Text List

Caput 15

Caput 15

Quae forma externa seu sensibilis servanda sit in ferenda lege humana

CAPUT XV. QUAE FORMA EXTERNA SEU SENSIBILIS SERVANDA SIT IN FERENDA LEGE HUMANA.

1. Diximus de materia legis civilis, superest dicendum de forma, quae potest duplex cogitari, una externa et sensibilis, quae est veluti corpus legis, alia interna et quasi spiritualis, quae est veluti anima, seu ratio legis. De hac posteriori dicemus in cap. 17, nunc de priori. Supponimus autem ex dictis in cap. 1 legem civilem quae subditis datur constitui in genere signi indicantis principis voluntatem: unde necesse est ut tale signum sit sensibile humanae cognitioni accommodatum. De hoc ergo signo in generali constat debere esse tale, ut modo sensibili principis voluntatem indicet subditis, alioqui non esset signum humanum, et consequenter non esset lex humana: haec ergo significatio est de substantia hujus legis ; quibus autem verbis exprimi debeat dicemus paulo inferius: unde inter conditiones legis ponit Isidor. ut sit manifesta, id est, clara, ne per obscuritatem quid in captionem contineat, ut ait lib. 5 Etym., cap. 21, et cap. Erit autem, dist. 4, id est, ne obscuritas sit occasio deceptionum et ambiguitatum, unde etiam convenientissimum esse solet ut leges simplicibus, brevibus ac claris verbis ferantur : nam quando prolixiores sunt, plerumque sunt magis perplexae et ambiguitatibus expositae.

2. Ex quibus colligo in forma legis sensibili duo posse distingui: scilicet materiale signum, ut vocem vel scripturam, et significationem; ex quibus, si inter se comparentur, scriptura, vel sonus, materiale quid est, significatio autem formale; ex utroque vero completur forma sensibilis legem constituens, seu quae est ipsa- met lex : nam cum lex sit actus humanus, est etiam quaedam forma. Declárari potest exemplo formae sacramentalis, quae est in verbis; in eis tamen sonum verborum tanquam materiale quid, et sensum, seu significationem tanquam formale distinguimus, et ex utroque formam sacramentalem constitui dicimus. Ita ergo est suo modo in lege : consistit enim in signo externo, quod materiam aliquam requirit; ejus tamen essentia in significatione, et sensu posita est : unde, quod Augustin., lib. de Catechiz. rud., cap. 9, generatim dixit, et refertur in cap. Sedulo, dist. 38: Praponendam esse verbDis sententiam, ut praeponitur animus corpori, et quod de Evangelio dixit Hieron. ad Galat. 1: Non in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu, cap. Marcion. 1, quaest. 1, hoc ipsum cum proportione de lege humana dici potest: nam materialia verba nec obligationem inducere , nec alium effectum legis habere possunt, nisi quatenus indicant principis voluntatem et imperium ; est ergo de formali ratione legis, ut sit sensibile signum. Explicandum vero superest, quale esse debeat, et an solemnitatem specialem requirat, ut in ratione legis plene constituatur, ideoque ad externam legis formam pertineat. Distinguere autem possumus solemnitatem hanc, vel antecedentem, vel concomitantem, seu inexistentem ipsi legi, vel subsequentem, et de singulis inquirendum est.

3. Ut lex prudenter constituatur naturaliter esse opus multorum consilium, at in rigore non esse necessarium. — Circa primam dubitari potest, utrum ad ferendam legem praecedere necessario debeat multorum consihum, atque suffragium , in quo breviter dicendum est, hanc diligentiam esse moraliter necessariam, ut lex prudenter, et recte constituatur; quia res est valde gravis, et pendet ex multarum circumstantiarum consideratione, quae facilius a multis, quam ab uno attenduntur, et ob eamdem causam necesse est ut fiat lex suffragio virorum prudentum, qui et periti sint, et timorati, ut habetur in l. Humanum, Cod. de leg., ubi imperatores profitentur non aliter esse legem aliquam promulgaturos, quamvis indicent, hoc non esse absolutae necessitatis, sed prudentiae, et benignitatis : unde in rigore loquendo haec solemnitas non est de necessitate legis: nam si princeps solo arbitrio proprio ferat legem, valida erit, dummodo alias justa sit; quia neque ex natura rei illa solemnitas est necessaria, neque aliquo speciali jure est praescripta. Antecedens quoad priorem partem de jure naturali patet, quia illa consultatio solum requiri potest, ut lex sit justa, et rationi consentanea ; si ergo contingat, sine aliorum consilio Principem attingere justitiae aequitatem et publicam utilitatem in lege ferenda, non oberit valori ejus omissio praeviae consultationis ; licet fortasse male faceret princeps suam praecipitando sententiam, cum periculo errandi, et cum scandalo. Quoad alteram vero partem de jure positivo probatur; tum quia nullum extat; tum etiam, quia licet existeret, ipse Princeps posset illud mutare, vel secum pro tunc dispensare valide, etiamsi in hoc peccaret. De quo puncto videri potest Bartol. in l. Omnes populi, ff. de legibus, et Jason in l. 1, de Constit., prin. n. 1.

4. Atque hinc ulterius sequitur, ad legem constituendam non esse per se necessaria suffragia multorum, quia voluntas principis sufficit. Hoc autem vel formaliter (ut sic dicam) intelligendum est, vel ad monarchiam est restringendum, in qua potestas legislativa sit in una persona: nam tunc sola voluntas ejus est de substantia legis. Ubi vero regimen est multorum constituentium unum tribunal, tunc multorum suffragium necessarium est, non per modum solemnitatis accidentariae, et praeambulae, sed propter substantialem constitutionem legis, quae non pendet ex una tantum persona, sed ex congregatione constante ex multis: tunc autem dicimus, legem illam constitui ab una persona ficta, et ita formaliter (ut sic dicam) uno consensu constitui: et ideo necesse est, ut omnes, qui suffragium decisivum habent, vocentur, quantum commode fieri possit, argumento 1. 2, Cod. de Decur., 1. 10, vel sufficiet convocare eos qui in urbe suo loco tunc adsunt, dummodo duae partes totius corporis praesentes sint, argumento l. Nominationum, eodem titul., et l. Nulli, ff. Quod cujusque univers., et ex eisdem juribus constat oportere ut simul congregentur ad legem constituendam per modum unius corporis. Non vero oportet ut omnes consentiant, sed quod major pars curiae fecerit perinde habetur ac si ab omnibus factum fuisset, juxta 1. Quod major, ff. Ad municip., quod recte Glossa exponit de his qui convenerunt. Idem in 1l. Aliud, ff. De regulis juris. In jure autem canonico addi solet : Ut consentiat etiam sanior pars, cap. 1 De iis quae fiunt a maj. part. cap. Sed illud est speciale in rebus ecclesiasticis, ut ubi notat Abbas n. 3 et 11; secundum civile autem jus illa censetur sanior pars quae est major totius consessus, ut notavit Felin. cap. Cum omnes, de Constit., n. 19 et seq., ubi plura de hoc puncto videri possunt.

5. Lex humana scripta alia, alia non scripta. — Alia divisio legis. — Circa secundam solemnitatem inquiri maxime solet, an necesse sit legem humanam esse scriptam; in quo sciendum est juristas communiter distinguere legem humanam, in scriptam et non scriptam; sed per legem non scriptam communiter intelligunt consuetudinem, quae vim habet legis: de illa vero nunc non tractamus, infra enim de illa specialiter dicendum est; sed agimus de propria lege, quae expresse et directe a principe constituitur : unde ex illa distinctione potius videtur inferri legem propriam, de qua modo agimus, debere esse scriptam. Ita enim est illa distinctio intelligenda, duplicem scilicet esse legem : unam, quae solum introducitur per tacitum consensum communitatis et principis, cujusmodi est consuetudo; aliam vero, quae fertur per expressum imperium, de qua procedit dubitatio propria. Cum ergo jurisperiti hanc posteriorem distinguant a priori tanquam scriptam a non scripta, videntur sentire de ratione hujus legis esse scripturam; et alia multa in confirmatione hujus partis adduximus supra libro 1, cap. 11.

6. Conclusio. — Nihilominus dicendum est, licet optimus modus ferendi legem sit in scripto, non esse tamen hoc de substantia et valore legis. Prima pars probatur primo ex communi usu. Secundo, quia oportet ut leges sint stabiles, ac proinde ut signis permanentibus ferantur. Tertio, quia saepe necessarium est expendere propria et formalia verba legis, quod non potest moraliter fieri, nisi sint scripta. Nihilominus probatur altera pars, quia hae rationes tantum sunt congruentiae, et majoris utilitatis; non tamen probant absolutam necessitatem ex naturarei; quia expressum praeceptum sufhcienter potest verbo ferri, et publice proponi, et per traditionem ab uno in alium conservari; imo Christus Dominus ita tulit praecepta sua, et aliqua non fuerunt in divinis litteris scripta. Hoc vero facilius ipse potuit agere quam humani legislatores, quia potuit ea scribere in cordibus, et quia per Spiritum sanctum ita regit Ecclesiam Catholicam, ut non sinat eam talium praeceptorum oblivisci. Atque haec resolutio, scilicet, scripturam non esse de substantia legis, communis est, ut patet ex Rota, titulo de Constit., decis. 1 in novis; et ex Panormit. Decio, Felin. et aliis in titulo. seu rubr. de Constit., et Joan. Andr. in regula Nemo potest, de Regul. jur. in 6, et sumitur ex Glossa in c. 1, S Postquam, verbo In scriptis, de Censibus in 6, quatenus numerat plures casus in quibus scriptura requiritur, et inter eos non ponit legem. Probari tandem potest ex cap. Znstitutionis, 25, q. 2, ibi : Sive quae scripto decrevimus, sive quae in nostra praesentia videntur esse disposita. Idemque supponitur in cap. 1 de Renunt. in 6. Hoc vero intelligendum est nisi oppositum fuerit consuetudine praescriptum, quia consuetudo facere potest jus. Oportet autem ut legislator non habeat potestatem derogandi consuetudinem : nam si hanc potestatem habeat, et suam voluntatem suffticienter exprimat, valida erit lex solo verbo praescripta, non obstante consuetudine.

7. Quae forma verborum necessaria. — Ulterius vero circa eamdem partem superest inquirendum quae forma vel expressio verborum necessaria sit ut lex sufficienter edita censeatur, sive illa scripta sint, sive voce prolata. In quo dubio, generatim loquendo, solum dicere possumus debere esse talia, ut sufficienter explicent intentionem principis esse ferre praeceptum stabile et commune, habensque alias conditiones ad legem requisitas, et, quocumque modo hoc fiat, illum sufficere. Primum patet, quia, ut in principio dixi, talis significatio est de substantia legis humanae : secundum vero patet, quia nihil aliud est determinatum jure naturali, vel alicujus superioris. Hinc vero inferri potest regulariter adhibenda esse verba praeceptiva, quia solum praeceptum inducit obligationem, et quia de ratione legis est ut sit praeceptum, et quia eftectus obligationis odiosus seu onerosus est, ideoque ad verborum proprietatem restringendus est; quapropter, ut intelligatur superior ferre legem, non satis est ut dicat, rogo, peto, hortor, vel quid simile, nisi aliquid addat quo magis explicet obligandi intentionem. Sic dixit Glossa in cap. Aogo, 11, q. 3, ibi positum esse verbum rogandi pro verbo mandandi contra propriam significationem, forte quia ibi Pontifex rogat, hortatur, ct monet ad id quod sine peccato aliter fieri non poterat. Verumtamen, in his et similibus decretis, non oportet verba improprie accipere, quia in eis Pontifex, vel princeps, hortatur subditos ut impleant quod alias tenentur; tamen ex vi talium verborum novam obligationem non imponit; et haec exhortatio solet a juristis (ut supra dixi) vocari consilium reverentiae, quod non est novum praeceptum, sed modesta et paterna petitio observantiae obligationis quae jam inerat: et sic loquitur Glos. in Clem. 1 de Testibus, verbo Eahortatur. Estque optimum exemplum in Conc. Trid., sess. 24, cap. 1, de Reformat. ibi ; Sancta Synodus hortatur ut conjuges ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam in eadem domo non cohabitent ; quae verba legem obligantem non continent, ut omnes intelligunt.

S. Queedam leges proferunt preceplum in actu signato, quedam n actu exercito.— Oportet ergo ut verba legis constitutivae praeceptiva sint; possunt autem distingui : nam quaedam praeceptum proferunt quasi in actu signato (ut sic dicam), alia in actu exercito. Priora quoad praecepta affirmativa maxime sunt verbum praecipio vel impero ; haec enim verba esse videntur quae de se maxime indicare possunt voluntatem obligandi, ut sumitur clare ex Clement. Ecivit de paradiso, de Verb. signific., ubi Clemens V interpretatur verbum praecepti indicare rigorosam legis obligationem ; et idem habet Nicolaus III in cap. Ziit, de Verb. signific. in 6 : quoad negativa vero praecepta, verba propria sunt inhibeo, prohibeo, et similia, ut in eisdem decretis declaratur, et ex vi significationis talium verborum videtur per se manifestum. Verba item aequivalentia sufficiunt, ut ibidem declaratur; hujusmodi autem esse videntur haec, Omnes teneantur, nemini liceat, et similia. De verbis autem imperandi in actu exercito, ut sunt : Facite, abstinete, omnes solvant, nemo audeat, et similia, dehis (inquam) multi dubitant, quia frequenter proferri solent per modum consilii aut simplicis directionis; et ita Castro supra reprehendit Panormit. qui dixit hunc modum imperandi sufficere ad legem obligantem constituendam. Sed certe opinio Panorm. valde probabilis est; nam praecepta superiorum ordinarie feruntur hoc modo, et censentur suffhicienter ferri, quia illa verba sufficienter explicant imperium. Item Concil. Trident., sess. 13, cap. 7 de Sacerdote, qui urgente necessitate absque praevia confessione celebrat cum conscientia peccati mortalis, solum dicit : Quamprimum confiteatur ; per quae sola verba legem obligantem constituit, juxta communem intelligentiam, ut alibi ostensum est. Quapropter, considerata proprietate illius locutionis, quando superior hoc modo loquitur ad subditum, et ex aliis circumstantiis vel ex usu aliud non constat, praecipere censendus est, et cum proportione quando decretum superioris ita fertur, et inter jura, seu leges, aut decreta praeceptiva inseritur, sub ratione legis ferri videtur, nisi ex aliis conjecturis oppositum constare possit.

9. Dubia de verbis legis; in particulari, quid significat verhum mando.—Praeterea dubitari solet de quibusdam verbis in particulari, et imprimis de verbo mando, quod interdum solet significare idem quod committo, et sic multas differentias constituunt juristae inter mandatum et praeceptum, de quibus videri potest Felin. in cap. Eam te, de Rescrip., n. 9; sed nobis non sunt necessariae, quia consistunt in sola verbi aequivocatione. Mandatum enim illo modo idem significat quod delegatio vel commissio potestatis, per quam solet aliquis judex vel procurator constitui : hic autem sumitur ut jussionem significat. Solet item verbum mandandi per urbanitatem poni pro verbo petendi, aut rogandi, quo -sensu utitur illo Sixtus Pap. in cap. Mandastis ut scriberem voDis, 2, quaest. 5, et Sylverius in cap. Guilisarius Patritius noster mandavit me ad se venire pacifice, 93, q. 4, id est, misit ad me petendo, etc.; unde Sylvest. verb. Praeceptum, q. 2,et Armil. n. 7, non putant suflicere simplex verbum mandaanus, nisi addatur geminatio, mandando praecipimus. Anton. autem 2 part., titulo 14, cap. 2, S 3, ita videtur distinguere inter verbum mandandi et praecipiendi, ut prius levem tantum obligationem, posterius gravem indicet ; ait enim, mandatum sufficere ad legem obligantem tantum sub veniali culpa; praeceptum vero etiam sub mortali. Sed hoc nullum fundamentum habet in significatione verbi: nam si mandatum idem est quod jussio vel imperium, non est cur limitetur ad levem obligationem, sed pro capacitate materiae obligabit, sicut etiam verbum praecipiendi non inducet obligationem gravem, si materia non sit capax, ut infra dicetur. Dico ergo attendendum esse quis cui loquatur, et quomodo: nam int?r aequales verbum mandandi non solet usurpari ab eo qui rogat vel petit, sed urbanitatis gratia solet usurpari ab eo qui rogatur : nam petitionem accipit tanquam mandatum, et multo magis ita accipitur tale verbum quando superior loquitur ad inferiorem etiam passive (ut sic dicam). At vero, quando superior loquitur ad subditum active mandando, sic verbum illud idem in rigore significat quod verbum precipio, ut late docet Felin. supra; atque ita quando ponitur in lege superioris per illud statuentis et ordinantis, in rigore sufficit ad legem constituendam, nisi ex adjunctis ejus significatio distrahatur ; quia in rigore significat proprium praeceptum : nam est aequivalens verbo praecipio, et alioqui in illa occasione constat non poni gratia ur- banitatis, nec in alia aequivoca significatione.

10. Dubium de verbo oportet.— De verbo volumus. — ltem solet dubitari de verbo oportet. Aliqui enim putant suffticere ad legis imperium indicandum, quod sentiunt Navar. cap. 23, n. 30, praesertim in legibus ecclesiasticis, de quibus infra; et Medin. tract. de Jejun., capite 7. Sed ex vi verbi contrarium videtur, tum quia verbum illud potius videtur indicare judicium de re ipsa quam imperium; tum quia etiam per modum judicii non declarat necessitatem, sed honestatem, ut recte notavit Castro lib. 1 de Lege poenal., cap. 5, documento 4. De verbo item volumus dubitari solet, quia ex una parte videtur satis explicare voluntatem superioris, in qua consistit substantia praecepti ; unde D. Thomas 2. 2, q. 104, artic. 2, dicit quacumque ratione constet subdito de voluntate superioris, sufficere ad praeceptum saltem tacitum. Aliunde vero verbum videtur valde ambiguum, quia non omnis voluntas superioris sufficit ad obligandum, et in dubio sunt verba in mitiorem partem interpretanda in materia obligationis. Dico ergo ex circumstantiis considerandum esse an cadat super obligationem, ita ut superior exprimat se velle obligare subditos : nam hoc sine dubio satis est, quia in illa voluntate est substantia legis, ut dixi. Si autem verbum volo solum explicet desiderium, et affectum superioris, non satis est ad legem. Existimo autem absolute prolatum in materia legis habere priorem sensum, nisi ex usu, vel materia, aut aliis circumstantiis aliud constet. De verbo autem ordinamus et similibus, clarum est per se non sufficere ad propriam legem constituendam, nisi aliae circumstantiae cogant, ut sumitur ex D. Thoma 2. 2, quaest. 1006, art. 9, ad 2, et ex ratione facta, quod in dubiis mitior interpretatio est adhibenda. Addendumque praeterea est oportere ut ex verbis vel circumstantiis constet praeceptum imponi ut perpetuum, seu duraturum donec revocetur, quia hoc etiam spectat ad substantiam legis, ut supra diximus; ac denique necessarium esse ut feratur per modum communis praecepti, quia sine hoc etiam non esset lex.

11. Dubiolum.—Hinc vero nascitur dubium an oporteat legem ferri per modum legis, vel sufficiat ferri per modum sententiae, quando ab illo fertur qui potestatem habet condendi legem. Communis enim opinio est sententiam principis legem constituere. Ita tenet Jason l. 4, ff. de Constit., princ. n. 1, et in . 1, ff. de Feriis, n. 23 et 24, ubi alios refert; Ludovi- cus Gomez in Prooemio ad Regul. Cancellar. quaest. 2, ad 1, cum Platea, quem refert in leg. Neque, C. de Decur. lib. 10. Idem tenent communiter Canonistae cap. 7n causis, de Re judicata, et Felin. in rubrica de Rescriptione, n. 1, qui refert alios. Et probatur primo ex lege ultima, Cod. de Legibus, ubi expresse dicitur sententiam inter partes cum cognitione datam ab imperatore in una causa, constituere legem in omnibus similibus causis servandam. Idem significatur in leg. 1, ff. de Constitut. princip. , ubi inter modos ferendi leges unus est : Quando Imperator cognoscens decrevit, ubi addit Glossa, dando definitivam sententiam : ratio reddi potest, quia sententia principis est veluti regula ad quam omnes inferiores judices conformari tenentur ; sed haec est propria vis legis; ergo. Major insinuatur et probatur ab imperatore in dicta lege ultima, his verbis: Quid enim majus, quid sanctius imperiali est majestate ? Vel quis tante superbie fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat ? Quasi dicat sententiam imperatoris tantam habere auctoritatem, ut subditos obliget ne in simili causa ab illa discrepent, et quoad hoc virtuale praeceptum obtinere et ita habere vim legis. Potestque confirmari ex eadem lege, quia decretum imperatoris habet vim legis, sed sententia ab ipso lata continet decretum ejus; ergo.

12. Contra hanc vero sententiam objici potest l. 2, C. de Legibus, ubi Theodos. imperator ait : Quae ex relationibus vel suggestionibus judicantium procerum, introducto negotio statuimus, eitc., generalia jura non sint, unde conficitur argumentum : nam illud quod princeps communi consilio judicantium seu procerum statuit, vel est sententia, vel plus quam sententia, et tamen illa dicitur non habere vim generalis legis. Confirmatur, quia princeps ferendo sententiam in particulari causa non fungitur munere principis dicentis jus toti reipublicae, sed potius munus privati judicis in causa particulari, de qua potest judicare secundum propriam opinionem; non ergo statim legem statuit : unde Covar. in 4, p. 1, cap. 7, 8 4, n. 15, dicit, leg. ultim. Cod. de Legibus, intelligendam esse quando princeps, qui potestatem habet ferendi legem occasione alicujus controversiae quae inter privatos conüngit, legem aliquam ejusque sensum explicat et interpretatur ea mente, ut interpretatio vim legis universalis habeat; non autem procedere decisionem illius legis si simpliciter rex jus dicens privatis aliquam ferat sententiam, ne- que significans se illius interpretationem generalem facere, nec expresse legis verba interpretans, ut inde constet voluisse interpretationem illam legis vim obtinere; atque ita indicat Covar. illam legem ultimam intelligendam esse de sententiis per quas princeps expresse interpretatur aliquam legem utique suam, vel inferioris, cujus interpretatio ad ipsum pertineat, et ita esse limitandam communem sententiam. Aliam vero legem secundam procedere de aliis sententiis omnibus quae talem interpretationem non continent, et ita conciliantur illae leges, et solvitur confirmatio addita ex sententia hujus auctoris; quia quando princeps auctoritate sua legem interpretatur, non est locus privatae opinioni, quia princeps certo scit suam intentionem et mentem, quam per talem sententiam declarat; et ideo illa interpretatio vim habet legis, seu e contrario lex ita declarata jam non obligat, neque habet vim, nisi juxta declarationem ab auctore datam, quia ejus est interpretari legem cujus est condere, ut in eadem l. ult. dicitur, et in l. Leges sacratissimae, eod.; quando autem talis interpretatio expresse fit per sententiam aliquam ab eodem legislatore datam, etiamsi sit in causa particulari, necesse est ut generaliter declaret sensum legis, quia non potest lex in uno negotio unum sensum habere, et in alio omnino simili sensum alium, sed unius legis unus est legitimus sensus, et ille maxime est quem auctor ejus declarat.

13. Sed licet haec expositio , quoad partem hanc affirmantem sententiam continentem interpretationem propriae legis habere vim legis, certissima sit, et in illa lege ultima contenta, nihilominus videtur nimia limitatio illius legis et communis opinionis, si ad hanc solam sententiam restringatur ; quia auctores generalius loquuntur, et verba legis generalia sunt de sententia : nam de interpretatione legis postea agere incipit ; unde in illa priori parte non fundatur in auctoritate interpretandi, sed absolute in auctoritate decernendi. Deinde requirit causae cognitionem, et praesentiam partium, quae solent esse necessariae ad cognitionem facti, non ad juris interpretationem : nam haec aeque bene dari posset in absentia partium, et independenter a tali vel tali facto, quod postea per particularem judicem potest examinari ad applicandam facto juris interpretationem. Accedit quod Glossa ibi potius intelligit, legem illam procedere in his causis quae non sunt decisae per leges : Nam in aliis ( inquit) legem servaremus scriptam.

14. Unde eadem Glossa in dicta 1. 2 intelligit legem ultimam procedere in omnibus sententiis quae feruntur ab imperatore in quacumque causa, illa exacte cognita et examinata in praesentia utriusque partis, ut in eadem lege expresse cavetur, et consequenter in sententia lata solum in vi juris quod ex cognitione causae resultat : nam tunc sententia conferens jus uni parti vim habet legis, sive declaret priorem legem (quod fortasse frequentius eveniet), sive constituat illam , si pro simili causa non erat constituta. At vero dictam leg. 2 intelligit eadem Glossa ibi de his statutis, seu concessionibus quas imperator facit per modum privilegii, vel in gratiam alicujus personae propter peculiarem respectum , vel in tali tempore, aut loco, propter specialem occasionem : talia enim statuta non habent vim generalis legis, ut in eadem 1. 2 consequenter declaratur, et habetur etiam in l. 1, ff. de Const. princ., et est consentaneum regulis juris 28 et 74 in 6, quod privatae concessiones non trahuntur in consequentiam, ut in simili notavit Glossa distinct. 19, in princ., estque in re vera haec sententia et satis conformis illi leg. 2.

15. Baldus vero ibi addit legem ultimam de legibus procedere in sententia definitiva, sive sit juris dispositiva, sive declarativa: non vero in interlocutoria, de qua loquitur lex secunda, ut ipse exponit, et expressius habetur in leg. 3, et hac distinctione utuntur etiam communiter Canonistae in cap. In causis, de Re jud. Sed ita eam limitant ut eam evertere videantur : nam fatemur, si interlocutoria sit in corpore juris inserta, habere vim legis: item si lata sit cum cognitione causae, et in praesentia partium, habere etiam vim legis, etiamsi non sit inserta in corpore juris. At vero has conditiones requirunt etiam in sententia definitiva juxta dictam legem ultimam: non videtur ergo necessaria distinctio, maxime cum in l. 1, ff. de Constit. princ. dicatur etiam illud, quod princeps de plano interlocutus est, legem esse ; si ergo caetera sint paria, non videtur esse differentia, quia, licet sententia sit interlocutoria respectu causae principalis de qua tractatur , potest esse quasi definitiva quantum ad id quod princeps per illam proxime statuit, vel declarat, quia in eo continere potest ultimam (ut sic dicam) ejus resolutionem : si ergo de mente principis aeque constat per utramque sententiam, eadem erit utriusque ratio. Differentia igitur solum esse potest quasi materialis, quia facilius et frequentius solet de hac mente principis constare per sen- tentiam definitivam quam per interlocutoriam; atque hoc modo intellecta communis sententia verissima est.

16. Praeter dicta duo necessaria legi. —Duo autem addenda occurrunt, unum est, necessarium semper esse ut ex verbis sententiae constet, latam esse non solum ex arbitrio prudenti et opinativo (ut sic dicam), sicut ferri solet ab inferioribus judicibus , sed etiam ex potestate et voluntate dicendi et stabiliendi certum jus; nam alioqui privata sententia non sufficiet, ut confirmatio supra facta recte probat , in quo etiam bene sentit Covar. Hoc autem, ut dixi, frequentius contingit quando princeps fert sententiam, interpretando aliquam legem propriam , vel aequalis , aut inferioris ; quando vero non interpretatur, sed condit novum jus, tunc necesse est ut hoc expressius significetur in sententia, quia sententia de se non est constitntiva juris, sed declarativa, quia de se cadit in factum praeteritum, vel jus acquisitum, seu praeexistens inter partes litigantes : judicium autem cadens in praeteritum ordinarie est declarativum potius quam constitutivum juris, nisi aliud explicetur : unde saepe etiam contingere potest ut princeps per talem sententiam non interpretetur jus humanum, sed naturale: et tunc magis dubium erit an talis sententia legem constituat, quia princeps non habet majorem potestatem interpretandi jus naturale quam ratio ejus probaverit ; quia in hoc magnum est discrimen inter interpretationem legis naturalis et civilis : nam interpretatio legis civilis procedit non solum ex scientia , sed etiam ex potestate et voluntate, quae facit esse certam interpretationem , etiamsi minus consentanea sit prioribus verbis, vel tantam mutationem facere ut jus antiquum mutare videatur. Non est autem ita in interpretatione juris naturalis : procedit enim solum ex vi rationis, quae interdum non est evidens, sed tantum probabilis , et ideo non tam facile datur cum obligatione et praecepto sequendi illam, et ideo oportet ut in modo ferendi sententiam clarius de hoc praecepto et obligatione constet ; et tunc, si sententia principis apertum errorem contra justitiam vel rationem naturalem non contineat, illi standum est quando per modum regula, et animo obligandi latam fuisse constiterit.

17. Alterum addendum erat, necessarium esse ut talis sententia sufficienter proponatur, seu publicetur tanquam communis regula decidendi similes causas, quia (ut diximus) hoc pertinet ad complementum legis. Magis autem spectat ad promulgationem legis, de qua statim dicemus, quam ad editionem seu constitutionem ejus, de qua nunc tractamus : unus autem modus magis usitatus constituendi talem sententiam in statu legis esse solet quando inseritur in corpore juris, ut sumitur ex 1. 1, C. de Novo codice faciendo, S penult, in fine, et in jure canonico est id maxime usitatum, ut infra videbimus. Non videtur autem hic modus publicationis adeo necessarius, ut nullus alius possit suflficere, quia nullo jure id cavetur, nec ex natura rei sequitur. Poterit ergo alio modo sententia taliter per publica rescripta, vel per publicam famam evulgari, ita ut in ratione legis constituatur, in quo cum proportione servandum erit, quod infra de promulgatione legis dicemus.

18. Dubiolum.— Quaeri autem solet an hoc intelligendum sit de sententia solius imperatoris, vel etiam aliorum inferiorum : nam Glossa 1. 1, ff. de Feriis, verb. Derogare, significat sententiam inferiorum magistratuum non facere legem, et loquitur in particulari de praetore, ubi id notat Jason n. 23, cum Angelo, et multis aliis qui limitationem extendunt ad reges et alios inferiores principes, etiam habentes potestatem condendi leges; et hoc etiam secutus est Felin. in dicta rub. de Rescription. Contrarium autem docuit idem Anggel. in l. Item veniunt, S ceterum, ff. de Petit. haeredit. quem Jason supra, et in dicta leg. 1 de Constit. princ. n. 6, posteriori loco refert, et non improbat. Felin. vero prius reprobat, postea ex parte illius sententiam admittit, scilicet, quando sententia inferioris potentis condere leges in territorio suo inserta est inter constitutiones ejus. Sed hoc pertinet ad modum promulgationis, et supponit potestatem ferendi legem per sententiam ; hoc autem posito, non est cur modus promulgationis limitetur ad illum modum magis in his inferioribus quam in imperatore, servata proportione.

19. Quocirca distinctione utendum esse censeo, qua posita facile intelligetur in quo sensu locum habere possit prior sententia, et quomodo Angelus non docuerit contraria. Primo ergo, si magistratus inferior qui sententiam profert non habeat potestatem condendi leges, clarum est multo minus posse legem ferre, ferendo sententiam ; tum quia semper est defectus potestatis, tum etiam quia modus ferendi legem per sententiam nihil habet speciale, sed potius pertinet ad extensionem quamdam potestatis.

20. Subdistinctio de condente legem.—Dein- de, si is qui tulit sententiam potestatem habeat condendi legem, subdistinguendum est, quia vel est supremus princeps non recognoscens superiorem in temporalibus, ac talis ut non obligetur jure communi civili seu imperialibus legibus; et in illo procedit doctrina non minus quam in imperatore, sive ille sit rex, ut Hispaniae, Galliae, etc., sive dux supremus, sive respublica, ut Veneta, de qua videtur loqui Angel. in posteriori loco supra allegato: ratio autem est, quia doctrina data non fundatur in speciali dignitate imperatoris aut regis , sed in jurisdictione legislativa suprema : nam ad omnem principem vel legislatorem habentem talem jurisdictionem aeque spectat interpretari suam legem ac condere, et potest per sententiam illam interpretari, sicut potest imperator ; vel ferendo sententiam potest per illam legem condere, si velit, et id declaret: quis enim, aut quid prohibet ?

21. Denique talis esse potest princeps qui fert sententiam, ut, licet possit legem ferre, superiorem nihilominus habeat, cujus commune jus servare tenetur, et solum ex concessione ejus possit aliquas leges condere, non contrarias juri communi; et de hujusmodi sententia iterum distinguendum est : nam si illa contineat interpretationem juris communis supremi principis, non poterit inducere legem, etiam pro particulari territorio inferioris principis: quia non spectat ad illum interpretari legem superioris, etiam pro sua provincia: tum quia esset in praejudicium superioris, tum etiam quia lex unica est pro toto regno superioris, ideoque unum universalem debet habere sensum, quem non potest dare inferior cum auctoritate : alias possent plures ex similibus inferioribus variis et contrariis modis interpretari legem pro suis provinciis : unde constat multo minus posse talem sententiam, si sit contra jus superioris, habere vim legis privatae, seu municipalis: tum quia non est concessum illi inferiori legislatori contra jus commune regni praecipere, ut supra ostensum est : tum etiam quia nec talis sententia justa esset, utpote juri contraria; et in hoc sensu videntur loqui auctores ponentes discrimen inter supremum vel inferiorem ; quod etiam significavit Gregor. Lopez in l. 9, tit. 18, part. 3, n. 9 ubi ait quod, licet in supremo senatu fuerit judicatum contra jus commune regni, non est curandum, quia magistratus non potest inducere stylum in derogationem juris communis, et sumitur ex l. Nemo, C. de Sentent. et interlocut. omnium judicum. At vero si talis sententia esset juri communi regni conformis, et aliquid adderet ad juvandum vel magis confirmandum illud jus, quoad id posset legem particularem inducere, quia in hoc potest inferior legem ferre circa eamdem materiam cum lege superioris, ut supra cum communi sententia dictum est; et eadem ratione, si sententia talis principis inferioris versetur in materia circa quam nulla est lex superioris, in ea locum habebit doctrina data, nec oportet distinctionem facere inter hunc inferiorem et supremum, quia in hujusmodi sententia se gerit ut supremus, et quia potest uti sua potestate legislativa in tali materia, et per sententiam potest satis explicare se velle illa uti, et stylum seu regulam inducere.

22. An idem dicendum de rescripto seu epistola principis ac de sententia. — Tandem dubitari hic potest an quod dictum est de sententia locum habeat in rescripto, seu epistola principis, quod nimirum vim habeat legis, quod maxime locum habet quando per tale responsum interpretatur aliquam legem, vel suam, vel naturalem, idemque erit si rescribat, statuendo quid servandum sit in aliquo negotio vel dubio. In hoc enim Bart. in 1. 2, C. de Legibus, negat rescriptum principis constituere generalem legem, et in hoc differentiam quamdam constituit inter epistolas pontificias et regales ; sed de pontificiis postea suo loco dicemus. Sequitur Decius in rubr. de Rescrip. in princ., et Paul. de Castro in l. 1, ft. de Constitut. princ. Fundantur in dicta l. 2, C. de Legibus ibi, vel consultatione. Verius tamen est idem esse dicendum de Epistol. vel rescripto interpretante dubium, quod de sententia ; quod docent Jason, Angel., Felin. et alii supra citati, et videri potest Burgos de Paz in Prooem. ad leges Taur. n. 450, et sumitur ex dicta lege ult. C. de Legibus in secunda parte ejus, et est expressum in dicta l. 1, ff. de Const. princ. ibi: Quodcunque imperator per epistolam et subscriptionem statuit, vel edicto praeecipit, legem esse constat. Hoc autem intelligendum et declarandum est modo dicto de sententia : nam est eadem ratio de quodlibet responso principis, quod directe decidit aliquod dubium, constituens illud responsum tanquam regulam operandi : oportet autem ut non sit concessum in peculiarem favorem, vel privilegium alicujus personae, vel ob particularem circumstantiam occurrentem, et ita eodem modo conciliantur jura civilia, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15