Text List

Caput 20

Caput 20

Utrum intentio legislatoris seu ratio legis sit intrinseca

CAPUT XX. UTRUM INTENTIO LEGISLATORIS SEU RATIO LEGIS SIT INTRINSECA. FORMA EJUS.

1. Verba sunt materia et corpus legis ; mens legislatoris anima. — Explicuimus ea quae externam formam legis concernere visa sunt, superest dicendum de his quae ad formam ejus internam et quasi spiritualem pertinent : sic enim duo in lege esse distinguenda supra posuimus. Sumiturque ex communi modo loquendi jurisperitorum : distinguunt enim in lege verba et mentem legislatoris, et primum dicunt esse quasi materiam et corpus legis: secundum esse spiritum et animam legis. Tradit Bald. in l. Scire etiam , tf. de Excus. tut.; Rogerius in tr. de Jur. inter. q. 1, n. 16et seq. ; Stephan. de Freder. , tr. de Interpret. leg., p. 1, a n. 2; Georg. Natham in tr. de Statuto , q. 4, n. 346; Tiraquel. in l. S unquam , verb. Si lbertas, a n. 45. Nos autem supra in verbis ipsis duo distinximus : scilicet, materialia verba et significationem, per quam sensum reddunt et mentem legislatoris declarant ; et illa duo inter se comparando , diximus significationem esse formale respectu materialium verborum ; nunc autem verba ipsa etiam ut significantia comparamus ad interiorem mentem legislatoris, et sic dicimus se habere ut corpus et materiam respectu formae seu spiritus.

2. Praeter haec vero in ipsa mente legislatoris duo distinguimus, scilicet, voluntatem et rationem , quae Bald. et auctores supra citati videntur confundere, et aequa de illis judicare. Quod etiam docet Bart. in leg. Cum mulier , ft. Solut. matrim. per textum ibi. Idem vero Bart. in lib. 3, 5i parens, tf. de Leg. tut., praeter verba distinguit in lege mentem et rationem, dicens ex ratione colligi mentem, non tamen esse idem; sequitur Dec. in l. 1, C. de Edendo, n. 12, et optime in cap. Secundo requiris , de Appellat. , n. 1, in fine: et sine dubio in animo legislatoris haec duo distincta sunt, scilicet, voluntas seu intentio ejus, secundum quam vult praecipere , et ratio ob quam movetur : haec enim in omni persona ex voluntate et ratione operante distincta sunt, ut per se et ex philosophia"constat, et ideo de utraque dicendum est quomodo in ea consistat anima legis , seu quomodo pertineant ad intrinsecam formam legis. Hinc enim multum pendet sensus et interpretatio legis , ut postea videbimus.

3. Conclusio affirmativa. — Omnis actus moralis pendet essentialiter ab intentione. — Dico ergo primo : Voluntas legislatoris est intrinseca forma et anima legis. Probatur, quia lex essentialiter pendet in suo esse ac institutione ab intentione legislatoris : nam licet ille proferat verba de se sufticientia ad praecipiendum , et cum omnibus exterius requisitis ad constitutionem legis , si non habeat intentionem ferendi legem, non feret illam, nec illa erit vera lex. Ratio est, quia omnis actus moralis pendet essentialiter ab intentione, sine qua non est verus actus, sed fictus in suo ordine seu in sua specie. Sic votum exterius factum sine intentione non est votum , nec censura lata sine intentione est censura, nec sacramentum sine intentione collatum est sacramentum , et sic de aliis; idem ergo est cum proportione in lege. Atque hoc modo recte intelligitur illud, quod Principi placuit legis habet vigorem, Instit. de Jur. natur., gent. et civili, S Sed et, quia ex beneplacito principis tota lex pendet, et ideo etiam in l. Non dubium , C. de Legib. dicitur in legem peccare qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem ; utique quia voluntas est anima. et quasi substantia legis.

4. Duo in voluntate legislatoris consideranda. — Duo autem possumus in hac voluntate legislatoris considerare, unum est, quod velt legem ferre et per illam subditos obligare ; aliud est, quod velit obligare ad hoc vel illud, ad hunc vel illum modum, tali tempore, vel occasione, etc. Ex quibus primum commune est omni legi: secundum autem pertinet quasi ad speciem, seu determinationem legis, et ideo utrumque esse potest de substantia legis tanquam forma generica et specifica, quae est una et eadem , secundum diversas habitudines spectata. Sic enim idem est actus voluntatis quo legislator vult obligare subditum , et quo vult illum hoc vel illud facere : utrumque ergo pertinet ad hanc formam intrinsecam legis. Praeterea in priori actu generali duae voluntates seu intentiones distingui possunt, una est intentio ferendi legem, alia est intentio obligandi per legem , quas in lib. 1 tetigimus, et de illis quaeri potest an utraque vel altera tantum, et quae illarum sit de essentia legis humanae. Quae interrogatio solet in simili de voto ferri, et eodem modo hic definienda est. Unde breviter dico utramque intentionem esse de substantia legis, quia intentio ferendi legem est (ut ita dicam) directe ac formaliter necessaria, ut ostensum est : intentio autem obligandi est necessaria ut lex inducat obligationem, quia actus morales non operantur ultra intentionem agentium : repugnat autem esse legem et non inducere de se obligationem , quia intrinsece est vinculum quoddam, et obligatio est quasi formalis effectus ejus.

5. Addendum vero est intentionem ferendi legem et obligandi per illam esse unam et eamdem , vel unam includere aliam , saltem implicite, ideoque quamlibet sufficere ad constituendam legem. Probatur ex dictis in l. 1, quia essentialis actus requisitus in voluntate legislatoris ad ferendam legem est voluntas obligandi subditos : nam haec est voluntas praeceptiva, sine qua non potest intelligi obligatio, nec etiam alia voluntas cogitari potest, quae per se necessaria sit ad legem. Igitur in lege humana haec voluntas est necessaria ; ergo voluntas ferendi legem non est alia, nisi voluntas insinuandi subdito voluntatem obligandi illum : ergo voluntas ferendi veram legem includit voluntatem obligandi : et e converso voluntasobligandi, si efficax sit, includit voluntatem insinuandi et significandi exterius seipsam subdito, quia sine hac signifieatione non potest esse obligatio : ergo illae duae voluntates, vel in unam coincidunt, vel mutuo se includunt : ergo sive legislator proferat verba legis cum intentione obligandi, sive cum intentione constituendi legem, illa intentio satis est.

6. Dices: Quid si habeat intentionem ferendi legem cum intentione non obligandi per illam? Respondeo, si omnem excludat, posteriorem destruere priorem; imo intentiones illas, adeo esse contrarias, ut simul haberi non possint, nisi interveniente ignorantia, quia in ipsis objectis contradictionem involvunt. Quod si per ignorantiam habeantur, nihil facient, tum quia sunt contrariae, et ita se impediunt et nihil efficiunt, tum etiam quia ignorantia causat involuntarium, et ita impedit effectum, tum maxime quia in illa intentione ferendi legem involvitur repugnantia, quia est intentio ferendi legem, quae nullam obligationem inducat, quod repugnat, quia illa non est lex sed consilium. Et ideo illa intentio non sufficit ad ferendam veram legem, quia per illam, vel non intenditur lex nisi solo nomine, vel quia, licet lex non obligans possit per ignorantiam intendi, non tamen fieri, quia intentio fertur in rem ut apprehensam, effectio autem terminari debet ad rem, ut in se possibilis est. Quae omnia in materia de voto in simili declarata sunt.

7. Intentionem legislatoris semper presumendaan, nisi contraria intentio aliunde constet. — Tandem est in hoc puncto addendum intentionem hanc legislatoris semper praesumi quoties verba legis illam sufficienter indicant, nisi aliunde contraria intentio manifeste constet. Hoc certum est, tum quia non possumus melius intentionem principis cognoscere quam ex verbis ejus, tum etiam quia ad hoc fertur lex sensibilis, ut per eam voluntas principis innotescat, tum denique quia semper praesumitur superior legitime operari, nec credi potest fingere, nisi manifeste id aliunde pateat, alias frustra ferrentur leges: unicuique enim liceret similem excusationem fingere. Quin potius si verba legis clara sunt, licet ex aliis conjecturis intentio praecipientis reddatur dubia, parendum est legi, et recognoscenda est obligatio, tum quia haec pars securior est; tum etiam quia, quando lex in verbis est clara, quasi possidet jus obligandi, quo non potest in dubio privari, quia melior est conditio possidentis. Si autem quaeratur quando per legem sufhicienter explicetur talis intentio, respondetur non esse necessarium ut declaretur quasi in actu signato, id est, ut superior dicat se velle obligare, sed satis esse ut absolute praecipiat, quia praeceptum satis significat voluntatem praecipiendi, et voluntas praecipiendi includit voluntatem obligandi, ut d:ctum est. Denique, si contingat in re ipsa legislatorem non habere intentionem quam indicat, et ideo non condere veram legem, ipsa quidem de se non obligabit; nihilominus tamen subditi facile poterunt obligari ex conscientia erronea, quia (ut dictum est) tenentur credere esse veram legem, donec oppositum constet: ex hac vero existimatione oritur obligatio in conscientia, licet erronea, ut constat. Ideoque talis obligatio cessabit statim ac constiterit de intentione ficta legislatoris ; et tunc si aliqua poena sit addita tali, in re ipsa non incurretur, etiamsi sit aliqua censura ipso jure lata quoad exteriora verba ; nec posset postea juste per judicem imponi, etiamsi esset comminata in lege, quia revera non praecessit culpa condigna tali poena, ut supra in simili notavit Castro l. 1 de Lege poenali, c. 5, docum. 3.

8. Circa alium actum, seu circa determinationem hujus voluntatis ad talem vel talem materiam, addendum occurrit in voluntate illa ut sic spectata consistere proprie mentem legislatoris constituentem talem legem in ratione praecepti obligantis ad talem vel talem actum, vel modum ejus. Nam, sicut lex constituitur in ratione legis humanse, quatenus est signum voluntatis praeceptivae seu obligantis, ita constituitur in ratione talis legis, quatenus est signum talis voluntatis legislatoris de tali actu a subdito exhibendo; et ita haec dicitur proprie mens legislatoris, quia illa est quae immediate insinuatur et notificatur per talia verba. Haec ergo specialis mens est in unaquaque lege propria forma et anima ejus, quia, servata proportione, tota virtus et efficacia legis in voluntate legislatoris posita est. Atque hoc docent jura quando dicunt legem non obligare, nisi secundum mentem legislatoris, cap. $2 postquam, de Electione in 6, ibi: Quoniam non solum ut quis veniat, sed eliam ex sui mente exigit, quod usque ad finem negotium prosequatur : et idem probat lex Cum mulier, it. Soluto matrimonio, ibi: Si tamen ea mente legis suiat aliquis, ut nec accusare possit qui lenoci- niun uxori praebuerit, audiendus est. Hoc etiam probant jura citata, quae docent adversus legem committere qui facit contra mentem, quamvis verba custodire videatur, dicta lege Non dubium, el. Scire leges, ft. de Legibus.

9. Occurritur objectioni. — Dices per haec omnia solum probari posse voluntatem legislatoris esse causam efficientem legis, non vero tormalem. Item lex consistit in signo sensibili, cui voluntas legislatoris valde extrinseca est, non ergo habet rationem formae, sed efficientis. Denique intrinseca forma tantum est una; haec autem est significatio ipsa verborum, ut supra visum est : ergo non voluntas legislatoris. Respondeo hujusmodi formam non esse physicam, sed moralem, et ideo nihil repugnare ut secundum diversas rationes actus imperans sit et forma actus imperati. Sicut actus exterior physice spectatus procedit efficienter ab interiori voluntate, et nihilominus in esse actus moralis per illam formaliter constituitur, et cum illa componit unum actum humanum, qui ab interiori actu habet totum suum esse morale; ita ergo lex scripta aut voce prolata potest physice procedere efficienter ab imperio, seu ab influxu voluntatis legislatoris : nihilominus autem per illam moraliter constitui in esse legis, quia ab illa constituitur in ratione talis vinculi obligantis. Unde, quemadmodum Aristoteles dixit, ubi est unum propter aliud, ibi esse unum tantum ; ita dici potest in praesenti, significationem verborum legis et voluntatem legislatoris tanquam unum reputari : quoniam et voluntas legislatoris est in lege tanquam in signo, et lex in tantum est vera lex, in quantum mentem et voluntatem legislatoris attingit ; et ideo in dicta lege JVon dubium, voluntas legislatoris, legis voluntas appellatur, et statim eadem voluntas appellatur legis sententia, quae eadem est cum mente legislatoris. Quoniam vero, ubi est unum propter aliud, illud est praecipuum et principale, propter quod aliud est , ssecundum commune axioma: Propter quod unumquodque tale, et illud magis; ideo in omni lege praecipua est mens legislatoris, atque ita illa est intrinseca forma, reliquum vero est quasi corpus et materia.

10. Rationem legis esse quasi formam aut mensuram extrinsecam tenentem se quodammodo, etc. — Dico secundo : Ratio legis non est forma intrinseca legis humanae, sed est quasi forma aut mensura extrinseca tenens se quodammodo ex parte objecti voluntatis superioris. Suppono sermonem esse de lege propria constituente et inducente obligationem ; quoniam si lex sit tantum declarativa juris divini aut naturalis, illa tota dependet ex ratione, seu ex priori lege : nam ab illa est tota ratio obligationis. Sic ergo conclusio, praesertim quoad priorem partem, sumitur ex Bart. et Decio supra allegatis , et declaratur primo a simili de caeteris actibus moralibus : nam licet procedant a libero arbitrio, quod est voluntatis et rationis, nihilominus exteriores actus morales non constituuntur formaliter ex ratione operandi, sed ex voluntate libera et operatione ab illa procedente: ratio vero se habet ut movens ex parte objecti, et ut regula ac mensura talis operationis. Sic etiam votum, licet praerequirat rationem aliquam moventem ad vovendum, tamen formaliter non consistit nisi in promissione ut conjuncta voluntati se obligandi seu promittendi. Ita ergo de lege sentiendum est. Ratione item suadetur, quia ratio movens legislatorem est quid antecedens ad legem, et per se non habet rationem moventis alium, scilicet subditum, sed ad summun movet, et inducit ipsum legislatorem ut legem ferat qua moveat subditum ; ergo ratio legis intrinsece non constituit nec componit ipsam legem. Confirmatur et declaratur amplius, quia subsistente tota ratione legis, stat non sequi legem, quia princeps non vult secundum rationem operari; contrario vero stante voluntate principis efficaci, statim ponitur lex, quia si voluntas est efficax statim se insinuat, suique signum exhibet : ergo ratio legis non ita pertinet ad formam legis sicut voluntas.

11. Objectiuncula cum coufirmatione. — Dices : de essentia legis est ut sit secundum rationem ; nam si sit irrationabilis, non est lex, ut supra visum est : ergo ratio aliqua legis est de essentia ejus. Confirmatur ac declaratur, nam duplex esse potest ratio legis: unam possumus appellare tantum motivam, alteram non tantum motivam, sed etiam constitutivam legis. Prior est extrinseca, et dici potest quasi personalis ratio ipsius legislatoris; et de illa clarum est non pertinere ad formam legis, quia nec per se est necessaria ad illam. Hujusmodi est, verbi gratia, in praecepto jejunii corporis maceratio, vel mortificatio, vel satisfactio pro peccatis, et similia quae movere possunt legislatorem, per se tamen non sunt necessaria ad constitutionem talis legis : unde eadem lex posset ferri sine his motivis, et ab duuno legislatore ferri potest propter unum, et ab alio propter aliud, cum tamen lex sit eadem. Imo interdum potest legislator moveri ex motivo privato, vel irrationabili, et lex nihilominus erit valida, si ex sua materia et objecto rationabilis sit : de hac ergo ratione extrinseca recte procedunt omnia dicta. Alia vero ratio est intrinseca, et constitutiva legis, quae potest dici ratio juridica, et haec videtur esse de essentia legis, ac subinde ipsius forma, quia constituit illam ita ut sine illa esse non possit: ut in dicto exemplo de lege jejunii ratio intrinseca est, quod ille actus est per se conveniens, et continens mediocritatem virtutis temperantise, et sic de aliis: ergo non est in universum verum rationem legis non esse formam ejus.

12. Respondetur dubiolis. — Respondeo hac objectione declarari posteriorem partem assertionis. Nam in hac ratione intrinseca legis duo spectari possunt : unum est honestas vel convenientia quae supponitnr in materia illa vcl actu quem praecipit lex praecipiens, seu malitia aut disconvenientia quae supponitur in materia legis prohibentis: aliud est lumen ipsum, et discursus intellectus ostendens talem convenientiam vel disconvenientiam in tali materia vel actu, et utroque modo fatemur rationem esse necessariam ad legem, quia debet esse rationabilis et justa. Verumtamen neutro modo concurrit ratio per modum formae constitutivae legis : nam priori modo se habet ut objectum, et veluti ratio sub qua materise proximae legis : praecipit enim lex actum convenientem, et prohibet disconvenientem; illa autem ratio convenientiae vel disconvenientiae objectivae supponitur in illa materia, et sub illa praecipitur vel prohibetur; est ergo ratio objectiva legis, non tamen formaliter constituens legem. Posteriori autem modo ratio solum est ostensiva talis materiae et proprietatum ejus, et consequenter est directiva voluntatis legislatoris, et ita se habet ut regula seu mensura extrinseca legis quoad justitiam et honestatem ejus, non vero ut intrinseca forma. Atque ex his multa possunt inferri de modo quo ratio legis vel mens legislatoris conferre possint ad intelligendum legis vigorem et obligationem. Sed haec tractabuntur commodius in 1. 8, tractando de Interpretatione legis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20