Caput 29
Caput 29
Utrum lex humana obliget ad modum virtutis, et consequenter quo actu impleatur
1. Tres conditiones necessarie ad modum virtutis : operari scienter, voluntarie, et cum fine et circumstantiis debitis. — Quaestionem hanc supra libro secundo tractavi de lege naturali, ubi notavi solum habere locum, proprie loquendo, in praeceptis affirmativis, quia negativa non dantur de actibus. sed de negatione actus, et ideo per se non requirunt actum, sed omissionem, ut impleantur ; in omissione autem, ut sic, non invenitur modus virtutis, licet in positiva voluntate abstinendi ab actu pravo esse possit: per se autem necessaria non est ad implendum praeceptum negativum, ut a fortiori patebit ex dicendis. Praeterea, in eodem loco distinxi in actu morali tres modos seu conditiones necessarias ad modum virtutis, una est operari ex cognitione, ac scientia; alia operari voluntarie; tertia operari intentione honesta, et cum omnibus circumstantiis necessariis ad bonitatem moralem actus, et omisi quartum, de modo delectabiliter operandi, quia constat non cadere sub praeceptum, ut ibi generaliter ostendi. Omitto etiam hic modum operandi ex directione Dei super omnia, de quo ibi etiam dixi, quia multo certius est etiam hunc modum non cadere sub legem humanam. Imo etiam de prima et secunda conditione nihil fere hic addendum occurrit : habent enim eamdem rationem in lege positi va, quam in lege naturali, quia leges humanae etiam dantur de actibus humanis, quia a voluntate et ratione procedere debent ; et ideo, nisi fiant voluntarie, et consequenter ex scientia, non videntur sufficere ut per eos lex humana impleatur, in quo doctoraes omnes convenire videntur.
2. Objectiuncule.—Solum video objici posse hinc sequi, eum qui toto die jejunii dormit non implere praeceptum, ac subinde si excommunicatio sit lata contra non servantes, illud praeceptum incurri a sic dormiente. Idemque argumentum fieri potest de illo qui dormiens recitat integre psalmum vel horam, et de hoc certus fit a circumstantibus : nam sequitur illum non implevisse praeceptum, et incurrere censuram, si lata sit, nisi iterum recitet. Ter- tio. potest fieri idem argumentum de illo qui, nesciens esse diem festum, Missam audit : nam sequitur non implevisse praeceptum, sed teneri ad iterum audiendam, et similiter incurrere censuram latam, nisi iterum audiat. Quarto, potest objici de illo qui coactus detinetur audiens Missam, et interius non vult audire si posset, sed potius absolute cupit non audire, et habet propositum non audiendi, nisi cogeretur vel duceretur timore servil.
3. Haec fere argumenta proponit Medina q. 100, art. 9, et in priori docet, qui per solam vim et coactionem jejunat, quia violenter privatur cibo, cum ipse non abstineat voluntarie, non implere praeceptum, et ideo censuram incurrere si imposita sit. Idemque eadem ratione diceret de dormiente, quando cum ea voluntate ivit dormitum. Sed quod ad censuram attinet, hoc probabile non est, quia praeceptum jejunii negativum est, ut suppono; et ideo, licet morali modo non impleatur, quando voluntas deest,tamen quoad effectum externum vel substantiam impletur, vel saltem non violatur, et hoc satis est ut non incurratur excommunicatio,quia ibi non esttransgressio exterior praecepti, quae ad incurrendam excommunicationem necessaria est. Nec suflicit voluntatis conatus contra praeceptum, si effectus non sequatur, etiamsi sit materialiter (ut sic dicam), ut ex materia de censuris constat. Et idem est in alio exemplo quod ibi Medina adducit de solvente decimas aut debitum coacte, et habens propositum non solvendi, si posset, etiamsi habeat praeceptum solvendi sub censura ipso jure lata. Nam, licet ille revera non excuset gravem culpam coram Deo, et moraliter non impleat praeceptum, sed potius peccet interius contra illud, nihilominus exterius non transgreditur, et liberatur a debito, et materia praecepti in posterum sublata est, et consequenter non incurrit censuram, quia cum effectu non omisit exterius quod lex praecipiebat, quod satis est ad non incurrendam censuram quacumque ratione et modo id acciderit. Secus vero est in exemplo recitandi posito in secunda objectione : nam qui dormiens profert verba precationum non orat : praeceptum autem est de orando, et ideo in tali casu praeceptum non impleretur, et incurreretur excommunicatio, non recitando iterum in vigilia, si lata esset contra non orantes, quia ille vere non oravit.
4. Et ita ad secundam objectionem concedo sequelam, neque in consequenti est aliquod inconveniens. Ad tertiam vero dico non esse simile, quia is qui audit Missam, licet ignoret esse diem festum, vere audit Missam, quia attente audit : imo etiam libere et spontanee audit. Et ita ille actus sufficit ad implendum praeceptum, vel saltem ad non transgrediendum illud exterius, unde a fortiori etiam sufficit ad vitandam censuram. An vero ille, postea sciens esse diem festum tempore habili, teneatur aliam Missam audire, vel saltem habere animum satisfaciendi praecepto per priorem auditionem, tractavi late in tom. 2 de helig., libr. 4 de Orat., cap. 26. Denique, idem cum proportione dicendum est ad quartam objectionem, in eo casu excusari materialem et exteriorem trangressionem praecepti, quod satis esset ad excusandam censuram, non tamen servari mente et animo totam obligationem praecepti, et consequenter non excusari gravem culpam. Et ita est intelligendus Antonin. statim citandus, dicens non implere praeceptum qui stant ad sociandum dominos, alias non audituri. Et de his conditionibus haec sufficiunt, de quibus in citato loco de heligione multa dixi. |
5. Sententia asserens non impleri praecepta Inunana sine recta intentione.—bifficultas ergo solum superest de proprio modo virtutis, qui consistit in bonitate morali actus consurgente ex integra causa, id est, ex bono objecto, recta intentione, et aliis circumstantiis. Aliqui enim sentire videntur praecepta humana non impleri per hujusmodi actus, nisi includant rectam intentionem, sine qua, inquiunt non impleri humanam legem, etiamsi actus praeceptus fiat. Ita tenet Dionys. Cister. 1, dist. 17, a. 3. Idem sentit Anton. 2 p., tit.9, c. 10, 8 2, quatenus ait non implere praeceptum audiendi Missam qui accedunt ad Ecclesium, ut videant, vel videantur ab amatoribus suis : sed debent (ait) accedere ad orandwmn, et tunc a se removere debent cogitationes temporales ad Deum. orandun. Fundari potest primo haec sententia im reg. S Extrav. de Reg. juris: Qui em tamore facit praeceptum, aliter quam debet facit, ei ideo jam non facit. Ex qua argumentatur a simili, vel a paritate rationis : nam qui actum praeceptum male facit, aliter quam debet facit: ergo non facit, seu non ita facit ut servet praeceptum. Et confirmatur primo, quia lex praecipit actum bonum : ergo si non fit actus bonus, non fit quod lex praecipit : ergo non servatur. Confirmatur secundo, quia lex praecipit, verbi gratia, Dei cultum vel temperanuam, etc. Actus autem non bonus non est cultus Dei, nec actus temperantiae, vel alterius similis virtutis : ergo. Denique lex humana, praecipiendo actum, constituit illum in certa specie virtutis, juxta materiae capacitatem et rationem sub qua praecipitur, ut est receptum dogma theologorum : ergo, nisi vere fiat actus virtutis in tali specie, non fiet quod lex praecipit, nec servabitur lex : si autem actus non est bonus, non est actus virtutis : ergo.
6. Sententia auctoris.—Nihilominus dicendum est sufficienter impleri legem humanam per actum praeceptum secundum substantiam illius, etiamsi non sit simpliciter bonus moraliter, nec honesta intentione fiat. Ita sumitur ex D. Thoma, quaest. 100, art. 9, ubi idem docent Cajet., Conr., Medin. et alii; Soto, lib. 2 de Justit., quaest. 3, art. 9; et A, dist. 13, quaest. 2, art. 1, in fine, loquens specialiter de praecepto Missae ; Major 3, d. 37, quaest. 5; et ibi Palud., quaest. 3, et Almain. 4, d. 17, q. unica, circa finem; ubi refert Gersonem et Martin. , additque in hanc sententiam fere omnes doctores conspirare. Med., tract. de Orat., quaest. 16 de Horis canon.; Navar., cap. 21, n. 7; et latius in Enchir. de Orat., cap. 20, n. 99, ubi refert etiam seipsum in cap. Zuter verba, 11, quaest. 3, et Joan. Andr. et Abbatem in cap. Quod quidam, de Poenit. et remis. Sed illi loquuntur de bonis operibus praeceptorum factis in statu peccati mortalis, quod longe diversum est : nam opus factum in peccato mortali potest esse simpliciter bonum, quod est certum de fide, et ita est aeque certum per illud servari praeceptum. Alias quomodo esset opus simpliciter bonum? At hic loquimur de opere malo, sive sit in peccatore, et sit peccatum mortale ex prava intentione ; sive sit in homine justo, et sit peccatum veniale; et utroque modo dicimus impleri praecepsum positivum.
7. Finis precepti non cadit sub preceptum. — Lex humana non imperat hoc propter illud fieri, sed ut fiat hoc. — Haec autem assertio duobus modis probari potest, scilicet, vel de facto, vel etiam de possibili. Prior est facilior, fundaturque in illo principio, quod finis praecepti non cadit sub praeceptum, quod tradunt doctores allegati, et sumitur ex D. Thoma 1. 29 quaest. 96, art. 3, quaest. 100, art. 9 et 10; 9. 9, quaest. 44, art. 1, et art. S, ad 1; et Cajet. 2. 2, quaest. 192, art. 4; et patet clare in praecepto jejunii, cujus finis est, vel satisfactio pro peccatis, vel corporis maceratio; et tamen si quis formam jejunii servet, licet laute et deliciose comedat, et in statu peccati jejunet, ita ut nec satisfaciat, nec maceretur, nihil peccat contra jejunii praeceptum, ut est constans apud omnes, et idem est in similibus: ratio autem est quia actus solum cadit in objectum, et circa illud operatur eo modo quo potest : ergo etiam lex solum obligat ad id quod praecipit : solum autem praecipit materiam in quam cadit, et non finem: ergo obligat ad materiam, non ad finem: ergo, si materia executioni mandetur, servatur lex, quidquid aliunde peccetur. Probatur ultimum antecedens (reliqua enim per se nota sunt), quia solum id praecipitur quod in lege exprimitur per modum imperii : lex autem humana non imperat fieri hoc propter illud, sed ut fiat hoc. Quod si aliquando in lege exprimitur finis legis, non est per modum objecti legis, sed solum per modum rationis vel motivi, propter quod modus praecipitur, et haec quidem ratio sufficienter convincit de facto.
8. Auctores vero allegati etiam de possibili loqui videntur : nam commune illorum fundamentum est, quia lex humana non potest praecipere interiorem actum : ergo nec potest praecipere ut actus exterior tali intentione fiat: ergo, si homo facit actum externum ab Ecclesia praeceptum, licet prava intentione id faciat, implet praeceptum hominis, licet alia ratione peecet : ergo, eadem ratione, undecumque actus sit malus, si exterius habet quidquid lex humana jubet, sufficit ad non peccandum contra legem humanam. Sed objici potest contra hanc rationem, quia si est efficax, probat non tantum de facto, sed etiam de possibili: non videtur autem esse supra potestatem humanam praecipere ut actus externus bene, et ex honesta intentione in generali, vel, in speciali, tali intentione fiat. Probatur, quia illud non esset praecipere directe actum internum, sed externum, ut manantem a tali interno, quod videtur cadere sub humanam potestatem, etiamsi finis ipse extrinsecus et accidentarius sit respectu actus externi praecepti. Quod patet ex lege prohibente : nam lex humana potest prohibere ne actus humanus fiat ex intentione pravi finis extrinseci, ut ex odio, vel avaritia, ut supra dictum est : ergo potest praecipere ut actus bonus fiat ex intentione intrinseci finis honesti, ut ex amore. Estque accommodatum exemplum, si fiat constitutio dicendi Missam ex hac, vel illa intentione, quae plane est extrinseca ipsi sacrificio, ut sacrificium est, et nihilominus talis constitutio obligat subditos, etiam quoad illam intentionem.
9. Nihilominus probabilius censeo hoc non posse cadere sub legem humanam, quando intentio revera est omnino extrinseca ipsi operi externo, ut cadit sub praeceptum, prout plane docent doctores allegati : ratio autem potest duplex reddi ex dictis. Prima est, quia tunc praeciperetur directe actus internus. Patet, quia vel per tale praeceptum prius praeciperetur intentio talis finis, ut tandem ex illa sequeretur electio, quia intentio finis ex se antecedit electionem medii, vel certe si actus externus primo praecipitur, et additur ut fiat ex tali intentione qua ad complementum ipsius actus necessaria non erat, plane per se praecipitur actus ille interior, qui addendus est exteriori. Secunda ratio est, quia lex humana, ut dixi, non potest praecipere omnem bonitatem, sed illam quae suo fini et exteriori gubernationi accommodata est : quod autem actus exterior fiat hac vel illa intentione extrinseca, non pertinet ad bonitatem accommodatam illi fini, sed ad Deum pertinet, qui scrutatur corda : non est ergo illa materia legis humanae. Et ita responsum est ad fundamentum contrarium, negando assumptum.
10. Ad exemplum autem de praecepto negativo, primum nego paritatem rationis. Nam potest multum pertinere ad commune bonum, verbi gratia, ad justitiam servandam in judicio, ut nemo ex odio, vel propter sordes illud munus assumat, et ideo in malis prohibendis potest ille modus habere majorem proportionem. Deinde supra dixi revera non prohiberi aut puniri malitiam provenientem a tal intentione, sed ipsum actum externum absolute: poenam vero non imponi ipso jure, nisi dependenter a tali conditione : unde est etiam differentia supra insinuata, quia si per affirmativum praeceptum addatur intentio extrinseci finis, extenditur jurisdictio, et augetur obligatio ad novum actum interiorem; quando vero punitur actus exterior, sia tali interiori procedat, potius restringitur prohibitio, et jurisdictionis usus, quia non punitur omnis actus exterior qui puniri posset. Ad aliud vero exemplum, de intentione offerendi sacrificium pro hac vel illa causa aut persona, dicitur imprimis obligationem illam, regulariter loquendo, non fundari in sola jurisdictione, sed vel in voto obedientiae, vel in aliqua obligatione justitiae, per quam potest aliquis se obligare ad faciendum aliquid sub hac vel illa intentione, maxime si ad effectum actionis necessaria sit : unde hcitur, secundo, illam intentionem non esse omnino extrinsecam illi actioni, sicut supra dicebamus de intentione conficiendi sacramentum : nam licet in praesenti illa intentio non sit de necessitate sacrificii ut sic, est tamen necessaria ad completam oblationem sa- crificii et ad fructum ejus, et ideo qui potestatem habet praecipiendi sacrificium, totum id praecipere potest.
11. Ad rationes alterius sententiae, respondetur imprimis in illa regula juris sermonem esse de timore servili peccaminoso, quando quis ita voluntarie facit opus praeceptum, ut animum habeat non faciendi, si posset poonam effugere : nam in illo modo operandi deest voluntas necessaria ad implendum praeceptum apud Deum, etiamsi exterius impleri videatur. Et ita negatur similitudo: nam, qui facit totum id quod lex humana praecipit, et cum omnibus externis circumstantiis quas praecipit, licet prava intentione id faciat, non facit aliter quam debeat facere ex vi ilfius legis humanae, licet faciat aliter quam alia lex divina praecipiat, et ideo non peccat contra legem humanam, licet alias peccet. Unde ad primam confirmationem respondetur legem humanam praecipere actum de se bonum, seu qui de se potest bene fieri, non tamen praecipere omnes modos necessarios ut bene fiat. Et ita fere respondet D. Thomas 1. 2, q. 96, art. 3, ad. 2. Et eadem est responsio ad secundam confirmationem. Nam lex humana praecipit actum in se continentem cultum Dei, vel mediocritatem aliquam temperantiae, aut alterius virtutis : illam autem potest habere actus, etiamsi ex parte operantis male fiat ex alio capite, quod per se non prohibet nec praecipit lex humana.
12. Ad ultimam confirmationem, admittimus communem et veram doctrinam, quod per legem humanam actus praecepti determinantur ad certam speciem virtutis. Non est autem sensus quod lex humana praecipiat illam virtutis speciem esse per se intentam ab operante, aut quod pure fiat sine admixtione alicujus malitiae : sed sensus est legem humanam, praecipiendo, non imponere solum obligationem obedientiae, quae generalis est et in omni praecepto includitur, sed etiam praecipere de se actus singularum virtutum, quia, ut supra dixi, leges humanae intendunt facere homines honestos in omni genere virtutis, et ideo praecipiunt secundum omnes species virtutum. Non tamen inde fit ut les humana praecipiat actum studiosum simpliciter, et ut studiose fiat, sed satis est quod praecipiat studiosum ex genere, et constituendo tale medium in tali specie virtutis, ut patet clare in materia justitiae ; praecipit enim actum ejus, constituendo medium in materia illius, quo servato non peccatur contra illam legem, etiamsi ex avaritia vel alio vitio quis operetur.
On this page