Caput 31
Caput 31
Utrum leges humanae generaliter et indifferenter omnes subditos obligent
1. Quoniam obligatio legis respectum dicit ad eos qui legibus obligantur, ideo, postquam explicuimus ea quae ad hanc obligationem absolute pertinent, necessarium est hunc respectum declarare, quod fiet ejus terminum declarando, id est, personas ad quas talis obligatio pertinet. Possunt autem hae personae in quatuor ordines seu classes distingui: quidam enim sunt inferiores legislatore, id est, subditi: hic enim tantum modus inferioritatis (ut sic dicam) ad praesentem consilerationem refert: alii sunt superiores eodem modo, id est, praelatione, seu jurisdictione ; alii sunt indifferentes, seu liberi ex natura rei, id est, nec subditi, nec superiores, qui sub ea ratione possunt dici equales, quibus quarto loco addi potest legislator ipse. Ex quibus omittimus superiores: de illis enim nihil dicere necesse est, cum sit per se notum eos non obligari legibus inferiorum, si ut tales spectentur, an vero sub aliqua ratione possint obligari, explicando alia membra dicetur. Igitur de reliquis ordinibus personarum dicendum est, et primo subditis.
2. In proposita ergo quaestione tres errores notari possunt. Primus, haereticorum dicentium fideles seu christianos homines non obligari legibus humanis, quia per Christum liberi facti sunt: unde dixit Paul. 1, ad Corinth. 6: Pretio empti estis, uolite servi fieri hominum ; et Christus ipse, Matth. 13, reprehendit servantes mandata et traditiones hominum. Sed hic error generaliter refutatus est lib. 1, c. 18, et specialius in principio hujus hbri, ubi ostendimus esse in principibus potestatem legislativam civilem, et hanc perseverare in Christi Ecclesia, et circa fideles versari. Idemque cum proportione ostendemus in libro sequenti de Ecclesiastica potestate, et ideo hic plura dicere non est necesse: nam quod Paulus monet ne efficiamur servi hominum, intelligit, qua homines sunt, id est, ne illis pareamus in iis quae Deo repugnant, nec servitutem illorum servituti Dei praeferamus. Qui autem subjicitur legi humanae justa et legitima potestate latae, magis Deo servit quam homini, quia et homo non fert legem, nisi ut minister Dei, et Deus ipse praecipit obedire principibus et Praelatis, ut idem Paulus aliis locis docuit ; et eodem modo ac sensu mandata hominum dicuntur per antonomasiam, quae repugnant mandatis Dei, sicut propria voluntas dicitur quae a voluntate Dei, vel superioris discordat, et ideo reprehendi solet, quamvis alias constet propria volIuntate et libertate utendum esse ad obediendum Deo. Sicergo mandatis hominum obediendum est, quando sunt consentanea divinae voluntati.
3. Secundus error, saltem justos non obligari legibus humanis.—Secundus error est haereticorum hujus temporis dicentium, saltem justos non obligari legibus humanis, qui utuntur eisdem fundamentis propter quae idem asserunt de omni lege; istis vero satis responsum est in dicto cap. 18, lib. 1, et ideo in hoc nihil hic addere necesse est. Videri deinde potest August. in Epistol. ad Rom. cap. 72, ad finem, qui late hunc errorem jam olim confutavit. Tertius error fuit non quoscumque justos, sed eximie perfectos exemptos esse ab obligatione legis humanae, quod senserunt Begardi et Beghini, ut colligitur ex Clement. Ad nostram, de Haeret. Fundabantur autem, quia putabant justos perfectos in hac vita pervenire ad statum beatificum, in quo non obligantur beati legibus humanis. Sed hoc fundamentum plane est haereticum, neque est hoc loco tractandum, habet enim proprium in 1 part., quaest. 12, et 1. 2, quaest. 3 et 4: ideo contra hunc etiam errorem sufficere possunt superius dicta in allegato cap. 18, et de potestate ferendi leges humanas, et definitio Concilii Trident., sess. 6, t. 11; et can. 10 et 20; et videri potest Soto lib. 3 de Natur. et grat., cap. 1; Veg., lib. 11, in Conc. Trid., cap. 6 et7.
4. Leges humanas obligare omnes subditos ad quos loquuntur. —Dicendum ergo est omnem hominem viatorem et superiorem habentem, posse illius legibus obligari, ac subinde leges dumanas obligare omnes subditos ad quos loquuntur ; quae assertio sumitur ex D. Thom. 1. 2, quaest. 96, art. 5, et 2. 2, quaest. 104, a. 1, et recte declarata omnino certa est, et de fide. Probaturque sufficienter ex verbis Pauli Roman. 3: Scimus quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur. Wlos ergo etiam obligat, quia loquitur imperando, et imperium obligat subditos, ut supra ostensum est; et convincit etiam illud Pauli Roman. 13: Omnis anima, potestatibus sublimioribus subdita sit, cum similibus testimoniis supra citatis. Ratio autem generalis est, quia ratio naturalis docet servandas esse leges justas ab hominibus latas, et Deus etiam in Scriptura ssepe hoc praecipit; ergo maxime a subditis: nam illi sunt qui suis superioribus obedientiam debent ; ab hac autem generali regula, nulla exceptio nobis data est, vel de fidelibus, vel de justis, seu de perfectis, sive de cujuscumque alterius conditionis hominibus, neque enim per Scripturam, vel per traditionem, vel per aliquam probabilem rationem de tali exceptione constat : ergo nec secundum fidem, nec secundum rationem admitti potest: ergo omnes subditi obligatione legis humanae tenentur.
5. Notanda vero est particula ad quos loquuntur, ex qua pendet intelligentia conclusionis : non enim singulae leges humanae universos homines obligant, nec singuli homines omnibus his legibus onerantur ; sed unusquisque obligatur legibus ad se pertinentibus; nullus vero est qui ad aliquas leges humanas servandas non teneatur, si in terris recognoscit superiorem ; et ita omnes quidem subjiciuntur humanis legibus, non tamen absolute et indifferenter, sed respective. Explicandum vero superest quomodo hic respectus, seu distributio hujus obligationis facienda sit, ad quod explicandum duae aliae regulae generales addendae sunt.
6. Quaevis lev lnmana ligat omnes partes communitatis pro qua lew fertur, si cetera concurrant. —Dico ergo secundo : unaquaeque lex humana obligat omnes personas quae sunt partes illius communitatis pro qua lex fertur, si caetera concurrant. Hanc ultimam particulam addo, quia supponenda sunt in lege omnes aliae conditiones ad obligationem legis requisitae, quae in superioribus tractatae sunt : nam hic solum agimus de conditione necessaria ex parte personae, quae obliganda est per legem. Deinde etiam supponimus verba et rationem legis, quantum est de se, habere locum in tali persona : nam si lex ipsa determinate feratur ad certa membra reipublicae, non obligabit reliqua, quia tunc non fertur ad totam communitatem, sed ad partem ejus, quatenus sub alia ratione minorem quamdam communitatem constituit, et ita servata proportione ad illam etiam poterit regula posita applicari. Sic ergo explicata assertio communis et certa est, sumiturque ex Paulo priori loco allegato : ratione declaratur, quia lex, ut in superioribus vidimus, per se primo fertur incommunitatem, et inde descendit ejus obligatio ad singulos : ergo per se, et quantum est ex vi legis, descendit ad omnes, qui sunt partes communitatis, quia nec potest esse alia ratio hujus obligationis, neque est diversa, aut major in his quam in illis membris, quando materia uniformis est. Confirmatur, quia lex habet potestatem obligandi subditos, ut dictum est; sed membra communitatis sunt subjecta toti communitati, cujus virtute, et potestate lex fertur; ergo lex obligat membra omnia communitatis.
7. Quaenam sint membra communitatis quoad praesens. — Quaeret vero aliquis quaenam sint censenda membra communitatis quantum ad praesens spectat. Respondetur, in generali loquendo, sicut in naturali corpore actualia membra constituuntur per unionem proportionatam tali corpori, qua mediante subjiciuntur motioni totius corporis, ita in corpore politico membra constitui per moralem conjunctionem , quae non est ejusdem rationis in omnibus communitatibus, sed cum proportione sumenda est : nam in civili republica, postquam semel constituta est, ordinarie constitui solent membra per naturalem originem, l. 1, f. ad Municip., et l. Cives, C. de Incolis, l. 10. In Ecclesia vero universali constituuntur membra per spiritualem originem, nempe Baptismum ; in particulari vero per mutationem, vel acquisitionem domicilii, argumento cap. 3 de Tempor. ordin. in 6, et sumitur ex l. 1, de Incol. In aliis verospecialibus communitatibus solent constitui membra per specialem receptionem, seu acceptationem in collegam, et per aliquam promissionem, vel juramentum, ut constat in universitatibus, collegiis, capitulis, religionibus, et similibus : haec autem intelligenda sunt de urione et subjectione quasi permanente ; nam transeunter (ut sic dicam) possunt dari alii modi contrahendi subjectionem, ut inferius explicabitur.
8. Legem non extendi ad eos qui omnino sunt extra communitatem cuài lex imponitur. — Tertio. dicendum est obligationem legis per se non extendi ad eos qui omnino sunt extra communitatem cui lex imponitur. Est etiam communis ex D. Thoma supra, et commentatoribus, et Summistis omnibus verb. Lexz, et pluribus aliis quos referemus cap. sequenti ; et eam confirmant verba Pauli 1 ad Corinth. 5: De his, qui foris sunt, nihil ad nos; quae ratio in omnibus communitatibus cum proportione procedit, et ita potest conclusio inductione confirmari : nam ob hanc causam nec leges Hispaniae obligant Gallos, neque e converso; et statuta unius communitatis non obligant religiosos alterius, neque e converso, et sic de aliis : ratio denique est, quia nulla potentia extra suam sphaeram operatur : potestas autem uniuscujusque communitatis habet pro sphaera adaequata ipsam communitatem ; ergo. Minor patet in potestate civili, quia civilis potestas manat a communitate, et sic non potest ultra illam extendi; ubi vero potestas manat a superiori principio, datur cum proportione respectu illius communitatis, cujus caput, vel princeps aliquis constituitur, sicut de potestate ecclesiastica infra dicetur. Et confirmatur , quia lex, ut dixi, est actus superioris; nullus autem legislator est superior, nisi illius communitatis cui praepositus est : extra illam igitur non potest obligare ; et facit illud cap. 2, de Constit. in 6: Extra territorium jus dicenti unpune non paretur. Objectio autem quae hic fieri posset ab excommunicatione ad legem (quia excommunicatio obligat non subditos ad non communicandum cum excommunicato a suo superiore) facile solvitur negando similitudinem, quia excommunicatio id operatur in vi juris communis, potius quam ex vi jurisdictonis privati Episcopi, aut superioris, ut latius dixi in 5 tom. de Cens. disput. 15, sect. 1.
On this page