Caput 22
Caput 22
Utrum omnis lex humana seu civilis obliget in conscientia, aut possit esse vera lex sine tali obligatione
CAPUT XXII. UTRUM OMNIS LEX HUMANA SEU CIVILIS OBLIGET IN CONSCIENTIA, AUT POSSIT ESSE VERA LEX SINE TALI OBLIGATIONE.
1. Diximus posse humanam legem in conscientia obligare; nunc autem inquirimus an sit hoc intrinsecum tali legi. Supponimus autem sermonem esse de vera et valida lege, quia, ut lex obliget, oportet ut sit vera lex; quia quae non est vera lex neque obligare po- test per modum legis: ut autem aliqua sit vera lex. oportet ut habeat conditiones essentiales legis 1. l. positas, et praesertim ut justa et rationabilis sit, quia lex injusta non est lex, et consequenter neque obligare potest in conscientia, juxta dicta in eodem lib. 1. Necessarium etiam est ut lata sit ex voluntate praecipiendi, et cum intentione obligandi, quia praeceptum est de ratione legis, et verba sine intentione non operantur; et ita etiam lex lata sine intentione non est vera lex, sed ficta, vel apparens, vel ad summum erit simplex ordinatio et directio, per modum consilii. Item oportet ut sit sufficienter proposita, et non abrogata, et caetera quae supra dicta sunt.
2. Ratio dubitandi, quia obligatio sequitur intrinsece naturam legis et voti. — Hinc ergo nascitur ratio dubitandi: nam videtur repugnare ferri ab homine veram legem, et non obligare in conscientia. Probatur, quia si est vera lex, fertur cum intentione obligandi, et ex potestate; ergo vere obligat: quia ad obligandum sufticit potestas cum voluntate; ergo repugnat talem legem non obligare in conscientia. Probatur haec ultima consequentia, quia haec obligatio sequitur intrinsece et ex natura rei ex veritate legis, ita ut, licet sit in potestate legislatoris velle ferre aut non ferre legem, non tamen sit in ejus potestate velle legem ferre, et in conscientia non obliget. Sicut de voto et promissione alias diximus esse quidem liberum voventi velle aut nolle promittere, seu vovere, si tamen vult vovere, non esse in potestate ejus nolle obligari in conscientia, ita ergo est in praesenti. Et ratio a priori est, quia si superior vult legem ferre, vult praecipere ; ex praecepto autem sequitur obligatio in conscientia ex vi divini juris, Obedite praepositis vestris, atque adeo ex vi divinae voluntatis ut obediatur ministris suis praecipientibus; ergo non potest voluntas hominis talem obligationem impedire. Confirmatur primo, quia si lex est posita, illa est regula honestae operationis; ergo necessario obligat subditum ut juxta talem regulam operetur, nec ab illa deficiat, quia deficere a regula intrinsece malum est, et in moralibus actionibus talis malitia moralis est; ergo repugnat dari legem, et non ita obligare ut deficere ab illa sit turpe, et moralhter malum; hoc autem est obligare in conscientia; ergo. Confirmatur secundo, quia vera lex differt a consilio; non habet autem in quo differat, nisi in hoc quod necessitatem in conscientia imponit, quem non ponit consilium ; ergo hoc est de ratione legis.
3. In contrarium autem est primo, quia lex fundata in praesumptione est vera lex et justa, et cum intentione praecipiendi posita, et tamen non obligat in conscientia, ut communiter doctores sentire videntur in capite primo de Constit. Secundo, lex poenalis est vera lex, ut constat, et tamen potest non obligare in conscientia ; ergo non est de ratione legis ut obliget in conscientia. Minor patet, tum quia, ut sit lex, satis est ut aliquo modo cogat: tum etiam quia ita videbimus observari in multis regionibus, in quibus verae leges, seu siatuta feruntur, et in eis declaratur non obligare ad culpam, sed ad poenam. Tertio, licet obligatio aliqua sit de ratione legis, modus tamen obligationis pendet ex intentione praecipientis. Unde fit, ut licet materia legis gravis sit, possit legislator nolle obligare sub mortali ; ergo eadem ratione potest nolle obligare in conscientia, sed tantum sub alio modo necessitatis, seu coactionis.
4. Propter rationes priori loco positas, aliqui existimant non posse dari veram legem humanam, quin inducat obligationem in conscientia materiae proportionatam. Ita videntur sentire omnes auctores, qui negant posse dari legem obligantem ad poenam et non ad culpam, quod sentit Sylvest. verb. Inobedientia, in fine, et Soto, lib. 1 de Just., q. 6, art. 3. Idem sentit Joan. Eselius in expositione Decalogi, praecep. 4, cap. 36, qui consequenter videtur asserere regulas religionum non posse obligare ad poenam quin obligent ad culpam, quia poena dicit intrinsecam relationem ad culpam, nec potest esse justa, nisi sit proportionata culpae, ita ut juata mensuram delicti sit et plagarum modus, ut dicitur Ruth. 25, et consonat illud Apoc. 18: Quantum fuit in deliciis , tantum date ei tormentum. Unde est illud Aug., 1. 2 de Bapt., cap. 6: Quis dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum, c. Non afferamus, 24, q. 1;ac denique in cap. 2 de Const. dicitur: Rem, que culpa caret, in damnum vocari non convenit. Idemque sentiunt qui existimant non esse in potestate legislatoris hoc vel illo modo obligare, sed tantum praecipere aut non praecipere , nam ex praecepto naturaliter sequitur obligatio in conscientia proportionata materiae, quidquid velit legislator. Et additur conjectura quia alias daretur occasio hypocrisis, quia servarent homines regulam vel legem, quando videri possent ab aliis: non autem ubi occulte possent illam transgredi.
5. In hac quaestione esse aliquid de modo tantum loquendi.— In hoc vero puncto aliquid pertinere potest ad quaestionem de re, et aliquid ad modum loquendi. De re, quaestio est an ordinatio superioris, quocumque nomine appelletur, possit aliquo modo inducere vel obligare ad actum sub aliqua alia necessitate, non obligando in conscientia, ita ut transgressio illius ordinationis, per se et in rigore sumpta, non sit peccatum coram Deo. De modo autem loquendi erit controversia an talis ordinatio, si detur, vocanda sit lex necne. Quoad priorem ergo partem, negare non possumus quin possint fieri tales ordinationes vel statuta quae immediate non obligent in conscientia ad actus quos praecipiunt vel pn q. 186, art. 9, ad2 . Sequitur Angel. verb. 3 obedientia, n. 1; Henric., quodlib. 3, q. 1,2; Castro, lib. 1 de Lege poenali, cap. 5, 8 et 9. Et sumitur ex Clement. Eaivit de paradiso, vers. JVon tamen, de Verbor. significat. ; constat etiam ex usu multarum religionum a summis Pontificibus approbato, in quibus fundatores tradentes regulam diserte explicant se nolle obligare ad culpam mortalem vel venialem, sed solum ad poenam. Est autem certum illa statuta sancta esse et consentanea rationi, et transgressores eorum juste et rationabiliter puniri.
6. Quod autem illi transgressores, per seloquendo, non peccent, probatur, quia prudenter conformant dictamen suae conscientiae intentioni sui legislatoris : ille autem declaravit in illa transgressione non esse culpam ex vi illius legis ; ergo prudenter subditi formant judicium conscientiae, quod nullum ibi interveniat peccatum ; ergo re vera non peccant, quia quod est ex legitima conscientia peccatum non est. Dico autem per se, quia aliunde seepissime et fortasse frequentius poterit ibi misceri culpa, quia difficile est ex motivo honesto, et cum omnibus circumstantiis requisitis id operari quod est contra regulam. Sed hoc est accidentarium respectu regulae, cujus solam vim nos consideramus, et absolute loquendo, non repugnat actum fieri cum omnibus illis circumstantiis, etiamsi alias discordet a regula. Idem contingere potest sine dubio in multis legibus civilibus seu politicis, quae non absolute aliquid praecipiunt, sed quasi sub conditione statuunt, ut qui hoc fecerit solvat hanc vel illam poenam, de quibus latius infra disputando de lege poenali. Praeterea, non repugnat fieri votum mere poenale, quod absolute nou obliget in conscientia ad actum immediate promissum ; ergo idem facile intelligi poterit in ordinatione superiorum. Ratio denique est, quia haec obligatio pendet ex intentione mandantis ; ergo si ille intendit non obligare in conscientia, revera non obligat. Quod autem possit ita intendere, patet ex usu, et quia non involvit repugnantiam, dummodo non omnis obligatio etiam ad poenam excludatur. Quod patebit magis ex puncto sequenti, et ex responsionibus argumentorum.
7. Dubiun cum ratione dubitandi. — Jam ergo succedit alia quaestio, an talis ordinatio sit vera lex. Pars enim negativa videtur sumi ex D. Thoma citato loco ; dicit enim non omnia quae ponuntur in Jege poni per modum praecepti, sed aliqua esse per modum simplicis ordinationis, vel statuti, et ideo non omnia obligare in conscientia. Significat ergo, quidquid ponitur per modum praecepti obligare in conscientia, et e converso, quod non obligat in conscientia non esse praeceptum, et consequenter non esse legem, quia praeceptum est de essentia, seu de substantia legis, ut in superioribus visum est. In contrarium autem est, quia, si illa non est lex, erit tantum consilium, non enim potest intelligi medium aliquod inter haec duo, quia per quamdam contradictionem inter se distinguuntur ; non possunt autem illa statuta reputari tantum consilia, quia alias non magis astringeretur religiosus ad observantiam suarum regularum, quam aliorum consiliorum, quae in regula non continentur, nec magis esset dignus poena non servans regulam, quam non exequens alia consilia, quod est plane falsum; ergo.
8. Probatur conclusio exemplo voti poenalis conditionalis. — Dico igitur hujusmodi statuta et leges poenales, licet, quoad proximum actum de quo disponunt, non sint absolute praecepta, et consequenter etiam non sint propriae leges ; tamen respectu omnium quae includunt veram rationem legis habere. Primam partem probat ratio desumpta ex D. Thoma, et quia talis lex non est simplex, ut sic dicam, sed quasi hypothetica et conditionata ; unde sicut in propositione conditionali antecodens non affirmatur simpliciter, sed illatio: ita neque hic praecipitur simpliciter talis actus. Quod optime declarat exemplum de voto: nam qui vovet, si luserit dare eleemosynam, non promittit absolute non ludere, sed illam conditionalem. Et ex hoc exemplo declaratur, et probatur facile altera pars assertionis, quia respectu illius conjuncti illa est vere promissio, quae licet non obliget absolute ad priorem partem, obligat ad secundam; ita ergo est in prasenti: nam, licet haec lex de qua agimus non obliget ad hoc faciendum, vel omittendum absolute, obligat tamen vel ad hoc, vel ad sustinendam poenam, aut alium effectum legis. si in priori parte lex non servetur.
9. Ultimo hinc concluditur resolutio quaestionis. Dico enim omnem veram legem humanam necessario resolvi in aliquam conscientiae obligationem. Probatur, quia necesse est ut lex vel absolute obliget ad actum, vel saltem sub aliqua poena. Priori modo late obligat in conscientia ad talem actum, ut ostensum est. Si autem feratur posteriori modo, ita ut sit lex pure poenalis, obligabit vel ad solvendam poenam, supposita transgressione, si cum eo rigore posita sit, sicut obligat votum poenale, vel ad sustinendam poenam, ut recte explicuit D. Antonin. 3 parte, tit. 16, capite ultimo, in fine, et tandem consentit Joannes Eselius supra ; et patet, quia nisi teneatur in conscientia sustinere poenam qui tale statutum transgressus est, non poterit superior habere jus ad puniendum illum, vel posset dari bellum justum ex utraque parte. Atque hoc modo facile explicantur leges omnes quae dicuntur pure poenales. Idem vero dicendum est cum proportione de legibus irritatoriis, vel quae dant formam substantialem contractibus , etiamsi supponatur non obligare immediate in conscientia ad talem formam vel modum, quod quidem in eis rarius et difficilius est, quia efficere actum sine his conditionibus quae necessariae sunt ad finem et valorem ejus, contra prudentiam, et consequenter contra honestatem esse videtur: casu illo tamen admisso (de quo infra), semper lex illa resolvetur in aliquem effectum, ad quem obliget in conscientia. Nam qui fecit contractum jure humano irritum, ipso facto, conscientia tenetur, vel rem apud se non retinere, vel alium non obligare, vel denique non uti illo contractu ad alios effectus quos haberet si irritus non fuisset. Idem censeo dicendum de aliis legibus, quae ex intentione legislatoris dicuntur obligare in foro exteriori, et non in interiori : illae enim si referantur ad ipsos judices, illos obligant in conscientia, ut secundum tales leges in foro exteriori judicent , et consequenter obligare possunt subditos, ut in eodem foro pareant iisdem legibus et non resistant, et hoc modo semper lex obligat in conscientia, si sit propria lex praeceptiva, seu ordinativa. Quod ideo addo, quia si sit tantum lex permissiva, talis lex, respectu illius personae ad quam spectat permis- sio, non est proprie lex, ut in superioribus vidimus, et ideo mirum non est quod secundum eam rationem, et respectu ejusdem, non inducat obligationem in conscientia ; inducet autem illam respectu aliorum quibus imperat, ut talem actum non puniant vel impediant, juxta supra dicta de effectu talis legis. Et idem cum proportione dicendum est de lege concedente privatum privilegium, quia respectu ejus in cujus favorem fit, non habet rationem legis, et ideo illum non obligat in conscientia, sed obligat alios, ut contra illius privilegium non agant. Atque ita in universum omnis vera lex humana aliquam obligationem in conscientia inducit.
10. Satisfit argumentis oppositis.— Ex his ergo facile patet responsio ad primam rationem dubitandi priori loco positam. Potest enim vera lex ferri sine intentione obligandi absolute in conscientia ad actum, vel omissionem immediate ordinatam per legem : quamvis non possit ferri lex sine intentione ita obligandi, ut saltem resolvi possit in obligationem conscientiae, saltem quoad poenam aliquam, vel coactionem substituendam, vel aliquid simile. Atque in hoc sensu dixerunt multi auctores legem non obligare in conscientia, quando legislator sufficienter declarat, hanc esse intentionem suam, ut tractat late Castro supra, et admittunt Sylvest. verb. Lex, q. 9, casu 1 ; Soto, supra dicta q. 6, a. 4; et Navar. cas. 23, n. A48 et 49 ; Covar. in reg. Peccatum, p.2, S5; Dried., l. 1, de Libert. Christ., c. 3. Quia actus agentium non operantur ultra intentionem eorum, maxime quando non operantur naturaliter, sed voluntarie. Hi autem doctores supponunt posse legislatorem habere voluntatem ferendi legem sine intentione obligandi in conscientia. Quod est verum quoad absolutam obligationem proximi actus ; non vero quoad obligationem quasi disjunctam vel conditionatam faciendi, vel patiendi illud, si hoc non fecerit : et hoc probat ratio dubitandi, et exemplum de voto, et non aliud: unde etiam recte concluditur non posse intelligi veram legem sine obligatione, vel ad culpam, vel saltem quoad poenam respectu actus immediate intenti. Quomodo autem interdum possit lex poenam injungere, licet non supponat in transgressione veram culpam, quod referendo contrariam sententiam tetigimus, tractabimus late agentes de lege poenal; nunc satis sit dicere, ad humanam poenam, vel quasi poenam, seu coactionem aliquam interdum sufficere causam justam, licet culpa non sit. Propter quod cum tali limitatione dicitur in cap. 23 de Regulis juris in 6: Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. Haec autem causa, licet interdum non sit culpa apud Deum, tamen apud humanam communitatem, quatenus pars discordat a toto, saltem in exteriori seu civili observantia, dici potest quaedam culpa civilis, seu humana, ac proinde sufficiens ad levem poenam humanam infligendam.
11. Atque eodem modo respondendum est ad primam confirmationem ibi positam, quod lex est regula operationis: talis enim est regula, qualis est lex, et ideo si sit lex absolute praecipiens actum, erit simpliciter regula, et de illa procedent omnia quae ibi dicuntur; nam re vera obligabit in conscientia : si vero fit tantum lex cum limitatione praecipiens sub tali conditione ad tale onus et non majus, disunguendum est inter simplicem actum, quem primo lex intendit, et inter totam legis seu regulae obligationem. Nam respectu solius actus non est illa lex absoluta regula honestatis, nec solus defectus a tali regula in tali actu est malus moraliter, sed est de se onerosus, quatenus reddit obnoxium tali oneri, seu poenae: respectu vero totius materiae talis legis, censeri potest regula honestatis, quia ita obligat ad totum disjunctum, ut non possit in utraque parte committi contra talem legem, quin turpiter et contra bonos mores peccetur ; puta, si non solum lex in priori actu non impleatur, sed etiam nolit quis parere poenae, et illi resistat.
12. Et per hoc etiam patet, quomodo talis lex differat a consilio: nam consilium per se nullam coactionem habet nec obligationem, etiamsi non servetur, ut constat. Aliter vero Angelus verb. Inobedientia distinguit duplex consilium: unum vocat perfectionis, ut est consilium paupertatis, etc.: Vade, et vende omnia que habes, etc., et aliud reverentiae, quale esse dicit, quando subditus deberet facere, et nihilominus superior solum consulit quod posset praecipere. Quam distinctionem habet etiam Glossa ult. in cap. Ad aures, de JEtat. et qualit.; et Panormit. in cap. 1 de Constit.. n. 4; et citatur etiam Archid. in cap. Testamentum, d. 6. Ait ergo Angel. in omissione consilii perfectionis nullam esse culpam, juxta cap. Quisquis, 14, q. 1; consilium autem reverentiae non praetermitti sine aliqua culpa, saltem veniali. Haec tamen distinctio nobis necessaria non est, quia non de voce, sed de re tractamus; consilium autem reverentiae, si recte explicetur, revera non est consilium, prout a praecepto distinguitur, sed est declaratio quaedam, et judicium de re alias necessaria ex praecepto, quod consilium dari potest ab eo qui jurisdictionem non habet, quando vero datur a superiore, dicitur consilium reverentiae, ut bene exposuit Panormit.; et tunc non servando tale consilium, peccabitur quidem, non tamen ratione consilii nec contra superiorem qui illud dedit, sed ratione materiae, quae aliunde supponitur necessaria, unde pro qualitate illius poterit ibi intervenire, sicut veniale peccatum, ita et mortale: est ergo tale consilium quoad modum (ut sic dicam), non quoad rem seu materiam. Nos autem hic loquimur de consilio quoad rem, seu ex parte materiae, de quo in universum verum est nullam coactionem inducere nec obligationem, ideoque nullam esse culpam illud non sequi aut exequi, et in hoc partim convenire cum regula, seu lege non obligante ad sui observationem sub reatu alicujus culpae : partim vero differre, quia talis constitutio addit aliquam coactionem poenae, et obligationis exequendi vel patienter sustinendi illam.
13. Superest respondendum ad argumenta posteriori loco in contrarium objecta. Verumtamen secundum illorum, quod erat de lege ponnali, ex dictis solutum est, et plura dicemus in particulari disputando de illa lege. Primum autem et teriium postulant prolixiora dubia, quae in sequentibus capitibus commodius tractabuntur.
On this page