Caput 16
Caput 16
Quae promulgatio necessaria sit ad perfectam constitutionem legis civilis
1. An sine scriptura, et publicatione valeat lea et liget statim. — Superest dicendum de tertia solemnitate legis, quam subsequentem appellavimus, comparatione facta ad voluntatem principis, et exterius scriptam vel declaratam aliquo signo sensibili exterius indicante illam, et circa quam suppono in primis, non esse satis privatam principis locutionem, seu expressionem, ut lex jam lata censeatur, donec voluntas et jussio principis solemni ritu edita et subditis proposita sit : hoc enim et utroque jure humano est constitutum, ut supra lib. 1, cap. 11, ostensum est, et ipsa legis natura postulat : tum quia est regula operationis ad quam tota communitas se debet conformare : non potest autem habere talem rationem communis regulae , nisi publice sit edita, ita ut a tota communitate observari possit ; tum etiam quia lex est signum voluntatis principis qua vult totam communitatem movere et obligare: ergo oportet ut tale signum publicum sit ; unde fit conditionem hanc ita esse necessariam et intrinsecam legi humanae, ut non possit princeps , etiamsi velit, legem condere sine aliqua publicatione communitati accommodata, et de se sufficiente, quamvis modum ejus variare possit; quia illud prius generatim et absolute sumptum est jure naturali necessarium, ut ostensum est. Estque communis sententia omnium quos referemus. Solum inveni apud Selvam, de Benef., q. 22, n. 14, quod sine scriptura, sine publicatione valet lea, et ligat statim , si conditor velit, et citat Glossam in Clement. de Haereticis. At vero illa Glossa in verb. E tunc non dicit sine publicatione , sed statim a promulgatione, quod longe diversum est, ut infra declarabo: neque aliter loquuntur doctores in rubr. de Constit. quos etiam Selva refert : unde etiam ille forte in eodem sensu locutus est, per publicationem intelligens illam quae longo tempore vel certa solemnitate fit : haec enim potest per principem immutari , ut dicemus. Explicandum vero est, quae et qualis debeat esse haec solemnitas, seu publica propositio, quae solet communiter promulgatio vocari.
2. Particulam aut positam esse pro seu. — In quo Panormit. in cap. 1 de Postulat. Praelat., n. 10, distinguit inter solemnem editio- nem et publicam promulgationem, et priorem putat sufficere ad substantiam et obligationem legis sine secunda, quia in illo textu dicitur sub disjunctione : Solemniter editur, aut publice promulgatur ; unde ait constitutionem obligare statim ac solemniter in publico consilio editur, antequam sit publice promulgata, ac subinde promulgationem publicam solum requiri quando lex sine solemnitate edita est. Melius tamen dicitur illa duo verba aequipollentia esse, et particulam au£ positam esse pro seu , ut frequenter fit : unde fieri non potest ut lex humana incipiat esse lex, et vim obligandi habeat priusquam sit aliquo modo promulgata publice : nam si dicatur edita solemniter, solum quia in publico consilio regis aut senatorum reipublieae conscripta vel definita est, hoc non est satis ut sit lex, vel ut obligare incipiat etiam praesentes et scientes, quia solemnitas requisita ad legem non tantum est ex parte conditorum, sed etiam in ordine ad communitatem, et ideo non est lex donec respectu communitatis habeat statum legis, nec incipit obligare singulos donec possit communitatem obligare. Quod optime explicatur in legibus editis in generali concilio : nulla enim potest esse solemnior editio ante promulgationem , et nihilominus non sufficit nisi sequatur promulgatio. Quamvis ergo lex sit edita in regio consilio, et ibi omnium ore prolata, vel eorum ayctoritate scripta, et imo licet sit typis mandata, nondum est lex, donec aliquo alio modo publico sit communitati proposita, et hanc vocamus promulgationem. Si vero solemnis editio legis sit in conspectu totius populi, ut Panorm. loqui videtur, tunc solemnis editio includit promulgationem, immeritoque distinguuntur. Nunquam ergo editio legis habet solemnitatem requisitam sine promulgatione ; neque e converso promulgatio esse potest sine solemni editione, quia vel cum illa fit, vel certe additur editioni legis prius factae, et solemnizat illam (ut sic dicam). Et ideo ubi illa duo distinguuntur, et diversis actionibus ac temporibus fiunt, necesse est, ut utrumque concurrat. Et ita sentit Innoc. d. c. 1, n. 6, et Hostiens., n. 21 et 22. et alii qui copulative intelligunt textum illum ; nos autem utrumque sub nomine promulgationis vel solemnis editionis comprehendimus.
3. Distinctio inter promulgationem et divulgationem legis. — Ut autem explicem clarius qualis promulgatio sufficiat ac necessaria sit, distinguo inter promulgationem et divulgaüonem legis. Promulgationem appello illam publicam propositionem seu denuntiationem legis, quae fit aut voce praeconis, aut affigendo legem scriptam in publico loco, aut alio simili modo. Divulgationem autem appello applicationem illius primae promulgationis ad notitiam, vel aures subditorum absentium, qui aut legere, aut audire primam illam promulgauonem non potuerunt : utrumque ergo explicandum est: nam re vera utrumque potest esse aliquo modo necessarium, et in utroque oportet aliquos dicendi modos extreme contrarios cavere.
4. Prima conclusio. —Dico igitur primo: Ex natura rei non est positive determinata certa solemnitas vel promulgatio publica, sed haec in legibus civilibus ex ipsomet jure civili, vel ex recepta consuetudine, vel ex voluntate expressa legislatoris determinanda est. Prima pars per se nota videtur, quia ex jure naturae solum habemus quod hactenus diximus, legem humanam debere esse communitati sufficienter propositam ; modus autem hujus sufficientiae non est ex natura rei definitus ; ergo determinatio ejus non potest ex sola ratione naturali determinari. Addidi autem non posse positive determinari, quia negative aliquid designari potest in particulari quod ad promulgationem legis necessarium non sit, ut, verbi gratia, quod singulis subditis in particulari intimetur necessarium non est , ut expresse dicitur in c. 1 de Postulat. Praelat. ; ubi omnes id notant non tanquam in jure tantum positivo praescriptum, sed ut ex natura rei consequens : tum quia lex per se respicit communitatem, et ideorespectu illius postulatur necessaria promulgatio, non respectu singulorum ; tum etiam quia illa legis intimatio particularis ad singulas personas est moraliter impossibilis, et ex accidenti potest in multis impediri : lex auiem considerat ea quae sunt per se et quae moraliter sufficiunt, et ideo licet particularis notitia vel ignorantia legis possit requiri ad accusationem vel excusationem uniuscujusque personae, nihilominus sufficiens promulgatio legis ex his circumstantiis non pendet. Sic ergo quoad aliquam negationem habet determinationem haec promulgatio legis, scilicet, ut generalis sit, et modo publico fiat absque privata intimatione: quoad illum autem modum publicum non habet positivam determinationem haec promulgatio ex sola rei natura.
5. Unde facile colliguntur aliae partes: quia de facto semper necessarium est ut haec promulgatio determinato modo fiat, qui ad le- gem constituendam et requiratur et sufficiat: alias nunquam posset subditis constare, quando lex sit sufficienter constituta ita ut obliget: ergo, cum hoc non sit ex natura rei determinatum, oportet per hominem potestatem habentem constitui ; ergo quoad leges civiles maxime id fieri potest per jus civile, juxta quod fieri debent hujusmodi leges, vel per consuetudinem, quae ad legem introducendum sufficit, ut infra dicemus, vel per voluntatem legislatoris : nam sicut potest legem ferre, ita et modum ejus determinare, ut statim dicemus.
6. Quot in locis necessaria promulgatio legis. — Leges alie inferiorum communitatum, alie amplissimarum.— Declarandum ergo superest quae certa solemnitas promulgationis nunc sufficiat vel necessaria sit pro legibus civilibus, et quo jure sit determinata. Et in particulari solet dubitari an sufficiat unica promulgatio in curia principis vel in metropoli totius regni, vel plures requirantur, et quot. Ut autem ad hoc clare respondeamus, operae pretium erit distinguere duplices leges. Quaedam sunt inferiorum communitatum, seu minus universalium; aliae amplissimarum communitatum. Sub priori membro comprehenduntur municipales leges civitatum particularium; item leges unius provinciae, vel etiam unius parvi regni, in quo una tantum est principalis civitas, seu metropolis, quae est veluti caput omnium aliorum populorum. Sub alio capite continentur leges quae feruntur a supremo principe habente sub se latissimam ditionem. Quod dupliciter contingit, uno modo per unionem plurium provinciarum in uno regno, ita ut singulae provinciae per se componant aliquo modo unum corpus, et unaquaeque habeat suam civitatem praecipuam, et quasi metropolitanam, licet ex illis omnibus provinciis unum regnum coalescat, quod iisdem legibus gubernatur, et moraliter est quasi unum et per se indivisibile. Quando autem provinciae ejusdem regni censeri debeant esse ita distinctae, et habere distincta capita provinciarum, ex usu et moribus populorum, et consueto regimine, et aestimatione illarum, credimus esse accipiendum. Alio modo contingit ditionem regiam non solum ex multis provinciis, sed etiam ex multis regnis constare, quae non habent inter se moralem unitatem per se, sed solum per accidens in una persona ejusdem regis, ad quem vel per successionem, vel alio titulo per accidens devenerunt : exempla omnium istorum membrorum inveniri possunt in imperio Hispaniae, in quo sub uno principe sunt plura regna inter se distinctissima, quae aliam unionem non habent nisi in una persona regis. Ex his autem regnis quaedam sunt particularia, quorum singula unam habent metropolitanam civitatem, ut videtur esse Neapolitanum, regnum Aragoniae, Valenciae, etc.; aliqua sunt ampliora, ut Castellae regnum, quod provincias valde distinctas et quasi metropolitanas complectitur, et hujusmodi etiam videtur esse regnum Galliae, et similia.
7. Leges prioris ordinis sat promulgari unica solemni publicatione. — De legibus ergo prioris ordinis omnes conveniunt sufficienter promulgari unica solemni publicatione facta in curia, vel praecipua civitate, vel in loco secundum morem patriae consueto: ratio est, quia illa sufficit ut lex dicatur publice ac solemniter edita, et ut moraliter valeat per totum territorium, seu districtum evulgari; ergo ex natura rei non potest cum fundamento aliquid amplius postulari : nec etiam jure positivo aliud praescriptum invenitur; ergo hoc sufficit. Et confirmatur, quia alias oporteret in singulis civitatibus vel populis promulgari; quia si una promulgatio non sufficit in capite, non est major ratio cur exigatur in quibusdam quam in omnibus aliis populis. Consequens autem est plane falsum, ut constat, tum ex usu, tum quia lex per se respicit communitatem : et ita satis est quod toti communitati semel publice proponatur. Ex qua ratione dicebamus supra non requiri privatam intimationem respectu personarum, vel familiarum ; eadem fere ostendi potest non esse necessariam respectu singulorum populorum unius privatae ditionis, sive civitatis, sive provinciae particularis regni. Haec autem intelligitur per se, et nisi in ipsamet lege aliud praescribatur : nam interdum id poterit expedire, et non est dubium quin fieri possit et saepe fiat, ut ex dicendis constabit, tam in praesenti quam in legibus canonicis.
8. Prima opimo de legibus secundi ordinis.— De legibus autem secundi ordinis sunt variae opiniones. Prima affirmat in illis legibus necessarias esse plures promulgationes, quae fiant in capitibus regnorum, vel provinciarum, et factam in unaquaque metropoli solum pro sua provincia suflticere ; vel si fiat in curia regis, solum sufficere pro illa provincia cujus est caput, vel in qua existit. Ita tenet Glossa in authentica Ut factae novae constitut. collat. 5, verb. Hujusmodi lex, et sequitur ibi Bartolus, et Baldus in lege Leges sacratissimae, cap. de Legib.: Joannes Andreas Data sexti ; Panormitanus, cap. 2 de Constitut., n. 7; et ibi Fehnus, n. 7, et alii ibi; et Navarrus consil. 1 de Constit.. q. 4, n. 19 et 20; Soto, lib. 1 de Justitia, q. 1, art. 4; Angel. verbo Lex, quaest. 7, n. 1; Armilla, n. 11; Rosell., n. 8; Ludovicus Gomez in Procemio ad Regulas Cancel., q. 2, qui aliter sentiunt de legibus canonicis, de quibus sequenti libro dicemus. Fundata est haec sententia in authentica Ut facte nove constitutiones, etc., quam omnes ita intelligunt ; imo Navarr. ait hanc sententiam potissimum fundari in jure scripto.
9. Difficultas contra dictam sententiam. — Difficultas vero contra hanc sententiam est, quia lex ita non est universalis pro omnibus legibus, sed solum pro legibus disponentibus circa testamenta, quomodo condenda sint, etc., ut patet ex capite 2 ejusdem authenticae ibi: Sancimus igitur ea illo nostras constitutiones, que pro testamentis fiunt, valere, em quo in communi facte sunt manifeste ; in provincüis autem, ex quo directe per metropolitas palam factae sunt. Ex quibus satis constat, ex vi verborum constitutionem esse restrictam ad talem materiam. Nec vero eam licet extendere propter similitudinem rationis; tum quia forte non est similitudo rationis, quia testamentorum causae sunt magis piae, et in eis poterat esse magis nociva ignorantia legis obligantis, vel irritantis testamentum, et plures lites ob illam causam oriri poterant in illa materia quam in aliis: tum etiam quia imperator ibidem semper reddit rationem ex peculiari causa ultimarum voluntatum : Non enim volumnus (ait) deficientium infringi voluntatem ; tum denique quia illa extensio per similitudinem rationis raro aut nunquam in legibus admittenda est, ut infra dicemus : unde propter hanc objectionem Vasquez 12, disput. 156, cap. 2, dicit frustra jurisperitos extendisse Authenticam illam ad omnes leges imperatorum, cum de solis testamentorum legibus disponat, solumque per argumentum a simili extendisse legem illam sine sufficiente fundamento.
10. Legem strictius loquentem extendendam esse juxta generalitatem rubrice, quando non est repugnantia, aut absurdum. — Verumtamen jurisperiti non tantum similitudinem rationis, sed etiam verba rubricae illius authenticae considerarunt, ut aperte constat ex Glossa ibi, quia verba rubricae generalia sunt, scilicet : Ut factae move constitutiones post instituLiones earum , post duos menses valeant. Quae rubrica, ut ex ipsius verbis constat, est ex il- lis quae a juristis dicuntur perfectum sensum reddere, de quibus est apud illos dogma receptum habere textus auctoritatem in his in quibus non repugnat, ut ipsi loquuntur, id est, in his quae non sunt contraria legibus sub rubro contentis. Unde concludunt, etiamsi lex strictius loquatur, extendendam esse juxta generalitatem rubricae, quando non est repugnantia, nec absurdum aliquod sequitur. Haec regula sumitur ex Glossa 1 et doctoribus in dicta authentica, et in leg. 1, c. de Capitat. civium, etc., lib. 11; et in leg. 1, c. Ne fidejussores vel mandat. dot. dentur, ubi Glossa Magist. circa finem, et ex Anton. de Butrio in Prooemio Decret., Jasone et Decio in leg. 1, ff. Si certum petatur, et aliis quos refert et sequitur Albertus Brunus, tractat. de Stat. exclud. fem., art. 8, n. 93; et Joannes Boniustractatu de Statutaria urbis praescriptione, Glossa 19, n. 61 et sequentibus ; et Rolandus a Valle in quaestionibus de Lucr. dotis, q. 9; ubi addit generalitatem rubricae sufficere ad decisionem causse, non obstante locutione legis magis restricta, quia rubrica potest pro textu allegari, juxta notata per supradictos doctores.
11. Hi vero doctores omnes nullam aliam probationem afferunt praeter communem ipsorum consensum, et quasi traditionem quae in interpretatione jurium magnam sine dubio habet auctoritatem ; nam, si consuetudo est optima legum interpres, ergo et haec tot et tantorum doctorum testificatio, quae consuetudinem necessario habet adjunctam, sive illam induxerit, sive de illa testificetur. Videntur autem dicti auctores supponere rubricas juris civilis esse eorumdem imperatorum seu jureconsultorum quorum sunt leges, quod fundari potest in l. 1, ff. Si certum petat., et fortasse in aliis. Unde dicere solent iidem doctores rubricas Decreti non habere auctoritatem, quia non sunt ab auctoribus canonum, sed a Gratiano, vel aliis; ita notant Joannes Andr. et Anton. in Procem. Decret. Ex hoc autem principio, valde probabili illatione, colligitur rubricam reddentem sensum perfectum habere legis auctoritatem, et non limitari per textum regulariter loquendo, nisi necessitas cogat, ne credatur talis tituli auctor frustra generalem illam propositionem protulisse ; sed potius leges specialius loquentes esse veluti membra illius generalitatis, vel quasi materialia exempla, in quibus cernitur quod in rubrica generalius continetur.
12. Hoc ergo principium negari non potest a theologis cum probabilitate, quia, in his quae rationi contraria non sunt nec legibus repugnant, multum habet ponderis communis consensus peritorum in sua propria scientia ; praesertim cum sit illud principium per se verisimile et consentaneum rationi. Ex illo autem optime infertur in praesenti dictam authenticam extendendam esse ad omnes leges civiles, quia titulus rubricae generalis est, et sensum reddit perfectum , et ita habet textus auctoritatem, et per illam explicanda est authentica, sicut unum jus per aliud explicatur. Ubi etiam considerari potest quod notat Bald. Perusi. tract. de Statut., verb. Bubrica, quoties rubrica incipit per u£ aut per ne, decidere et habere vim textus, quia completum sensum reddit : ergo tunc per illam recte textus explicatur. Confirmatur hoc primo, quia in materia hujus authenticae haec extensio favorabilis est: si autem considerentur allegati auctores, etiam in materiis odiosis et stricti juris illam doctrinam admittunt: ergo a fortiori est ad hanc authenticam applicanda. Confirmatur hoc secundo, quia alia pars illius constitutionis, quae est de dilatione duorum mensium, generaliter intelligitur, ut infra videbimus, et sumitur ex quadam Bulla Pii IV super declaratione temporis observationis Concilii Tridentini, ibi: Jure communi sancitum est, ut constitutiones nove non nisi post certum temgns obtineant ; nullibi enim invenitur sancitum nisi in illa authentica ; ergo intellexit Pontifex illam legem absolute de novis constitutionibus, et non tantum de pertinentibus ad testamenta. Denique non repugnant verba authenticae, quia licet occasione testamentorum sit facta, et ideo de illis legibus in particulari loquatur, non est id tamen materialiter intelligendum, sed quasi gratia exempli, et formaliter sumendum est quod lex intendit, juxta rubricam quam auctor ejus proposuit. Cui intentioni consonant nonnulla verba quae rationem generalem indicant, ut sunt illa: Cur enim culpabimus eos quà positas nostras ignoraverint constitutiones, s (ut infra dicit) eo quod non fuerunt suf ficienter proposite, ignorantur ?
13. Necessariam esse promulgationem legis in civitatibus provinciurum aut regnorum, ut in singulis provinciis obliget eu vi juris communis imperialis.—bicendum ergo est vi juris communis imperialis seu civilis necessariam esse promulgationem legis in civitatibus provinciarum aut regnorum, ut in singulis provinciis lex obliget, nec sufficere unam pubhcationem factam in curia principis : ratio est, quia ita statutum est jure imperiali modo declarato, juvante etiam consuetudine Imperii. Congruentia vero magna profecto est, ut hoc modo melius possit lex innotescere , et vitentur magna incommoda et jurgia, seu lites, quae ex ignoratione legis propter distantissimam promulgationem possunt provenire. Addunt juristae congruentiam, quia imperator non habet curiam stabilem et immobilem, sed facile huc atque illuc transfertur, et ideo non potest esse tam certa et universalis promulgatio quae in illa fit, praesertim pro regnis vel provinciis distantibus, quae et magnam morum dissimilitudinem et parvam communicationem inter se habere solent. Atque hinc fit ut omnes inferiores principes temporales qui subduntur imperio et legibus ejus, juxta hanc regulam et conditionem leges suas particulares ferre teneantur, quia non possunt statuere contra jus commune, nisi consuetudine, vel speciali jure sibi concesso exempti sint, ut supra est declaratum. Unde etiam fit ut, licet hoc jus sit ordinarium, in aliquibus casibus possit sufficere alius modus promulgationis, ut quando lex fertur per sententiam vel epistolam principis, quia secundum aliud commune jus sufficit illam publicari successu temporis per publicam notitiam et famam, vel per incorporationem m communi omnibus satis notam, vel alio simili modo qui vel consuctudiuc vel aliqua lege approbatus sit.
14. Tandem ex dictis colligitur haec non habere locum in his regibus qui non subduntur legibus imperii, quia eos non obligat dicta Authent. ; oportet ergo consulere proprium regem , vel consuetudinem. Nam jure civili regio statui potest, ut una promulgatio in curia vel in loco a rege designato sufficiat, quia (ut dixi) hoc non est contra jus naturale, non soIum quoad diversas provincias unius regni, sed etiam quoad varia regna quae tantum ex accidenti sub uno rege militant. Regulariter autem credimus non ita fieri, quia raro etiam vel nunquam una eademque lex simul pro omnibus regnis hujusmodi fertur. (Quamvis ferri non repugnet, si alioqui pro omnibus justa sit. Nam de potestate absoluta regis posset una publicatione pro omnibus regnis in curia regia publicari, quia non est intrinsece injustum, nec contra naturam legis. Interdum vero esse potest contra specialem institutionem et forum alicujus regni quod rex servare tenetur, quia sub ea conditione videtur potestatem accepisse. Et generatim loquendo, convenientius est ut promulgatio suavi modo fiat in unoquoque regno. Intra idem autem regnum füacilius potest una promulgatio sufficere pro omnibus provinciis, quia major est convenientia et communicatio inter illas. Unde in rigore id sufficit, nisi aliud sit consuetudine introductum. Quid autem de legibus canonicis censendum sit lib. sequenti dicemus.
On this page