Caput 21
Caput 21
Utrum lex civilis possit subditos obligare in conscientle foro
1. Explicatis causis legis et omnibus conditionibus requisitis ad plenum valorem et effi- caciam legis, sequitur dicendum de illius effectibus, qui fere omnes ad obligationem revocantur juxta superius dicta de lege in communi, et ideo haec obligatio legis civilis purissime a nobis explicanda est. Quia vero ex ratione communi legis constat, et obligationem esse quasi formalem effectum legis, nec posse esse veram legem quin aliquam obligationem inferat, et in superioribus ostensum est potestatem civilem esse vere legislativam, ac subinde legem civilem esse veram legem; ideo non dubitamus in genere de obligatione, sed illam supponimus : inquirimus autem modum seu speciem ejus, et in hoc sensu quaerimus an humana lex, praesertim civilis, possit in conscientia obligare.
2. Quid sit forus. — Forum duplex - ecclesiasticum et civile. — Ratio autem dubitandi cesse potest, quia forum conscientiae est forum -Dei; sed homo non potest obligare in foro Dei: ergo nec in foro conscientiae. Major declaratur explicando metaphoram vocis forus : nam ex primaeva impositione significat locum in quo judicium exercetur, cap. Forus, de Verb. significat.; inde vero translata est ad significandum ipsum judicium, et ita distinguitur duplex forus, internus et externus; de externo fit mentio in cap. Cum BHpiscopus, de Offic. ordin., in 6, et innuitur esse duplex: ecclesiasticum et civile. Internum autem est quod intus in mente hominis ubi conscientia residet exercetur, et ideo forum conscientiae appellatur, et ab Augustino dicitur forum poli, seu Dei, cap. ult. 17, quaest. 4; ergo idem est forum conscientiae quod forum coeli seu Dei. Minor autem probatur primo, quia inferior non potest obligare in foro superioris. Secundo, hoc maxime probatur de homine ut habente solam potestatem temporalem, quia ab illa non potest procedere spirituale vinculum; sed obligatio in conscientia est spirituale vinculum : lex autem civilis est a potestate temporali, ut talis est : ergo. Tertio, leges civiles solum ordinantur ad externam politiam: ergo satis est quod in foro exteriori obligent. Quarto, quia nemo potest obligare in eo foro in quo non potest cognoscere, quia non potest obligare ubi non potest judicare, argumento l. ult., ff. de Jurisdict. omn. judic. Sed homo non potest judicare de conscientia alterius, quia non potest illam cognoscere ; ergo.
3. Quinto, quia nemo potest obligare ad poenam quam infligere non potest, argumento l. ult., ff. de Officio ejus cui mandata est jurisdictio ; sicut judex secularis non potest praeci- pere sub poena excommunicationis : ergo legislator humanus non potest obligare sub poena inferni, vel purgatorii, quia non potest illam infligere; sed obligare in conscientia est obligare sub reatu hujus poenae: ergo excedit hoc efficaciam legis humanae. Sexto, nemo potest ligare in eo foro in quo non potest solvere, quia illa duo sunt connexa et quasi correlativa, ut sumitur ex cap. Quod autem, de Poenit. et remiss.; sed legislator humanus non potest solvere in foro conscientiae, nec remittere culpam quae sit vera culpa coram Deo: ergo non potest legislator civilis obligare sub reatu verae culpae coram Deo: ergo neque in conscientia. Septimo, Augustinus 22 contra Faust., cap. 27, definit peccatum esse factum contra legem Dei : ergo factum contra legem hominis, ut sic, non est peccatum: ergo lex hominis, ut sic, non obligat in conscientia: nam si ita obligaret, transgressio ejus, quatennus talis est, sufficeret ad constituendam veram rationem peccati. Octavo, servare divina mandata sufficit ad vitam aeternam obtinendam, Matth. 19:ergo quiilla servaverit, quamvis non servet leges humanas, salvabitur ; ergo signum est illas leges non obligare in conscientia.
4. Sententia negans magistratus civiles per leges suas in conscientia obligare.— In hac re fuit sententia negans posse magistratus civiles per leges suas in conscientia obligare. Ita sentiunt a fortiori haeretici, qui negant esse in principibus veram potestatem ad leges ferendas : sed contra hos satis disputatum est. Inter Catholicos ergo videtur ita sentire Gerson in 3 p. tract. de Vit. spirit., lect. 4, alphab. 62, ubi dicit solum Deum posse dare praecepta affirmativa vel negativa obligantia sub poena mortis aeternae. Unde infert corollar. 5 et sequentib., quoties peccari videtur contra legem humanam, non incurri culpam ex transgressione legis humanae, sed divinae, quae ibi conjungitur : unde non videtur aliquid tribuere legi humanse, nisi explicationem ejus obligationis quae continetur in lege divina, ut patet ex exemplo medici, quo utitur. Nam cum medicus imperat alicui : Ne bibas vinum purum, alias morieris, statim oritur obligatio non bibendi, non quia illam medicus imponat, sed quia in ipsa lege divina continebatur. Et quamvis de culpa mortali semper loquatur, rationes tamen ejus, et omnia per quae discurrit, si quid valent, aeque probant de omni culpa, et de omni obligatione in foro Dei, de qua nunc loquimur : nam in speciali de obli- gatione sub mortali culpa infra dicemus. Eamdem sententiam quoad leges civiles tenet Almain. de Potestat. Eccles., capit. 12; inter canonistas inclinare videtur in eam sententiam Decius in cap. Nam concupiscentiam, de Constit.. circa finem lectionis primae, et Joann. Imol., cap. 2 de Majorit. et obedient., et in c. Cun contingat, de Jurejur., et Roman. in l. Is qui bonus, ff. de Verbor. significat. Unde Mencha., lib. 1 Hlustr. quaestionum, cap. 19, n. 1, et Soto, Castro et alii non censent tam certum leges civiles obligare in conscientia sicut ecclesiasticas. Et rationes in principio factae de illis maxime procedunt.
5. Legem humanam civilem habere vim et efficaciam obligandi in conscientia. — Dicendum vero est legem humanam civilem habere vim et efficaciam obligandi in conscientia. Haec est sententia communis Catholicorum, ut videre licet in divo Thoma cum expositoribus 1.9 96, artic. 4; Anton. 1p., tit. 18, cap. unic., S2; Soto, d de Justitia, quaest. 6, art. 4, ad 8 Castro, lib. 1de Lege poenalh, cap. 4 et 5; Salmer., tom. 4inEvang., part.3, tract. 12; Bellarmin., tom. 2, libr. 3 de Laicis, cap. 11; TFi ib 5 advers. Magdeburg.. cap. 9; Covari in regula Peccatum, p. 2, 83; Navarr. in Summ., cap. 23, n. B4 et sequentib.: Felin in cap. 1 de Sponsal., n. 18; referrente Joan. Andr., Anchar. et Joan. Calderin., et Gloss. in capit. Que in BHeclesiarum, de Constit. ibi, Jure poli. Idem Tiraquel., qui alios refert in praefatione ad librum de utroque retractu, n. 74. Et videtur assertio vel de fide, vel proxima fidei; nam fere aperte colligitur ex illo Pauli ad Roman. 12 : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit : qui autem resistunt, sibi ipsis dumnationem acquirunt. Quod de damnatione etiam apud Deum intelligit ibi Chrysost. hom. 23. Item additur ibi ratio his verbis : Dei enim minister est, unde colligitur illi esse obediendum, non tantum propter irain, sed etium propter conscientiam - ac si aperte diceret, non solum propter timorem poenee, sed etiam propter vitandam culpam : hoc enim in rigore significat particula illa propter conscientium, ut Ambros., Anselm., div. Thom., Theod. et fere alii intellexerunt ; et sumitur ex illo 1 Pet. 2: Hoc est enim gratia, 52 propter Dei conscientiam sustinet quis, etc., et prius ibidem dicitur : Subjecti estote omná hununae creatureae propter Deum, sive Regi, etc., quia sic est voluntas Dei; et facit illud Prov. 8: Per me reges regnant.
6. Legislator civilis fert legem ut minister Dei et per potestatem ab eo acceplam. —Ex quibus testimoniis, et similibus supra citatis, sumuntur variae rationes hujus veritatis. Prima est, ) quia etiam legislator civilis fert leges ut mi mi-]/ nister Dei per potestatem ab ipso acceptam: ergo obligat in conscientia ad parendum : patet consequentia, quia qui resistit ministro regis in eo in quo minister est, et quatenus repraesentat personam regis, plane censetur resistere ipsi regi, ut patet ex consensu omnium hominum, et ex illo 1 Reg. 8: Non te abjecerunt, sed me : ergo in transgressione talis legis intercedit Dei offensio et injuria; ergo laeditur conscientia ; ergo lex ipsa in conscientia obligabat. picet aliquis : Potestas civilis non est immediate a Deo, sed a communitate hominum : ergo potuerunt homines conferre hanc potestatem limitatam, nemper ad ferendas leges cogentes alio modo, non tamen in conscientia obligantes. Respondetur primum, etiam admisso illo casu, non deesse in tali republica potestatem ad ferendas leges obligantes in conscientia, sed illam permansisse in tali communitate, et non fuisse translatam in principem. Inde vero potius sequitur in illo casu eum non esse principem perfectum, nec habere potestatem gubernativam absolute et simpliciter, sed tantum secundum quid. Et ideo quoties respublica constituit sibi regem cum vera potestate suprema, necessario confert illi hanc facultatem. An vero possit talis modus potestatis et actus ejus intelligi sine aliqua nova obligatione in conscientia, patebit magis ex sequenti capite.
7. Jus divinum et naturale dictant pon A das leges a legitimis principibus positas. — Occurritur dubiolo. — Secunda ratio principalis est, quia jus divinum et naturale dictat servandas esse justas leges a legitimis principibus positas; ergo qui illas non servat, agit contra divinam voluntatem, juxta citatum verbum Petri; Howc est enim voluntas Dei, et juxta verbum Christi, Quecumque diaerint vobis, facite ergo illa transgressio est vera culpa et peccatum, atque adeo contra obligationem in conscientia. Atque hoc sensu dixit D. Thomas legem humanam obligare in conscientia, quatenus participat legem aeternam et naturalem, id est, quatenus in voluntate Dei et in dictamine rationis naturalis nititur : hoc enim principium, Obediendum est justis praeceptis principwn, naturale est. Nec vero inde sequitur vel culpam illam esse proprie contra legem naturae, vel obligationem ad actum praeceptum lege humana esse naturalem, quia, ut in su- perioribus tetigi, lex humana se habet ut causa proxima et secunda, quae nititur in lege aeterna tanquam in causa prima : effectus autem, qui proxime est a causa secunda, ita ut a prima non fieret, nisi per ilau secundae simpliciter tribuitur, et ideo obligatio haec, etiamsi sit in conscientia, simpliciter est a lege humana.
8. Praedicta potestas est necessaria ad convenientem gubernationem reipublice humane. —Tertia ratio sit, quia haec potestas est necessaria ad convenientem gubernationem reipublicae humanae: ex fine autem recte colligimus efficaciam causae, praesertim in moralibus. Antecedens patet, quia etiam in inferioribus et imperfectis communitatibus est necessaria vis praecipiendi, obligando in conscientia: hac enim ratione pater potest obligare filium, adeo ut Deut. 21 dignus morte judicaretur filius non obediens praecepto patris. Et similiter uxor in conscientia tenetur obedire marito, juxta illud Pauli ad Col. 3: Mulieres subditae estote viris, sicut oportet in Domino ; et ad Ephes. 5, absolute dicit: Mulieres viris suis subdite sint, sicut Domino ; et reddit rationem : Quoniam vir caput est mulieris. Multo autem magis rex est caput reipublicae temporalis. Similiter etiam servus tenetur in conscientia parere domino, ut plane docet Paulus locis citatis, et sumitur ex 1 Petri 2, ex cap. 1 de Conjugio servorum ; et de omnibus famulis, in eo quod ex officio facere tenentur, idem est manifestum, et habetur in cap. Si Dominus, 11, quaest. 3; et in religionibus sine aliqua obligatione hujusmodi non posset consistere perfecta gubernatio: ergo signum est multo magis esse necessariam in communitate perfecta, etiam ad ejus temporalem gubernationem; et ratio a priori est, quia gubernatio sine potestate cogendi inefficax est, et facile contemnitur : coactio autem sine potestate obligandi in conscientia, vel est moraliter impossibilis, quia coactio justa supponit culpam, quod est valde probabile, ut magis declarabitur in seq. et tractando de lege poenali; vel certe est valde insufficiens, quia per eam non posset in multis casibus necessariis sufficienter reipublicae subvenire.
9. Gersonis opinio quomodo sane euplicetur, quaque censwura digna sit. — Ex his facile constat quid de opinione Gersonis censendum sit. Etenim si ille intellexit, ut Soto, Castro et multi alii ex eo satis apparenter colligunt, nihil posse praecipi per legem humanam seu civilem quod per legem naturalem praeceptum non sit, saltem per discursum et deductionem necessariam ex principiis naturalibus, sic assertio ejus erronea est, et bonis moribus valde contraria, ut constat ex testimoniis et rationibus adductis, et ex communi sensu fidelium in praxi, et usu talium legum, et magis ex sequenti capite constabit. Si vero solum intellexit leges humanas non obligare in conscientia, nisi in virtute horum principiorum naturalium, Obediendum est principibus hummanis in licitis et honestis, juxta illud, Obedite praepositis vestris, quod praeceptum naturale est, et non tantum positivum, et ideo dicit legem humanam non obligare ut humana est, sed ut pertinet ad quemdam gradum legis divinae, ut aperte dicit dicta lect. 4, corol. 4, supponendo ea quae dixerat in lect. 29, corol. 7, sic fortasse de nomine disputat. Verumtamen non sine scandalo discedit a communi modo loquendi theologorum, et introducendo modum loquendi ambiguum, qui potest sensum erroneum et bonis moribus contrarium inducere, et praeterea semper indicat obligationem talium legum non fundari immediate in potestate legislatorum, sed in deductione aliqua ex principio aliquo evidente, vel revelato, subsumendo propositionem dubiam, pie tamen creditam, et ad morum aedificationem pertinentem, et in hac deductione fundat practicam obligationem, ut patet ex dicta lect. 2, corollar. 7, juncto corollario sexto lectionis quartae. Hoc autem in rigore falsum est, quia nisi lex humana addat obligationem, illa probabilitas, vel pietas, quae apparet in tali materia non sufficeret ad obligationem, ut, in exemplo de observatione Quadragesimae, quo utitur, etiamsi tale jejunium per se spectatum conferat ad pietatem, non satis esset ad obligationem, nisi potestas ecclesiastica illam imponeret, idemque cum proportione est in omni materia legis humanae, etiam civilis. Itaque, licet verum sit obligationem legis humanae fundari aliquo modo in principiis legis naturae, et supponere aliquam naturalem honestatem, vel sufficiens fundamentum et materiam, nihilominus ipsa lex humana immediate addit obligationem in conscientia non contentam in principiis legis naturae, nisi medio imperio potestatis humanae.
10. Duplex deductio ev lege naturali. — Tandem intelligi potest ex dictis quomodo in omni lege humana quoad obligationem ejus locum habeat quod D. Thomas docet q. 95, art. 2 et 4, omnem legem humanam a lege naturali derivari. Duplex enim esse potest lex humana etiam civilis ; una est declarativa tantum obligationis naturalis, ut est lex civilis prohibens furtum, vel homicidium, vel usuras, et in universum omnis illa qua praecipit vel prohibet aliquid , quod per necessariam illationem deducitur ex principiis legis naturalis tanquam necessarium ad morum honestatem, ut notavit Soto ib. 2 de Justit. , quaestione quinta, articulo secundo: alia lex humana est quae addit obligationem specialem , quae ex solis principiis naturalibus deduci non posset, nec evidenter, nec probabiliter, ut est lex prohibens ne arma nocte deferantur, vel res tales e regno extrahantur, et similes. Item duplex est deductio ex lege naturali, ut idem D. Thomas notat, una est per modum conclusionis ex principiis, quae satis nota est, alia est per modum determinationis , quia lex naturalis solum praecipit aliquid in generali, ut, verbi gratia, tributa esse solvenda, maleficia esse punienda, etc. ; ex hoc autem principio colligit prudens ratio oportere determinare certam quantitatem tributi, aut poenae, etc.; quam determinationem addit legislator humanus prudenti arbitrio, et per potestatem sibi a Deo datam , media ratione naturali quoad civiles leges, ut supra ostensum est, et ideo recte dicitur talis lex humana derivari a naturali per modum determinationis. Priores ergo leges deducuntur priori modo, scilicet , per modum conclusionis ex lege naturali , quia, re vera, secundum se continentur sub tota latitudine legum naturalium, ut ex libro secundo constat, et ex vi rationis naturalis habent obligationem suam primariam , quam magis inculcat , seu proponit legislator humanus , et ex parte sua aliquo modo auget obligationem illam saltem extensive. Posteriores autem leges, quae propriissime humanae sunt, derivantur a lege naturali solum posteriori modo, scilicet, per modum determinationis, et secundum illam determinationem obligant immediate ex vi potestatis legislativae humanae, quae obligationem illam in conscientia potest addere supra obligationem legis naturalis, vel divinae, ut ostensum est : et quia illa potestas, quoad leges civiles, derivatur ad hominem media ratione naturali, ut supra ostensum est, ideo recte dicuntur tales leges humanae deduci ex naturali per modum determinationis , seu additionis factae per potestatem derivatam ab ipsa lege naturali.
11. Fit satis argumentis adversantibus. — Superest ut argumentis in principio positis respondeamus. Ad primum, sumptum ex voce et distinctione fori, respondetur, etiamsi forum externum quoad executionem et judicium distinctum sit a foro interno et conscientiae , nihilominus ex lege exterius posita de aliquo actu redundare diversum judicium in foro conscientiae de eodem actu, quia talis lex habet vim constituendi talem actionem, vel omissionem in materia necessaria virtutis vel vitii, qua morali mutatione facta, conscientia dictat hoc facere vel omittere esse peccatum. Item habet vim lex humana applicandi suo modo voluntatem Dei, et consequenter efficiendi obligationem in foro conscientiae ; unde simpliciter negandum est homines non posse obligare in foro Dei , quia quando cperantur ut ministri Dei, in foro ejusdem Dei obligant. Nec est inconveniens quod inferior obliget in foro superioris, quando per potestatem ab ipsomet superiore datam operatur ; nam ipse superior vult ut ei obediatur, juxta illud: Qui vos audit me audit ; unde etiam subjungit: Qui vos spernit me spernit. Ad secundum respondetur potestatem civilem dici temporalem ex parte materiae, et hoc modo est verum non posse ponere vinculum spirituale, scilicet, in materia spirituali, vel per se, ac directe in ordine ad spiritualem actum, vel effectum. Nihilominus tamen quatenus in materia temporali potest reperiri honestas et obligatio ad illam servandam, eatenus potest lex civilis ex parte materiae hoc vinculum ponere, etiamsi aliquo modo spirituale videatur , quatenus conscientia quid spirituale est, quia facta mutatione in materia temporali, ipsa conscientia aliter dictat de honestate vel turpitudine talis materiae. Potestas autem civilis potest facere illam mutationem in materia. Adde potestatem illam esse participationem divinae potestatis, et sub ea ratione posse includere vim quamdam quae spiritum ipsum et rationem liget.
12. Ad tertium respondetur leges civiles etiam intendere honestatem morum in sua materia et in ordine ad suum finem, et hac ratione posse in conscientia obligare. Deinde dicitur ipsam obligationem in conscientia esse necessariam ut potestas civilis per suas leges possit efficaciter consequi finem suum, quia nisi cives in conscientia teneantur ea facere vel vitare quae lex civilis efficaciter praecipit aut prohibet, non poterit pax et justitia reipublicae conservari, quia bomines proxime per conscientiam diriguntur in actionibus suis, et ideo necesse est ut ex lege civili redundet obligatio ad conscientiam. Ad quartum, de cognitione talis obligationis, respondetur aliud esse actum de quo fertur lex esse debere subjectum cognitioni humanae ; aliud vero obligationem ad talem actum debere esse eodem modo cognoscibilem : primum est verum per se loquendo, ac necessarium : et hac ratione supra diximus has leges solum dari de actibus externis ; secundum autem non est per se necessarium, quia, ut lex humana imponat obligationem in conscientia , non oportet ut per se ac directe de ea judicet, seu de transgressione in illo foro, sed solum de externa actione vel omissione. Nihilominus tamen verum est etiam legislatorem humanum posse cognoscere et judicare suam legem obligare in conscientia in tali materia, etiamsi in particulari ignoret an subditus operetur contra conscientiam nec ne.
13: Dupliciter posse aliquem esse reum penee per transgressionem legis. — Ad quintum, de obligatione ad poenam, respondetur dupliciter posse aliquem fieri reum poenae ex transgressione legis. Primo , quia lex illa, ut est a proximo legislatore, directe imponit talem poenam. Secundo, inferri potest reatus poenae solum consecutione quadam. Priori modo verum est non posse legislatorem obligare ad poenam quam nullo modo potest infligere ; posteriori autem modo falsum est. Lex autem civilis non obligat sub poena inferni vel purgatorii priori modo, sed tantum posteriori modo , et ideo ratio non procedit. Ut autem hujus rei ratio a priori intelligatur, advertendum est interdum posse superiorem principem seu legislatorem imponere poenam sibi propriam, seu reservatam suae jurisdictioni pro transgressoribus legum suorum gubernatorum ; et tunc quamvis gubernator seu legislator inferior per suam legem directe non imponat talem poenam, nihilominus ex transgressione illius legis per necessariam consecutionem incurritur reatus illius poenae in virtute legis latae a superiori principe: ita ergo est in praesenti. Nam Deus voluit observari leges a suis ministris latas, etiam sub poena alterius vitae, quia transgressiones earum continent veram culpam , et in offensionem ipsius supremi legislatoris redundant.
14. Obligare et remittere non necessario connecti. — Ad sextum, de remissione culpae, respondetur in rigore falsum esse principium assumptum : nam illa duo obligare , scilicet, et remittere non sunt per se ac necessario connexa : nam homo potest se voto obligare, et non potest obligationem sibi auferre : maxime autem hoc verum est, quando obligatio non directe ponitur, sed consequitur aliunde: nam tunc non inducitur principaliter ex potestate solius proximi legislatoris, sed maxime virtute Dei. Nihilominus tamen in propriis legibus et legislatoribus potest aliquem verum sensum habere illa propositio : Qui potuit obligationem legis ponere, potest el auferre, quia pendet ejus voluntate , et ita sicut legislator humanus potest ponere obligationem in conscientia, ita etiam potest illam auferre, dispensando vel abrogando leges, ut postea dicetur. Hoc autem procedit ante transgressionem legis; nam postquam trangressio legis facta est, non oportet ut legislator humanus possit remittere culpam illa transgressione commissam, quatenus contra Deum est, quia, ut sic, est alterius ordinis, et maxime repugnat legi eeternae. Poterit autem idem legislator remittere illam transgressionem, quatenus in suam offensionem et injuriam cedit, et consequenter etiam potest remittere reatum poenae per suam legem directe impositae , quia haec omnia permanent in eodem ordine, et pertinent ad proprium jus ipsius proximi legislatoris.
15. Vis obligandi legis lumane precipue fundatur in lege eterna. — Ad septimum, de definitione peccati, solutio patet ex dictis. Nam quia vis obligandi legis humanae principaliter nititur in lege aeterna, ideo qui illam transgreditur, virtute violat legem aeternam et divinam, et hoc modo convenit etiam illi transgressioni definitio peccati. Eademque est responsio ad ultimum: unum enim ex divinis praeceptis est obedire superioribus et principibus humanis, et ideo qui non servat leges humanas, neque omnia Dei mandata servat, ac subinde damnationem sibi acquirit, ut dixit Paulus, quia re vera non implet conditionem a Christo positam : S'i vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quamvis possint optime verba universe intelligi de omnibus legitimis mandats, tam divinis quam humanis.
On this page