Caput 17
Caput 17
Quando, et quomodo incipiat obligare ex natura sua lex civilis postquam est sufficienter promulgata
CAPUT XVII. QUANDO, ET QUOMODO INCIPIAT OBLIGARE EX NATURA SUA LEX CIVILIS POSTQUAM EST SUFFICIENTER PROMULGATA.
1. Status quaestionis. —Quamvis lex in aliquo loco promulgata consequenter sit in suo esse sufficienter constituta, et habeat vim ad obligandum, non inde statim constat posse subito totam regionem pro qua fertur obligare. Nam, licet agens sit in se perfecte constitutum cum plena virtute agendi, non semper potest statim ac subito operari in propinquis et remotis partibus sphaerae suae. Ob hanc ergo causam de lege jam suffhicienter constituta inquirimus an statim obliget in tota sua sphaera, vel qua successione suam obligationem quasi diffundat. Suppono autem in praesenti solum esse sermonem de lege praecipiente ut sic, quantum ad effectum obligandi vel cogendi, quia de aliis effectibus irritandi actus, inhabilitandi personas, et revocandi priores leges, dandi vel auferendi privilegia, sunt peculiares difficultates quae infra suis locis tractandae sunt. Potest autem quaestio haec tractari vel ex sola rei natura, et secluso omni jure positivo, omnique speciali voluntate legislatoris, vel adjuncta hac voluntate, aut communi jure positivo.
2. Primo igitur, loquendo ex natura rei, est opinio multorum legem humanam statim ac publice promulgatam in loco competente, obligare in toto territorio in quo potest obligare juxta potestatem et jurisdictionem legislatoris, nisi per ipsum legislatorem suspendatur vel differatur obligatio. Hoc videntur supponere communiter doctores statim citandi, qui temporis dilationem in hac obligatione juxta voIuntatem legislatoris vel jus positivum putant esse regulandam : nam inde inferri videtur seclusa hujusmodi quasi suspensione positiva, legem de se statim ubique obligare. Et ratio esse potest, quia lex sufficienter promulgata est perfecta lex, et habet omnia requisita ad obligandum, et est quasi agens naturale quod statim agit, quantum potest. Atque hinc a for- tiori sequitur si legislator expresse declaret se velle statim obligare sine ulla mora a promulgatione, statim obligare illo modo, quia, si taciturnitas vel negatio suspensionis sufficit ut lex obliget propter indefinitam et absolutam (ut sic dicam) voluntatem legislatoris, multo magis suffticiet illa voluntas ita expressa. Ete contrario etiam fit optimum argumentum: nam legislator potest hoc modo obligare, si id expresse velit et declaret; ergo ille modus obligandi non est contra rationem naturalem; ergo, eo ipso quod lex per voluntatem humanam non limitetur, nec impeditur, absolute lata et promulgata ita obligavit. Atque hoc modo possunt etiam pro hac sententia citari auctores dicentes leges positivas expresse dicentes ec nunc vel ex tunc, aut aliquid aequivalens, post promulgationem statim obligare omnes, seu in toto territorio. Quod tenet Glos. in Clement. 2 de Haeretic. verb. Ex tunc, quam ibi sequuntur doctores, et Panormitanus in cap. 2 de Constit. n. 7; et ibi Felin. n. 7, limitat. 5; Decius, Imola et alii, et Navar. consil. 1 de Constit., q. 4, n. 15, et in summa, cap. 23, n. A4.
3. Refutatur praedicta opinio.—bhaec sententia sic intellecta, ut explicata est, mihi semper difficilis visa est, quia plane videtur excedere potestatem legislatoris, et esse supra conditionem legis humanae, quod statim obliget ab instanti promulgationis pro toto territorio, seu principatu legislatoris; ergo ex natura rei non potest ita obligare; ergo non solum absolute lata non ita obligabit, verum etiam si legislator id velit et declaret, non id efficiet, quia excedit potestatem : imo idem est cum proportione, etiamsi concedatur dilatio temporis, si illa sufficiens non sit. Declaratur antecedens, quia ad actualem obligationem legis per se est necessaria notitia ejus; ergo, ut possit obligare, necessarium saltem est ut per se loquendo possit ad notitiam devenire : nam ubi non est potestas ad media, neque etiam ad finem erit. Sed fieri non potest ut facta promulgatione in uno loco, lex statim sciatur ab omnibus subditis et in toto loco jurisdictionis; ergo impossibile est ut lex statim obliget, nec ante elapsum sufhiciens tempus intra quod legis notitia in toto territorio, per se loquendo, possibilis sit. Confirmatur et declaratur, quia promulgatio legis, ut dixi, necessaria est ad sufficientem divulgationem : nam haec requiritur ad obligationem ; ergo praeter promulgationem concedi debet necessario, et jure naturae, tempus suffliciens in quo fieri possit talis divulgatio post promulgationem ; ergo, quantumcumque velit legislator statim a promulgatione omnes subditos obligare, non potest, quia repugnat naturali juri. Quomodo enim intelligi potest ut lex hodie promulgata Matriti hodie etiam obliget habitantes Conimbricae ? Plane id videtur supra humanam potestatem, quia per se est impossibile, et non tantum per accidens, consequi eadem die notitiam talis legis.
4. Confirmatur secundo, quia eadem est proportio legis ad communitatem unius populi in quo promulgatur, quae est ad totam communitatem regni, vel populorum totius territorii pro quo promulgatur ; sed, silex in hoc populo privatim vel submissa voce proferatur in aula regis, non potest habere vim obligandi communitatem totius populi, quia non est ita sensibiliter prolata, ut sit accommodata toti communitati talis populi; ergo similiter, licet hic sit promulgata, non satis;est ut possit obligare statim totam provinciam aut regnum, quia tam impossibile est legem hic promulgatam statim sciri in tota Lusitania, sicut est legem promulgatam in hoc cubiculo audiri a tota Conimbrica. Confirmatur tertio ex D. Thoma 1. 2, q. 90, a. 4, ad 2, dicente legem obligare in quantum ejus promulgatio n omniwm notitiam per se, vel per alios pervenire potest. Et addit Cajet. et merito hoc non intelligi de potentia logica, quae non implicat contradictionem, sed de politica, id est, secundum ordinem vel cursum politicum. At publicatio in uno loco facta non potest humano modo pervenire ad loca distantia; ergo nec lex statim obligat in omnibus illis locis.
5. Prima conclusio. — Propter haec ad hoc punctum explicandum dico primo : lex sufficienter publicata in loco debito, absque illa limitatione temporis ex voluntate principis aut determinatione juris positivi, statim incipit obligare ex natura sua. Haec assertio est consentanea communi sententiae propositae , et probatur sufficienter ex dictis circa illam. Declaratur praeterea, quia si legislator non praescribit certum tempus ad obligandum, non est major ratio admittendi tantam dilationem, vel majorem aut minorem ; ergo nulla admittenda est; ergo statim incipit obligatio. Item ob hanc causam in hujusmodi rebus indefinita aequivalet universali, quia alias esset indeterminata ac proinde inutilis. Universalitas autem in praesenti est, ut post promulgationem lex semper obliget ; ergo statim obligare incipit. Item hac ratione votum simpliciter fac- tum, sine designatione temporis pro quo obligaturum est, incipit statim obligare quantum est ex se; ergo idem est de lege. Oportet autem in hoc notare nonnullam diversitatem inter praecepta negativa et affirmativa : nam priora obligant pro semper, et ideo in eis verum est incipere obligare statim et prostatim: affirmativa vero non obligant pro semper, et ideo, licet statim etiam obligare incipiant, non tamen pro statim, sed pro tempore opportuno juxta exigentiam materiae, et praesumptam seu probabilem intentionem legislatoris, sicut in exemplo adducto de voto cum proportione dicunt omnes auctores.
6. Secunda conclusio.— Legem incipere obligare pro prudenti arbitrio juata tempus moraliter necessarium ut notitia legis haberi possit. — Dico secundo : lex sufficienter et absolute promulgata in uno loco competente, licet statm obligare incipiat, non simul et in eodem momento obligat in toto territorio pro quo fertur, sed successive, et intra tempus moraliter sufficiens ut notitia legis et promulgationis ejus per totum territorium diffundatur. Hanc assertionem videntur mihi convincere argumenta facta posteriori loco. Quae licet videantur esse contra communem sententiam, non militabunt contra illam, si in hoc sensu explicetur, scilicet, ut lex promulgata absolute, id est, a legislatore non impedita, seu suspensa, statim natura sua obliget, ubi moraliter sciri potest, id est, in illo proximo et praesenti loco: inde vero quasi continue extendatur obligatio ad loca distantia intra tempus in quo prudenti arbitrio deferri ad illud potest notitia legis. Quem sensum non existimo esse alienum ab auctoribus allegatis pro priori sententia. Navarrus enim, cum sibi objecisset quarto loco, quia durum est credere legem Romae promulgatam intra duos menses obligare JEthiopes et Indos, respondet concedendo durum quidem et gravissimum esse dicere, omnes existentes in illis partibus extra Romam peccare contra legem post illos menses, sed non esse (ait) durwm dicere quod obligantur post tenpus quod vir bonus, sive judev arbitrabitur esse sufficiens, ut illi de quibus queeritur, sciant, attenta distantia provincie, et qualitate legis, et frequentia Lominum illius provincie habitantium Homee, el venientiun ad eam, et redeuntium ab ea; quod est aptissimum temperamentum dictorum in dicto c. 2, de Constit. Haec Navarr., per quae videtur clare exponere communem sententiam, ut non intelligatur de obligatione quae in momento fiat pro omnibus locis distan- tibus, sed intra tempus prudenter existimandum. Quod profecto satis etiam indicant Panormit. supra, n. 7et 8; et Felin. n. 7;et Bart. in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., q. 5. Nam, seclusa legis determinatione certa et sufficiente, dicunt obligationem esse judicandam prudenti arbitrio, juxta tempus moraliter necessarium ut notitia legis posset ad loca distantia pervenire. lIdem videntur sensisse D. Thoma et Cajet. locoallegato ; ad obligationem enim legis requirunt ut notitia legis moraliter pervenire possit ubi futura est obligatio. Et expressus ibi Medin. concl. 5 dixit leges tunc, et non ante, esse suflicienter promulgatas, quando sic propositae sunt, ut moraliter loquendo in omnium notitiam pervenire valeant.
7. Respondetur objectioni.—Potest praeterea haec assertio sumi ex c.1de Concess. praebend. in 6, ibi : Lex, seu constitutio et mandatum nullos astringunt, nisi postquam ad. notitiam pervenerint eorumdem, aut nisi post tempus intra quod ignorare minime debuisset. Quae ultima verba notanda sunt : nam in eis satis significat Pontifex legem non obligare nisi post sufticiens tempus elapsum intra quod moraliter sciri posset ; nam illud est in quo ignorare minime debuisset. Neque contra hanc assertionem obstat ratio facta in prima sententia, quia, licet semel promulgata sit vera lex et habeat vim obligandi perfectam, non tamen statim, vel simul applicatur suflicienter ad agendum (ut sic dicam) in loca distantia, et ideo debet successive deferri et applicari. Neque propterea erit necesse ut in singulis provinciis fiat nova solemnis promulgatio (ut sine causa colligit Medina etiam pro legibus pontificiis, de quibus infra dicemus), nam ex natura rei (ut nunc loquimur) sufficit illa prior, et per eos qui eam audiunt ad alios distantes deferatur, ut D. Thomas significavit dicens satis esse quod notitia legis per alios possit comparari. Si autem non solum non fiat nova publicatio in distantibus locis, verum etiam nec concedatur sufficiens tempus ut publicatio alicubi facta possit ad loca remota pervenire, non video quomodo possint homines existentes in illis remotis locis obligari, cum impossibile illis sit habere illius legis notitiam, et consequenter invincibiliter illam ignorent, non tantum ex accidenti, sed etiam per se, moraliter loquendo.
8. Corollarum primumn.—Ex quibus colligo primo, quod, licet lex dicat es uunc vel quippiam simile, non ideo incipit simul obligare in toto territorio pro quo fertur, quia lex humana, sicut non potest obligare ad impossibile, ita nec potest obligare modo impossibili, nec circa talem modum aliquid statuere quod repugnet cum ratione naturali : ostensum autem est illum modum obligandi esse impossibilem et contra rationem naturalem : ergo non potest ille esse sensus talium verborum. Sensus ergo est ut ex nunc, id est ut statim ac lex promulgatur in loco debito, sine ulla mora obligare incipiat omnes ad quorum notitiam moraliter devenire potest, et ex tunc etiam extendatur obligatio ad omnes prout creverit etiam moralis potestas diffundendi notitiam ad omnes. Et ideo dixit Medina supra, promulgationem legis non fieri in instanti, aut in parvo tempore, sed in temporis spatio quo possit ad notitiam omnium devenire. Quod sano modo intellectum mihi valde placet : nam, licet publicatio prima solemnis brevi tempore fiat et finiatur physice (ut sic dicam), tamen non censetur moraliter esse completa, donec sonus ejus possit ad loca distantia pervenire, quod non fit parvo tempore: imo nec certo ac determinato, sed prudenti arbitrio opus est, ut doctores supra allegati dixerunt. Haec autem intelligenda sunt de obligatione legis, ut in principio dixi : nam si sermo sit de aliis effectibus, ut de irritatione actus, vel de poena ipso facto incurrenda, potest esse speciale dubium de sensu illius particulae ex tunc, de quo infra suis locis et paulo inferius aliquid adjiciam.
9. Secundum corollarium.—Secundo, infero quod, licet legislator in ipsa lege designet expresse certum tempus w£t ex tunc lex obliget, semper est id accipiendum vel quoad inceptionem obligationis, vel quoad illa loca pro quibus tantum tempus moraliter sufficit : frequentiusque illa dilatio ponitur ad suspendendam obligationem intra illud tempus, etiam pro illis locis in quibus lex posset ex natura rei obligare a puncto promulgationis, nisi legislator illam restringeret; ut patet ex Authentica Ut facte nove constitutiones, quam statim tractabimus. Et tunc lex incipiet obligare finito illo tempore, simulque obligabit in toto territorio, si tempus illud sit suflficiens ad divulgationem legis per totum illud. Quia haec est intentio talium legum, et nihil involvit repugnans legi naturali. Et ita sentit aperte Navar. dicta quaest. 4, n. 17. Si vero tempus illud non sufficit pro locis distantioribus, quoad illa servanda est regula data, et extendendum est tempus prudenti arbitrio, quantum necesse fuerit ut promulgationis notitia possit ad illas remotas partes pervenire, servata proportione ad initium obligationis. Tunc autem tempus illud computandum erit a prima publicatione legis, quia id sufficit ad consummationem promulgationis. Quae omnia ex his quae de jure positivo dicemus clariora fient.
10. Tertium corollarium. — Tertio, infero legem indefinite latam et promulgatam non obligare simul omnes subditos pro quibus fertur. lta sentit Navar. n. 17, dum ait ideo juxta jus civile legem non obligare intra duos menses a promulgatione, ut lex non prius liget quosdam subditos quam alios; sed omnes incipiat simul obligare, et ita in hoc servetur major aequalitas : ergo per argumentum a contrario, si ex jure communi vel voluntate principis nulla fiat suspensio vel determinatio temporis, lex prius obligabit quosdam quam alios, scilicet, propinquiores quam remotos: ratio autem est, quia prius est sufficienter promulgata pro vicinis seu praesentibus quam pro distantibus. Et in eodem sensu dixit Medina, supra, posse legem esse sufficienter promulgatam respectu quorumdam, et respectu aliorum non esse satis propositam.
11. Quartum corollarium. —Quarto, infero, post elapsum sufficiens tempus a solemni publicatione legis ut ejus notitia per totum territorium moraliter diffundatur, absolute loquendo, obligat in toto illo et omnes de illo, etiamsi fortasse talis notitia, ob incuriam hominum, vel casu aliquo, ad plures subditos vel etiam ad aiiquam partem territorii non pervenerit. Hoc plane colligitur ex doctrina D. Thomae supra citata, quia ad obligationem legis solum requirit ut notitia ejus habeatur vel possit haberi: sed quando facta est solemnis publicatio et tempus sufficiens elapsum est, poterat notitia legis ad omnes pervenire : ergo hoc satis est ut obliget, licet casu non pervenerit. Praeterea, in illo casu cessat ratio a nobis facta, quia notitia legis non est tunc per se et humano modo impossibilis : leges autem non considerant ea quae per accidens sunt.
12. Obviatur dubiolo. — Dices : quamvis notitia legis potuerit pervenire ad partes remotas, si de facto non pervenit, non obligat subditos ibi habitantes : imo, licet illuc pervenerit, non tamen ad omnes personas, non obligat eos qui nihil de ea audierunt sine ipsorum culpa : ergo non satis est potuisse pervenire notitiam legis ad partes illas vel ad personas, nisi pervenerit. Antecedens patet, quia illi non peccant non servando talem legem, et consequenter non incurrunt poenam ejus; ergo non obligantur lege. E converso autem, si modo aliquo extraordinario, ut per Angelos malos vel bonos aliquis existens in India sciret eodem die vel mense legem promulgatam Matriti, seclusa omni determinatione positiva obligaretur illa lege, et peccaret violando illam : ergo statim a principio est sufficiens virtus ex parte legis ad obligandum aequaliter in utroque casu, si post publicationem habeatur notitia, solumque erit differentia, quia in hoc tempore breviori est frequentior ac quasi per se necessaria excusatio : in alio vero est per accidens et rara, et ideo erit differentia quoad forum externum, quia, quando tempus est breve et insufficiens, praesumitur ignorantia invincibilis : non vero quando tempus est sufficiens : in re autem ipsa et in veritate nulla videtur esse differentia.
13. Respondeo aliquos existimare differentiam hanc reduci ad quaestionem de vocabulo, an in illo casu dicendum sit, legem non obligare, vel subditos ignorantes excusari. Dico tamen hoc fortasse habere locum quando ignoratio est post tempus de se sufficiens ad habendam notitiam legis, de quo modo loquendi paulo post dicam. At vero, quando tempus de se est insufficiens, dico non in modo tantum loquendi, sed in re ipsa legem non obligare infra illud tempus pro remotissimis partibus, eodem plane modo quo non obligaret in curia principis, si non fuisset in illa publice proposita, etiamsi esset edita cum pleno consilio ac deliberatione, quia aeque est impossibilis notitia legis pro talibus locis, servata proportione. Imo, quodammodo est impossibilior notitia in partibus remotis statim post publicationem, quam sit in eodem loco ante eamdem publicationem, quia facilius est nosse Matriti eodem die quae rex secrete statuit sine publicatione, quam scire Neapoli quae eodem die Matriti publice evulgavit. Itaque in eo casu non solum est excusatio ex parte subditi, sed etiam insufficientia ex parte legis, et idec simpliciter non obligat, vel quoad efficaciam, vel quoad sufficientiam (ut sic dicam). Quando vero notitia promulgationis legis potuit pervenire, et casu non pervenit, lex de se sufficienter obligat, licet de facto non liget ignorantes. Quae differentia licet forte quoad effectum obligationis non habeat in re morali diversitatem ordinarie loquendo, nihilominus quoad alios effectus, praesertim irritandi aut inhabilitandi, potest illam habere, ut infra in propriis locis dicetur.
14. Et praeterea in illo extraordinario casu credo esse diversitatem etiam quoad obligatio- nem. Nam si aliquis in India existens industria daemonis haberet notitiam eorum quae in Hispania geruntur ante tempus in quo posset humano modo talis notitia illuc pervenire, ille sciens legem in Hispania promulgatam, infra illud non obligaretur illa. Quia respectu illius re vera non est sufficienter promulgata, et illa notitia per Angelum collata non pertinet ad promulgationem nec ad humanam pnotitiam. Quod tamen secus esset si post tempus sufficiens, et post promulgaticnem de se consummatam aliquis reciperet illo extraordinario modo divino vel angelico notitiam legis ; nam sine dubio obligaretur lege, quia lex de se jam sufflicienter obligabat, et impedimentum erat accidentale, quod sublatum est, et nihil refert quod per hunc vel illum, hoc vel illo modo auferatur. Et ita sufficienter responsum est ad objectionem, et omnia clariora fient in puncto sequenti.
On this page