Caput 33
Caput 33
Utrum leges propriae alicuius territorii obligent advenas dum ibi existunt
1. Tria in lege distinguenda.—Quaestionem hanc tractavi late tom. 1 de helg.. tract. 2, lib. 2 de Festis, cap. 14, occasione praecepti servandi festa, et ideo in praesenti absque repetitione perstringam breviter quae ibi tradidi, et nonnulla addam huic loco magis accommodata. Tria ergo in lege distingui possunt: vis obligandi in conscientia, quam directivam voco ; et vis coactiva, per quam fit ut aliquis puniri possit secundum legem ; et vis ponendi formam in contractibus, et aliis actibus forensibus, per quam interdum fit ut actus aliterfactus validus non sit; et quoad haec tria explicanda est proposita quaestio, quia proprias habent difficultates.
2. Sententiae negativae fundamenta. — Circa primum punctum variae sunt sententiee, quas citato loco retuli. Prima est absolute negans, aliquem obligari legibus loci, nisi in eo habeat fixum et perfectum domicilium. Pro qua ibi allegavi Palud., Medin., Archid., Hostiens. et alios; sed illam tanquam improbabilem refutavi. Secunda dicit leges loci obligare exteros, ita ibi permanentes ut saltem quasi domicilium contrahant : non vero alios brevi tempore ibi existentes, vel illac transeuntes, pro qua Felin., Anton. et alios adduxi. Utriusque autem sententiae idem fere est fundamentum, scilicet, quia peregrini non sunt subditi : nam subjectio quoad morum directionem et obligationem non acquiritur nisi per domicilium, vel saltem per quasi domicilium. Praeter hanc rationem afferunt exempla de infidelibus, qui non obhgantur legibus Christianorum, licet inter illos vivant, et de religiosis respectu saecularium, et de novitiis respectu professorum. Sed haec omitto, quia non sunt ad rem, cum haec exempla non solum in transeuntibus, sed etiam in habentibus ibi domicilium locum habeant, et in sequenti libro, capite ultimo, de his dicemus. Confirmatur ab incommodis, quia alias tenerentur infideles, dum transeunt per provincias fidelium, servare leges seu ritus eorum, abstinendo a carnibus diebus prohibitis, etc., quod est absurdum. Item obligarentur monachi habitantes servare jejunia synodalia, quod esset grave onus, cum ipsi habeant plura alia jejunia propria, ad quae non obligantur laici propter ipsorum regularium statuta. Item sequitur teneri religiosum unius provinciae ad servanda jejunia, festivitates, et similia statuta propria alterius provinciae, quando est hospes in illa, etiamsi non sint communia toti religioni; et similiter novitius teneretur servare leges religionis, quamdiu ibi moratur, quae admittenda non sunt.
3. Legem territorii obligare advenas quamdiu ibi commorantur in conscientia, et eo modo quo obligant incolas.—3Ad pacem et bonos mores loci necessarium est advenas, dum ibi versantur, conformari moribus populi, ne sequantur scandala.—Nihilominus dicendum est legem territorii obligare advenas et hospites, quamdiu ibi commorantur, in conscientia, et eo modo quo obligat incolas. Haec est communis sententia interpretum in l. Cunctos populos, C. de Summa Trinitate, et in cap. A nobis, 1 de Sentent. excommunicat. praesertim Innocen., Hostiens. et Panormit., et in cap. 2 de Constitut., in 6, ubi late Gemin. et Sylvest. verb. Fxcommunicatio, 2, n. 4, et plures alios in citato loco allegavi, eamque Augustini auctoritate et Ecclesiae consuetudine, varisque rationibus comprobavi. Propria vero ratio est, quia lex generaliter fertur pro tali territorio, ut supponimus: ergo obligat omnes actu ibi degentes pro tempore quo ibi commorantur. Probatur consequentia, primo, ex parte causae finalis, quia ad bonam gubernationem provinciae, loci, seu territorii, est moraliter necessarium ut leges pro illo latae hanc vim habeant; quia ad pacem et bonos mores loci necesse est ut advenae conformentur moribus populi, quamdiu ibi versantur, ut saepe in jure insinuatur, cap. 7llud, distinct. 12, cap. Quae contra, distinct. 8, cap. In nova, 16, quaest. 7, et experientia id satis docet, quia, si aliter fiat, sequuntur dissidia et scandala. Cum ergo leges ferantur propter commune bonum, et pacem et bonos mores loci praecipue intendant, necesse est ut hanc vim habeant. Secundo, idem probatur ex parte causa efhicientis, seu potestatis legislatoris, quia unusquisque gubernator reipublicae habet potestatem necessariam ad conservationem suae reipublieae, et ad ejus bonos mores tuendos; ergo habet potestatem ad ferendas leges quas omnes ibi morantes servare tenentur. Hac enim ratione habet potestatem puniendi advenas ibi delinquentes : ergo eadem ratione habet potestatem obligandi per suam legem omnes ibi operantes, quatenus ad bonum suae reipublicae necessarium est.
4. Probatur ex parte advenarum. — Tertio, idem patet ex parte personarum advenarum, quia non deest in illis sufficiens titulus subjectionis, ratione cujus obligari possint legibus territorii ; haec autem subjectio tantum desideratur ; ergo. Major patet, tum quia potestas in uno et subjectio in alio sunt correlativa; ostensum est autem in principe esse potestatem ; ergo illi respondet subjectio ex parte alterius extremi; tum etiam quia, sicut illa obligatio est quasi transiens et secundum quid, ita ad illam sufficit quasi transitoria subjectio, ad quam satis est actualis commoratio et praesentia, licet diuturna futura non sit: nam, sicut is qui transfert domicilium in aliquem locum eo ipso vult obligari legibus loci permanenter ; vel ex consequenti obligatur, etiamsi nolit ; ita qui alicubi vult ad breve tempus morari, eo ipso vult, aut velle debet, subdi pro tunc regimini illius loci quoad ea quae ad zenerales mores et leges spectant. Quod confirmatur a contrario: nam incola discedens a territorio ad breve tempus, statim pro eodem desinit obligari legibus territorii, juxta dicta capite praecedenti, et consequenter pro tunc fit non subditus in actu; ergo idem erit e contrario : nam est eadem ratio, et aequitas postulat ut in utroque paritas seu proportio servetur.
5. Satisfit fundamento contrario.— Fundamentum contrariae sententiae ex dictis solutum est: jam enim ostensum est quomodo hic nec jurisdictio nec subjectio desit, et in citato loco de censuris, sigillatim ostendimus ad hanc obligationem sufticere imprimis quasi domicilium, deinde satis esse brevem moram aliquorum dierum, et hanc extendendam esse cum proportione ad viatores qui ad breve tempus in hospitio commorantur; et quae ibi diximus de lege servandi festa possunt facile ad omnes leges, etiam civiles, applicari, de quibus etiam multa obiter tetigimus. Addo etiam obiter eamdem doctrinam applicandam esse ad religiosos peregrinos, seu hospites in aliis provinciis vel domibus, quoad particularia statuta earum; quod ideo adverto, quia aliqui excipiunt religiosos peregrinantes ab hac obligatione, quia non habent territorium proprium, eo quod per totam Ecclesiam potest diffundi religio. Sed hoc non obstat, quia nihilominus possunt religiosi habere sua domicilia propria, argumento cap. 1 de Privileg., in 6, et quoad hoc possunt peculiaria monasteria, et provinciae habere proprias observantias, et ab has dicimus obligari advenas, quamdiu ibi sunt, servata proportione, quia est eadem ratio, nisi ipsamet consuetudo religiosa aliquam exceptionem illis tribuat.
6. Non ob scandalum tantum teneri advenas ad loci leges, sed etiam propter ipsas leges et sufficientem subjectionem. —Tandem, ex dictis constat non recte aliquos dixisse teneri advenas ad has leges servandas, solum propter vitandum scandalum. Hoc enim verum non est, alias, cessante scandalo, ac per se et in occulto non obligarentur his legibus. Dicendum ergo est, licet intervenientc actuali scandalo crescat accidentarie obligatio, non tamen esse scandalum proprium fundamentum obligationis, sed ad summum esse occasionem seu motivum, quod legislatorem movet ad terendam legem cujus obligatio non cessat, etiamsi in particulari cesset motivum; sicut prohibentur arma tali loco vel tempore ut vitentur rixae, et prohibentur feminae hoc vel illo modo ornari, ut non praebeant scandalum ; et nihilominus, postquam leges positae sunt, obligatio non est tantum scandali, sed per se ratione talium legum. Sic ergo est in praesenti, necessitas enim vitandi scandala, et conservandi bonos mores reipublicae movet ad ferendas leges pro omnibus qui in tali loco versantur ; et ideo, postquam lex est constituta, tenetur advena illi conformari, non solum ratione scandali vitandi, sed etiam propter ipsam legem et sufficientem subjectionem, ut explicatum est.
7. Posse ferri legem pro aliquo territorio, qua solos advenas in illo emistentes obliget, cum hoc ad bonum commnune spectet. — Sed quaeres an possit ferri lex pro aliqua civitate aut territorio, quae solos advenas in illo existentes obliget ; nam Innocent., in dicto cap. A nobis, dicit talem legem non posse obligare peregrinos, sed solum quando generalis est, et per se obligat incolas, et quasi concomitanter peregrinos ; et forte motus est, quia tunc habet locum ratio uniformitatis, et accessorii, quod sequitur principale : haec autem ratio non ha- bet locum quando lex loquitur ad solos peregrinos, qui per se ac directe non sunt subditi talis reipublicae, vel principis. Nihilominus contrarium censeo verum , quod tenet Hostiens. ibi, cui magis adhaeret Panormitan. et sequitur Sylvest. Ratio autem est eadem cum proportione applicata ; nam ad bonum civitatis vel reipublicae spectat ordinare, quomodo peregrini se ibi gerere debeant, et statuere quae ad hunc finem necessaria fuerint, alioqui non fuisset sufficienter provisum reipublicae, nec talis potestas esse potest in alio quam in ipsa, vel ejus gubernatore, quia illi providentia et cura illius loci commissa est. Sicut ergo peregrini habent peculiarem modum vivendi, seu existendi in tali loco, ita in multis postulare possuntpeculiaria statuta: ergo possunt per illa obligari, quia quoad hoc efficiuntur subditi per solam illam moram, ut declaratum est. Supponimus autem debere leges esse justas, et accommodatas non solum loco, sed etiam ipsis peregrinis, proportionem inter eos servando: sic enim nihil deest in illis legibus ad peregrinos obligandos.
8. De vi coactiva. — Ratio dubitandi. — Rejicitur Glossa. — Circa secundum punctum de vi coactiva, an etiam secundum illam lex obliget advenas seu peregrinos, specialis ratio dubitandi sumitur ex cap. A nobis, 1 de Sentent. excommun. , ubi proposita quaestione, an Episcopus ferens in sua dioecesi generalem sententiam : Sà quis furatus fuerit, evcommuni - catus sit, obliget forenses, respondet Pontifex tantum obligare subditos, cujus rei ratio alia esse non potest, nisi quia talis Episcopus non habet potestatem coactivam in forenses, sed tantum in subditos. Respondet Glossa ibi, etiam advenas comprehendi illa excommunicatione, non quatenus tales sunt, sed quatenus sunt subditi ratione delicti, et ita putat esse textum intelligendum de subditis quocumque titulo. Sed revera evertit responsionem Pontificis, et frivolam, ac ridiculam illam reddit ; nam hoc ipsum est quod quaerebatur, an illi forenses fiant subditi ratione delicti : non ergo loquitur hoc sensu de subditis, sed prout incolae simpliciter subditi appellantur. Praeterea involvitur in illa responsione quaedam repugnantia: nam in poena excommunicationis non potest proxima ratio subjectionis esse delictum in tali loco commissum, sed necessario supponi debet obligatio parendi praelato illius loci, quia ad excommunicationem necessaria est contumacia respectu Ecclesiae, et non sufficit delictum contra legem naturalem, ut sic (quod suppono ex propria materia); ergo ante delictum supponi debet subjectio, ex qua oriatur obligatio parendi praecepto prohibenti aliquid sub poena excommunicationis ; ergo cum in illo textu sit sermo de hac censura, non possunt advenae ratione delicti comprehendi sub nomine subditorum, sed subditi vocantur, quia per se ante talem legem, vel delictum hujusmodi erant. Atque ita intellexerunt textum illum Panorm. et alii, qui consequenter fatentur advenas non comprehendi sub illa censura per sententiam generalem lata.
9. Mens auctoris.—Nihilominus dicendum est legem pro territorio latam comprehendere peregrinos ibi morantes, etiam quoad vim coactivam, id est, puniri ibi posse propter transgressionem talis legis, vel per judicem, vel per ipsam legem, si poenam ferat ipso facto. Ita sentiunt auctores supra allegati, et interpretes in eodem cap. A nmobis. Et ratio est manifesta, quia idem titulus subjectionis seu potestatis intervenit quoad vim coactivam, qui demonstratus est de vi directiva: imo directiva non esset efficax nisi haberet adjunctam coactivam. Accedit praeterea, quia si advena tenetur per se et in conscientia servare legem hujus reipublicae, transgrediendo illam delinquit in hoc loco, et in hanc rempublicam: ergo etiam ratione delicti manet subjectus coactioni talis reipublicae, juxta authenticam Que in provincia, C. Ubi de criminibus agi oporteat.
10. Unus Episcopus non potest ab alio equali puniri.—hBddi vero solet limitatio, nisi peregrinus sit superior respectu auctoris talis legis, quia nullus superior potest subdi inferiori quoad vim coactivam, ut si Episcopus hic prohibeat aliquid clericis sub poena excommunicationis ipso facto, metropolitanus, etiamsi in hoc episcopatu contra talem legem agat, non poterit incurrere illam censuram, quod notavit Sylv. E«communicatio, 1, n. 9, et Panorm. in cap. 1, de Raptoribus, n. 11, qui idem attigit in cap. ultim, de Foro compet. Idem sentit Soto in A, dist. 22, quaest. 2, ubi etiam ad aequalem hoc extendit, dicens neque Archiepiscopum, neque alium Episcopum delinquentem intra dioecesim suffraganei vel Episcopi posse ligari censura ejus. Panorm. autem recte hoc declarat de superiore quoad jurisdictionem : nam, licet aliquis sit aequalis, vel etiam superior in dignitate, dum existit in tali episcopatu obligari potest legibus ejus: ergo etiam poterit ligari censuris, vel puniri propter delictum ibi commissum; quod tam in Ecclesiasticis legibus, quam in civilibus verum est, ut sensit etiam Innocent. in cap. Cum inferior, de Majorit. et obedient., et sumitur ex l. 3, ff. de Offic. Praes. Et ratio est, quia dienitas sine jurisdictione non impedit subjectionem ratione delicti, sicut non impedit obligationem servandi talem legem: unde illa dignitas est quasi per accidens ad ordinem jurisdictionum. Hoc autem procedit secundum ordinarium jus, et nisi persona ratione talis dignitatis sit exempta : nam ob hanc rationem unus Episcopus non potest ab alio aequali puniri. At vero quando persona est jurisdictione superior. tunc clarum est non posse ligari ab inferiori, cap. Cum inferior, de Majorit. et obedien.: tunc autem, sicut superior non subjicitur quoad vim coactivam, seu quoad poenam, ita nec quoad vim directivam, seu obligationem quantum est ex vi praecepti, quia est eadem ratio, cum etiam hoc pendeat ex jurisdictione. Àn vero possit alia ratione obligari, dicemus infra disputantes de ipsomet legislatore; nam quoad hoc est eadem fere ratio. 11. Zn objectione non esse sermonem de lege vel statuto, sed de praecepto, seu sententia hominis, et quid inter haec interest.—Ad objectionem igitur factam ex cap. A nobis, dicendum est ibi non esse sermonem de lege, vel statuto, sed de praecepto seu sententia hominis, etiam generaliter lata, ut ex textu constat et omnes interpretantur. Oportet tamen differentiam reddere inter statutum et praeceptum, seu sententiam generalem hominis. Panorm. ibi hanc reddit, quod sententia hominis operatur, cum fertur, et ideo tantum ligat illos quos tunc invenit habiles ; lex vero semper ligat eos qui de novo efficiuntur subditi. Sed hoc non placet, primo, quia juxta cap. A nobis, talis sententia generalis non comprehendit extraneos, etiamsi actu existantin territorio, quando profertur talis sententia, et tamen, si praeceptum, et sententia ferretur per statutum comprehenderentur : ergo, etiam supposita aequali subjectione seu praesentia, est reddenda differentia, et non tantum in ordine ad futurum tempus. Secundo, quia etiam in ordine ad futurum illa differentia non subsistit: nam si per praeceptum ab homine sententia fertur pro futuro delicto, etiam pro illo tempore durat, et pro illo semper loquitur, et comprehendit eos qui de novo ibi nascuntur, et eos qui domicilium denuo illuc transferunt, etiamsi non essent subditi tempore praecepti impositi. Item, quia statutum non solum praecipit, aut probibet, sed etiam per se punit ipso facto, et in se con- tinet sententiam jure latam, et nihilominus tam obligatio praecepti quam vis sententiae juris extenditur ad eos qui, post primam editionem talis statuti, veniunt ad territorium, et ibi delinquunt: ergo quoad hoc eadem est ratio de generali praecepto hominis includente sententiam generalem imponentem poenam ipso facto contra futuros transgressores talis praecepti: nam siin statuto consideratur illa permanentia, qua semper loquitur, et ideo semper obligat, cur non considerabitur in praecepto hominis, quod etiam durat juxta intentionem ejus, quamdiu ipse vivit, seu in officio perseverat ? Quod si in statuto fictione juris intelligitur ferri sententia, quando fit delictum in territorio, etiamsi fiat ab extraneo, qui denuo illuc venit, cur non eadem fictio juris habebit locum in sententia lata per hominis praeceptum.
12. Differentia legis et puri praecepti hominis. —Dico ergo differentiam sumendam esse ex natura legis et puri praecepti hominis: nam lex perpetua est, ut lib. 1, dixi; praeceptum autem hominis transitorium, et facile mutabile: unde fit ut lex, ratione suae perpetuitatis eequiparetur consuetudini, et censeatur nota omnibus, et omnibus proposita, ut ab eis servetur: praeceptum vero non ita aequiparatur consuetudini, nec illam introducit, cum facile mutetur, nec ita solet esse notum, et ideo praeceptum de se solum obligat incolas terrae, et subditos vere ac permanenter; statutum vero omnes ibi degentes: unde consideratur alia differentia, quod lex fertur pro territorio, est enim jus civitatis, ut consideravit Dartol. seu lex territorii, ut dixit Panormit. et ideo obligat personas, quasi mediante loco, id est, quatenus in tali loco versantur, ad eum modum, quo interdictum locale ligat personam in tali loco, propter quod etiam statutum non obligat extra territorium personas alias subditas, ut supra dicebamus: at vero praeceptum hominis seu personale directe cadit in personas subditorum, ideoque praerequirit subjectionem, et ideo non obligat extraneos, etiam in loco existentes, et e contrario potest obligare subditos etiam extra territorium, ut dixi in 5 tom. de Censur., disputat. 5, sect. 5, ubi de hac difficultate plura dixi: hic autem solum indicare volui quomodo illa doctrina ad omnes leges humanas, etiam civiles, applicari potest.
13. Tertium dubium.—Advenam, facientem testamentum aut contractum debere servare an illis formum. praescriptam loci in quo est. — Tertium punctum supra positum, est an efticacia legis dantis formam judiciis, contractibus, aut aliis similibus actionibus, et irritantis aliterfactas, extendatur intra territorium etiam ad non subditos. In quo breviter dicendum est, etiam quoad hoc servandam esse legem in suo territorio, et secundum illam esse de actu judicandum. Ita Bartol., Jason, et alii in dicta l. Cunctos populos, Felin., cap. 1, de Sponsal., n. 2, et n. 23 et sequentibus; et optime Panormit. 2 part. consil. in 52; Tiraquel. de Primogenitis, quaest. 46 et 48. Sensus autem assertionis est advenam, qui in hoc loco facit testamentum aut contractum, debere in illis servare formam praescriptam per leges hujus regni: ac proinde si, forma illa non servata, contractus sit irritus ex vi ejusdem legis, etiam factus ab extraneo erit irritus, et sic de aliis: ratio est, quia illa lex est regula talis actus quoad vim obligandi ratione loci, ut dixi: ergo etiam ibi obligat ad servandam formam operandi quam praescribit, et sicut ibi habet vim puniendi, ita etiam vim irritandi. Patet consequentia ex paritate rationis, et quia actus ille simpliciter est subjectus illi legi: ergo est subditus quoad totam efficaciam ejus. Et confirmatur, quia hi actus qui certam formam et solemnitatem requirunt, non habent valorem sine adminiculo juris, l. Legitima, ff. de Pactis; tunc autem jus non concurrit, sed potius resistit: ergo actus non habebit valorem. Denique, in hujusmodi rebus et actionibus consuetudines locorum servandae sunt: ergo etiam leges. Et hoc ipsa etiam jura civilia docent, quae late referunt allegati auctores, ad quos proprie pertinent, et ideo non immoror.
14. Hinc infertur, jus positioum impediendo valorem actus, consequenter impedit obligationem. — Quomodo teneatur advena ad tributa. — Hinc tamen nobis inferre licet valorem talium actuum, et obligationem in foro conscientiae juxta hujusmodi leges spectandam esse, quia jus positivum impediendo valorem actus, consequenter impedivit obligationem ejus. Idem dicendum est de judiciis : nam agenda sunt juxta formam, et modum praescriptum per leges loci in quo fiunt, quibus propterea debet forensis litigans accommodari : alias nihil validum efficiet si per leges loci irritatum sit, et sic de aliis. Semper autem supponimus et leges esse justas, et respicere bona in tali loco existentia, seu actiones ibi factas, quia ratione loci debent subdi jurisdictioni illius territorii, etiamsi persona secundum se, et quoad conditiones personales, seu abstrahen- tes a loco, non sit subdita, ut latius dicti auctores prosequuntur. Hic occurrebat quaestio de tributis, an peregrinus teneatur ea solvere: ex eisdem tamen principiis definienda est. Nam si debeatur tributum ratione rei existentis in loco, vel actionis quae in tali loco fit, etiam advena illud solvere tenebitur, per se loquendo, et supposita justitia tributi; non vero alia, quae personalia sunt. De qua re tota plura in lib. 5 dicemus.
On this page