Caput 27
Caput 27
Utrum obligatio legis humanis, quoad gravitatem eius, ex intentione legislatoris pendeat
CAPUT XXVII. UTRUM OBLIGATIO LEGIS HUMANIS, QUOAD GRAVITATEM EJUS, EX INTENTIONE LEGISLATORIS PENDEAT.
1. Supponimus intentionem obligandi esse de ratione legis, ut supra ostensum est; inqui- rimus autem an gravitas obligationis quoad mortale aut veniale pendeat ex legislatoris intentione. Deinde ut intelligatur punctum quaestionis, supponimus variis modis posse legislatorem se habere in ferenda lege; primo, ut simpliciter intendat legem ferre circa talem materiam, et non amplius : secundo, ut definite velit ferre legem, et per illam in conscientia obligare, non determinando quantitatem obpligationis ; tertio, ut velit ferre legem mere poenalem, et non obligantem in conscientia : quarto, ut velit definite obligare sub peccato mortali, et non tantum sub veniali, et e contrario ut velit tantum sub veniali, et nullo modo sub mortali, et de hoc ultimo membro tantum est aliqua controversia, caetera enim clara sunt ex dictis. Nam in primo modo sine dubio lex obligat in conscientia, quia vera lex natura sua habet hunc effectum, si non excludatur ; unde, eo ipso quod intentio fertur ad veram legem, et hic effectus non excluditur, est sufficienter intentus, et efficitur perlegem. Neque est semper necessaria formalis intentio obligandi in conscientia, vel sub mortali ; imo vero hoc vix venit in mentem legislatoris civilis, et maxime in infidelibus, de quibus est eadem ratio. Idem est in voto et promissione, quia, si fiant, statim obligant in conscientia, licet promittens nihil de conscientia cogitaverit : idem ergo est in lege, neque est ulla ratio cur expressior intentio necessaria sit.
2. Et idem cum proportione est dicendum in secundo modo intentionis : nam ibi etiam est implicite intenta gravitas obligationis, et - non impeditur, vel aliter excluditur efficacia illius intentionis : ergo satis est. Et ideo supra notavimus quod si materia sit capax, et lex feratur absoluto verbo praecipiendi, et cum simili confusa intentione, obligatio est ad mortale, argumento Clement. Eaivit, quod etiam tradit Soto l. 1 de Just. q. 62, a. 4, versus finem; quia si legislator vult obligare, et non determinat modum, ex materia determinatur, quia in re non potest fieri sine aliqua determinatione, et haec non potest aliunde sumi ; tunc ergo talis intentio sufficit, quia materiae accommodatur ac per illam determinatur.
3. Praeterea idem dicendum est cum proportione in tertio modo, quando intentio legislatoris expresse est de ferenda lege pure poenali : nam (ut supra dixi) illa intentio mutationem facit in materia legis, quae mutatio est in potestate legislatoris : nam potest hanc vel illam materiam, aut determinate, aut disjunctim, aut absolute, aut sub conditione prae- cipere, licet non possit a tota materia omnem obligationem in conscientia excludere, si veram legem ferre vult. Quando ergo dicitur intendere non obligare in conscientia , sed ad puram poenam, hoc intelligitur respectu actus immediate praecepti, vel prohibiti ; tamen eo ipso talis actus non est adaequata materia illius legis. sed vel hoc disjunctum, aut facere tale opus, aut sustinere, vel exequi talem poenam, vel (et in idem redit) est lex conditionata solvendi talem poenam, si hoc fiat, et tunc a toto disjuncto non excluditur obligatio in conscientia. Imo eo ipso quod legislator vult veram lecem ferre, et non vult determinare obligationem in conscientia ad talem actum, vult obligare in conscientia ad disjunctum de quo adaequate fert legem, et tunc gravitas obligationis sic impositae, et modus ejus ex materia determinanda est, juxta proxime dicta de quacummue alia lege indefinite lata cum sola intentione ferendi legem. In quarto etiam modo res erit clara, si intentio legislatoris sit conformis conditioni materiae, id est, si materia sit gravis, et ipse velit graviter et sub mortali obligare ; vel si materia sit parvi momenti, et ipse velit tantum sub veniali obligare : tunc enim nihil est quod impedit effectum, ut constat. Ttem si indefinite velit legislator obligare, determinatur obligatio ex materia, et ipse censetur velle obligare juxta materiae conditionem : ergo a fortiori quando intentio est determinata et conformis capacitati materiae, habebit effectum. Difficultas ergo superest, quando est difformitas inter intentionem et materiam, quae difformitas potest esse duplex : una per excessum, quia intendit obligare sub mortali in materia levi, et de hac jam dictum est non posse habere effectum adaequatum intentioni, quia excedit potestatem agentis, et tunc intentio operatur quod potest, non quod vult. Alia ergo disproportio est per defectum, quia legislator intendit obligare sub veniali tantum, in materia gravi. Et de hoc tantum puncto dicendum superest an possit legislator in materia capaci obligationis sub mortali, temperare obligationem per intentionem suam, qua vult tantum obligare sub veniali.
4. Sententia asserens non esse in potestate legislatoris in materia gravi non obligare graviter. — In quo puncto sunt opiniones contrariae. Prima negat esse hoc in potestate legislatoris, sed necessario obligare sub mortali ferendo legem in tali materia. Ita tenet Vasquez 1. 2, disput. 158, cap. 4, n. 32 et sequentibus, et tribuit Driedoni dicto lib. 3, de Libert. Christian., cap. 3, ad 5, ex quo refert haec ver ba: Praecipientis intentio non facit praeceptum habere majorem vel minorem obligandi efficaciam, sed necessitas, dignitas vel utilitas eorum. que praecipiuntur. Sed in originali quo utor, est dictio exclusiva quae potest sensum mutare : sic enim ait : Sola praecipientis intentio non facit, etc., sed et necessitas. Unde sensus esse potest non pendere quantitatem obligationis legis ex sola intentione legislatoris, sed etiam ex aliis principiis; et ita non favet dictae sententiae, sed solum confirmat ea quae supra dicta sunt. Nihilominus, si sensus sit quod sola intentio praecipientis non sufficit ut praeceptum habeat minorem obligandi efficaciam, quam materia postulet, sic favebit dictae sententiae. Eamdem sententiam expresse tenet Salmeron, tom. 4 Evangel. p. 3, wact. 12, S Differt autem.
5. Prima ratio hujus ententis est, quia, licet ferre vel non ferre legem pendeat ex voluntate praecipientis, tamen supposito praecepto vis ipsa obligandi ex jure naturae nascitur, quia jus naturae dictat parendum esse superioribus praecipientibus; sed jus naturae in materia gravi graviter obligat : ergo non potest illa obligatio minui per intenticnem praecipientis. Secundo, quia superior non potest rem levem ita praecipere, ut sub mortali obliget, etiam velit : ergo nec rem gravem sub veniali. Probatur consequentia, quia, sicut est stulta voluntas legislatoris in priori casu, ita in posteriori : tam stultum enim est velle ut transgressio praecepti de re magni momenti levis sit, sicut quod de re levi transgressio sit gravis; sed in uno casu non habet effectum illa voluntas, quia stulta est: ergo nec in altero.
Tertio, differentia venialis et mortalis peccati ex natura rerum oritur, non ex voluntate alicujus legislatoris : ergo non pendet ex voluntate legislatoris, quod transgressio legis sit venialis, si materia ipsa ad mortalem sufficit. Quarto, obligatio praecepü non est essentia praecepti, sed effectus ejus : ergo, posita lege, necessario habet effectum obligationis proportionatum materiae, neque in eo pendet a voluntate superioris. Antecedens patet, quia praeceptum consistit in intimatione voluntatis superioris , quae est distincta ab obligatione, et prior illa. Consequentia vero probatur, quia stante eadem materia praecepti cum eisdem circumstantiis, et eodem fine rei praeceptae, non potest praeceptum non esse idem: ergonon potest non inducere eamdem obligationem, quia non libere sed naturaliter illam inducit.
6. Secunda sententia est posse legislatorem, si velit, in materia gravi et capaci obligationis sub mortal, ferre legem quae tantum sub veniali obliget, solum quia non intendit nec vult amplius obligare, atque ita obligationem legis positivae esse sub mortali, pendere ab intentione legislatoris, ut a causa necessaria, licet sola non sufficiat. Hanc sententiam docet expresse et late Castro dicto lib. 1, cap. 5, docum. 4. Eamdem tenet, vel potius supponit Navar. in Manuali cap. 23, n. 48, 49 et sequentibus. Idem sentit Medina tract. de Jejun. quaest. 1, S Superest, et in eodem sensu videtur loqui Cajet. in sum. verb. Praecepti transgressio. Ac denique hic videtur esse communis sensus doctorum in hac materia : omnes enim cum de hac obligatione tractant, primum omnium requirunt intentionem legislatoris: nam sine illa esse non potest, licet sola illa non sufficiat, quod etiam intendit Driedo loco citato. Et haec sententia mihi videtur vera, quam sequentibus assertionibus declarabo.
7. Mens auctoris. — Dico primo : Quantumvis materia legis gravis sit, si legislator sufficienter declaret se nolle obligare sub mortali, talis lex non obligat sub mortah. Probatur primo, quia haec obligatio est effectus moralis ab homine faciendus, qui non potest fieri sine consensu voluntatis humanae; sed ibi non adest consensus voluntatis superioris, quia ipse potius vult non obligare ad mortale, ut supponitur; ergo non inducitur talis obligatio. Probatur consequentia, quia ibi non intervenit alia voluntas humana, quae possit illam obligationem inducere; et voluntas superioris, licet possit, non vult, et non operatur quod non vult, quia actus agentium non transcendunt intentionem eorum, ut sumitur ex l. Si quis nec causam, et1. Non omnis, ff. Si cert. petat. Dicitur forte voluntatem ferendi legem sufficere: nam illa posita jus naturale cogit ut obligatio legis gravis sit. Sed contra: nam illa voluntas forondi legem non est absoluta, sed limitata, et quasi sub hac conditione imponendi obligationem sub mortali; ergo ut ex illa voluntate lex imponatur, oportet ut conditio impleatur; tum quia impossibile est voluntatem conditionatam habere effectum non impleta conditione, cum nihil ponat in esse, tum etiam quia alias illa voluntas involveret repugnantiam in objecto, et consequenter esset de re impossibili , et eo ipso non posset habere effectum. Unde argumentor secundo, quia, vel est possibile, in tali materia dari legem humanam, et non obligantem sub mor- tali, vel est impossibilis talis lex : si est possibilis, in eo casu fiet, quia haec est voluntas ferentis illam ; si vero est impossibilis, eo ipso ex vi talis modi ferendi legem, talisque voluntatis, nulla lex valida constituetur: ergo talis lex non obligabit ad mortale, quod nunc intendimus. Probatur haec ultima consequentia, quia legislator talem legem vult facere, et non aliam : si ergo illa est impossibilis, vult legem impossibilem, et consequenter nihil facit. Confirmatur a simili: nam si vellet ferre legem circa materiam gravem aut levem, et quod nullo modo obligaret, nec ad ulm mortalem, neque ad venialem, neque ad poenam, profecto non ferret Iegen, sed consilium, aut simplicem ordinationem, et censeretur errare in nomine legis: quia si ille non ignorat naturam legis, non potest simul velle contraria; et si ignorat naturam legis, eo ipso non facit legem, quia habet repugnantem voluntatem, contra quam non potest praevalere voluntas ex ignorantia procedens : ergo idem cum proportione erit in praesenti.
8. Ponderantur rationes oppositae sententiae, et respondetur illis. —Harum autem rationum efficacia ostendetur melius discurrendo per rationes in contrarium factas. Circa primam enim considerandum est quod, licet obligatio . legis humanae radicaliter oriatur ex lege naturali, nihilominus immediate est a voluntate humana legislatoris : unde tunc obligat lex naturae ad parendum superiori praecipienti, quando supponitur homo sufficienter et valide praecipere. At in praesenti superior aut non valide praecipit, quia vult repugnantia et incompossibilia, vel non praecipit sufficienter ad obligandum ad mortale, quia non praecipit nisi media sua voluntate, et ipse non vult tali modo praecipere, quia non vult tali modo obligare. Unde convertitur argumentum , quia obligatio legis humanae radicatur in illo principio naturali obediendum esse superioribus ; sed hic superior non vult obligare ad mortale: ergo nec jus naturale obligat ad mortale, quia in praesenti non operatur, nisi mediante voluntate superioris, et quasi dando illi efficaciam : non dat autem efficaciam contra ipsam, sed ut ipsa impleatur in his quae vult.
9. Ad secundum negatur consequentia: est enim longe diversa ratio inter voluntatem praecipiendi rem levem sub mortali, vel gravem sub veniali. Quia prior voluntas est ad imponendam obligationem, et ideo cum obligatio sit injusta et excedens potestatem humanam, non habet efficaciam : posterior autem voluntas ad minuendam, vel potius non imponendam talem obligationem, scilicet, sub mortali (quoad hanc enim partem nunc illam consideramus), ad hoc autem non est necesse ut aliquid efficiat, sed satis est ut non efficiat: non efficit autem eo ipso quod non vult, unde si non vult obligare ad mortale, plane non obligat. Neque refert quod talis voluntas stulta sit (hoc enim permisso, et non concesso, ut infra dicam), non est eodem modo stulta quo prior; nam prior est stulta et injusta : posterior autem non est injusta, esto sit imprudens: prior enim est ad imponendum gravámen ultra potestatem, posterior solum ad non imponendum totum gravamen quod posset, in quo non facit superior injuriam subdito, esto alias male gubernet. Unde hic etiam retorquetur argumentum : nam, ut voluntas non imponendi onus de facto illud non imponat, satis est quod de facto habeatur, estque impertinens quod prudenter aut stulte habeatur. Ut si rex ferat legem sine causa justa, nihil facit : si vero auferat legem justam sine causa justa, factum tenet, licet male faciat, quia plus ad ponendum quam ad non imponendum vel non conservandum onus requiritur. Sic ergo in praesenti.
10. Ad tertium, de differentia venialis et mortalis peccati, dato antecedente in bono sensu, negatur consequentia. Nam in his quae non sunt per se mala, sed tantum quia prohibita, licet ratio peccati mortalis aut venialis non pendeat immediate ex voluntate hominis, necessario pendet remote, in quantum a voluntate hominis pendet ponere, vel non ponere praeceptum prohibens, et ponere tale vel tale praeceptum. Non est ergo satis quod materia sit gravis, quando tota illa de se et non prohibita esset indifferens : oportet ergo ut prohibeatur simpliciter et adaequate (ut sic dicam) secundum totam capacitatem suam, et posita tali prohibitione, jam non pendebit ex voluntate hominis, quod peccatum sit mortale vel veniale, sed ex natura objecti sic propositi id sequitur, et ita in superioribus diximus accidere, quando materia est capax obligationis sub mortali et legislator non limitat modum praecipiendi, sed simpliciter vult praecipere. At vero in nostro casu non supponitur prohibitio sufficiens, ut materia illa sit mala quia prohibita in gradu peccati mortalis ; quia non sic prohibetur : ergo, ex hypothesi talis praecepti, impossibile est actum illi contrarium esse peccatum mortale. Nam vel est tale per se, et hoc non, ut supponitur, vel est tale, quia prohibitum, et hoc etiam non, quia non est ita simpliciter prohibitum.
Ad quartum respondeo obligationem quasi passivam, quae in subdito moraliter consideratur, non esse essentiam legis, sed effectum, quamvis si consideretur ut effectus causae efficientis, seu formalis, possit non immerito intrinsecus et essentialis reputari. Omissa tamen obligatione passiva, de activa obligatione, quae potius est quasi activitas obligationis passivae, dico hanc esse de essentia legis et inseparabilem ab illa, quia lex essentialiter est vinculum obligationis inductivum. Neque contra hoc obstat quod lex sit prior obligatione passiva, et quod consistat in intimatione voluntatis legislatoris : nam potius hinc sequitur talem esse legem, qualis est voluntas quae per illam intimatur, quia illa voluntas est quasi anima ejus, et ab illa quasi formaliter habet vim obligandi; sed in nostro casu illa lex non intimat voluntatem obligandi sub mortali; ergo nec ipsa potest sub mortali obligare, nam intimatio ut sic, tantum est in genere signi, quod solum habet efficaciam ratione signati : unde ad primam consequentiam quod posita lege ex ea naturaliter nascitur obligatio proportionata materiae, respondeo distinguendo consequens : nam posita lege adaequata materiae, verum est; in nostro autem casu non ponitur lex adaequata materiae, ut supponimus; unde posita hujusmodi lege inadaequata materie, falsum est illud consequens. Quapropter, si consequens illud universe intelligatur de quacumque lege, negatur consequentia, quia vel involvit repugnantiam, vel supponit probandum , nimirum quod lex necessario sit adaequata, etiam contra voluntatem ferentis illam. Hoc enim hactenus probatum non est, neque etiam est ostensum quod circa eamdem materiam , cum eisdem circumstantiis, non possint esse diversae leges magis vel minus prohibentes juxta intentionem praecipientis. Et quamvis id gratis daretur, adhuc non probaretur inde in eo casu ferri legem obligantem sub mortali, sed potius nullam legem ferri, quia legislator nec vult ferre quam potest, nec potest quam vult.
12. Secunda conclusio. —Unde ad majorem rei explicationem dico secundo : quamvis in eo casu lex non possit obligare ad mortale, ut ostensum est ; nihilominus non est omnino nulla, potestque obligare ad veniale juxta voluntatem legislatoris, quae non semper irrationabilis est. Hanc assertionem intendunt auctores citati, probaturque prior pars ex usu re- ligionum, in quibus plures sunt constitutiones cadentes in materias de se sufficientes ad obligandum sub mortali, si rigorosa praecepta de illis imponerentur, ut sunt, verbi gratia, constitutio audiendi Missam quotidie, vel jejunandi tali die, etc. Et nihilominus quia in ipsismet declaratur non esse intentionem religionis obligare ad mortale, non ita obligant, sub quacumque forma verborum ferantur; et nihil repugnat obligare ad veniale, si hoc etiam in ipsis constitutionibus declaretur, sicut potest; nulla enim afferri potest repugnantia, supposita priori negatione. Et fortasse in aliquibus religionibus ita obligat, ut sentit divus Thomas 2. 2, quaest. 186, art. 9, ad 1. Addo quod, ubi neutro modo obligant, utrumque exprimitur in ipsis constitutionibus, ut de sua religione retulit D. Thomas citato loco, et in nostrae societatis constitutionibus idem habetur.In hoc autem ipso modo declarationis satis significatur potuisse tales constitutiones in illis eisdem legibus obligare sub veniali, et non sub mortali : ideo enim utrumque exprimitur ne, solo mortali excluso, censeantur obligare i sub veniali. Atque hinc sumitur argumentum l aliud ex lege pure poenali, quo utuntur Navarr. |et alii: nam lex ex intentione legislatoris potest non obligare ad culpam, sed tantum ad poenam, etiam in materia de se gravi et sufficiente ad obligationem sub mortali, ut ex eisdem constitutionibus praedicatorum constat, et in sequentibus generaliter disputabitur ; ergo per eamdem intentionem legislatoris fieri poterit ut lex obliget sub veniali, etiamsi materia capax esset majoris obligationis. Responderi potest legem poenalem tandem resolvi in aliquam obligationem conscientiae. Sed contra: nam esto hoc verum sit, potest resolvi in solam obligationem sub veniali, ut si poena esset levis, quam omittere non esset mortale : tunc enim quasi mediate res gravis praecipitur sub culpa veniali incurrenda, nisi talis poena impleatur; ergo etiam immediate et simpliciter posset sic praecipi.
13. Materia capax obligationis majoris est etiam minoris. — A priori vero probari hoc potest primo, quia talis lex non est injusta, neque illicita ex parte materiae : nam praecipit rem honestam, neque excedit potestatem ferentis legem, sed potius est quasi inadaequatus actus ejus ; cur ergo erit nulla ? Unde parum refert quod sit indiscreta, quia imprudentia in lege ferenda non facit illam nullam, nisi reddat illam turpem, inhonestam, aut injustam ultra potestatem ferentis illam. Nec etiam est cur talis lex reputetur impossibilis, quia si materia est capax obligationis majoris, cur non erit minoris? Quandoquidem utraque est quasi extrinsecus adveniens illi per liberam voluntatem imperantis, sicut in censuris, verbi gratia. Licet pro contumacia in furto gravi possit rationabiliter imponi excommunicatio major, nihilominus, si feratur excommunicatio cum intentione non inferendi majorem, non inferetur major; inferetur autem minor si praelatus eam intendat, etiamsi forte negligenter et imprudenter faciat non ferendo majorem ; ita ergo in proposito praeceptum quasi recipit majus et minus ex parte voluntatis legislatoris volentis graviter aut leviter obligare. Quae dici etiam possunt praeceptum simpliciter et secundum quid, sicut D. Thomas dixit peccatum veniale non esse contra praeceptum simpliciter, sed secundum quid, et innuit saepe Cajetan. 2. 2, quaest. 104, art. 2, quaest. 186, art. 9, t. 1 Opusc., tract. 25, quaest. 1. Sic ergo, licet materia sit capax praecepti simpliciter, potest legislator pro sua libertate velle imponere praeceptum secundum quid, et non simpliciter ; et sicut illa voluntas efficax est quoad objectum negativum, sicut est ostensum, ita etiam quoad affirmativum, quia nulla est repugnantia, nec rationes prioris sententiae illam ostendunt, ut ex dictis patet. Et confirmatur: nam per sese videtur satis credibile quod, sicut Ecclesia praecipit jejunium, vel Missam sub mortali, potuit etiam praecipere sub solo veniali, si expedire judicaret. Quia jejunare et audire Missam de se est opus honestum et grave, et nihilominus non est sub necessitate salutis ante praeceptum, sed voluntas praelati imponit necessitatem ; ergo potest non omnem necessitatem imponere, cujus opus est capax, sed minorem, ita ut non simpliciter ad salutem, sed ad cavendam omnem culpam, etiam levem, sit necessarium, sive ponendo solum praeceptum obedientiae in eo gradu, sive intra latitudinem religionis vel temperantia faciendo talem determinationem, sive circumstantiam temporis sub levi obligatione imponendo, utendo illo medio ad finem talis virtutis, non ut gravi ac necessario, sed ut levi dispositione ad graviora praecepta, juxta doctrinam divi Thomae, dicta quaest. 108, art. 7 et 9.
14. Addidi tandem talem voluntatem talemque praecipiendi modum, non semper esse irrationabilem, aut habere malitiam aliquam. Id enim etiam persuadet consuetudo religionum, et ratio, quia in tali modo praecipiendi nulla intrinseca indecentia ostendi potest, nec transgressio alicujus obligationis, quia superior non tenetur praecipere semper quantum potest, nneque etiam tenetur abstinere a praecipiendo leviori modo, quando non vult toto rigore praecipere. Ubi enim est talis prohibitio, aut in quo fundari potest? Alioqui vero potest habere finem et causam rationabilem ad non praecipiendum cum rigore, neque omittendum omnino praeceptum, quia imponere aliquam moderatam obligationem sine periculo gravis lapsus potest esse utile ad spiritualem directionem subditi. Nihil ergo obstat quin modus hic praecipiendi, etiam in materia gravi, possit esse validus et prudens. Confirmatur, quia eadem materia gravis prudenter potest esse aliquando sub consilio, vel simplici ordinatione ad nihil obligantis, aliquando sub lege tantum poenali, aliquando sub gravi praecepto obligante quantum potest sub mortali: cur ergo es:e etiam non poterit sub levi obligatione, quae timoratam conscientiam pungat, et in discrimen gravis lapsus non adducat? Neque contra hoc video rationem urgentem. Solet autem fieri argumentum, et comparatio sumpta ex obligatione voti et juramenti. Sed de his in libris de Religione tractat. 6 dictum est.
On this page