Caput 30
Caput 30
Utrum lex humana et civilis possit obligare ad sui observationem cum periculo cuiuscumque nocumenti temporalis, etiam mortis
CAPUT XXX UTRUM LEX HUMANA ET CIVILIS POSSIT OBLIGARE AD SUI OBSERVATIONEM CUM PERICULO CUJUSCUMQUE NOCUMENTI TEMPORALIS, ETIAM MORTIS.
1. Declaravimus modum obligationis legis humanae quoad gravitatem ejus ; nunc explicandus est quoad rigorem, ut sic dicam, vel lenitatem ejus, et consequenter explicabitur quoad durationem ejus, vel cessationem ratione occurentis occasionis, quae maxime esse solet quando damnum aliquod grave et periculum ejus imminet ex observatione legis, et ideo inquirimus an in hujusmodi occasione cesset obligatio legis, ita ut nullum peccatum sit illam non servare.
2. Sententia negans absolute posse legem umanam obligare cum mortali periculo vite. —Prima sententia absolute docet legem humanam non posse obligare cum mortali periculo vitae, vel alio simili. Tenet Almain. in Moralibus, tract. 1, cap. 3, inclinat Sylvest. verb. Metus, q.1. Fundamentum est,quia dare vitam propter opus per se non necessarium ad salutem vel honestatem, est opus difficillimum, et supererogationis : lex autem humana non potest hujusmodi opera praecipere : ergo. Confirmatur, quia conservare vitam est de lege naturae ; ergo nulla lex humana potest contra hoc praecipere : unde D. Thomas 2. 2, q. 104, artic. 5, dixit in his quae ad conservationem corporis spectant, hominem non teneri homini obedire.
3. Secunda sententia, legem Inuumanam obligare in universum, non obstante quovis mortis periculo. — Altera sententia est, legem humanam in universum obligare, non obstante quocumque periculo mortis. Ita docet Cajetan. 1. 2, quaest. 96, artic, 4; et 2. 2, q. 125, artic. 3. Idem sentit Adrian. in 4, quaest. 3de Clavibus ; Henric., tract. de Synod. Episcop. post 3 part., artic. 1, num. 271, in tom. 13 tractatuum, part. 2. Fundamentum est, quia quod est contra legem humanam est malum et peccatum, ut ex supra dictis patet : ergo etiam propter mortem vitandam faciendum non est, cap. 74a ne, 32, q. 3, ex August. Confirmatur primo, quia bonum commune praeferendum est privato, et homo tenetur pro communi bono vitam perdere : sed humana lex propter commune bonum ponitur : ergo servanda est, non obstante vitae periculo. Tandem confirmatur inductione, quia non potest quis propter metum mortis contrahere cum con- sanguinea in gradu prohibito per legem humanam, nec potest aliquis propter vitandam mortem sacrum facere sine vestibus sacris, cum tamen id solum sit de lege humana. Denique non potest quis communicare cum excommunicato propter vitandam mortem, cap. Sacris, de lis quae vi, etc.
4. Esse potestatem in magistratu civili, et canonico ad obligandum suis legibus cum periculo vitee.—HEHst in republica necessaria potestas ad suam conservationem et commune bomum. —Nihilominus, dicendum est primo non deesse potestatem in magistratu civili, et idema fortiori de ecclesiastico, ad obligandum suis lcgibus et cum periculo vitae, si necesse sit. Sententia est communis, et mihi certa, et praeter auctores secundae opinionis, tenent eam Soto, lib. 1 de Justit., quaest. 6, art. 4, in fine; et in 4, distinct. 22, quaest. 1, artic. 4; et Ledesma 2 part., quaest. 10, art. 5, et quaest. 25, art. 3; Covar. qui alios refert, in cap. Alma mater, 4 part., S 3, n. 9, et alii infra citandi. Ratio est, quia in republica est potestas necessaria ad suam conservationem et commune bonum ; sed ad hos fines est moraliter necessarium praeceptum obligans ad aliquid agendum, vel ad perseverandum in aliquo loco, non obstante periculo mortis : ergo cadit hoc sub humanam potestatem. Minor constat , quando necessarium est agere periculosum bellum ad defendendam rempublicam, vel perseverare tempore pestis in aliquo loco ad procurandam communem salutem, vel si necesse sit propter fidei honorem aliquid agere cum vitae discrimine. Major autem per se nota videtur ex terminis, quia alias insufficienter provisum esset gubernationi et conservationi reipublicae. Sed dici potest in his casibus legem naturalem obligare , et ideo non esse hanc obligationem praecepti humani, sed quasi coactionem ad servandam naturalem obligationem. Respondetur primo, licet fortasse praeceptum naturale tunc obliget rempublicam, vel cives in communi, non tamen hunc vel illum determinate : ergo applicare obligationem ad has vel illas personas, est potestatis humanzse, et ita ibi intervenit verum praeceptum humanum. Dicimus etiam non semper esse certam obligationem naturalem, sed saepe esse posse rem dubiam et dependentem ex judicio prudentiae, an, scilicet, communi bono expediat hoc vel illo medio uti in tanto periculo: tunc autem interveniente judicio principis seu Praelati, ejusque praecepto, inducitur certa obligatio, quae non potest dici legis na- turae, sed humanae. Et confirmatur tandem, quia hic actus est fortitudinis : ergo si necessarius sit reipublica,, vel valde conveniens, potest lex humana illum praecipere ; nam humana lex circa actus omnium virtutum versatur, ut in superioribus docuimus cum Aristot., 3 Ethicor., qui in specie loquitur de actu fortitudinis.
5. Legem humanam tunc maxime obligare cum periculo vite, quando illud periculum per se est annexum actui praecepto. — Dico, secundo, legem humanam tunc maxime, et quasi per se, obligare cum periculo vitae, quando illud periculum per se est annexum, seu conjunctum actui praecepto, si alioqui lex justa sit, ut praesumi debet, quando oppositum non constiterit. Declarari poterit exemplis positis de bello, de periculosa navigatione, de curatione proximorum tempore pestis, et similibus: ratio autem est, quia tunc periculum non reputatur accidentarium, sed veluti de substantia actus moraliter considerati. Item non potest censeri praeter scientiam, vel intentionem praecipientis, cum sit per se conjunctum actui: ergo, eo ipso quod praecipitur talis actus, censetur praecipi non obstante tali periculo, et potestas non deest ut ostensum est : ergo nascitur obligatio. Addidi vero conditionem justitiae legis, quia haec generaliter necessaria est, et in hujusmodi praecepta, multa requiruntur ut servetur, quia non potest res adeo difficilis juste praecipi, nisi ex justissima causa pertinente ad commune bonum, vel ad aliquam personam valde necessariam communi bono; quia respublica vel magistratus ejus non habet dominium vitae civium, sed convenientem usum, et ideo non potest ex levibus vel ordinariis causis cogere cives ad perdendam vitam; quod etiam patet ex his quae supra diximus de lege humana, scilicet, debere esse moraliter possibilem et facilem. Denique, hoc confirmant fundamenta prioris sententiae. Nihilominus tamen hic est etiam vera generalis reguia in superioribus posita, quando non manifeste apparet temeritas in lege, praesumendum esse pro justitia ejus, quia semper jus superioris praefertur ; et, licet homo jus etiam habeat in vitam suam, tamen in eamdem majus jus habet respublica, quia (ut in 5 Politic. dixit philosophus) civis magis est reipublicae quam sui ipsius. Itaque in dubio aequali servanda est lex, licet propter periculum proprii detrimenti curandum sit ut certitudo aliqua de justitia legis habeatur.
6. Quid dicendum quando periculum uon est per se conjunctum actui precepto. — Dico tertio : si mortis periculum non est per se conjunctum actui praecepto , sed contingenter adjungitur, lex humana per se non obligat ad sui observationem cum tanto periculo vitae, imo nec alterius gravissimi nocumenti, quale est gravis infamia , aut magna jactura bonorum : ex accidenti vero, seu in aliquo casu obligare potest. Priorem partem sequuntur a fortiori auctores allegati in prima opinione , et non repugnant allegati in assertione prima, sed favent maxime et Gabr. in 4, distinct. 18, quaest. 3; et Ocham in suo Dialog., 1 part., lib. 7, cap. 58, quatenus dicunt Ecclesiam non posse suis legibus regulariter imponere tam rigorosam obligationem : nam idem est regulariter quod per se. Et idem sentit Major in 4, distinct. 18, quaest. 4, insinuat etiam Navar. in Sum., cap. 25, n. 84. Sumitur denique ex multis quae congerit et allegat Felin. in cap. 1 de Constit. n. 49. Probatur autem primo prior pars inductione, quia lex divina, quae gravior est, non solet obligare in simili eventu. Exemplum commune est de Davide, qui propter necessitatem manducavit panes propositionis , 1 Reg. 21, quos laicis manducare non licebat , juxta legem , et tamen factum defendit Christus Matth. 12, ubi eodem modo excusat discipulos qui die sabbati spicas colligebant. Et ita exposuit etiam D. Thomas 3 part. , quaest. 40, art. 4, ad 3; et eodem modo declarat factum Machabaeorum pugnantium die sabbati 2. 9, quaest. 100, art. 8. Idem constat in praecepto divino de integritate confessionis; nam grave periculum interdum excusat ab illius executione quasi materiali (ut sic dicam). In praeceptis etiam ecclesiasticis potest fieri similis inductio : nam praeceptum jejunii non obligat cum detrimento salutis, quod explicatum est in cap. Consilium, de Observ. jejun., et idem constat de praecepto audiendi Missam , recitandi horas, etc. Simili modo, propter necessitatem famis licet communicare cum excommunicato procurando subsidium, cap. Quoniam multos, 11, quaest. 3, cap. 7nter, de Sentent. excommun.; eadem autem ratio est in reliquis. Generalis autem ratio conclusionis est, quia talis necessitas ostendit non fuisse in legislatore voluntatem obligandi in tali eventu, vel etiam non fuisse potestatem : quacumque autem illarum deficiente, cessat obligatio legis ; ergo. Utraque praemissa constat ex supra dictis, praesertim tractando de epiikia, quia potestas humana non se extendit ad omnia sine mensura; voluntas etiam prudens non vult obligare quantum potest. sed cum moderatione et benignitate. Obligare autem ad quemcumque actum praecepti, non obstante quacumque accidentali necessitate insurgente, esset supra potestatem legislatoris humani, quia talis obligatio communiter non est necessaria ad commune bonum reipublicae, ut in communi observatione talium legum contingit: et quamvis aliquando non sit aperte injusta obligatio, vel supra potestatem, si sit nimis gravis et dura, censetur esse praeter voluntatem legislatoris, quod maxime in divinis legibus positivis observatur, ut communiter doctores interpretantur ; ergo. :
7. Probatur secunda pars. —Altera vero pars, scilicet, per accidens fieri posse ut etiam in eo casu obligetur homo ad servandam legem, communis etiam est: talisque necessitas esse censetur, quando violatio legis propter talem metum cederet in contemptum, vel injuriam religionis, aut grave scandalum pusillorum: tunc enim bonum commune et religionis praeferendum est privato etiam propriae vitae. Item, quia tunc transgredi praeceptum humanum esset vel deficere in confessione fidei tempore debito, vel cooperari ad aliquid intrinsece malum. Exemplum sit, si tyrannus cogat ad comedendam carnem die prohibito in contemptum illius observantia ecclesiasticae : tunc enim consentire illi esset significare se idem sentire, et contemnere : imo etiam exterius dissimulare, et non plane resistere, ad minimum esset aliis scandalum dare, et ideo nunquam licet, juxta illud Augustini lib. de Bono conjugat., cap. 16 : Satius est fame mori, quam idolothytis vesci (utique cum scandalo vel injuria religionis), 1 Corinth. 10; et ideo haec obligatio non solum in ecclesiasticis legibus locum habet, sed etiam in civilibus, quia etiam illae contemnendae non sunt, nec magistratus civilis, et in earum etiam violatione scandalum cavendum est; nec satis erit in hujusmodi casu habere interius intentionem non scandalizandi vel non contemnendi, et exterius agere contra legem ad vitandam mortem ; hoc (inquam) non est satis, quia tenemur exterius non contemnere, nec contemnentibus consentire, vel cooperari; et similiter ad vitandum scandalum, maxime necessarium esse solet actum externum vitare : si autem protesvatio aliqua exterior sufficeret ad tollendum scandalum, tunc cessaret illa necessitas, ut notavit Bonavent. in 4, distinct. 33, dub. 8, circa litt., et latius in materia de scandalo tractatur.
8. Dices: ergo in hujusmodi casibus, licet obligatio talis actus quasi resultet occasione legis positivae, nihilominus proprie non oriri ex illa, sed aut praecepto affirmativo confitendi fidem tempore opportuno, vel ex praecepto negativo non praebendi scandalum aliis, vel non contemnendi legem, aut superioris potestatem ; quae sunt obligationes legis naturalis, pertinentque ad legem charitatis, aut religionis, vel confessionis fidei, vel justitiae legalis, non ad particularem legem positivam. Respondeo, licet probabile hoc sit, probabilius tamen videri etiam in illo casu obligare legem humanam. Itaque non negamus in illis eventibus obligare praecepta illa naturalia, seu aliquod illorum : dicimus tamen, obligare ad servandam ipsam legem positivam, et ita etiam legem ipsam positivam obligare. Sicut in occasione necessaria confitendi fidem, obligat fides ad sustinendum martyrium propter fidei confessionem, et nihilominus tunc etiam obligat fortitudo quasi imperata a fide: ita ergo est in praesenti; unde e contrario si quis in eo casu violet legem positivam in contemptum religionis, non solum peccat in specie contemptus, sed etiam in specie vitii contrarii illi morali virtuti, ad quam pertinet praeceptum, ut in casu Machabaeorum, si illi comederent carnes porcinas, non solum contra religionem, sed etiam contra temperantiam peccarent, comedendo cibum vetitum ; et sic de aliis.
9. Notanda ad judicandum quando obligetur aliquis ad legem sub periculo mortis. — Periculum morvtis vel est ab intrinseco, vel ab extrinseco. —Sed quaeret tandem aliquis quomodo possit certum judicium ferri ad discernendum tempus et occasiones in quibus obligat lex humana, non obstante periculo mortis. Respondeo vix posse certam aliquam regulam designari, sed prudenti arbitrio utendum esse. Duo tamen ad hoc prudens judicium ferendum observari possunt. Primum est dupliciter posse homines incidere in hoc periculum, seu in metum mortis. Uno modo ab intrinseco, seu ex naturali et ordinaria conditione humanae conditionis fragilis, sive oriatur ex aegritudine intrinseca, sive ex necessitate famis aut sitis, sive ex tempestate maris, sive ex occasione belli alia de causa occurrentis, sive ex quacumque alia causa extrinseca, quae directe non intendat transgressionem legis. Alio modo potest hoc malum imminere ab extrinseco, id est, ab homine comminante tale malum, ut extorqueat legis transgressionem; unde prior dici potest quasi per accidens respectu talis effectus: hic vero posterior quasi per se, moraliter loquendo, et ex parte causae inferentis talem metum. Quando occasio est prioris modi, regulariter lex positiva non obligat cum tali periculo : sic Machabaei processerunt ad bellum die sabbati ratione periculi, 1 Machab. 2, quia periculum erat prioris generis, et intellexerunt in illo legem sabbati non obligare. Quando vero metus infertur posteriori modo, regulariter non excusat, quia cedit in contemptum fidei vel religionis, et sic Machabai mortem sustinuerunt ne legem violarent, lib. 2, cap. 7, quia metus ille directe ad hoc inferebatur a tyranno. Dixi autem in utraque parte regulariter, quia non est regula adeo generalis et infallibilis. quin possit aliquando deficere, et ideo semper sunt particulares circumstantiae considerandae ad ultimum judicium ferendum. Praesertim vero in posteriori modo contingere potest ut, licet directe inferatur metus ad extorquendam actionem legi contrariam, non tamen id fiat propter legis transgressionem in ejus contemptum, vel religionis, sed propter alias causas humanas, voluptatis, aut commodi, ut adnotavi in 5 tom., disput. 6, et tunc talis metus perinde reputatur ac quilibet alius proveniens ex causis naturalibus, vel extrinsecis, quia non parit contemptum legis, vel aliud simile malum.
10. Secundo, observandum est aliud esse obligari ad observationem legis humanae, non obstante mortis periculo, aliud vero posse licite eam observare, eodem periculo non obstante. Plus enim ad prius requiritur, quam ad posterius : licet enim ad utrumque necessaria sit aliqua ratio valde gravis et justa, quia non potest homo pro quacumque levi occasione vitam prodigere, nihilominus multo major causa requiritur ut ad hoc possit obligari per legem vel praeceptum superioris humani, quam ut id possit homo sua spontanea voluntate honeste facere, quia non omnia honesta possunt nobis praecipi, quando sunt valde ardua, nisi ex speciali necessitate, sine qua nos possumus illa libere facere. Sic potest quis in casu necessitatis extremae famis vel naufragii licite cedere suo commodo, et dare panem, vel tabulam amico aequali, ad quod tamen non posset lege humana obligari. Item propter utilitatem publicam potest aliquis aggredi opus cum magno periculo vitae, etiamsi non sit tanta necessitas boni communis in qua possit obligari. Propter hoc ergo, ad discernendam occasionem in qua lex humana obligat cum tali periculo, non tantum ponderandum est an bonum commune tunc praeponderet vitae propriae, sed etiam an tale sit ut redundet in extremam vel gravem necessitatem boni communis; vel e converso, an ex transgressione legis grave damnum commune, quale est contemptus religionis, fidei aut ipsarum legum sequatur ; in his enim tantum casibus obligat lex humana, et ultra non extenditur.
11. Satisfit argumentis contrariis. — Ad fundamentum prioris sententiae, respondetur dupliciter posse aliquod opus dici supererogationis. Primo : quia lex naturalis vel divina illud non praecipit, et hoc modo non est in universum verum legem humanam non posse praecipere opera supererogationis, ut supra contra Gersonem late ostensum est. Alio modo dicitur opus supererogationis, quod ex suo genere ita est sub consilio, ut de se non possit habere necessariam connexionem cum fine ultimo, vel cum communi bono reipublicae, temporali vel spirituali, ut est, verbi gratia, custodia virginitatis ; et in hoc sensu verum est bonum supererogationis non posse praecipi lege humana. Sic autem negamus dare vitam pro republica esse opus supererogationis ; aliquando enim cadit sub praeceptum naturale; et sic etiam potest interdum praecipi lege humana; nec refert quod sit difficile : nam circa hoc versatur virtus in actibus necessariis, juxta finem proportionatum, et ad idem extenditur potestas legis humanae, quando non obstante illa difficultate, observantia legis humanae ad commune bonum necessaria est. Ad confirmationem autem respondetur in praecepto conservationis vitae duo includi : unum est negativum, quod obligat semper et pro semper, scilicet, non se occidendi, et contra hoc nihil potest praecipere lex humana. Aliud est affirmativum, faciendi aliquid ad conservandam vitam et ad evitandam mortem, et quoad hoc non obligat pro semper, sed praetermitti saepe potest, non solum propter observantiam legis, sed etiam propter bonum amicitiae, vel propter alias honestas actiones, seu rationes; et ita etiam potest lex humana obligare ad praetermittendam vitae custodiam propter observantiam legis ad commune bonum necessariae.
12. Ad fundamentum Cajetani respondetur illationem fieri a sensu composito ad divisum; stante enim obligatione legis, repugnat contra illam agere, ut recte probat illa ratio: non autem hoc dicimus, sed in casu necessitatis cessare obligationem, et ita etiam cessare rationem culpae in illa materiali transgressione, vel potius in materiali non executione legis; quod plane confirmat regula juris, dicens necessitatem facere licitum quod alias non esset. De qua videri potest Alexand. 5S ex toto, ff. de Legibus. Ad primam confirmationem fatemur, propter bonum commune contemnendam esse vitam propriam, quando necessarium est; negamus tamen semper necessarium ad bonum commune materialiter (ut sic dicam) exequi legem : nam, licet illa propter bonum commune posita sit, satis consequitur finem si regulariter, ac per se, et extra hos casus extremos observetur.
13. Ad secundam confirmationem et inductionem Cajetani, primum exemplum erat de matrimonio contrahendo cum consanguinea, in quo primo supponendum est, quod, licet obligatio legis cesset ex occurrente periculo gravissimi nocumenti, si tamen lex est irritans non cessat irritatio propter metum, ut infra dicemus, et omnes auctores supponunt, et constat ex praxi Ecclesiae. Et ratio reddi potest, quia, ad vitandum periculum, satis est exteriorem actum facere, etiamsi propter resistentiam legis validus non sit; quod si fortasse illa occasione incurratur aliud periculum violandi aliquam legem naturalem, aut moriendi, id est valde remotum et accidentarium, et ideo id non attenditur in facienda absoluta irritatione actus. Accedit, quod si in tali casu cessaret irritatio propter metum, liceret postea, vel etiam necessarium esset in tali actu persistere transacto metu: hoc autem est valde contrarium bono communi, et fini talium legum. De qua re plura dicemus infra tractando in specie de lege irritante. Hoc ergo supposito, respondemus in casu de matrimonio licitum esse illud exterius contrahere, quia vel hoc non est prohibitum, vel si est, pro illo casu cessat prohibitio. Nihilominus tamen dicimus in eo casu, non obstante metu, manere obligationem abstinendi a matrimonii usu, non propter specialem obligationem legis positivae, sed quia, cum non fuerit validum, esset contra naturalem legem illud consummare, quia esset fornicari, quod intrinsece malum est.
14. Objectio. — Responsio. — Dices: etiam primum videtur includere aliquid contra legem naturae et intrinsece malum : nam imprimis si matrimonium consideretur in ratione contractus, illud est fictum matrimonium, et ita includit malitiam mendacii saltem officiosi: si vero consideretur in ratione sacramenti, videtur includere malitiam gravis sacrilegii, quia ministrare sacramentum personae inhabili, vel tentare illud conficere sine requisitis ad valorem ejus, sacrilegium est. Respondeo breviter neutrum esse necessarium, quia talis persona potest uti amphibologia, et non habere intentionem conficiendi sacramentum, sed solum illum materialem actum faciendi ad vitandam mortem, et ita facile potest a peccato gravi excusari, de quo in proprio loco, et videri potest Sanc. lib. 7, de Matrim., disput. 7. Solum, in praesenti adverto, etiamsi in illo casu committatur aliqua culpa, nihilominus non incurri excommunicationem latam in Clement. unic. de Consanguinit. et affinit., ut bene notavit Navar. in Sum., cap. 27, n. 41; quia, si aliquid ibi peccatur etiam consummando, est contra legem naturalem, non contra Ecclesiae praeceptum; censura autem lata est contra contumaces in ecclesiasticam legem.
15. An liceat celebrare sine vestibus sacris. — Secundum exemplum erat de celebratione sine vestibus sacris, in quo regulariter loquendo concedi potest, quod Cajetanus assumit, quia talis actus vix fieri potest sine contemptu rerum sacrarum, nec talis metus solet incuti, nisi propter hunc finem, vel in odium religionis. Si tamen fingamus casum, in quo nec metus fiat propter illum finem, sed propter aliam indiscretam devotionem, vel existimationem, et quod res fieri possit sine irreverentia et scandalo, non erit ille actus culpabilis ex vi solius legis positivae, quod sentit Ledesm. supra, et Medin. 1. 2, quaest. 96, art. 4, et insinuat Navar. dicto cap. 24, n. 84, dicens oppositum esse satis durum. De hoc etiam exemplo videri possunt dicta in 3 t., 3 partis.
16. De communicatione cum evcommunicato propter metum. — Tertium exemplum est de communicatione cum excommunicato propter metum, quod integram postulabat disputationem ; sed est alterius loci. Breviter ergo respondeo negando assumptum : seclusis enim circumstantiis dictis de scandalo, contemptu clavium, secluso etiam quod communicatio non sit in crimine, nec in actu alias per se et intrinsece malo, non peccat qui ex metu gravi communicat cum excommunicato, quae est magis recepta sententia fundata in principio posito in hac quaestione, quamvis alii sentiant oppositum fundari in dicto cap. Sacris. Ad quod respondet Soto loqui de communicatione in crimine criminoso; Sylvest. vero ait loqui de communicatione quae cedit in injuriam clavium ; alii de utraque exponunt: alii limitant textum ex parte metus, ita ut loquatur de metu levi, et gravem comprehendat sub nomine violentiae. Quae omnia in se vera sunt, difficile tamen ad textum accommodantur, quia Pontifex simpliciter et absolute loquitur, et non affertur ratio, cur hoc alio modo limitetur, et ideo alibi dixi Pontificem non assignare regulam universalem, scilicet, metum in illa materia non excusare a culpa mortali, sed constituere regulam indefinitam, scilicet, non semper metum excusare, ita ut in hoc ponat differentiam inter vim et metum, quod vis semper excusat, metus autem non semper: quando autem excusat, vel quando non, id non declarat, sed relinquit generali doctrinae, quae in aliis expositionibus continetur. Tandem dici possit Pontificem solum esse locutum secundum praesumptionem quoad forum externum:: sed non ita placet, quia etiam in foro externo admittenda est probatio metus et excusationis sufticientis. Videantur dicta in 5, t. de Censur., disput. 6, n. 10, sect. 3, et d. 15, sect. 9. n. 13.
On this page