Caput 32
Caput 32
Utrum leges proprie alicuius regni vel territorii obligent homines illius territorii quando extra illud versantur
CAPUT XXXI. UTRUM LEGES PROPRIE ALICUJUS REGNI VEL TERRITORII OBLIGENT HOMINES ILLIUS TERRITORII QUANDO EXTRA ILLUD VERSANTUR.
1. Quatuor modis potest aliqua persona comparari ad territorium, seu dioecesim. Primo, quia ibi est incola, et ibi etiam actu existit et habitat ; secundo, per contrarium extremum, quia neutrum habet in tali territorio ; tertio, quia , cum sit incola illius territorii et in eo habeat domicilium, in alieno actu ver- satur ; quarto, quod in territorio habeat praesentiam, non tamen domicilium, aut originem. De primo et secundo nulla est disputatio ; nam in primo maxime locum habent dicta in capite praecedenti, quia ibi occurrunt omnia necessaria ad actualem subjectionem, et conscequenter ad obligationem legis; in secundo vero clarum est non posse obligare legem, quia nullus est titulus subjectionis : in tertio autem et quarto puncto occurrunt duae dificultates tractandae.
2. Ratio dubitandi. — Prima difficultas est in titulo proposita : ratio autem dubitandi est, quia, quamvis subditus actu versetur seu peregrinetur extra territorium, semper manet subditus, dum non mutat domicilium : sed dictum est legem obligare omnes subditos, et omnes partes communitatis ; ergo etiam obligat in illo casu. Confirmatur primo sumpto argumento a contrario: nam incola alterius regni dum in hoc versatur, non cogitur servare praecepta hujus regni, ut in legibus canonicis videtur expressce definiri in capite A nobis, 1, de Sentent. excommun.; ergo obligandus est servare praecepta sui territorii, alioqui propter solam absentiam maneret liber ab onere utrarumque legum, quod videtur absurdum. Confirmatur secundo: nam si Episcopus hujus dioecesis faciat statutum, ut omnes sui subditi habentes beneficium in suo Episcopatu resideant tali tempore sub tali poena, vel censura, obligat illos ubicumque existant, ita ut si praescripto tempore non veniant, incurrant poenam vel censuram, per se loquendo, et seclusa ignorantia et impotentia ; ergo statutum provinciale obligat dioecesanos, etiam alibi peregrinantes ; ergo idem est de quacumque lege simili.
3. Conclusio negativa, eaque communis. — Nihilominus dicendum est legem non obligare extra terminum territorii illius superioris vel principis a quo fertur, et ideo incolas illius territorii, per se loquendo, nihil peccare, etiamsi contra illam agant, dum extra territorium existunt. Haec est communis sententia doctorum in cap. 2, de Constit. in 6, et in dicto cap. A nobis, 1, de Sentent. excommun. Sylv. verb. Excommunicatio, 2, n. 1, ubi Ang. et alii Summistae verb. Lex; Covar. in cap. Alma mater , | part., S 10, n. 3: sumiturque ex dicto cap. 2, ubi dicitur non incurrere sententiam latam per statutum Episcopi, qui extra territorium existens illud non servat. Respondere autem quispiam potest ibi non esse sermonem de obligatione praecepti, sed de censura, et in ea diversam esse rationem, quia impositio censurae non pertinet ad vim directivam, sed ad coactivam legis, et ideo non extenditur extra territorium, quia superior vel judex non potest extra territorium punire, licet possit praecipere et obligare; et hunc sensum videtur indicare Pontifex in ratione quam subdit, quia extra territorium jus dicenti non paretur impune : nam jus dicere idem est, quod sententiam ferre. Nihilominus mens Pontificis, sine dubio, fuit declarare tale statutum non violari a subdito in illo casu, et ob eam causam non incurrere censuram; ergo etiam quoad vim directivam non obligat in eo casu. Item, qui in eo casu non servat statutum non est contumax contra obedientiam Ecclesiae ; ergo signum est non obligari per statutum, etiam quoad vim directivam. Antecedens patet, quia si tunc subditus esset contumax, posset etiam excommunicari, et consequenter incurrere censuram legis ; nam excommunicatio, juxta veriorem sententiam, ferri potest in absentem, etiamsi in alieno territorio versetur, dummodo sufhiciens causa censurae supponatur: contumacia autem est sufficiens causa, juxta illud: ; Hcclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus , Matth. 18 : ergo, sicut censura non ligat absentem, ita nec praeceptum: unde aperte fit quod, licet tale statutum simpliciter latum esset sine censura, vel poena, in vi cujusdam legis directivae obligantis in conscientia, non obligaret absentes ; tum quia ejus obligatio in conscientia non magis extenuatur ratione censurae : nam potius censura supponit jurisdictionem et potestatem ad obligandum, et quando additur censura, ratione illius non extenuatur, seu coarctatur jurisdictio; atque ita ex illo textu optimum sumitur argumentum de quacumque lege prodeunte a potestate limitata ad definitum tciritorium, sive illa canonica sit, sive civilis, servata proportione.
4. Ratio autem assertionis non eadem redditur ab omnibus; quidam enim eam referunt ad intentionem legislatoris, quia tantum intendit obligare subditos in suo territorio; unde consequenter aiunt assertionem positam solum procedere, quando lex solum loquitur generalibus verbis: nam per ea non explicatur alia, seu major intentio statuentis ; quapropter, si expressis verbis legislator declaret se velle obligare subditos ubicumque sint, tunc aiunt legem obligare illos etiam extra territorium, et ita limitant dictum cap. 2. Pro qua opinione communiter citatur Bartol. in leg. 1, Cod. de Summ. Trinit., n. 44 et sequentibus. Hanc vero rationem ut ex Bartol. sumptam reprehendunt Panormit. in dicto cap. A nobis; Navar., cap. 27, n. 272; Sylvest., Covar. supra, et omnes; et convincitur plane ex dicto cap. 2, ubi Pontifex rationem suae assertionis reddit, quia eatra territorium jus dicenti non paretur impune. Quae verba non significant tantum defectum voluntatis, sed etiam potestatis, ut per se constat ex leg. ultim., ff. de Jurisdict. omni judic., a qua desumpta sunt, ubi etiam communiter interpretes in hoc conveniunt: ratio ergo propria assertionis est, quia jurisdictio unius cujuscumque civitatis vel particularis principis non extenditur quoad leges ferendas extra civitatem, seu territorium, ut latius explicavi in tom. 5 de Censuris, disp. 5, sect. 4, ubi de hoc puncto alia quae ad censuras magis pertinent tractavi ; neque ista ratio est aliena a mente Bartoli: nam illam attigit illo n. 44. Eamque colligit ex l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., ubi lex dicitur jus proprium civitatis. Sicut ergo in philosophia dicere solemus extra sphaeram activitatis non sequi actionem, nimirum ex defectu potestatis, non voluntatis; ita jurisdictionis activitas in ferenda lege limitatur ad territorium, et ideo lex extra illum non obligat: unde aperte concluditur, etiamsi legislator maxime velit et suis verbis expresse id explicet, non posse obligare subditum extra territorium existentem.
5. Quando possit princeps punire extra territorium subditum. — Hoc autem intelligendum est de propria obligatione legis directiva et in conscientia ; hic est enim proprius et immediatus effectus legis. At vero, si sermo sit de coactione per poenam, est opinio juristarum posse principem punire subditum, qui deliquit extra territorium, poena imposita per legem suam et latam pro suo territorio, quando poena non est ipso jure imposita, sed imponenda, et delictum extra territorium commissum, intra illud postea punitur. ita docet Abbas in cap. 1 de Raptoribus, n. 8; et revera hoc solum intendit Bartol. in loco citato, si attente legatur. Et ratio est, quia tunc poena non imponitur extra territorium, sed intra illud, quia supponitur per hominem imponenda, et judices non puniunt, nec inferunt vim forensibus extra territorium existentibus, sed quando ad illud redeunt, et ita hoc non repugnat dicto cap. 2 tum quia loquitur de statuto ferente sententiam censurae, per quam sententiam censura ipso jure fertur ; tum etiam quia tale statutum necessario supponit et requirit propriam vim obligandi in conscientia, ut possit transgressorem reddere contumacem et capacem censurae; et ob eamdem causam non obstat praedictae limitationi ratio illius cap. 2, quia per talem legem designantem poenam ferendam, etiam pro delicto extra territorium commisso, et per executionem ejus, non dicitur jus extra territorium.
6. Et hinc etiam constat ratio differentiae inter legem ferentem poenam ipso facto, aut solum statuentem ferendam, quia prior lex debet extendere suam efficaciam quoad obligationem et executionem extra territorium, quia per seipsam exequitur poenam, quod non potest aliter facere nisi obligando delinquentem ut in se poenam exequatur, quod facere non potest, ut probatum est; quia, si non potest obhigare ad actum, vel prohibere illum, multo minus poterit obligare ad executionem poenae.. At vero lex quae imponit poenam ferendam per judicem, per se magis obligat judicem ut secundum ipsam judicet, quam reum: judex autem intra territorium existit. Dices: etiam subditus obligatur in conscientia ad sustinendam talem poenam. Respondeo subditum delinquentem proprie non obligari per illam legem, nisi post sententiam, quando jam in territorio esse supponitur: unde recte adnotat Panormitanus necessarium esse ut delictum illud, quod per talem legem punitur, non sit tantum malum, quia illa lege prohibitum, sed ut supponatur per se malum, aut alias sufficienter prohibitum, quia lex illa non poterat prohibere illud opus extra territorium, ut probatum est ; ergo nec potest pro illo poenam designare, nisi alias opus supponatur malum, vel sufficienter prohibitum.
7. Respondetur argumentis adversantibus. — Ad rationem dubitandi in principio positam respondetur ex dictis, subditum extra territorium existentem, licet non amittat subjectionem in habitu, ut sic dicam, seu radicalem, amittere tamen actualem, seu ejus usum in ordine ad leges territorii, quia constituitur extra terminos earum. In confirmatione autem prima petitur difficultas de intelligentia illius cap. A nolis, quae ad punctum sequens magis pertinet, et ideo breviter dico ibi non esse sermonem de statuto vel lege, sed de sententia generali, seu praecepto personali ac temporali : quae autem differentia hinc nascatur et quae sit ratio ejus, dicam statim.
8. Propter secundam confirmationem, addunt doctores limitationes aliquas assertioni positae, ut videre licet in Sylvest. supra, et Angelo verb. Excommunicatio, 1, n. 10, qui ad hoc principium illas reducunt, ut extra territorium non ligetur quis, quando et persona operans, et res circa quam operatur, et actio ipsa omnino sunt extra territorium: unde, si persona sit extra, res autem circa quam peccatur sit intra, poterit obligatio legis habere locum. Covarrus autem aliis verbis limitationem explieat licet fortasse in idem redeat, scilicet legem non obligare extra territorium, nisi materia ejus respiciat bonum ipsiusmet territorii, scilicet, ut vitetur injuria, aut nocumentum ejus, vel aliquid simile; quam doctrinam veram censeo, et eam latius explicui in dicto loco de Censur., et ex ibi dictis colligo, per eam in rigore non limitari assertionem, quia delicta contraria tali legi, non extra, sed intra territorium fieri censenda sunt: nam si praeceptum, verbi gratia, sit affirmativum mandans aliquid fieri in territorio, omissio ejus ibi censetur consummari ubi actus praeceptus fieri debuisset, quia ibi videtur quis delinquere ubi non facit quod debet, sicut e contrario ibi peceat, ubi facit quod non debet, juxta legem Qui non facit, tt. de Regul. jur. Si autem praeceptum sit negativum, et commissio contra illud cedat in injuriam territorii, ibi plane consummatur delictum, ut si quis corpore existens extra terminum territorii, vel regni emissa sagitta occidat hominem intra territorium existentem, plane censetur peccare in territorio, ideoque contra legem ageret, et sic censuram, si in eo lata esset, incurreret, ut in citato loco dixi. Ita ergo contingit in casu illius confirmationis, cui per hoc est sufficienter responsum.
9. Idem cum proportione dicendum de locis exemptis, quando alias intra territorium continentur.— Dubitabit vero aliquis an idem dicendum sit de locis exemptis, quando alias inter territorium continentur. Sed hoc dubium, et frequentius locum habet in legibus canonicis quam in civilibus, et illud sufficienter tractavi in dieto loco de Censuris, et ideo bveviter dico idem cum proportione dicendum esse de hujusmodi loco, quae est communis resolutio, ut ibi dixi; quam tenent etiam Paludan. 4, distinct. 18, quaest. 2, in 2 parte illius, artic. 2; et ibi Gabriel quaest. 2, artic. 2, conclus. 6; Antonin., 3 part., titul. 24, cap. 75, S2 etSumm.; Rosel., verb. eccommunicatio 1, S 3; Armil., num. 30; Canonistae in cap. Cum Episcopus, de Offic. ordin. in 6, et in Clement. Archiepiscopo, de Privil., et ex illis juribus hoc com- probari potest, quatenus ex eis colligitur Praelatum non posse exercere jurisdictionem suam in loco exempto, quod in omni superiore procedit. Inde ergo colligimus locum exemptum quoad jurisdictionem esse extra territorium, quia, exceptis casibus a jure expressis, non potest ordinarius superior territorii jurisdictionis actus ibi exercere : obligare autem per statutum, vel legem in loco exempto, est jurisdictionem ibi exercere, ut constat ex dicto cap. 2de Constitut. in 6; ergo est eadem ratio de illo loco, et ad illum optime applicatur illud principium : Zaíra territoriun jus dicenti non paretur impune.
On this page