Caput 24
Caput 24
Utrum lex civilis obliget vel obligare possit sub reatu mortalis culpae
1. Praeceptum (ut notat Cajet. 2. 2, q. 104, artic. 2, et in sum. verb. Praeceptum) interdum generaliter sumitur pro imperio imponente necessitatem obediendi, ita ut peccetur si non impleatur, juxta illud Hieronym. lib. 1 contra Jovin. : Quod praecipitur, imperatur , quod imperatur necesse est fieri, cap. ult. 14, q. 1; aliquando vero accipitur antonomastice pro imperio imponente necessitatem mortaliter peccandi si non pareatur, et utroque modo praeceptum includit obligationem in conscientia, et ita utraque ratio praecepti sufficit ad veram rationem legis, et aliqua earum necessaria est juxta supra dicta. Hinc ergo oritur quaestio an lex civilis solum includat rationem praecepti large sumpti, vel etiam possit ex suo genere magis obligare, et necessitatem imponere vel parendi, vel mortaliter peccandi. In quo puncto clarius videntur loqui Gerson et Almain. supra citati cap. 20, negantes magistratul civili hanc potestatem. Idemque a fortori tenent qui de legibus ecclesiasticis hoc docent, quos libro sequenti, cap. 18 commemorabimus. Aliqui etiam canonistae docuerunt non esse peccatum mortale, non parere legibus civilibus secluso contemptu : Imol. in repet. cap. Cum contingat, de Jurjur., col. 17, cujus doctrinam in hac parte valde commendat Felin. in c. 1 de Sponsal. n. 19; unde videntur supponere ex vi talium legum non sequi per se talem obligationem. Hi vero auctores nullam novam rationem vel probationem afferunt , qua ostendant excedere efficaciam potestatis ac legis civilis, attingere hunc gradum praecepti, seu obligationis, et omnes quae afferri possunt reducuntur ad eas quae in c. 20 positae sunt. Quibus omissis,
2. Legem civilem ex genere suo obligare posse sub culpa mortali, licet hoc non semper in individuo contingat. — Dico primo : lex civilis ex genere suo obligare potest sub reatu mortalis culpae. Dico autem ex genere suo, quia certum est in individuo, seu in singulis legibus non seinper esse tam gravem obligationem, ut transgressio legis civilis reatum aeternae poenae inducat. Quia nec lex divina et naturalis in omni materia et actione cum tanto rigore obligant, ut ex 1. 2, q. 88 et 89 nunc suppono. Dicitur ergo lex civilis ex suo genere obligare sub mortali, quia, si ex parte materiae sit capacitas, et voluntas legislatoris interveniat, ex parte legis non deest efficacia seu potestas ad obligandum. Ita docet aperte D. Thom. 2. 2, q. 104, art. 6, juncto art. 1, q. 105, et q. 147, art. 3; Soto, lib. 1 de justit., q. 6, art. 4; Castro, lib. 1 de Leg. poen., cap. 4 et 5; Dried., lib. 2 de Libert. Christian., cap. 1; Medin., c. de Poenitent., tract.4 de Jejun., cap.7; Adrian. quodlib. 6, art. 2; Major 4, dist. 15, q. 4, prasertim ad 2; Navar. in sum., cap. 23, n. 55; Covar. in reg. peccatum, p. 2, 55, n.2et3, ubi plures alios refert. Et probari potest ex August. epist. 50, non longe a principio, dicente : Quicumque legibus imperatorum, que pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande supplicium; utique apud Deum, ut ex contextu constat. Ostendi etiam potest assertio omnibus testimoniis et rationibus adductis in cap. 20; nam obligatio in conscientia simpliciter dicta extenditur ex genere suo ad obligationem sub mortali. Unde ratio propria est, quia lex humana ex se obligat in conscientia : ergo ex se etiam inducit obligationem materiae proportionatam, si circa illam absolute feratur : ergo ex se inducere valet obligationem sub mortali. Confirmatur, quia ratio naturalis dictat talibus legibus esse obediendum, sicut dictat esse obediendum parentibus, et sicut dictat promissionem Deo factam esse servandam : ergo sicut non servase vota vel non obedire parentibus ex suo genere est peccatum mortale, ita etiam non servare leges civiles, seu (quod perinde est) non obedire principi seculari, ex suo genere est peccatum mortale : ergo leges civiles ex genere suo possunt obligare ad mortale.
3. Corollarium. --Praedictam potestatem praecipiendi cum tanto rigore, consequi adillam potestatem : non autem esse ex speciali Dei aut Christi concessione.—Adtque hinc infertur potestatem hanc sic praecipiendi cum tam rigorosa obligatione non convenire principibus secularibus ex speciali Dei aut Christi concessione, sed ex natura rei consequi ad illam potestatem quam habent a Deo ad gubernandam rempublicam in suo ordine. Probatur primo a simili de potestate quam pater habet ad imperandum filio, imponendo ei gravem obligationem, quando materia illam postulat : illa enim potestas non est ex speciali concessione, sed sequitur jure naturae ex vi dominii paterni et illius naturalis principii: Obediendum est parentibus juste praecipientibus. Idemque est cum proportione de obedientia quam servus debet domino : ergo en est de obedientia debita legibus principum: Secundo, quia potestas principis ad constituenlum actum ut necessarium ad honestatem illius virtutis in cujus materia versatur, vel ad praescribendum medium in tali materia virtutis, non est ex speciali concessione distincta a potestate regendi rempublicam, sed est inclusa in illa ex ipsa rei natura : sed ex hac potestate, et actn ejus sequitur intrinsece, et ex natura rei, ut sit peccatum mortale transgredi talem legem : ergo etiam potestas sic praecipiendi est inclusa ex natura rei in tali potestate, et non est addita per specialem concessionem. Minor declaratur (caetera enim clara sunt) in materia justitiae, quando lex taxat pretium rei: nam eo ipso illud est medium justitiae, et transgressio est injustitia, quae ex genere suo peccatum mortale est, et consequenter etiam violatio talis legis est ex suo genere peccatum mortale, et idem est cum proportione in reliquis. Tertio probatur,quia haec concessio non est specialiter data a Christo, alias esset propria legis novae, quod est frivolum etsine fundamento, et aperte repugnat Paulo Rom. 13 dicenti "omnis anima", etc., et tradit generalem doctrinam communem etiam ethnicis, ut in superioribus visum est, et constat aperte ex simili loco Petri, 1 Canon., cap. 1, et Sapient. 6, "Audite reges", etc., quoniam data est a Domino potestas vobis. Quod vero illa potestas, quae communis est ethnicis, non sit ex speciali concessione addita naturae, in superioribus ostensum est, et per se est evidens, tum quia in Scriptura nulla sit mentio talis concessionis, sed illi potestati naturali tribuitur tanta vis imperandi, ut qui ei resistunt sibi damnationem acquirant, Roman. 13; tum etiamquia talis potestas inventa est in legitimis regibus infidelibus, nullam revelationem vel supernaturalem notitiam habentibus: est ergo intrinseca potestati naturali, et divina dicitur per modum doni connaturalis, non per modum specialis concessionis.
4. Contra hanc autem veritatem videtur sensisse Medina tract. de Jejunio, cap. 7, sentit enim seculares principes habere hanc potestatem ex speciali Dei concessione: ratione cujus dicit eos uti auctoritate Dei, quando imperant sub reatu poenae aeternae. Et in hoc eequiparat principes seculares praelatis Ecclesiae, qui potestatem suam habent ex speciali concessione Christi. Nititurque in illo fundamento Gersonis, quod nemo potest sub reatu poenae eeternae imperare, nisi qui illam poenam potest infligere, et ideo solus Deus id potest, vel qui ab illo habet talem potestatem specialiter commissam. Almain. vero d. cap. 12 Moral., licet in principali assertione dissentiat a Medina, tamen in hoc fundamento convenire videtur. Putat enim ad praecipiendum sub reatu poenae eternae necessariam esse auctoritatem specialiter a Deo concessam, et quia putat hanc esse datam Christi Vicario, non autem principi temporali, ideo negat leges civiles obligare sub mortali, licet de ecclesiasticis id concedat.
5. Sed profecto idem est cum proportione de utroque superiori seculari et ecclesiastico in hac parte sentiendum. Nam licet in hoc differant, quod potestas gubernandi aliter data est Vicario Christi, quam imperatori, illi enim data est per specialem concessionem supernaturalem, huic per electionem hominum, vel alium modum dimanantem a Deo, ut auctore naturae ex vi naturalis luminis rationis; nihilominus in hoc conveniunt, quod neutri data est peculiaris potestas imperandi in sua materia et foro sub reatu poenae aeternae per specialem concessionem, sed solum quatenus ex natura rei includitur in potestate gubernandi unicuique concessa. Nam Petrus non habuit hanc potestatem (ut infra videbimus) nisi ex vi illius concessionis Pasce oves meas, et aliam specialiorem fingere vanum est et sine fundamento. Idem ergo cum proportione est de rege, seu imperatore, quia in latitudine suae materiae potestas ejus includit hanc vim et efficaciam imperandi, ut declaratum est.
6. Neque fortasse Medina aliud sensit: nunquam enim dixit hanc esse specialem concessionem, sed solum voluit explicare non potuisse quamcumque ex his potestatibus extendi ad obligandum sub reatu poenae aeternae, nisi esset utraque aliquo modo divina, et per eam operaretur homo, ac praeciperet ut minister Dei. Quod est verissimum, tum quia id satis indicavit Paulus loco citato, tum etiam quia alias transgressio talis legis non redundaret in Dei offensionem, et consequenter non mereretur aeternam poenam. Almain. autem immerito constituit in hoc differentiam inter potestatem laicam et ecclesiasticam : nam, licet in multis aliis differant, in hoc servant proportionem, non aequalitatis, sed cujusdam proportionalitatis, ut satis explicatum est.
7. Secundum corollarium. — Secundo, ex dictis infertur non solum posse peccari mortaliter contra legem civilem, quando ex contemptu formali non servatur ; sed etiam quoties cum sufficienti cognitione ac deliberatione violatur, sive id fiat ex negligentia, sive ex quocumque alio pravo affectu. Hoc advertimus contra aliquos qui etiam de ecclesiasticis legibus dixerunt, non peccari contra eas mortaliter, nisi formaliter contemnantur, qui a fortiori idem essent dicturi de legibus civilibus. Sed contra illos ex professo tractabimus libro seq. Nunc probatur illatio, quia sine contemptu formali datur plena et consummata transgressio legis ; ergo, si lex de se obligat sub reatu eeternae poenae, in transgressione ejus committitur peccatum mortale, etiamsi non fiat ex contemptu formali. Loquor autem semper de formali contemptu : nam virtualis, seu potius materialis, in omni transgressione legis includitur : formalis autem necessarius non est, ut patet inductione : nam ad peccandum contra justitiam, vendendo rem carius quam lege taxatum sit, non est necessarius formalis contemptus legis, sed satis est id facere voluntarie ex affectu pecuniae, vel alio simili. Item, ut judex peccet graviter transgrediendo juris ordinem in judicio, non est necesse ut ex contemptu id faciat, ut constat. Et idem est in similibus, quae satis constant ex communi usu et sensu fidelium. [Imo hinc obiter infero posse peccari mortahter contra legem humanam per unum actum, vel omissionem, omnibus illis modis quibus potest peccari contra legem naturalem vel divinam, scilicet, vel per malitiam, seu ex certa scientia et pravo usu libertatis, vel ex passione, quae sufficientem deliberationem non excludat, vel per ignorantiam crassam et supinam, seu ex notabili negligentia profectam. Patet, quia omnibus his modis potest esse actus sufficienter voluntarius, et nihil aliud requiritur, supposita obligatione legis, et quod ad hoc eadem est ratio de humana quae de naturali vel divina lege. Quapropter sano modo intelligendum est quod Cajetanus verb. Preceptun in fine ait, in his quae sunt positivi juris, si absque contemptu peccetur ex pura ignorantia, vel apparenti excusatione, cum animo non consentiendi contra praeceptum obligans ad mortale, non peccari mortaliter. Hoc enim intelligendum est de ignorantia invincibili et non crassa, et de probabili existimatione excusationis. Unde idem dici posset de rebus juris divini positivi, licet in humano plures admitti possint similes excusationes. Atque ita explicuit illam doctrinam Sylvest. verbo Znobedientia. ubi D. Thomam et alios refert.
On this page