet homini ut faciat, nisi possit praecipere ut velit facere, cum voluntate facturus sit? Et proportionali ratione, si lex humana prohibeat facere aliquid, prohibet etiam velle efficaciter facere idem. Imo, non solum lex prohibens actum externum consequenter prohibet aliquam voIuntatem internam ; sed etiam lex praecipiens actum externum pro aliquo tempore consequenter prohibet habere pro illo tempore voluntatem non faciendi, seu nolitionem faciendi, vel etiam voluntatem faciendi alium actum incompossibilem, quia necesse est ut prohibeat quidquid incompossibile est observationi legis: quilibet autem ex his actibus voluntatis est incompossibilis observationi talis legis, ut constat. Atque hinc etiam fit ut, eo ipso quod lex prohibet aliquid facere , prohibeat etiam habere propositum absolutum faciendi: ete converso, si praecipit aliquid facere, consequenter prohibet propositum non faciendi debito tempore, licet propositum actus interior sit, quia eo ipso quod actus exterior est prohibitus, est malum objectum respectu voluntatis, et ideo consequenter fit ut talis voluntas ejus sit mala, ac subinde prohibita mediante objecto suo.

10. An desideriumn inefficam possit prohiberi a lege lumana. — Dices: ergo eadem ratione erit prohibitum omne desiderium etiam inefficax, omnisque complacentia circa tale objectum, quia etiam hi actus circa objectum ma- lum mali sunt ; consequens auteme est falsum : quia illi actus non sunt per se connexi cum actu exteriori, nec impediunt per se executionem praecepti. Respondeo : quod attinet ad desiderium inefficax, illud ex parte objecti semper includit conditionem aliquam, quae attendenda est ad judicandum de honestate vel turpitudine talis desiderii. Si ergo desiderium cadat in tale objectum non obstante prohibitione, et conditio solum sit, si possem occulte facere vel sine discrimine poenae, aut alia similis, talis actus prohibitus est ex vi legis, propter rationem factam, quia versatur circa objectum prohibitum retenta prohibitione, et formaliter est desiderium quoddam transgrediendi legem, quod malum est et prohibitum. At vero, si conditio sit talis ut removeat prohibitionem, non erit prohibitum nec malum, quia jam non versatur circa objectum malum, ut, verbi gratia, si quis habeat simplicem affectum faciendi hoc si non esset prohibitum, per hanc conditionem removet malitiam e prohibitionem, et appetit actum illum secundum se spectatum, qui ut sic malus non est; et idem dicendum cum proportione est de simplici complacentia, seu delectatione in actu illo cogitato: nam si talis delectatio praescindat a prohibitione, ut ordinarie fieri solet in actibus qui solum sunt mali quia prohibiti, eo ipso non est de objecto malo, et consequenter non prohibetur ex vi talis legis, nec directe nec indirecte, ut ex dictis constat. Si autem quis delectaretur de illo actu involvendo transgressionem praecepti , ut puta, quia delectatur cogitans se id facere non obstante prohibitione legis , sic complacentia esset mala ; imo esset quidam contemptus legis, vel formalis, vel saltem virtualis, et ideo indirecte prohibetur per legem.

11. Ex quibus intelligi potest duobus modis posse legem humanam prohibere vel praecipere indirecte internum actum, scilicet, vel ex parte actus, comprehendendo illum tanquam causam formalem, seu partem actus humani completi, qui est compositus ex interiori et exteriori actu : vel ex parte objecti actus interioris, reddendo illud pravum et contrarium rectae rationi. Priorque modus praecipue cernitur in actibus efficacibus et absolutis qui ordinantur ad executionem operis praecepti aut prohibiti, suntque causa ejus : posterior vero modus invenitur in actibus inefficacibus et simplicibus, qui, licet non sint causae, suam tamen rationem sumunt ab objectis, et ratione illorum boni vel mali fiunt. Denique in priori modo actus interior aliquo modo est materia legis, estque (ut sic dicam) compraeceptus per legem, quia per se praecipitur actus humanus sensibilis ; compraecipitur autem pars et quasi forma ejus, etiamsi insensibilis et spiritualis sit, sicut per se generatur homo, et anima congeneratur suo modo quatenus forma hominis est, saltem quoad unionem cum materia; et ideo secundum hunc modum non solum potest praecipi actus interior, qui est voluntas operandi, sed etiam omnis ille actus mentis sine quo actus exterior praeceptus esse non potest, ut, si miles praecipitur custodire arcem, consequenter praecipitur vigilare et attendere, et si superior praecipit studere, attentionem et applicationem animi compraecipit, et sic de aliis, ut novat Sylvest. verb. Hora, q. 11, et dicemus infra latius tractando de lege canonica. At vero in posteriori modo actus interior non est materia legis humanae, sed versatur circa materiam legis humanae; et ex mutatione morali, quae per legem fit circa illam materiam resultat malitia in interiori actu propositi, aut desiderii de tali materia prohibita, ad eum modum quo unum relativum resultat ex mutatione alterius extremi, et ideo talis mutatio non excedit potestatem humanam. Solum poterat hic superesse difficultas, an possit alio modo prohiberi per legem humanam, vel praecipi actus interior cum exteriori, cum quo neutro ex dictis modis connexus sit. Sed haec difficultas specialis esse videtur in legibus canonicis, et ideo in libro quarto commodius tractabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13