Caput 18
Caput 18
De tempore in quo lex incipit obligare secundum ius civile
1. Quando incipiat lev obligare secundum jus civile.—Superest ergo ut dicamus quando incipiat obligare lex civilis secundum juscivile. Quidam enim moderni dicunt statim a publicatione obligare, solumque excipiunt leges pertinentes ad testamenta : ratio est, quia illae solae exceptae sunt in Authentica Ut novae constitutiones, collatione 15. De caeteris autem nihil disponit jus civile, et ideo succedit lex naturae. Nihilominus dicendum est primo: Leges imperatorum non incipiunt obligare intra duos menses a publicatione facta in unaquaque provincia, et post duos menses statim obligant totam provinciam, nisi aliud in ipsa lege expressum sit. Haec assertio est communis doctorum utriusque juris, atque etiam theologorum quos in hoc et in praecedenti capite retuli. Et fundamentum primae partis est, quia ita statuitur in illa Authentica , cujus dispositio generalis est quoad omnes leges civiles imperatorum, ut in capite praecedenti fundatum est: ille enim discursus hic est applicandus. Et apud me multum confirmant hanc partem verba Pii IV in Bulla pro Conc. Trid. promulgatione, ubi inter alias rationes designandi certum tempus pro Concilii obligatione hanc ponit : Ft jure etiam communi sancitum est, ut constitutiones novae vim non nisi post certum tempus obtineant. Ubi clare attendit ad dictam Authenticam, quia in jure civili non est alia lex, quae jus commune circa hoc statuat.
2. Secunda pars conclusionis probatur. — Secunda vero pars constat, quia transactis duobus mensibus lex non impeditur, sed potius juvatur jure communi: ipsa autem de se habet vim obligandi ; ergo statim obligat. Dices statim quidem incipere obligare, non tamen statim obligare totam provinciam. Respondeo negando consequentiam , quia incipit tunc tanquam sufficienter promulgata et publicata per tempus illud duorum mensium, et ideojam potest subito et in momento, ut sic dicam, totam provinciam obligare, et hoc significavit illa Authentica dicens post insinuationem sufficienti hoc tempore omnibus manifestam eam constituere. Est enim considerandum legem illam civilem supponere insinuationem publicam in singulis provinciis faciendam. Et quia nulla provincia civilis est tam lata, quin bimestre tempus sufficiat ad deferendam per totam illam promulgationem factam in metropoli, ideo potest optime lex civilis statim obligare totam provinciam elapsis duobus mensibus. Et hoc est quod Navar. dixit, illud tempus designatum esse non solum propter tollendam ignorantiam, sed etiam ut lex simul incipiat omnes obligare. Nihilominus tamen ubi non esset necessaria propria et publica insinuatio in singulis provinciis, et aliqua pars regni esset tam distans, ut tempus duorum mensium non sufficeret ad notitiam legis illuc deferendam, sicut est nunc Mexicana civitas respectu Matriti, tunc etiam post elapsos duos menses non ohligaret lex homines regionis illius, sed servanda esset regula legis naturae supra declarata, quia alius modus excedit potestatem humanam, ut dictum est.
3. Tertia pars conclusionis probatur.— CVertia pars assertionis, quae exceptionem continet, manifesta est, dummodo de eodem vel aequali legislatore intelligatur. Nam si sit inferior, ille non poterit immutare commune jus, etiamsi ex potestate sibi commissa legem ferre posset: nam intelligitur data secundum jus commune, nisi aliud exprimatur. Ipse vero princeps supremus potest derogare communi juri positivo, et ideo si velit obligare per legem ante duos menses potest, sicut etiam potest majori tempore obligationem differre : oportet autem ut in sua lege id satis declaret. Unde obiter intelligitur quam vim possit habere in lege imperatoris particula ex tunc vel statim, si dicat in lege, ut facta publicatione ex tunc vel statim obliget. Posset enim quis similia verba referre ad tempus post completum spatium duorum mensium, quia est favorabilior expositio et est consona juri communi, evitatque derogationem illius. Nihilominus tamen probabilius est leges sic loquentes derogare juri communi, et statim obligare, ut verba sonant, quia ad hoc ponuntur; alias superflua sunt et nullum habent effectum, quia sine illis lex obligaret post duos menses statim, et sine mora. Quod erat tam manifestum, ut non sit verisimile addi illas particulas propter solam majorem declarationem, et ideo quando adduntur, sine dubio id fit ad accelerandam obligationem. Quando vero lex simpliciter loquitur, generalis regula duorum mensium servanda est.
4. Sed quid si ante bimestre tempus elapsum aliqui sciant legem esse in curia imperatoris, vel in metropoli solemniter promulgatam? Aliqui dicunt illos obhgari lege, et male agere illam non servando, licet per jus civile non puniantur. Ita sentit Bartol. in l. Omnes populi, de Justit. et jur., q. 5, n. 37; et ibidem Bald. et in l. Leges, C. de leg. Item Bald. Perusi tract. de Statut., § Ignorantia, n. 2; Sylvest. verb. Lex, q. 6, dicto 3, in fine; Angel., n. 19. Nec dissentit Soto dicto art. 4; et idem sentiunt multi loquentes de ecclesiasticis legibus, quia major ratio est de civilibus. Ita Glossa in c. 2 de Rebus Ecclesiae non alienand. in 6, verb. Hactemts, quam communiter sequuntur canonistae in rubr. et in cap. 2 de Constit., ubi Panormit.. num. 7, conjecturas et jura adducit. Primo, quia frustra expectatur eventus cujus nullus est effectus, cap. Cum contingat, de Officio deleg. Secundo, quia, ut lex obliget, sufficit esse solemniter editam ac promulgatam, cap. 1 de Postul. praelat. Tertio, ex cap. Cum singula, de Praebend. in 6, juncta Glossa ibi verbo Percenerit. Quarto, quia, juxta regulam Qui certus, de Reg. jur. in 6, eum qui certus est non est necesse certiorem fieri; ergo similiter, etc.
5. Probabilius autem est, supposita constitutione Authenticae Uft facte nove constitutiones , et generali ejus interpretatione , legem imperatoris neminem obligare infra duos menses a publicatione, sive notitiam habeant promulgationis ejus, sive non. Ita tenet Turrecr. in Leges,d. 4, n. 4, cum Anton, c. 2deConst., ubi idem tenet Decius, et in cap. 1 de Postul. praelat., n. 19; Navar. in summa c. 23, n. 44, et dicto cons. 1 de Constit., q. 4, n. 17. Ilem tenet Valencia 2 tom., d. 7, q. 5, p. 5, dub.3; et sentit Medin. q. 90, a. 4; nec dissentit Sot. supra, sed sub distinctione loquitur; non erat tamen necessaria, quia Authentica satis clare loquitur. Fundamentum ergo est, quia illud tempus duorum mensium non assignatur ab imperatore solum pro foro externo (ut scilicet pro illis duobus mensibus admittatur, vel praesumatur ignorantia legis ; non vero ultra illos menses) : sed ponitur ad suspendendam obligationem legis, ut ante completum illud tempus non habeatur tanquam sufficienter sancita ; ergo intra illud tempus non obligat scientes. Patet consequentia, quia lex non obligat, antequam sit sancita, et alegislatore proposita ad talem effectum. Antecedens autem patet ex verbis Authenticae : Ut autem adhuc apertius causa declaretur, sancimus, si scripta fuerit hujusmodi lex, hanc post duos menses dati ejus temporis valere. Nam verbum ealere nulla ratione admittit distinctionem Soti, scilicet, valere in se, vel valere in judicio, aut praesumptione reipublicae : nam absolute prolatum aperte refertur ad validitatem actus ; ergo ex intentione legis ante illud tempus non valet, id est, non habet vim et efficaciam legis; ergo obligare non potest, non solum ratione ignorantiae, sed ratione suae conditionis, quia nondum perfecte constituta est, quod inferius magis expressit imperator addens su/ficienti hoc tempore omnibus manifestam eum. constituere - antea enim non censetur sufficienter manifestata, seu promulgata , et consequenter nec perfecte constituta.
6. Confirmatur, quia si in pavticulari lege diceret legislator : Nolumus legem hanc valere usque ad tale tempus, certe ante illud non obhgaret scientes; et si quis voveret intendens ut suum votum non valeret usque ad talem diem, non obligatur antea ; idem ergo est in verbis illis juris communis: nam ex vi illorum promulgatio legis tota refertur ad tempus post duos menses, et ad hoc solum promulgatur, ut post duos menses obligare incipiat. Et confirmatur tandem, quia alias fere nullius fructus fuisset illud indultum, quia si intra duos menses lex obligat scientes, et post illos non obligat ignorantes, quid concedit illa lex? Dices, immunitatem in judicio contentioso, propter praesumptam ex vi illius juris ighorantiam pro illo tempore. Sed certe hoc parvi momenti esset si conscientia maneret ligata, et actus fortasse nullus: immeritoque ita restringitur lex quae absolute loquitur et favorem inducit; praesertim quia lex civilis, licet interdum valeat in foro externo et non in interno, quia non potest amplius extendi, quando autem licet possit, non vult obligare in foro externo, multo minus vult obligare in interno, quia per se primo intendit politicam obligationem, et internam efficit quasi consequenter, et in ordine ad illam, ut postea dicemus.
7. Respondetur ad fundamenta contrariee sententice. — Fundamenta vero contrariae sententiae parvi momenti sunt. Hic enim non frustra expectatur lapsus duorum mensium, quia non expectatur ut lex sciatur a singulis, sed ut accipiat vim obligandi, quam non aliter accepit a legislatore ex voluntate ejus, quae potuit moveri ex illa ratione, ut notitia legis posset prius haberi ab omnibus. Quod autem haec ratio cesset in uno, non mutat vim legis, nec voluntatem legislatoris. Praesertim quia motivum etiam esse potuit ut lex prius sciretur ab omnibus, et non prius obligaret hos quam illos, ut Navar. dixit. Caput autem 1 de Postul. Praelat. solum dicit legem promulgatam obligare scientes, licet eis non sit specialiter intimata : non excludit autem tempus requisitum ex vi juris, praesertim pro legibus civilibus. In cap. autem Chrn singula nihil habetur, et Glossa, si attente legatur, potius favet nostrae sententiae. Denique tempus hoc non postulatur, ut promulgatio legis certior fiat, sed ut lex ipsa valida esse incipiat, quoad inferendam actualem obligationem.
8. Quid dicendum de regibus, qui non recognoscunt superiorem in temporalibus.— Secundo, principaliter dicendum est leges regum qui non recognoscunt superiorem in temporalibus, nec legibus imperatorum subjiciuntur, non esse regulandas per dictum jus civile commune, ac subinde statim incipere obligare, nisi vel in ipsa lege aliud declaretur, vel per leges proprii regni alius modus determinatus sit, aut illud jus commune sit consuetudine saltem acceptatum. Tota haec assertio est consentanea communi doctrinae, et satis clara. Prima ergo pars patet, quia jus imperatorum non obligat in hujusmodi regnis supremis, ut supra ostensum est: ergo nec illa authentica obligabit, nec habebit vim legis. At vero illa seclusa, et aliunde non addita limitatione, lex relinquitur in sua natura, quae est ut statim obligare incipiat, sicut declaratum est: ergo. Et ita probata relinquitur secunda pars. Tertia autem probatur, quia certum est posse legislatorem designare tempus pro quo vult obligare, et non antea. Et eadem ratione potuerunt reges supremi in suis regnis definire tempus pro quo leges promulgatae obligare inciperent. Atque ita in hoc Lusitaniae regno statutum est ut lex promulgata in curia regni incipiat ibi post octo dies obligare; in toto autem regno post tres menses, libro primo Ordinat., tit. 2, S 10. Quod jus istius regni ita est cum proportione exponendum, sicut jus commune declaratum a nobis est, et idem cum proportione dicendum est de legibus aliorum regnorum.
9. Leges late ab inferioribus magistratibus statim obligant, si non emprimant aliam determinationem. — Dico tertio leges latas a magistratibus statim obligare, si non exprimunt aliam temporis determinationem. Ita Hostiens. in sum. tit. de Constitut. S Quando; Abb. Deci. et alii in c. 2 de Const.; Turrecrem, S Leges, post c. 7n istis, d. ; Sylvest. verb. Lex, q. 6; Angel. et alii; et Navarr. c. 22, n. 44, et dicto cons. 1 de Constit. q. 4. Rationes variae afferuntur ; sed unica est solida, quia circa has leges et tempus obligationis earum nihil est jure humano dispositum aut limitatum : ergo tunc obligant quando ex natura rei possunt; sed ex natura rei obligant statim, ut ostensum est; ergo. Primum antecedens ab omnibus supponitur ut indubitatum, quia dicta Authentica de solis legibus imperatorum loquitur, et praeter eam nullum tale jus invenitur scriptum: caetera vero evidenter inferuntur. Unde etiam sequitur hanc obligationem quoad loca distantia intelligendam esse modo explicato, et ideo dicunt omnes juristae supra allegati talem legem statim obligare praesentes; respectu vero absentium, tempus esse arbitrarium, quod maxime intelligi debet de illis absentibus qui ex natura rei scientiam legis habere non possunt in eodem momento, aut brevissimo tempore. Denique intelligendum hoc est, seclusa consuetudine in contrarium : nam ubi per illam introductum fuerit ut tales leges non obligent, nisi post hoc vel illud tempus a promulgatione, servandum est, quia tunc jam habent limitationem a jure positivo non scripto : hanc enim vim habet consuetudo : haec tamen non est generalis ; ubi ergo fuerit specialis, satis de illa constare debet.
10. An lex obliget ignorantes.—Unum vero superest hic dubium commune omnibus legibus, an et quomodo obligent ignorantes, postquam sufficienter promulgatae et dese satis evulgatae fuerint. Supponendum autem sermonem esse de ignorantia invincibili: nam si ignorantia sit culpabilis, satis clara est obligatio; non enim esset culpabilis ignorantia legis, nisi lex ipsa jam obligaret ad notitiam sui habendam; ideo enim ita imputatur transgressio ignoranti, ac si sciret legem. Potest autem lex ignorari invincibiliter, ut suppono ex 1. 2, q. 76, et late tractat Castro lib. 1 de Leg. poenal., c. 1 et 3, et Cordub., lib. 2, quaest. 4. Quando vero talis sit judicanda ignorantia in foro conscientiae, in dicta 1. 2, quaest. 6 et 76 dictum est. Quando item praesumatur talis in foro externo, tractant Panormit. et Felin. in d. cap.2 de Constit., Sylvest. verb. Ler, quaest. 7. Posita ergo ignorantia, omnes supponunt ignorantem non agere contra legem, licet illam non observet, ita ut sit dicendus ejus transgressor, vel ut talis puniendus.
11. Concordia dictarum opinionum. — Lex obligat ignorantes quoad sufficientiam , non quoad efficaciam.—bubitant vero an lege obligetur : nam quidam aiunt tunc legem non obligare ignorantes; Innoc., Panormit. Felin, et alii cap. 2 de Const., Bald. in lib. Leges sacratissime, C. de Legib. ; Glossa in cap. 2 de Rebus Eecclesiaenon alienand., in 6, verb. Hactenus; et Glossa etiam in data l. 6; sentit idem Cajet. quaest. 90, a. 4, et Castro supra. Fundatur hic loquendi modus, quia ut causa operetur, debet esse non solum in se sufficiens, sed etiam satis applicata; lex autem est quaedam causa quae applicatur per notitiam; ergo quamdiu ignoratur invincibiliter, non inducit obligationem. Contrario modo loquuntur Soto q. 1. cap. 4, lib. 1, et Medin. quaest. 90, art. 4 ubi favet D. Thom. ad 2. Fundatur, quia ignorans excusari dicitur a culpa; excusatio autem supponit obligationem : nam qui non obligatur lege, non dicitur excusari, ut laicus, verbi gratia, non dicitur excusari a recitandis horis canonicis, sed omnino non teneri. Dissensio autem, ut dixi, est de modo loquendi. Et concordia esse potest, legem, quantum est ex se, obligare etiam ignorantes, si habeant omnia alia requisita ; quae potest dici obligatio in actu primo, quae satis est ad propriam excusationem, et ita excluditur exemplum adductum, nam lex de recitandis horis canonicis etiam de se non obligat laicos. In actu vero secundo, revera non exercet lex obligationem circa ignorantes ex defectu applicationis, et hoc probat ratio alterius sententiae : imo hoc ipsum est quod nomine excusationis significatur. Recte ergo dici potest lex obligare ignorantes quoad sufficientiam, non vero quoad efficaciam. Quod significavit Sylvest.verb. Lerq.8, et Angel. n. 12 et 14; et in re forte alii non dissentiunt. Quod vero speciale in hoc habeant leges irritantes, vel ipso facto punientes, aut revocantes alias, inferius suis locis dicemus.
On this page