Caput 14
Caput 14
Utrum actus praeteritus possit esse ex materia legis humanae
1. Ratio dubitandi. — Lex alia declarativa, alia constitutiva. — In triplici statu possunt considerari actus humani, futuri, praesentes et jam facti. De futuris nulla est quaestio, quia certum est et pro illis maxime poni leges humanas, cap.2 et cap. ult. de Constit., et in l. Leges et constitutiones, C. de Legib. Ratio est, quia lex ponitur ut regula operationis; regula autem supponi debet ad opus: est enim suo molo principium actionis, et ideo maxime datur propter futuram actionem. De praesentibus actionibus nihil distingumus, sed cum praeteritis eas numeramus, quia jam supponuntur factae absque lege , etiamsi contingat simul tempore existere ; vel certe si ponamus fieri ex vi legis in eodem momento in quo datur lex, jam comparantur ad legem per modum futuri. Sed hic operandi modus in Angelis potius quam in hominibus concipi potest. Igitur de praeteritis est quaestio; et ratio dubitandi oritur ex proxime dictis, quia materia alicujus regulae non est effectus jam factus; nam ad illum nihil conferre potest : lex autem est regula actus: ergo non potest habere pro materia actum praeteritum. In contrarium vero est, quia di»ta jura docent posse legem humanam disponere de praeteritis, si legislator velit. Distinguenda est ergo duplex lex: quaedam dicitur declarativa, alia constitutiva juris ; quarum legum differentia ex ipsis vocibus satis nota est : nam lex declarativa non condit jus quatenus talis est, sed declarat quid secundum aliud antiquius jus fieri debeat aut non fieri : lex autem constitutiva novum introducit jus, quantum in ipsa est. Deinde distinguere oportet effectus legis praecipue tres, obligare scilicet, paenam imponere, et actum irritare.
2. Lex declarativa quantum est in se non tantum futura, sed etiam praeterita comprehendit. —Dico ergo primo : Lex declarativa, quantum in se est, comprehendit non tantum futura, sed etiam praeterita. Est communis sententia Abbatis, Decii, Felin. et aliorum in cap. ult. de Constit., Bartoli et legistarum in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur. in dicta l. Leges, et sumitur ex Authentica de Filus ante dotalia instrumenta natis, collat. 3. Exemplum sumi potest ex cap. Ut lem,27, q. 1, ubi Innoc. Papa praecipit separari clericos in sacris, et religiosos professos ducentes uxores, et subdit: Hujusmodi namque copulationem, quam contra ccclesiasticam regulum constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. De quo textu dubitari potest, quia materia illa juris humani est, et verbum censemus est ambiguum : nam potest significare, vel judicamus, vel statuimus, ut docet Gloss. in Clement. unic. de Concess. praebend. Sed nihilominus lex illa declarativa fuisse videtur; tum quia verbum censeo, in rigore latino et in frequentiori usu, magis significat arbitrari et mentem suam aperire; tum maxime quia Pontifex reddit rationem antiquam suae decisionis, quae est sufficiens signum legis declarativae, ut ibi Glossa et Panormit. notant, et sumitur ex Dart. in dicta l. Omnes populi, n. 44; quod maxime procedit quando ratio non tantum est motiva, sed etiam decisiva, id est, de se sufficiens ad ostendendam malitiam actus, seclusa nova lege, ut bene notat Navar. in c. Si quando, de Rescript. except. 21, n. 4. Talis autem est ratio Pontificis in dicto cap. Ut lex, et ideo non videtur dubium quin jus declarativum tradat, quod extendatur etiam ad matrimonia quae illud decretum antecesserunt, quia ante illud decretum talia matrimonia erant contra ecclesiasticam regulam : unde in singulis legibus verborum proprietates, et materia, ac ratio legis diligenter expendenda sunt, ad discernendum an lex sit declarativa. Clarius exemplum est in cap. ultim. de Sponsa duorum, ubi matrimonium contractum et consummatum post aliud ratum et nondum consummatum censetur nullum, quod ad praeterita extenditur. Aliud est in cap. Gaudemus, de Divortiis.
3. Lex declarativa non est regula actionis, sed supponit et interpretatur.— Ratio vero est, quia lex declarativa non est regula actionis, sed supponit et interpretatur illam; ergo ante legem declarativam erat lex, vel jus inducens obligationem vel alium effectum; ergo lex, quae declarat tale jus, supponit semper habuisse talem effectum ; nam effectus antiqui juris non pendet ex declaratione postea futura: unde confirmatur, quia nova declaratio nihil denuo constituit, argumento l. Hoeredes, S 1, ff. de Testament. ibi: Nihil enim nunc dat, sed datum significat ; ergo lex declarativa ex se non habet novum effectum : ergo, quantum in se est, aeque comprehendit praeteritum ac futurum. Sed objici potest: nam si ratio est efficax, non solum probat hanc legem extendi posse ad praeteritum, sed necessario ita esse, nec posse per legem humanam limitari, quia ad praeteritum non est potentia. Consequens est falsum : nam leges declarativae interdum addunt has particulas ea munc, in posterum, et similes, ut limitent legem, ne ad praeterita extendatur. Assumptum patet ex cap. unic. de Postulat. Praelat. in 6, ubi prohibentur quaedam formulae eligendi et postulandi de se ineptae, et tamen additur particula de cetero, quae indicat solam prohibitionem in futurum, ut ibi notat Glossa. Simile exemplum est in capitulo Agqua, de Consecratione Ecclesiae vel Altaris, ubi declarat Pontifex violatam Ecclesiam non posse reconciliari per sacerdotem, sed per Episcopum tantum, et nihilominus addit particulam de ceetero ; imo statim praecipit sustineri reconciliationes prius factas a sacerdotibus.
4. Satisfit objectioni. — Legem aliquando esse partim declarativam , partim constitutivamn. —Respondetur, argumentum convincere, sistendo in vi legis declarativae, ut talis est, sicut de illa locuti sumus, illam de se extendi ad praeteritum tempus pro quo constat fuisse latam legem aliam quae declaratur : unde si declaratur aliquid esse contra jus naturale, ibi virtute decernitur, actus contrarios tali juri semper fuisse malos; si vero declaratur legem aliquam fuisse irritantem, consequenter declaratur aetus praeteritos factos a tempore talis legis fuisse de se nullos, et sic de aliis. Oportet tamen advertere aliquando non esse legem pure declarativam, sed habere aliquid admixtum legis constitutivae ex potestate legislatoris declarantis ; et tunc, quantum ad id quod addit praeter nudam declarationem, non extenditur ad praeterita, sed ad futura tantum, juxta ea quae inferius dicemus. Exemplum est in cap. Quanta, de Sentent. excom., ubi per verbum interpretamur declarat Pontifex, sub percussoribus Episcopi comprehendi non solum qui positive cooperantur, sed etiam qui non obstant cum possint, quae declaratio non est pura, sed per potestatem condendi legem potius quam per interpretationem facta; et ideo talis interpretatio in rigore non extenditur ad praeterita, nisi aliud expresse declaretur: nam interdum fieri solet extensio talis declarationis ad praeteritum ex peculiari voluntate ipsius legislatoris satis expressa: cujus rei inter alia est vulgatum in declaratione Sixti V circa suum Motum proprium de illegitimis, et de receptione religiosorum.
5. Effectus legis tres, obligatio in conscientia, pana, et irritatio actus. — Deinde oportet distinguere illos tres legis effectus , qui sunt obligatio in conscientia, cui respondet culpa in transgressione legis ; item poena, et irritatio actus : nam in illis non procedit semper eadem ratio. Quando enim lex est pure declarativa obligationis antiqua legis, negari non potest (per se loquendo) quin obligatio antea fuerit, et consequenter nec vitari poterit quin fuerit culpa contra illam agere. Per accidens autem potuit hic effectus impediri, quia fortasse ante illam declarationem jus ignorabatur, vel non ita intelligebatur etiam a viris doctis, quamvis re vera jam existeret, et quoad hoc habere potest magnam vim lex declarativa, ut postea sit culpa, quae antea excusabatur per ignorantiam, et hic videtur fuisse casus in dict. cap. unic. ut Glossa ibi sentit , et ideo lex illa utitur verb. Prohibemus, quae prohibitio, ut talis fuit, non potuit ad tempus praeteritum extendi ; et fortasse actus ibi prohibiti non erant irriti ex natura rei: unde, cum an- tea non essent speciali jure ecclesiastico prohibiti, multo minus erant irriti ex vi illius : et ideo in novo decreto irritante merito additur particula de cetero: pro solis enim futuris temporibus addebatur. Atque ideo observare oportet, in omni nova lege prohibente vel puniente, id quod per se malum erat, vel antea prohibitum : nam licet posterior lex sit declarativa prioris juris, nihilominus quantum ad id, quod de novo statuit, vel addit, non extenditur ad praeterita, ut ex dicendis patebit.
6. Qui excusatur a culpa in omni rigore excusatur a pena etiam ipso jure lata, si proprie sit pena; secus si solum sit indecentia, seu irregularitas - nisi hec etiam sit vere in penam posita. —Quid dicendum de irritatione.— Quantum ergo ad effectum poenae, si lex non addat poenam de novo, sed declaret in tali actu incurri ipso facto ex vi antiqui juris, consequenter declarat per singulos actus incursam fuisse in praeteritis temporibus: est enim eadem ratio. Hoc autem etiam est intelligendum per se loquendo: nam ratione ignorantio fieri potest ut effectus poenae non extendatur ad praeteritos actus, etiamsi lex sit declarativa quoad ipsam poenam ; quia, ut infra suoloco ostendam, qui excusatur a culpa in omni rigore excusatur a poena, etiamsi ipso jure lata sit. Sed non obstante declaratione, praeteritae actiones excusantur a culpa ratione ignorantiae, ut dictum est; ergo et a poena. Loquimur autem de propria poena : nam si solum sit indecentia quaedam, seu irregularitas, haec non excusabitur propter ignorantiam, nisi sit verein poenam imposita. An vero ignorantia solius poena illam excuset, infra tractabitur. Denique idem dicendum est de alio effectu, qui est irritare aliquem actum vel effectum : hic enim effectus non impeditur propter ignorantiam totius legis, quando non est poena proprie sumpta, quia non pendet ex culpa, et lex per se habet efficaciam ad impediendum valorem actus ; et ideo quoties lex declarat nullitatem actus ex vi legis antiquae, talis declaratio locum habet in actu praeterito simili modo facto, etiamsi fortasse ignorantia intervenerit.
7. Circa hoc autem est ultimo observandum hanc nullitatem aliquando esse ex defectu conditionis jure divino necessaria ad valorem actus, ut si lex declaret sacramentum, verbi gratia, confirmationis, datum sine balsamo non valuisse, et tunc lex declarans nullitatem illius actus et causam ejus ita extenditur ad praeteritum, ut non poseit per se supplere vel revalidare actum, quia pendet ex jure divino, Aliquando vero contingit nullitatem oriri ex jure humano, actum vero esse talem, ut pendeat ex efficaci consensu operantium, seu contrahentium, ut matrimonium contractum inter consanguineos intra quartum gradum est nullum , supposito jure ecclesiastico; et hic etiam actus non potest per legem declarativam posteriorem suppleri quoad praecedentes actus, sed necesse est ut, ablato impedimento, iterum valde fiant per iteratum consensum contrahentium, quia ab illo pendet essentialiter talis actus, nec potest lex sola per se ipsam illum efficere. Interdum vero nullitas actus et pendet ex jure positivo, et per ipsummet refici potest, quia non dicit intrinsecum respectum ad alium consensum; et tunc, quamvis lex declarans nullitatem actus comprehendat praeteritos; ninilominus auctor legis potest illum defectum auctoritate sua supplere, vel dispensando, vel per se talem actum efticiendo; et hujusmodi videtur esse casus in d. cap. Aquanam illa benedictio vel purificatio templi institutio est humana, et forma vel necessitas ejus potuit per pontificem vel dispensari, vel suppleri.
8. Lex constitutiva juris sua natura de futuris tantum datur.—Praeceptum ut lale non potest dari nisi de futuro. — Dico secundo: Lex constitutiva juris per se et quasi natura sua non extenditur ad praeterita, sed de futuris tantum datur : quoad aliquos vero effectus extendi potest ex voluntate legislatoris satis expressa, aut declarata. Tota assertio sumitur ex dist. cap. 2 et cap. ult. de Constit., et ex d. l. Leges, ubi Glossa et doctores, Felin. c. 2, et Navar., in Com. de Dat. et promis., n. 6. Item Gloss. in cap. 1, de Cleric. non resid. in 6, verb. Beceperint, et in Clement. 1, de Testam., verb. Deputatis, et in Clement. 2, de AEtate et qualit. verb. In posterum, et in Clement. 1, de Concess. praeben. verb. Concesso: ratio autem prioris partis generalis est supra tacta, quia lex ponitur ut regula humanorum actuum ; quando autem constituit novum jus, introducit novam regulam operandi: ergo ex natura sua fertur pro actibus futuris, quia praeteriti jam non indigent regula : imo nec sunt capaces illius. Confirmatur, quia praeceptum, ut tale est, non potest dari de praeterito actu, scd de futuro, ut per se constat ; at lex, ut est constitutiva, est praeceptum quoddam : ergo. Imo hinc etiam intelligitur legem ut legem, absolute loquendo, solum cadere in futuros actus, non in praeteritos, quia lex ut lex essentialiter est praeceptum, ut ex supra dictis constat. Lex autem declarativa, ut sic, potius est doctrina quaedam, quae optime cadit in praeterita ; quod si consideretur illa lex ut praeceptum obligans ad sequendam illam declarationem ut authenticam, sic etiam praeceptum illud versatur circa actus per quos nunc judicatur de sensu praeteritae legis, et ita non inducit obligationem novam ad aliquem praeteritum actum, ut per se constat, sed ad futuros.
9. Quid de effectu pene dicendum. —Ad explicandam igitur et probandam alteram partem assertionis, distinguendi sunt legis effectus supra numerati, quorum primus est obligatio, qui locum non habet in actibus praeteritis, quatenus praeteriti sunt, ut per se et ex dictis constat, et ideo quoad hunc effectum non potest legislator, etiamsi maxime cupiat, extendere novam legem ad actus praeteritos, quia si illi facti sunt sine culpa non poterunt reddi culpabiles propter legem postea latam. At vero quoad effectum poenae, potest lex per voluntatem legislatoris extendi ad actum praeteritum, non solum quatenus habet respectum vel tractum successivum in futurum (quod est per se manifestum et expressum in cap. Cum tu, de Usur., et est frequens in censuris ferendis), sed etiam propter actum prius commissum ; ut hoc autem locum habeat, necessario supponendum est talem actum fuisse malum, contra aliud jus antiquius vel naturale, vel positivum, quia non est actus dignus poena, nisi quatenus per illum violatur aliquod jus: per actum autem praeteritum non violatur jus posterius conditum : ergo ut possit per posteriorem legem juste puniri, necesse est ut supponatur fuisse contra aliquod jus antiquum. Hoc autem intelligendum est de propria poena, sicut in simili nuper dixi: nam si sit sola irregularitas, seu inhabilitas, potest ex praeterito actu imponi, etiam sine culpa ejus cui imponitur. Idemque est de revocatione alicujus privilegii. Exempla sunt quoad primum in Motu proprio Pii V de illegitimis : quoad secundum vero in Concilio Tridentino, sessione vigesima tertia, capite sexto de Reformat., ubi disponit de ordinatis in minoribus, et comprehendit eos qui ante illam legem erant ordinati.
10. Deinde, supponere necesse est legislatorem habere potestatem ad punienda delicta non tantum commissa contra suas leges, sed etiam contra alias divinas vel humanas, quod per se satis clarum est, quia ad eum pertinet cura ut omnes leges serventur, et consequenter potestas coerciva ejus extenditur ad omnes transgressiones quarumcumque legum pertinentium ad convenientem reipublicae gubernationem. Ex his ergo recte concluditur posse principem nova lege punire delicta prius commissa contra aliasleges priores. Et declaratur: nam potest punire praecedens delictum per sententiam postea datam; ergo etiam potest per legem postea latam, quia sententia est quaedam particularis lex. Oportet autem ultimo observare duobus modis posse legem punire praecedens delictum. Primo, poena ipso jure imposita ; et hoc rarissime vel nunquam fit, quia esset nimis rigorosum, unde censurae (quae maxime solent ipso jure imponi) nunquam imponuntur propter delictum praeteritum, ut sic, de quo alibi. Alio modo designat lex poenam inferendam a judice, et hoc facilius fieri potest, etiam in ordine ad delicta jam commissa, quando non habebant certam poenam taxatam: nam tunc futura erat arbitraria, et hoc arbitrium potest lex definire. Si autem prius erat poena imposita per priores leges, vix potest augeri per posteriorem legem in ordine ad delicta jam commissa, quia jam illa induxerunt proprium reatum poenae. Nihilominus propter aliquam urgentem causam boni communis existimo id fieri posse a supremo principe, quia nunquam sibi abstulit hujusmodi potestatem.
11. Raro potest lea de novo irritans ad actus jam factos extendi,non tamen omnino repugnat. — Atque eodem modo sentiendum est de alio effectu irritandi actum; raro enim potest lex de novo irritans ad actus jam factos extendi, non tamen omnino repugnat ; quia ex justa causa potest judex irritare actum jam factum et validum, per sententiam ; ergo et legislator ex causa proportionata poterit idem facere per legem, si tamen actus irritabilis sit; quod dico propter matrimonium et similes actus qui sunt natura sua, vel Christi institutione, indissolubiles, et hoc ad minus sumitur ex cap. Ante triennium, d. 31; imo, in his qui ab hominibus irritari possunt, oportet advertere quosdam fieri ita validos, ut sint etiam omnino firmi ex se, quia videlicet legitime facti sunt, et secundum omnes leges quae tunc vigebant quando facti sunt, et hujusmodi actus semel facti, moraliter loquendo, non possunt per subsequentem legem irritari, nisi forte in poena alicujus novi delicti, vel propter tantam necessitatem boni communis ut ad subveniendum illi possit quis suis bonis privari, quia per talem actum est jus acquisitum de se firmum et stabile. Alii vero sunt actus qui, licet sint validi, sunt tamen infirmi aliquo modo, quia ex aliqua parte contra legem facti, et hi possunt facilius per subsequentem legem irritari: nam in illis proprie habet locum ratio facta, quod talis irritatio tunc est justa poena, et ideo ex rationabili causa potest per legem fieri.
12. Atque hinc tandem constat ultima pars assertionis; nimirum, ut haec extensio legis ad actum praeteritum tam in hoc quam in praecedenti casu admittatur, necessarium esse ut in lege ipsa sit satis expressa. Quod docet Panorm. in cap. Cognoscentes, de Constit. Angel. verb. Lex, n. 10; Sylv., n. 23, et sumitur ex d. cap. 2 et ult. de Constit.; unde si dubium fuerit, potius lex coarctanda est ex generalibus principiis juris, quod poenae et odia sunt restringenda, et quod leges modo maxime connaturali interpretandae sunt : ostensum est autem extensionem legis novae ad praeteritum quodammodo esse praeter naturam legis, quae est regula futurorum. Advertere tamen hic ultimo oportet aliud esse legem simpliciter disponentem cadere in actus praeteritos; aliud vero non includere ullo modo res praeteritas, seu jam factas. Hic enim solum primum affirmamus, et id probant jura et rationes adductae : secundum autem nec necessarium est, nec verum; nam lex prohibens usum talis libri aut vestis prohihet quidem usum tantum futurum, tamen prohibet illum, etiam circa librum, aut vestem prius factam, si absolute et simpliciter disponat, quia illa tantum est quasi materia remota legis: lex autem nova optime potest versari in re antiqua, ut in materia remota. Item saepe potest lex prohibendo aliquid futurum impedire ne actus jam inchoatus consummetur, ut si lex denuo prohibeat illegitimum profiteri, potest extendi ad eum qui jam erat novitius quando lex nova edita est, quia etiam ille tantum est materia remota illius legis. De quo puncto videri possunt multa quae in utramque partem erudite tractat Navar. in dicta except. 29, fere per totam.
13. Legem loquentem de praeterito regulariter totum tempus comprehendere. — Sed quaeret hic aliquis an lex expresse loquens de praeterito extendatur ad praesentia vel futura. Respondeo breviter, regulariter loquendo totum tempus comprehendere. Ita docent Bart. inl. Cum lex, ff. de Legibus ; Bald. et alii in 1. unic., ff. de Cond. ex lege ; Panormit. in c. 2 de Constitut. in princ. Angel. verb. Lex, n. 10; Sylv.,n. 24; et ratio est, quia lex semper loquitur, 1. Ariani, Cod. de Haeret., et ideo licet lex dicat, qui facit vel fecit hoc, semper loquitur contra eum qui in quolibet tempore facit, vel quotiescumque de illo dici potest fecisse. Item cum lex per se et natura sua versetur circa futura, ad illa maxime ferri censetur, etiamsi per verba praeteriti vel praesentis loquatur. Intelligendum autem hoc est, nisi materia legis obstet, aut aliquod absurdum sequatur , ut dicti auctores limitant ex l. Cum lex, ff. de Legibus, dicente: Cum lea in prateritum quid indulget, in futurum vetat. Quia si indulgeret etiam in futurum, daret occasionem delinquendi, unde potius indulgendo supponit actum esse dignum poena, et ideo limitat indulgentiam ad praeteritum, ut in futurum prohibeat aut prohibitum relinquat.
On this page