Text List

Caput 26

Caput 26

An ex verbis legis colligatur obligatio ad mortale, et quae verba ad hoc sufficiant

CAPUT XXVI. AN EX VERBIS LEGIS COLLIGATUR OBLIGATIO AD MORTALE, ET QUAE VERBA AD HOC SUFFICIANT.

1. Supposita doctrina capitis praecedentis, clarum est nulla verba posse sufficere ad hunc effectum, nisi supponatur materia capax ; nihilominus tamen verba ipsa , si ex parte sua sufficienter proponant talem obligationem , etiam declarant materiam esse gravem, et illis standum est, ut dixi, si aliud manifeste non constet ; et ideo inquirimus an ex verbis legis possit hoc interdum colligi. Potest autem lex declarare obligationem suam , aut oratione aliqua complexa, aut verbo simplici praecipiendi. De utroque modo breviter dicemus.

2. Circa primum, clarum est posse legislatores humanos explicare in sua lege se velle obligare sub reatu poenae aeternae, ut fit interdum in ecclesiasticis legibus, ut infra videbimus; in civilibus autem hoc non est in usu, quia non spectat ad temporales principes discernere inter peccatum mortale et veniale; junde ad summum solent explicare se velle obligare quantum possunt, vel interdum etiam declarant christiani principes se velle obligare in conscientia. Haec tamen et similia verba generalia sunt, et ex parte sua non declarant obligationem esse gravem absolute, sed solum quasi sub conditione , si materia sit capax, ideoque modus et gravitas obligationis ex qualitate materiae determinari debet. Solent autem in legibus humanis addi comminationes poenarum , quae, si spirituales sint, indicare solent modum obligationis legis in conscientia, sed illae sunt propriae ecclesiasticarum legum, de quibus libro sequenti dicemus. Aliae sunt temporales , vel corporales poenae, de quibus hic dicendum est, quia in quibuscunque legibus humanis addi possunt, praesertim vero in civilibus.

3. Proponitur sententia Navarri, et rejicitur.—Multi ergo censent hujus poenae adjectionem non solum non esse signum gravis obligationis legis, verum potius esse signumlegem non obligare in foro conscientiae, sed tantum in foro externo ad talem poenam. Ita sentit Navar. dicto c. 23, n. 55, cum aliis. Ego vero cum communi sententia, quam infra tractabo, suppono adjectionem poenae etiam temporalis vel corporalis non esse signum legis pure poenalis, nisi in ipsamet lege sufficienter explicetur, vel aliunde satis constet, quia, non obstante transgressione legis in conscientia et poena illi respondente apud Deum, juste legislator humanus adjicit poenam per homines infligendam. Et ideo si lex absolute praecipiat, licet adjiciat poenam temporalem, nihilominus in conscientia obligat.

4. Conclusio. — Hoc ergo supposito, dicendum est gravitatem poenae per se loquendo magnum signum esse gravitatis materiae de qua lex fertur, et gravis obligationis ejus. Raitio est, quia gravis poena non imponitur prudenter nisi i pro re gravi : praesumitur autem legislator prudenter adjicere poenam; ergo. Unde recte docuit Scot. in 4 d. 1, q. 6, prope finem, quoties lex vetus comminabatur illis verbis: Peribit anima illa de populo suo, id est, quoties poonam mortis imponebat transgressoribus alicujus legis, materiam illius legis fuisse gravem, et de se sufficientem ad peccatum mortale. Cui consonat sententia Augustini l. 2 de Bapt., c. 6: Afferamus (inquit) divinam stateram de Scripturis sanclis, et in illa quid. sit gravius appendumus : et infra: Tempore illo, quo Dominus priora delicta recentibus penarwn exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum, atque adoratum. est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et schisma tentatum : idololatria gladio punita est, emustio libri, bellica cede, et peregrina captivitate, schisma hiatu terre, sepultis auctoribus vivis et ceeteris ceelesti igne consumptis. Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum. In statera ergo divina colligit Augustinus gravitatem delicti ex gravitate poena, non tantum vitae futurae, sed etiam praesentis; ergo etiam in statera legis humanae , quae debet esse quoad fieri possit, conformis rationi divinae, ex gravitate poenae recte colligitur gravitas transgressionis legis, et consequenter etiam gravitas materiae de se suflicientis ad mortalem culpam. Et, quamvis non semper gravior culpa apud Deum puniatur graviori poena hujus vite, maxime per judices humanos, nihilominus, quando lex civilis imponit graviorem poenam, signum est materiam talis legis humanae et custodiam ejus esse magis necessariam ad finem legis et potestatis civilis, quam sit alia materia alias honestior, vel excellentior apud Deum; et ita in ordine ad obligationem legis uee semper illud est optimum signum materiae satis gravis, et sufficientis ad culpam mortalem, quando alias ex tenore legis constat non esse pure poenalem ; et ita docent Summistae verb. Pana, et Covar. in reg. Peccatum, 2 p., S5, n. 3, in fine; et Medin. dicta quaest. 1 de Jejunio; et Armil. verb. Preceptum, n. 6, et verb. Lex, n. 4; et Castro, l. 1 de Leg. poen., cap. 5, docum. 4.

5. Dubium et ratio dubitandi.—Circa secundum punctum de verbis simplicibus, dubitari potest an sit aliquod simplex verbum praecipiendi seu ferendi legem , quo haec obligatio sub mortali suflicienter significetur. Et ratio dubitandi sumitur ex Clement. Zcivi, de Verb. signific., et c. Eaiit, eod. tit. in 6, ubi, ex hoc quod lex fertur per verbum Pracipimus vel aequivalens, colligitur obligatio legis sub mortali: unde multi sentiunt verbum praecipiendi vel aequivalens sufficere ad obligationem legis sub mortali culpa. Ita Soto lib. 1de Justit., q. 6, art. 4: et idem sentiunt Sylvest. verb. Preceptum, q. 2; Armil., n. 7. Ali vero. licet hoc admittant in legibus canonicis propter dicta canonica jura, non tamen in civilibus, quia in jure civili talis declaratio non habetur, nec ex consuetudine constat sic esse verba illa intelligenda. Ita Medin. dicto c. 7 de Jejun. ; Castro dicto libr. 1 de Lege poenali, cap. 5; et idem in re sentit Navar. dicto cap. 23, n. 50; nam, licet prius absolute dicat verbum praecipiendi de se non significare satis praeceptum obligans sub mortali, nihilominus subjungit in legibus canonicis habere hanc vim ex usu, et ex dicta Clement. ubi oppositum sentit de civilibus. Alii denique existimant in nullis legibus, nec civilibus nec ecclesiasticis, ex verbo praecipiendi posse colligi talem oblicationem. Ita Cajet. 2. 2, q. 186, art. 9, circa ad 3. Quin potius ibi generalius loqui videtur, et negare verbum precipimus sufficienter indicare legem obligantem quocumque modo : nam aliae conjecturae quas adducit ex*usu illius vocis in Evangelio et in regula Augustini, huc tendere videntur, quatenus inde elici potest simplices ordinationes ac regulas saepe ferri per verbum praecipiendi, et vocari praecepta; sed nihilominus ejus mens solum fuit loqui de praecepto obligante ad mortale: postea vero, quasi per antonomasiam, hoc solum vocat simpliciter praeceptum, et ita negat mendacium simplex prohiberi praecepto, et similia. Fundamentum ergo illius est, quia verbum precipio eeque ponitur (adde, et cum eadem proprietate) in rebus peccati venialis ac mortalis.

6. Mens auctoris. — Mihi tamen dicendum videtur aliud esse inquirere an lex vi alicujus verbi in ea positi absolute et simpliciter obliget sub mortali culpa, semper ac independenter ab omni alia conditione legis; aliud vero esse quaerere an ex parte verborum legis sit aliquod verbum simplex, quod hanc obligationem sufficienter indicet. Loquendo priori modo, vera est sententia Cajetani, nullum scilicet esse tale simplex verbum, et sufficienter probatur fundamento ejus. Nam si aliquod esset tale verbum, maxime esset verbum pracipiosed hoc non, quia etiam res levis per illud verbum propriissime praecipitur; ergo non obstante illo, gravitas vel levitas obligationis pendet ex materia, ut ostensum est; ergo. Et confirmatur a fortiori : nam etiam verba complexa ad hoc non sufhiciunt, etiamsi dicatur sub interminatione aeternae poenae, etc., nisi supponatur capacitas materiae, ut ostensum est; ergo multo minus sufficiet simplex prae- cipiendi verbum. Quin potius in hoc potest constitui differentia, quia quando verba sunt complexa, et in illis fit illa exaggeratio, vel alia similis, ex illis sumitur magna probatio, quod materia sit gravis, nisi aliud satis clare constet : ex simplici autem verbo praecipiendi non sumitur talis probatio, nec sufficiens praesumptio, quia de se est indifferens, et aeque proprie ac univoce (ut sic rem explicem) cadit in materiam gravem et levem, quantum est ex vi verbi.

7. De verbo simplici precipiendi.— At vero si in altero sensu loquamur, dicendum censeo simplex verbum praecipiendi, quantum est ex forma legis, sufficiens esse ad obligationem | sub mortali indicandam, si materia legis sit capax illius. Et in hoc sensu existimo loqui auctores primae sententiae. Et probatur, quia, eo ipso quod lex est vera lex, et non restringitur ad pure poenalem, vel alio simili modo, obligat in conscientia, et quantum potest pro capacitate materiae; ergo obligat sub mortali, si materia est capax; sed ex vi verbi praecipiendi constituitur praeceptum in ratione verae legis, quantum est ex parte formae seu verborum, quia ex vi illius satis exprimit princeps suum imperium et voluntatem obligandi, nec extrahi potest ab hac propria significatione, nisi attenta aliqua consuetudine, et aliquibus circumstantiis id sufficienter colligatur; ergo ex vi talis verbi absolute propositi obligat sub mortali, si materia est capax. Consequentiae sunt clarae, et secundum antecedens ostensum est supra cap. 13. Primum vero antecedens patet, tum quia obligatio est effectus quasi naturalis legis; ergo eo ipso quod lex absolute constituta est, obligat quantum potest; tum etiam quia lex naturalis dictat esse obediendum superioribus praecipientibus : haec autem lex naturalis ex suo genere obligat sub mortali, et ideo si materia praecepti humani gravis sit, et humanum praeceptum absolute feratur, etiam obligatio illius legis naturalis est gravis, et ex vi illius etiam praeceptum humanum graviter, et sub mortali obligabit; denique quia alias non haberent leges civiles verba quibus possent gravem obligationem declarare, et regulariter illam non satis declararent, quia non declarant expresse se praecipere sub mortali, vel sub interminatione, etc., nec hoc ad eas pertinet, ut dixi: consequens autem est absurdum, ut constat.

8. Primwm corollarium.— Secundwm corollar um.— Tertium corollarium.—Unde colligo immerito secundam sententiam distinguere in hoc inter leges civiles et canonicas, quia discursus factus etiam in legibus civilibus procedit : nam de illis ostensum est verbum praecipiendi absolute prolatum esse sufficiens ad constituendam formam legis. Item de eisdem ostensum est obligare in conscientia quantum ad id quod absolute praecipiunt. Denique de eisdem etiam verum est quod obligant quasi naturaliter, et quantum possunt juxta capacitatem materiae; ergo in eis verbum praecipiendi absolute positum de se indicat obligationem Sub mortali, si materia est capax illius. Secundo, infero idem dicendum esse de verbis prohibendi, servata proportione, et de omnibus aequivalentibus, juxta doctrinam supra datam de forma legis humanae seu civilis, quae hic applicanda est. Nam primo et praecipue spectandum est quae verba constituant legem in esse legis : nam illamet constituunt illam in ratione praecepti habentis vim obligandi in conscientia, et consequenter ex parte verborum talis legis, si absoluta sint et non limitentur, obligabit talis lex quantum potest juxta materie capacitatem, et consequenter etiam sub mortali si materia sit capax. Tertio, infertur quomodo intelligenda sint dicta jura in Clement. Exivit et c. Exiit, cum dicunt verba praeceptiva in regula sancti Francisci indicare obligationem sub mortali : intelligunt enim hoc quantum est ex se, seu supposita materiae capacitate, quam ibi Pontifices supponere visi sunt. Et ita regula qua ibi utuntur Pontifices generalis est ad alias leges, non tantum canonicas, sed etiam civiles : non enim utuntur illa regula propter specialem rationem quae in regula sancti Francisci inveniatur, nec propter aliquam quae reperiatur in legibus Ecclesiasticis, sed propter proprietatem verborum praecipiendi. Neque enim illa decreta constitutiva sunt novi juris, sed declarativa talis regulae ex jure antiquo, naturali potius, quam positivo canonico. Nunquam enim Pontifices addiderunt specialem vim verbis illis pro legibus canonicis, sed ex primaeva et propria significatione talium verborum, et ex communi usu illam supponunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26