Text List

Caput 25

Caput 25

Utrum lex humana, ut obliget sub mortali culpa, gravem materiam requirat, et quae illa sit

CAPUT XXV. UTRUM LEX HUMANA, UT OBLIGET SUB MORTALI CULPA, GRAVEM MATERIAM REQUIRAT, ET QUAE ILLA SIT.

1. Quoniam dictum est legem posse de se obligare sub mortali, licet non semper ita obliget, et ideo necessarium est declarare quando obligatio legis pertingat usque ad illum gradum in quo tamrigorose obliget. Quantum autem ex communi doctrina doctorum in hac materia colligi potest, tria capita designari solent ad hanc gravitatem obligationis in lege discernendam : nimirum qualitas, seu quantitas aut gravitas materiae in qua lex praecipit ; verba quibus lex profertur, sub quibus poenam in lege additam comprehendimus ; et intentio praecipientis, de quibus sigillatim dicendum est.

2. Circa primum, certum est gravitatem materiae praecepti esse necessariam ad gravem legis obligationem, ita ut non sit in potestate legislatoris humani obligare sub mortali in materia levi, etiamsi maxime id velit et intendat. Ita docuit Driedo 1l. 3 de Libert. Christ., cap. 3, ad 5, et hac ratione dixit idem auctor l. 2, cap. 1, in discursu secundae propositionis: Temerarie mandantium intentiones pro quibuslibet rebus parvi ponderis non obligant subditos, ut teneantur obedire sub pena criminis illius, quod ipsi volunt subditos incurrere. Idem tenet Castro d. lib. 1, de Leg. poen., cap. 5, docum. 4; inclinat Cord. in sum. q. 118, p. 1, quatenus ait non esse in potestate superioris obligare sub mortali aut veniali, sed hoc pendere ex quantitate materiae. Et probatur primo, quia primum fundamentum hujus obligationis est materiae capacitas, nec potest legislator facere ut actus excedat potentiam, id est, obligatio capacitatem materiae. Secundo, quia esset injustum, imo stultum praeceptum quoad illam partem. Quid enim magis inordinatum quam propterrem levem obligaread poenamaeternam aut (quod perinde est) in re levi constituere salutis viam, seu medium ad illam?Tertio,quia lex naturalis et divina non obligant sub mortali in materia levi: ergo multo minus potest id facere lex humana. Quarto, quia talis lex non esset in aedificationem, sed in destructionem, et scandalum, et occasionem ruinae, et onus imponeret grave et importabile : non ergo potest talem imponere obligationem. Quinto, quia alias possent principes aut Praelati pro suo arbitratu imponere graves obligationes circa res minimas, quod est absurdum et contra Christi reprehensionem, Alligant onera gravia, et importalilia, Mat. 23. Sexto, quia, si lex civilis poonam mortis imponeret pro levi crimine, injusta esset, et nulla quoad illam partem; ergo multo magis erit injusta lex humana quae imponeret reatum poenae aeternae apud Deum in materia levi, secundum rectam eestimationem apud eumdem Deum. Unde me- rito dixit Augustinus d. lib. 2 de Bapt. cap. 6. iniquas esse stateras eorum qui pro arbitrio suo dicunt, hoc grave, hoc leve est. Ex quibus rationibus constat, hoc esse verum, sive materia levis sit totalis materia legis, sive partialis: nam est eadem proportio et ratio. Sicut alias diximus votum de re levi non obligare sub mortali, sive materia sit totalis, sive partialis. Et in lege naturali idem reperitur: nam lex non mentiendi per se obligat tantum veniali culpa, et eedem modo obligat lex non furandi in materia levi, licet in priori lege materia levis et totalis sit: in posteriori autem partialis. Solumque est differentia, quod in priori lege obligatio est per se et ex genere levis; in posteriori autem solum ex accidenti, et in tali individuo. Idem ergo cum proportione in lege humana observandum est.

3. Contra hanc vero sententiam referri possunt varii auctores, qui frequenter dicunt ex intentione legislatoris pendere quid praeceptum obliget sub mortali, et si illa sciatur, sufficere, quia ex illa pendet legis vis. Ita sentiunt Angel. verb. Ler, n. 3; Sylv. verb. Preceptum, q. 9; Armil. verb. Ler, n. 4; et Cajet. verb. Preecepti transgressio, qui addit inveniri quaedam praecepta humana obligantia sub mortali. Idem sentit Cord. d. q. 189, p. 2, rat. 1, 2et 3, et confirmat, tum quia in religionibus ponuntur praecepta obedientiae, et sub esxcommunicatione, de rebus minimis, quae vere obligant quia potestas superioris timenda est, tum exemplo Dei, qui leve praeceptum Adae imposuit sub obligatione aeterni reatus. Citari denique solet Angel. in Moralib., cap. 9 et 10, in princ., ex quo solum video posse induci quod in d. cap. 10, in princ. conclus. 5 dicit, superiores posse prohibere dilectiones remissas ejusdem objecti sub majori obligatione, quam intensas.

4. Resolutio auctoris. — Materia quae nude spectata levis apparet, prout im aliqua occasione, el in ordine ad talem fiuem precipitur, posse saepe esse gravem.—sSed nihilominus assertio posita verissima est et communis, sufficienterque demonstrata. Et fortasse dicti auctores contrarium non senserunt : nam Summistae, cum dicunt intentionem sufflicere, intelligendi sunt de intentione rationabih et justa : nam illa erit commensurata materiae, et ideo si fuerit de obligatione sub mortali, supponet materiam capacem talis obligationis. Et ita videtur intellexisse Covar. in reg. Peccatun, 2 p.,$8 5, n.2, in fine, et incap. Quamvis pactum, 2 p. 352, n.7. Sic etiam intelligunt communiter doctores dictum illud legis 1, ff. de Const. princ.: Quod principi placuit, legis habet vigorem, utique de placito rationabili et justo. Addo etiam voluntatem legislatoris declaratam graviter obligandi secum afferre praesumptionem, et quasi declarationem quod materia sit capax talis obligationis, et ideo moraliter ac regulariter timendam esse, ut dixit Corduba. Denique addo, saepe materiam, quae nude spectata levis apparet, prout in tali occasione et in ordine ad talem finem praecipitur, esse gravem, ut mox explicabimus, et dixi late in tom. 5 de Censur., disp. 4, sect. 6, n. 1; et quia sape potest latere superioris motivum, pro illo praesumitur. Nihilominus tamen, si veritas obstaret praesumptioni, et clare constaret materiam non esse gravem, nec dignam tali obligatione, tunc non induceretur obligatio. Neque amplius probat exemplum religionum ; nam doctrina data in eis etiam locum habet de necessitate materiae gravis, quamvis in illis, propter altiorem finem perfectionis , frequentius possit accidere ut res in specie levis, in tali statu, et in ordine ad finem ei consentaneum, gravis merito censeatur.

5. Quare inobedientia Adae fuit gravis. — Ad exemplum autem de praecepto Adae imposito, respondet Corduba supra, illud praeceptum obligasse sub mortali, ratione status, etiamsi materia esset levis. Rationem autem status in hoc ponit, quod in illo non poterat peccari venialiter prius quam mortaliter. Sed haec ratio probabilis non est. Alia etiam praecepta naturalia de rebus levibus obligarent sub mortali in illo statu, et ita verbum otiosum, et mendacium officiosum aut jocosum essent ibi peccata mortalia , quod incredibile est, quia illa peccata sunt venialia, etiamsi plena libertate et absque passione, vel ignorantia fiant; cur ergo in illo statu essent mortalia ? Vel quam circumstantiam adeo gravem adderet ille status ? Quamvis enim ex contemptu possint illa peccata fieri mortalia, tamen etiam in illo statu possent fieri sine contemptu, si tamen fieri possent. Quid enim ibi erat quod ad contemptum cogeret ? Quocirca, supponendo primum peccatum in illo statu non potuisse esse veniale, ratio non est reddenda ex eo quod omne peccatum in omni materia, quantumvis minima, ibi esset mortale ; sed ex divina providentia, quae custodiret hominem in levibus quamdiu graviter non caderet, ne vel felicem illum statum propter peccatum veniale amitteret, vel in eo deordinationem aliquam vel poenam sustineret. Aliter vero responderi potest, licet legislator humanus non possit obligare sub mortali in materia levi, Deum ipsum posse. Verumtamen, cum divinum praeceptum non possit non esse justum, fieri non potest quin sit materiae proportionatum, ita ut, si sub mortali obligat, cadat in materiam capacem talis obligationis, ac subinde gravem saltem formaliter, et ut ordinatur ad finem a Deo intentum. Alias peccatum mortale et veniale differrent tantum ex voluntate divina et non ex natura rei, quod falsum est. Dico ergo praeceptum Adae impositum fuisse de re gravi, quia illa abstinentia a cibo vetito imposita fuit in recognitionem obedientiae Deo debitae, et quasi in tributum humanae subjectionis ad Deum, et ad reprimendam hominis elationem, quodammodo subjiciendo illum inferiori creaturae in obsequium Dei, sub quibus rationibus praeceptum illud gravissimum erat.

6. Praeceptum positum sub mortali in materia levi, obligare sub veniali. — Sed quaeres an praeceptum sub mortali impositum in re levi, obliget saltem sub veniali. Videtur enim nihil omnino obligare, quia est injustum. Nihilominus verius videtur obligare quantum materia est capax, ac subinde sub veniali. Duo enim sunt in illo praecepto distinguenda, unum est talem rem praecipi, aliud est praecipi sub tali obligatione, vel poena : primum (ut supponimus) non est injustum, quia ponimus materiam praecepti simpliciter honestam esse, et in suo gradu justam et capacem praecepti : secundum autem injustum est. At vero, non obstante injustitia et nullitate quoad secundum, potest praeceptum valere quoad primum, quod justum est ; tum quia illud est prius natura (ut sic dicam) et ex se separabile a secundo, tum etiam quia in his quae hujusmodi sunt utile per inutile non vitiatur. Neque intentio praecipientis intelligitur esse conditionata, ita ut nollit praecipere quod potest, si non potest obligare quantum appetit, sed potius absolute intendit praecipere ; et volendo obligare plus quam potest, consequenter etiam vult obligare quantum potest. Et ita censeo tale preceptum esse validum quoad obligationem commensuratam, et proportionatam materiae ejus, quia quoad illam non deest intentio praecipientis, et nihil aliud est quod ibi desideretur.

7. Gravitatem materie sufficientem ad gravem obligationem colligendam esse prudenti arbitrio, tam in lege civili, quam ecclesiastica.— Secundo , dicendum est gravitatem materiae sufficientem ad gravem legis obligationem prudenti arbitrio judicandam esse, nec posse certiorem regulam tradi. Haec assertio in materia de peccatis tractanda est : nam est propria illius loci, eademque regula pro lege naturali et divina solet assignari, ut in materia etiam de Voto et Juramento dictum est, et dici solet in materia de Furto, et similibus. Quia revera non potest alia specialior cogitari, quae vel rem declaret , vel certa sit; eadem autem ratio est de materia legis positivae, sive civilis, sive etiam ecclesiasticae : nam quoad hoc eamdem rationem participant, ut constat, et aperte supponunt Cajet. et Sylvest. locis citatis, et alii statim citandi. Ad ferendum autem hoc prudentiale judicium duo praecipue in lege consideranda sunt, unum est finis legis praesertim proximus , ratione cujus materia praecepta censetur constitui per legem in hac vel illa specie virtutis; aliud aequalitas, seu proportio medii praecepti in ordine ad talem tinem, et ex his duobus prudenti arbitrio spectatis colligenda est materiae gravitas.

8. Opus esse ut finis legis pertineat ad virtutem aliquam ex gravioribus , et investigatur quenam sint ille. — Itaque imprimis necessarium est ut finis legis pertineat ad virtutem aliquam ex gravioribus. Multique indicant hujusmodi virtutes tantum esse illas quae respiciunt Dei amorem et cultum, vel etiam illas ex quibus pendet, moraliter loquendo , amicitia inter proximos, vel pax, et commune bonum reipublicae , ut sunt religio, justitia et charitas. Ita sentit Anton. 2 p., tit. 4, c.2, 8 3, ubi solam illam materiam praecepti censet esse gravem, quae est necessaria ad charitatem, vel justitiam, vel divinam reverentiam. Idem sequitur Sylvest. verb. Praceptum , q. 3. Parumque differt regula Cajet. , tom. 1 Opusc., tract. 25, q. 1, dicentis tunc materiam esse gravem, quando pertinet ac necessaria est ad charitatem Dei, vel proximi.

9. Sed haec non satis rem explicant. Quia, si dicti auctores sentiant solas illas materias quarum honestas formaliter ac proxime pertinet ad has virtutes, esse graves, falsum docent ; alias tantum praecepta charitatis Dei, vel proximi, vel religionis et justitiae, vel ad summum tantum ea quae formaliter dirigunt ad Deum, vel proximum, haberent materiam gravem, et possent obligare ad mortale. Consequens est falsum, quia etiam virtutes quae non sunt ad alterum habent materiam gravem, ut est jejunium in materia temperantiae : nam, juxta communem sensum Ecclesiae, praeceptum jejunii sub mortali obligat, et gra- vem habet materiam. Idem contingit in materia castitatis et fortitudinis , ut constat. Si vero illi auctores intelligunt illam materiam esse gravem , quae saltem virtute repugnet charitati , sic vera est sententia, quia omne peccatum mortale est contra charitatem , saltem virtute, seu ultimate ; tamen non deservit ad declarandum quando materia praecepti est gravis: pam hoc est quod inquirimus, quando, scilicet, materia est talis ut ejus transgressio, repugnet saltem virtute charitati Dei.

10. Materiam legis posse esse gravem in omnilus virtutibus, prasertim principalibus et cardinalibus.—Eamdemque difficultatem habet quod Cajet. sentit in Sum. verb. Praeceptum, dum ait tunc praeceptum obligare sub mortali, quando actus contrarius praecepto tollit dispositionem animi virtuosam et necessariam ad saIutem, quia destruitur finis ad quem ordinantur omnes leges. Licet enim hoc verum sit, tamen rem non declarat : cum enim dispositio virtuosa necessaria ad salutem non sit nisi charitas , hoc est quod inquirimus, qualis, scilicet, materia legis sit necessaria ad hanc dispositionem conservandam, vel quando actus contrarius illam destruat. Dico ergo materiam legis positivae posse esse gravem in omnibus virtutibus, praesertim principalibus et cardinalibus ; juxta doctrinam D. Thomae et Cajet. 2. 2. quaest. 104, art. 2, ad 1; in unaquaque autem virtute illam esse gravem, cujus omissio vel violatio notabilem habet deformitatem seu turpitudinem in sua specie, et tunc illa turpitudo virtute repugnat charitati Dei : gradus autem seu gravitas talis turpitudinis prudenti arbitrio judicandus est , spectata communi aestimatione hominum et graviorum doctorum , virorumque prudentium sensu et opinione.

11. Ad judicandum quantum obliget lex circa medium, videndum si multum vel parum prodest fini a lege intento. — Secundo loco dicimus considerandam esse proportionem medii ad finem lege intentum ; oportet enim ut multum conferat ad illum : nam, si leviter illum impediat aut diminuat, quamvis finis in se gravis sit, laesio ejus per tale medium non potest gravis reputari, sicut finis justitiae in se gravis est, et necessarius reipublicae ; si tamen in re minima laedatur, nec multum perturbat rempublicam , nec amicitiam inter homines moraliter dissolvit, et ideo non constituit materiam gravem , et e converso, si defectus in aliqua materia graviter laedit finem intentum a lege, licet in se aliquid minimum esse videa- tur, nihilominus in ratione medii est quid grave, et ideo, ut est materia talis praecepti, est materia gravis. Et in hoc sensu dixit Cajetan. supra interdum de re minima dari praeceptum obligans ad mortale, intelligit enim de re minima absolute spectata, non tamen respective in ordine ad finem legis. Ut, verbi gratia, ingredi talem domum absolute quid leve esse videtur, tamen in ordine ad vitandam occasionem peccati grave quid est. Et in materia justitiae , aliqua absolute spectata levis est , quae respectu talis personae pauperis est gravis, quia multum illa indiget, vel ex carentia ejus sequitur illi nocumentum grave. Sic ergo ex proportione materiae ad finem legis conjectari facile poterit gravitas materiae, caeteris paribus.

12. Finem extrinsecum legi et materie ejus non cadere sub lege, secus de intrinseco. — Dices : finis legis non cadit sub lege ; ergo, licet finis non obtineatur, imo impediatur, si materia servetur, non violatur praeceptum, ut supra de naturalibus ostensum est, et est eadem vel major ratio de positivis; ergo ex majori vel minori laesione in ordine ad finem non potest considerari gravitas materiae, vel praecepti, vel peccati contra tale praeceptum. Respondeo assumptum esse verum de fine extrinseco legi, et materiae ejus. Nos autem hic loquimur de fine intrinseco, sive ille includatur in ipsa materia, ut quando propter se et suam honestatem praecipitur , ut est in lege civili vendere rem tanti et non pluris, et in ecclesiastica audire Missam, jejunare, etc. ; sive proxime respiciatur per praeceptum , ut quando materia solum praecipitur ut medium ad talem finem, ut quando prohibetur ingressus in domum propter vitandum scandalum , vel quid simile.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25