Text List

Caput 28

Caput 28

Utrum lex humana et civilis obliget sub mortali, ut ex contemptu non violetur, etiam in minimis

CAPUT XXVII. UTRUM LEX HUMANA ET CIVILIS OBLIGET SUB MORTALI, UT EX CONTEMPTU NON VIOLETUR, ETIAM IN MINIMIS.

1. Quamvis haec quaestio tractari possit non solum de lege humana, sed etiam de naturali, nihilominus, quia praecepta humana facilius contemni possunt, et ita modus peccandi ex contemptu frequentius in eis committi potest, ideo de illis solet haec quaestio specialiter tractari; et praesertim sumpta occasione ex opinione asserente transgressionem legis humanae per selevem esse, factam vero ex contemptu esse mortalem : nam hujus opinionis auctores supponunt aperte contemptum esse talem circumstantiam transgressionis legis, ut de veniali faciat mortalem. In quo alii auctores eis non contradicunt, etiamsi in priori parte dissentiant, dicentes contemptum non es:e necessarium ut transgressio praecepti humani sit peccatum mortale, si materia sit gravis.

2. Sententia affirmans, eaque communis.— Itaque omnes in hoc conveniunt, quod transgressio legis humanae ex contemptu facta est peccatum mortale, etiam in materia minima: idem sentiunt de transgressione regulae alias non obligantis ad aliquam culpam, vel etiam de consiliorum contemptu. Ita docet D. Thom. 2. 2, quaest. 186, art. 9, ad 3; Bonav. in Pharet. div. amor., lib. 2, cap. 44; Gerson alphab. 34, litter. M, et tertia parte, tract. de Vita spiritual., lection. 5; Adrian., quodlib. 6, art. 2; Panormitanus in cap. Nam concupiscentiam, de Constitut., n. 5, et in cap. Relatum, Ne cler. vel monach., n. 6; Felin. in cap. Cum quidam, de Jurejur., n. 7; Archid., in cap. 1, d. 27, quaest. 1, et in cap. Quicumque, 18 dist.; et Domin. in cap. Nullus, 55 dist.; Navarr. in sum., cap. 23, n. 4 et 42; Dried. lib. 2 de Libertat. Christian., cap. 1; Covar. in cap. Alma mater, 1 p., S 7, n. 6, et in regula Peccatum, 2 part., S 5, n. 3, in fine; Cajet. et Castro locis infra citandis; et plura congerit Henric. tract. de Synod. post 3 part. art. 1, conclus. 16, n. 257. Fuitque aperta sententia D. Bernard., lib. 1 de Praecep. et dispens., cap. 11, 12 et sequent., ubi de levioribus praeceptis imprimis ait non contemni sine crimine. Deinde subdit : Porro contemptus in omni specie mandatorum pari pondere graws, et comnuniter damnabilis est : et iterum dicit de contemptnu : Convertit in crimen gravis veDellionis culpam levis transgressionis.

3. Rationes dubitandi circa predictam communem sententiam. — Sed, licet haec doctrina vera et communis sit, nihilominus difficuliate non caret, quia ex ea sequitur contemptum ipsum semper esse peccatum mortale, quod non videtur admittendum. Sequela patet, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis; si ergo transgressio praecepti levis, seu in materia levi sit semper mortalis ratione contemptus, multo magis ipse contemptus erit semper mortale crimen. Minor autem seu falsitas consequentis probatur, quia contemptus non est majus peccatum quam inobedientia, vel sacrilegium, et similia : sed haec non sunt semper peccata mortalia : ergo nec contemptus. Declaratur praeterea exemplis : nam si quis proximo dicat leve convicium ex contemptu ejus, non ideo statim peccat mortaliter, quia tota illa actio cum illa formaltate contemptus non transcendit rationem injuriae, quae in illa materia levis est. Item si quis nolit obedire Praelato in re minima, solum ut ostendat se parvi pendere illum, non videtur peccare mortaliter, quia tota illa potest esse levis injuria : item si quis mendacium proferat ex contemptu quodam, quia pro nihilo reputat illam deordinationem, non ideo videtur peccare mortaliter, quia in illo contemptu non apparet tam gravis deordinatio.

4. Quid sit transgredi eu contemptu. — Ad solvendam hanc difficultatem, et intelligendum sensum et rationem communis sententiae, primum generatim explicandum est quid sit transgredi legem ex contemptu, deinde quid et quotuplex sit contemptus, ac denique quando ad peccatum mortale sufficiat. Circa primum quidam dixerunt, peccare ex contemptu esse peccare ex certa scientia, et sine passione vel causa, cui opinioni videtur favere Cajetan. verb. Contemptus, condistinguens peccatum ex contemptu contra peccatum ex ignorantia et ex passione : unde videtur sentire esse peccatum quod vocatur ex malitia : nam hoc communiter contra illa duo membra distinguitur, et dicitur esse ex certa scientia. Favet e:iam Glossa in cap. Metropolitanum, 2, q. 1, quatenus ait non parere ex contemptu idem esse quod non parere sine causa. D. Thomas etiam in 2, distinct. 24, q. 3, artic. 5, argum. secundo, cum solutione videtur supponere, peccare ex contemptu esse peccare ex deliberatione perfecta. Indicat etiam Bernard. supra, dicens aliud esse non obedire, aliud velle non obedire; et hoc posterius dicit esse contemnere, et significat semper esse peccatum mortale : vocat enim Dlasphemiam et repugnantiam non ferendam.

5. Transgredi legem ea contemptu non esse peccare ex certa scientia, et sine passione vel causa. — Sed haec explicatio contemptus non potest praesenti instituto accommodari, et in eo sensu falsa esset, et contra omnes auctores citatos et referendos.Quamvis enim (ut statim dicam) contemptus in latiori quadam significatione interdum ita sumatur, tamen in praesenti non potest in eo sensu accipi, quia etiam peccatum veniale potest fieri ex certa scientia et perfecta deliberatione, neque inde fit mortale, etiam si passio non intercedat, sed mera libertas. Nam carentia passionis non dat per se novam speciem malitiae, ut per se notum est, nec potest infinite augere malitiam ex suo genere, vel ex aliis circumstantiis levem; imo ipsa per se non auget, sed solum non minuit culpam, et quamvis major libertas quae inde relinquitur augere possit peccatum, non tamen adeo ut faciat esse mortale quod alias tale non esset, cum plena libertas possit etiam in levi peccato repiriri. Ergo ratione hujus circumstantiae non potest esse peccatum mortale, quod ex proprio objecto et materia tale non esset. Et idem argumentum fieri potest de circumstantia scientiae perfectae ; solum enim ex se excludit ignorantiam, et ideo ex se non auget speciem malitiae ; quantitatem vero peccati auget, solum quatenus auget libertatem : hoc autem augmentum nunquam excedit capacitatem materiae et objecti per se loquendo : ergo nunquam ex illo capite praecise sumpto peccatum fit mortale, quod alias esset de se veniale.

6. Quod etiam inductione patet in mendacio levi vel parvo furto: quantumcumque enim scientia et voluntate fiant, si in eorum objectis et materia sistatur, non addendo circumstantiam mutantem speciem, nunquam erunt peccata mortalia : ergo hic modus peccandi non est peccare ex contemptu proprio et rigoroso, de quo tractamus. Et hoc prius docuit D. Thomas loco proxime citato, quatenus concedit peccatum veniale ex genere non fieri mortale, licet fiat ex perfecta deliberatione, neque id satis esse ad contemptum, et ideo quaest. 15 de Verit., art. 5, ad 2, dixit per peccatum veniale non contemni Deum, etiamsi ex perfecta scientia fiat. De sensu autem Bernardi infra dicetur. Ad Glossam autem respondet Navar. in c. Non inferendam, n. 15, quando peccatur contra legem sine causa, praesumi contemptum, non tamen esse, etiamsi ex causa iniqua peccetur, ut ex voluptate, ut sumitur ex Glossa in cap. Cumn illorum, de sententiaexcommunicat. verb. In contemptu.

T. Transgredi legem ex consuetudine non esse illam contemnere. — Secundo, dixerunt alii transgredi legem ex consuetudine esse illam contemnere, ac subinde peccatum ex consuetudine esse peccatum ex contemptu. Unde inferunt transgressionem legis de se venialem fieri mortalem ex consuetudine. Haec autem opinio dupliciter intelligi potest. Primo, ut adaequata causa contemptus sit consuetudo: et hoc a nemine asseritur et est plane falsum, quia contemptus potest aliunde oriri quam ex consuetudine, nimirum, ex superbia, vel indignatione, aut alio simili vitio. Item, quia contemptus est simplex actus, ut statim explicabimus, et ita potest concipi per aliquem primum actum ante consuetudinem, ut superbia, et alia similia vitia. Secundo, intelligi potest quod, licet consuetudo non sit necessaria ad contemptum, nihilominus illa sit unus modus peccandi ex contemptu, et hoc modo indicat hanc sententiam Glossa in cap. Unun orarium, S Nunc autem, verb. Criminale, dist. 25; et Ang. verb. /nobedientia, ubi hanc vocat contemptum interpretativum cum Richard. quod- lib. 1, quaest. 19: et citatur pro hac sententia Collectar. in cap. 1, de Const. Favet etiam Panormit. in cap. Nam concupiscentiam, de Constitut. in fine, dum ait nullum esse veniale peccatum quod consuetudine non fiat mortale: nam hoc verum esse non potest, nisi ratione contemptus. Denique Bernard. dicto libro de Praecep. et dispensat., capit. decimo-quarto, dicit quaedam esse venialia peccata, excepto cum per contemptum vertuntur in usum et consuetudinem.

8. Sed haec sententia falsa est, ut merito docuit D. Thomas et cum eo Cajetan. 2. 2, quaest. 186, art. 9, ad 3: et sequitur Angel. verb. Contemptus, et bene Navarr. in c. Tres sunt, de Poenit., distinct. 1, n. 13: et Archid. in cap. Quicumque, 81 distinct.; et ratio est, quia consuetudo non est contemptus; ergo peccare ex consuetudine non est peccare ex contemptu, formaliter, ac per se loquendo. Quod ideo addo, quia consuetudo potest disponere ad contemptum et illum paulatim generare. ut D. Thomas supra dixit, ex illo Proverb. 18: Impius cum in profundum venerit peccatorum , contemnit. Propter quod solent jurisiae dicere, ut notat Navar. supra, ex consuetudine indici praesumptionem contemptus, licet ipsa contemptus non sit. Probatur ergo antecedens, quia contemptus per se consistit in uno actu: consuetudo autem solum dicit, vel multiplicationem talium actuum, vel habitum inde genitum: constat autem habitum non esse contemptum, nec etiam multitudinem actuum; nam illi actus per se loquendo sunt similes, unde, sicut primus non est contemptus legis, licet sit transgressio legis, ita nec secundus, nec tertius, nec designari potest in quo actu incipiat contemptus ex vi consuetudinis. Praeterea, peccatum ex consuetudine ad summum augetur quoad pronitatem, vel facilitatem, aut affectum peccandi, non vero quoad malitiam diversae rationis vel speciei: contemptus autem addit malitiam speciei distinctam, ut ostendemus; ergo consuetudo per se non sufficit ad contemptum.

9. Unde infertur falsum omnino esse quod Panormit. ait, nullum esse peccatum veniale quod per consuetudinem non fiat mortale. Alias omnis consuetudo peccandi venialiter constitueret homines in statu peccati mortalis, et ita consuetudo mentiendi leviter, vel loquendi otiose, et similes, constituerent homines in morali periculo peccandi mortaliter, quia peccatum illud ratione consuetudinis esset peccatum mortale. Et cum designari non possit numerus actuum in quo tale peccatum incipiat esse mortale, ratione frequentiae seu consuetudinis, sequitur peccari mortaliter ex vi talis consuetudinis, et periculi perveniendi ad numerum actuum, in quo peccatur mortaliter. Consequens autem est absurdissimum, et contra sensum totius Ecclesiae, et omnium piorum, et contra omnes doctores, qui etiam in materia de Juramento dicunt consuetudinem jurandi verum leviter et sine causa, non constituere hominem in statu peccati mortalis; et idem dicunt de ludo superfluo, non tamen pernicioso, et aliis similibus. Ratio vero a priori est, quia consuetudo peccandi venialiter per se solum auget extensive numerum peccatorum venialium, et voluntarium in posterioribus peccatis; ex neutro autem argumento potest colligi peccatum mortale, quia multa peccata venialia non faciunt unum mortale, ut ex prima secundae suppono, nec major voluntas sufficit ad peccatum mortale, si materia, objectum, et aliae circumstantiae peccati eadem sunt, ut in praesenti supponimus. Consuetudo ergo non transfert actum de veniali in mortale: et ita inde etiam concluditur peccare ex consuetudine non esse peccare ex contemptu. Neque Bernard. id dixit, sed potius dixit contemptum solere esse causam consuetudinis, et tunc verum est actum de se venialem posse fieri mortalem non ratione solius consuetudinis, sed ratione contemptus a quo procedit.

10. Objectiuncula cum responsione.—bices: consuetudo furandi, etiamsi singula furta levia sint, constituit peccatum mortale, ut omnes fatentur. Idemque est si contra legem positivam taxantem pretium aliquis frequenter delinquat leviter, aliquid parvum ultra justum pretium accipiendo. Item, consuetudo communicandi civiliter cum excommunicato est peccatum mortale, licet singuli actus communicandi per se sumpti sint peccata venialia: ergo idem erit in omnibus. Respondeo, si in his et similibus casibus tandem committitur peccatum mortale, non est ratione contemptus ut constat ex dictis et ratione, quia possunt singuli actus ex eodem motivo, seu affectu, aut passione fieri, ut experientia constare potest in parvis furtis: multiplicantur enim ex eadem cupiditate sine contemptu, sed potius ex quadam vi passionis, et interdum cum quadam imperfecta displicentia et simplici affectu seu velleitate servandi legem. Item, si per illam consuetudinem pervenitur ad peccatum mortale, non est praecise ac formaliter ratione consuetudinis, alioqui in omni consuetudine idem esset, quod plane falsum est, ut ostendi.

11. In primo ergo casu de furtis levibus ideo est, quia materia praecedentium furtorum retinetur semper contra eamdem legem, et semper augetur per sequentia furta, et ita tandem pervenitur ad aliquod in quo, licet materia praesens sola sit levis, conjuncta praecedentibus constituit unam materiam gravem, et ita est illud peccatum mortale, quantum est ex parte materiae : unde etiam oportet ut ex parte peccantis voluntas feratur aliquo modo in illam materiam ut gravem, et congregatam ex multis levibus, et tunc peccabit mortaliter ratione materiae gravis. Quando autem materiae leves non ita copulantur, multiplicatio venialium non efficit unum peccatum mortale, ut late declaravimus in libr. 5 de Voto, capite quinto, ubi de consuetudine committendi leves transgressiones voti locuti sumus, diximusque eamdem esse rationem de lege. Neque refert quod tunc videatur finis legis ac voti frustrari magis ac magis, ac subinde graviter laedi per plures illos actus: ex illo enim augmento non consurgit unum peccatum mortale, sed multitudo venialium, ut multis exemplis et rationibus ibi ostensum est. De alio vero exemplo de communicatione civili cum excommunicato, dixi in 5 t. de Censur., disp. 15, sect. 2, n. 11, ibi esse specialem rationem, quia communicatio humana, licet successu temporis et per varios actus fiat, tamen per excommunicationem prohibetur per modum unius actus, seu materiae gravis; et ideo, si quis ita frequentet actus leves, ut animo, et voluntate expressa vel virtuali in perseverantem communicationem feratur, violat legem in materia gravi, et illi actus leves non spectantur tunc ut distincti, sed ut partes unius materiae gravis per illos intentae, et ut sic censentur graviter prohibiti, et per legem ex suo genere obligantem sub mortali. Et ita nunquam ratione solius consuetudinis veniale peccatum efficitur mortale.

12. Resolutio auctoris.— Dicendum ergo est tunc committi contra legem humanam ex contemptu, quando ipsa transgressio exterior legis oritur ex imperio contemptus interioris, ita ut illa exterior transgressio ex vi talis imperii fiat quidam contemptus exterior. Ita Cajetanus in sum. verb. Contemptus, et 2. 2, loco proxime citato, ubi D. Thom. idem indicat, et attigit Bernard. in dicto 14, dicens : T'unc non peccati species, sed peccantis intentio pensatur : ratio vero generalis est, quia actus exterior accipit malitiam formalem, et praesertim ex- trinsecam, et accidentalem ab actu interiori : sed transgressio legis in re minima, neque in actu exteriori, neque in voluntate, quae illum respicit ut objectum, habet de se malitiam mortalem : ergo si ex contemptu illam recipit, ideo est, quia imperatur ab aliquo interiori actu habente malitiam mortalem, qui actus contemptus appellatur, et ideo transgressio illa dicitur esse ex contemptu.

13. Quinam sit actus interior qui dicitur contemptus. — Sed tunc restat inquirendum quod secundo loco propositum est, quisnam sit hic actus interior qui contemptus appellatur, et cur tam grave malum reputetur, ut reddat mortale peccatum quod leve erat, vel etiam quod de se nullum erat. Circa hoc D. Bernard. supra, cap. 12, indicat hunc contemptum esse actum superbise, dicens: Contemptus tumor superlie est. Sumi etiam potest ex divo Thoma citato loco 2. 2, quaest. 186, art. 9, ad 3, dum ait contemnere esse nolle subjici legi et peccare ex contemptu esse peccare ex voluntate non se subjiciendi alteri. Docet autem idem D. Thom. 2. 2, q. 1061, art. 2, ad 3, officium humilitatis praecipuum esse subjici Deo, quod repetit art. 3, et q. 162, art. 5, et in 6, inde colligit superbiae gravitatem : ergo si contemptus est voluntas non se subjiciendi formaliter, id est, solum propter fugiendam subjectionem, est plane actus superbiae. Et hanc interpretationem sequuntur fere Canonistae in principio citati, et Adrian. ac Gerson. dicta lect. 5. de Vita spir,jAngel.Sylvest. et alii Summistae verb. Contemptus. At vero Cajet. 2. 2, q. 104, art. 2, et q. 105, art. 5, ad 2, hanc D. Thomae sententiam videtur interpretari de formali inobedientia, quae consistit in voluntate non servandi legem, propter non obediendum; et hancvoluntatem significat esse contemptum. Quod et aliqui moderni sequuntur, et favet D. Thom. dicta quaest. 105, art. 1, ad 1. Ex hoc vero sequi videtur contemptum non posse versari circa consilia, quod est contra omnes, et plane falsum. Probatur autem sequela, quia obedientia tantum est circa praecepta : ergo etiam inobedientia.

14. Potest ergo esse alius dicendi modus, contemptum esse injustitiam quamdam, quia contemptus est eestimatio minus justo, ut definit Altis. lib. 9, Sum., tract. 20, cap. 2, q. 1. Diminuere autem aestimationem alterius, contra justitiam est: unde de contemptu proximi ita sentit Cajet. in Sum. verb. Contemptus. Videtur autem esse eadem ratio de contemptu legis, vel legislatoris ; et ita Navarr. supra, et in Sum. c. 23, n. 49, ait peccare ex contemptu esse moveri ad peccandum, eo quod legem vel legislatorem aliquis parvi faciat : hoc autem ad injustitiam pertinere videtur. Ex his ergo incertum manet quodnam vitium sit contemptus, quia superbia, formalis inobedientia, et injustitia vitia sunt specie distincta. Quod si contemptus in omnibus illis speciebus esse potest. et ideo vox aequivoca est, ut Altisiod. supra sentit, ambiguum manet quomodo sumenda sit, cum dicitur esse peccatum mortale transgredi legem ex contemptu. -

15. Ad hoc ergo explicandum, adverto contemptum partim esse posse in intellectu, partim in affectu interno, partim in opere externo, sub opere omissionem includendo, quod fere notavit Altisiodor. supra. Primus ergo contemptus dici potest intellectualis, et consistit in judicio quo res aliqua vel persona in minori eestimatione habetur quam par sit, ac dignitati ejus debeatur. Quamvis enim minus aestimare unam rem quam aliam, soleat generaliter vocari contemptus illius, si tamen aestimatio sit prudens, non erit contemptus vitiosus, de quo solo tractamus; tunc ergo est inordinatus contemptus, quando respectu ipsiusmet rei, aut personae, considerata ejus qualitate et dignitate, inordinata est talis aestimatio. Nam si una res sit vilior alia, illam contemnere prae alia non est vitium, sed virtus, ut contemnere divitias vel honores, propter virtutem. In affectu autem contemptus est, aut velle habere hanc vilem aestimationem de alio, aut certe velle illam verbo aut opere ostendere, et in aliis generare : in opere autem contemptus erit quidquid exterius fit intentione despiciendi alium, ut ab aliis parvi aestimetur, vel ut operans ostendat se pro nihilo illum aestimare. Quae omnia non aliter probantur, quam ex ipsius vocis proprietate, et communi sensu, et conceptione , ac interpretatione doctorum, praesertim Altisiod. et Cajetani supra.

16. Ulterius autem adverto contemptum posse referri vel ad personam, id est, ad Deum, aut proximum, vel ad res alias, ut divitias et honores, actiones, etc. Si sumatur hoc posteriori modo, non videtur habere certam speciem vitii. Imo, ut dixi, si debitam proportionem servet ad rem quae contemnitur, potest esse actus laudabilis modo explicato : si vero sit ultra proportionem debitam tali materiae, vel objecto,pertinebit ad vitium contrarium illi virtuti, quae inclinat ad servandum medium, et moderandum affectum circa talem materiam. Ut, verbi gratia, nimius contemptus honoris vel famae potest esse vitiosus, et contra illud, Curam habe de bono nomine : habebit ergo ille contemptus malitiam contrariam magnanimitati, vel humilitati, quae constituunt medium in affectu honoris. Sic etiam contemnere plus justo divitias necessarias vitae humanae esse poterit contra liberalitatem, et in prodigalitatem declinare, et sic de aliis. Hic autem modus contemptus non est proprie qui ad rem praesentem spectat, ut statim dicam. Contemptus autem personae videtur mihi formaliter et proprie pertinere ad injustitiam cum proportione sumptam. Quod ideo addo, quia contemptus Dei erit formaliter contra religionem : nam illa est justitia ad Deum, qualis in nobis esse potest: si vero sit contemptus parentis , erit contra pietatem ; si Praelati, contra observantiam et reverentiam illi debitam ; si contra alios proximos, contra communem justitiam, et hoc ultimum docuit Cajetan. supra : ex illo autem sequuntur caetera cum proportione : et ratio est, quia per talem contemptum agitur contra jus alterius , et quantum est ex parte contemnentis, infertur illi injuria, vel etiam nocumentum. Quia unusquisque habet jus ut in aestimatione debita habeatur, ut convenienter ad illam tractetur: nam hoc ad honorem, vel cultum unicuique debitum necessarium est, et inter homines habere potest magnam utilitatem, ideoque hujusmodi contemptus non parva injuria reputatur, ac subinde peccatum mortale est ex genere suo.

17. Contemptus duplex : materialis quando non intenditur directe postpositio alterius, formalis vero quando intenditur. — Omnia peccata mortalia esse Dei contemptum . materialem, non formalem. —Ekst tamen animadvertendum tertio, hujusmodi contemptum dupliciter committi posse, scilicet, materialiter, vel formaliter : cum enim de facto aliquid fit quo aliqua persona aliis postponitur, licet hoc directe non intendatur, materialiter contemnitur : si vero id etiam intendatur, tunc est contemptus formalis. Priori modo committitur contemptus contra Deum per omnia peccata mortalia, ut notavit D. Thomas, in 4, dist. 9, art. 3, quaest. 3; et eodem modo transgressio humani praecepti voluntaria, etiamsi ex passione fiat, solet interdum vocari contemptus, ut loquitur Gregorius in cap. Honoratus, T4 dist. Et fortasse hoc sensu dixit Augustinus 14 de Civit., cap. ult., amorem sui usque ad contemptum Dei aedificare civitatem Babylonis; sic etiam lib. de Natur. et grat., cap. 29, re- fert idem Augustinus, ex quadam objectione Pelagianorum , sententiam dicentem omne peccatum esse contemptum Dei, quam ipse non reprobat, sed declarat non omne peccatum esse formalem, seu propriam superbiam, aut contemptum superbiae. Atque in eodem sensu videtur dixisse Isidor. 1. 2 de Different. spirit. cap. ult. Unwmn gemus superbie esse eorum qui, per transgressionem culpee, contemptui habent divina praecepta. Idemque habet latius lib. 2 Sentent., cap. 38. Denique hoc modo transgressores praeceptorum divinorum dicuntur contemptores in sacra Scriptura Levit. 26, et saepe alias. Sic etiam contra proximum peccatur hoc modo per omnia peccata, quae diminuunt aestimationem ejus, etiamsi id non intendatur, ut per detractionem, quamcumque inhonorationem, etc.

18. Intentio dat precipuam formalitatem actibus Inunanis.—bkFormaliter autem committitur hoc vitium quando ex directa intentione ad hoc aliquid fit, ut alter despiciatur, aut despici credatur, seu ostendatur : nam intentio est quae dat praecipuam formalitatem actibus moralibus. Quapropter, quando hoc vitium tribuitur superbiae, intelligitur causaliter, quia, loquendo moraliter ac regulariter, contemptus, praesertim formalis , ex superbia nascitur, et ita numeratur ab Isidoro inter filias superbiae, ut refert Altisiodor. et sumitur ex lib. de Conflict. vitiorum et virtut., capit. de superbia. At vero e conrerso dicitur aliquando contemptus formalis inobedientia, quia haec nascitur ex contemptu, et est quasi medium, quo subditus iniquus utitur ad contemnendum Praelatum suum : directe enim vult non obedire, ut per hoc ostendat nihili se aestimare Praelatuza. Atque hoc modo accipiendum videtur quod Bernard. supra dixit, nolle obedire esse intolerabilem blasphemiam ; id enim maxime habet locum in inobedientia formali. Quia tamen nemo intendens ad malum operatur, et in inobedientia, ut sic, nulla apparet ratio boni per se appetibilis, semper illa formalis inobedientia nascitur, aut ex superbia et appetitu excellentiae, aut ex indignatione et abjecta aestimatione Praelati , quam subditus habet, et ratione illius praeceptum ejus contemnit, et propterea illi non vult parere. Atque ita satis explicatum est quotuplex sit contemptus, et quomodo ex illo legis transgressio nascatur.

19. Contemptus formalis duplex - simpliciter, et secundum quid; primus, juxta Cajetanwmn, mortalis, secundus venialis. — Superest tamen explicandum quod tertio loco propo- suimus, an trangressio legis humanae ex contemptu semper et in quacumque materia minima sit peccatum mortale: et ratio dubitandi est, quam in principio posuimus. Propter quam Cajet. in Sum. verb. Contemptus , in fine, aperte concedit dari contemptum praecepti, et transgressionem praecepti ex contemptu, qnae sit tantum veniale peccatum ex levitate materiae, et ex levi modo contemnendi, ut sic dicam, quia, scilicet, non contemnit simpliciter praeceptum ; sed hoc praeceptum in re minima. Et ideo distinguit contemptum etiam proprium et formalem, in contemptum simpliciter et secundum quid, et priorem dicit esse peccatum mortale, posteriorem autem esse tantum veniale pecccatum. Eamdemque sententiam sequitur Barth. de Medin. 1. 2, q. 88, art. 4, in fine.

20. Rejicitur dicta distinctio.—Huic autem sententiae obstat, quia videtur repugnare communi sententiae quam supra retulimus. Nam omnes auctores ibi citati indistincte damnant peccati mortalis inobedientiam praecepti ex contemptu, etiam in minimis, et Bernard. expresse dixit contemptum in omni specie peccatorum pari pondere gravem esse: et loquitur de minimis praeceptis, ut supra explicuimus. Responderi tamen potest ex mente Cajet., Bernard. et alios auctores intelligendos esse de contemptu simpliciter, non secundum quid. Et ita si contemptus sit simpliciter talis, id est, contemptus obedientiae, vel praecepti, vel superioris absolute, sic transgressionem semper, et in quocumque mandato, etiam minimo, esse peccatum mortale, et ita procedere dictum Bernardi et aliorum sine ulla limitatione vel exceptione. Si vero contemptus sit secundum quid, tunc illum esse posse tantum veniale peccatum, et consequenter etiam transgressionem levis mandati ex intentione, seu imperio illius. Sed hoc non videtur satisfacere, tum quia nec Bernardus nec alii auctores cognoscunt medium inter haec duo, scilicet, transgredi ex contemptu, vel sine illo, quomodo dixit Glossa in cap. Quis autem, d. 10: Aliud est contemnere, aliud non parere, et primum absolute damnatur peccati mortalis ; ergo indistincte id accipiendum est ; tum etiam quia eodem modo dicere possumus transgredi legem humanam per se, et secluso contemptu, esse semper peccatum mortale, quia dicemus intelligendum esse de transgressione simpliciter; nam transgressio in levi materia, seu secundum quid, imo praeceptum in levi materia, non est praeceptum simpliciter, sed se- cundum quid: sic enim D. Thomas, dixit peccatum veniale non esse contra praeceptum, utique simpliciter. Nullum ergo erit discrimen inter nudam transgressionem praecepti et transgressionem ex contemptu, quod est contra communem doctrinam.

21. Castri sententia , et distinctio. — Mihi ergo utendum videtur distinctione insinuata a Castro dicto cap. 5, in fine, licet alio modo: ille enim distinguit contemptum legis et legislatoris ; quia vero in praecepto duo sunt, scilicet, res praecepta et praeceptum ipsum, ego potius distinguo inter contemptum personae seu legislatoris , et contemptum operis seu rei praeceptae : neque oportet addere tertium membrum de contemptu praecepti, seu legis, quia lex solum contemni potest, vel per respectum ad legislatorem , cujus potestas contemnitur , et sic ad contemptum legislatoris reducitur ; vel potest lex contemni, quia res praecepta parvi aestimatur, et sic reducitur ad contemptum operis.

22. Transgredi legem ea contemptu rei praecepie non semper est peccatum mortale, sed tantum ex graatate materie , vel errore in doctrina. — Dico ergo primo : transgredi legem ex contemptu rei praeceptae non semper et in individuo est peccatum mortale, et in hoc potest habere verum opinio Cajetani ; et ratio ejus, quia res contempta potest esse minima , vel pertinens ad infimam aliquam virtutem, et quia tunc per se nec fit, nec intenditur injuria legislatoris. Duplici ergo ex capite potest esse hoc peccatum mortale. Primo, si involvat vel supponat errorem in doctrina. Sic peccant gravissime qui contemnunt consilia, quia existimant illa esse inutilia, aut intima bona. Sic etiam peccaret graviter qui contemneret transgressionem ex se levem, quia existimaret peccatum veniale non esse dignum poena apud Deum, vel quippiam simile. Secundo, potest hoc esse mortale ex materiae gravitate, sicut in aliis vitiis contingit.

23. Transgredi legem eau contemptu legislaLtoris Dei semper est peccatum mortale, utpote quod indicat quoddam Det odium. — Dico secundo : Transgredi legem ex contemptu Dei legislatoris semper est peccatum mortale, etiam in individuo, et sine ulla distinctione; et hoc saltem modo indistincte procedit communis sententia, et ita expresse Bernard. c. 12 (quem alii sequuntur) distinguit mandatum a mandante, et gravitatem constituit in contemptu mandantis; et quidem respectu Dei videtur res manifesta ; agimus enim de contemptu formali, ut dixi; est autem magna irreverentia directe intendere contemptum Dei, seu quocumque signo ostendere indignam de Deo aestimationem : unde licet talis transgressio in se quid minimum videatur, imo licet per se non sit culpa, sed consilii omissio; nihilominus, in ratione signi imperati ab interno contemptu, habet gravem inordinationem. Sicut omittere consilium quod scimus per se magis placere Deo, ex objecto non est peccatum; tamen si quis illud omitteret ex hac formali intentione deliberata, ne faciat hoc beneplacitum Deo, plane esset grave peccatum, quia indicat quoddam Dei odium, quod ex levitate materiae nunquam potest esse veniale peccatum; et similiter contemnere praeceptum minimum vel consilium, solum quia a Deo datum est, et ex illo contemptu illud omittere, gravissima inordinatio affectus est, etiamsi materia consilii vel praecepti minima sit; et quamvis ille affectus vel contemptus restringatur ad tale praeceptum minimum, semper retinet gravem inordinationem. Sicut dicere leve mendacium ea formali intentione offendendi Deum, etiam leviter, est profecto peccatum mortale, quia illamet intentio est gravis irreverentia, et continet deliberatum Dei odium. Quo modo intelligi potest illud quod ex Augustino refert Gratian. in cap. Unmn orarium, S Nunc autem, dist. 295: IVullum peccatum est adeo veniale, quod non fiat criminale, dum placet, utique ex contemptu Dei.

24. Transgredi legem humanam ex contemptu formali legislatoris videtur semper et inindividuo peccatum mortale, ulpote qui tunc contemnitur ut vicem gerens Dei. — Dico tertio: transgredi legem humanam ex contemptu formali humani legislatoris, etiam videtur esse semper et in individuo peccatum mortale. Hoc non videtur aeque certum, quia legislator humanus non est persona tam excellens, et quia aliquod odium ejus potest esse veniale. Distinguere ergo possumus superiorem, vel formaliter quatenus praelatus vel superior est, vel quatenus quidam homo. Transgredi ergo illius legem ex contemptu ejusdem, quatenus praelatus est, semper censeo esse peccatum mortale; et ita procedit conclusio posita. Ratio autem est, quia illud est contemnere potestatem ejus, et quia tunc contemnitur quatenus repraesentat Deum et vices ejus gerit, et ideo talis contemptus redundat in contemptum Dei, juxta verbum Christi Domini Luc. 10: Qu vos audit me audit, et qui vos spernit ane spernit. Cui consonat illud Bernardi loco citato : Sive Deus, sive homo mandatum quodcumque tradiderit, pari profeclo obsequendum est cura, pari reverentia deferendum. Si vero contemptus solum sit ipsius personae, quatenus homo quidam est, et habere potest aliquem defectum, sic non repugnat esse veniale peccatum ex levitate materiae, et hoc etiam voluit Cajetan. Probaturque sufticienter exemplis ejus. Et in idem redit alia distinctio, quam ibidem indicat, dicens aliud esse nolle subdi, seu formaliter nolle obedire, aliud nolle consolari superiorem, et hoc posterius dicit esse posse solum veniale peccatum, etiamsi ob eam formalem causam voluntas superioris non impleatur, quia non contemnitur ejus potestas, sed circa personam ejus quaedam amaritudo animi ostenditur. Cavendum est autem ne talis amaritudo erga personam redundet in contemptum potestatis etiam circa minima, quia tunc jam erit contemptus formalis praelati, et peccatum mortale, juxta priorem partem, et quia hoc valde contingens ac periculosum est; ideo talis modus resistendi praecepto superioris ex indignatione aliqua, vel interiori despectu personae illius, diligentissime cavendus est.

25. Malitiam ex contemptu distingui specie ab ea quae est ab objecto, vel ab ea quae habetur sine contemptu. — Ex dictis sequitur malitiam mortalem quam habet transgressio levis praecepti ex contemptu, esse distinctae speciei ab illa quam habet talis transgressio ex objecto suo, vel facta sine contemptu ; ut si egrediare cubiculo contra mandatum praelati, habebit illa actio simpliciter facta venialem malitiam, vel otiositatis, vel inobedientiae; si tamen fiat ex contemptu, habebit mortalem malitiam irreverentiae contra Deum vel praelatum. Probatur, quia illa circumstantia est alterius speciei, et contra aliam virtutem. Item, contemptus ipse est peccatum specie distinctum ab otiositate vel inobedientia, ut ostensum est, et illam tantum participat actio illa quatenus a contemptu imperatur, ut etiam ostensum est. Denique illa malitia gravis ex contemptu additur actioni, etiamsi ex objecto mala non esset, ut patet in omissione consilii; ergo signum est addere malitiam specie distinctam ; et ideo ex hoc principio recte supra collegimus, peccatum ex certa scientia, seu ex malitia sine ignorantia, vel passione, non esse peccatum ex contemptu, quia ille modus peccandi non addit malitiam diversae rationis, seu speciei, et ita non potest augere malitiam circa materiam levem usque ad gravitatem mortalem, stante eadem materia levi, et non addito alio fine, unde talis gravitas sumi possit. Idemque intulimus de peccato commisso ex consuetudine, si per se ac praecise in consuetudine sistatur, ut satis explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28