Text List

Caput 34

Caput 34

Utrum leges civiles iustae ecclesiasticas personas obligent

CAPUT XXXIV. UTRUM LEGES CIVILES JUSTAE ECCLESIASTICAS PERSONAS OBLIGENT.

1. Ratio dubitandi. — Confirmatur. — Lex secum affert vim cogendi, ev philosophis. — Quaestio haec pertinet ad materiam de immunitate ecclesiasticarum personarum, nam illam supponit, et in sola illa fundatur; non potest tamen hic omnino praetermitti, quia necessaria est ad explicandam limitationeni, vel extensionem legum civilium et efficacitatis earum circa personas extraneas a jurisdictione civili. Ratio ergo dubitandi est, quia leges civiles procedunt a jurisdictione temporali: clerici autem exempti sunt a jurisdictione temporalium principum : ergo et ab eorur legibus : ergo illis non obligantur, quia lege: solum possunt obligare personas subditas potestati legislatoris. Confirmatur, quia si clericus obligaretur lege regia, inobediens esset regi illam transgrediendo; ergo ab ipso vel ipsius ministro ac judice puniri posset propter hujusmodi transgressionem, quia unusquisque princeps vindex est suarum legum, et ideo omnis lex secum affert vim cogendi, ut Aristoteles dixit, quia alioqui valde ineffticax esset ad finem suum assequendum ; at constat clericos non posse puniri a regibus, vel secularibus judicibus, etiamsi leges seculi non observent : ergo signum est illis non obligari.

2. Egimi ecclesiasticos a potestate civili quoad tribunulia causarum. — Ut difficultatem hanc expedire possimus, supponendum primo est, personas ecclesiasticas exemptas esse a potestate civili quoad judicia seu tribunalia causarum, non solum, ecclesiasticarum (quod indubitanter pertinet ad jus divinum), sed etiam temporalium tam civilium quam criminalium, atque etiam a solutione tributorum, sive haec exemptio sit absolute de jure divino, sive ab illo trahat originem, et per Pontificem consummetur. De quo fundamento inter vere Catholicos non est controversia, et in praesenti non revocatur in dubium, et in proprio tractatu ex professo demonstratum est, et ideo in illius probatione non immoramur; sufflicit cap. 2. cap. Si diligenti, cap. Significasti, de For. compet., et optime Concil. Trid. sess. 25, cap. 20. de Reformat. Nec solum personae ecclesiasticae, sed etiam bona earum exempta sunt a temporalibus tributis et oneribus, ut constat ex cap. JVon minus et cap. Adversus, de Immunitat. Ecclesiar., cap. JVoverit, de Sentent. excommunic. et capite Quanguam, de Censib. in 6.

3. Quando est lex civilis directe vel indirecte contra immunitatem ecclesiasticam.—Secundo, ex hoc fundamento sequitur hic non moveri quaestionem de legibus civilibus quae huic immunitati personarum ecclesiasticarum contrariae sunt directe, vel indirecte, quia tractamus de legibus justis, ut in titulo explicuimus : tales autem leges injustae sunt et reprobatae, ut iniquae, non solum in jure canonico, cap. Ecclesia, et eap. Quae in Ecclesiarum, de Constit., et cap. JVoverit, de Sententia excommun. et capit. ultimo, de Immunitatib. Eeclesiastic., in 6, sed etiam in jure civili, Codic. de Sacrosancta Ecclesia, per plures leges. Est autem lex civilis directe contra immunitatem ecclesiasticam, quando vel de materia spirituali aut ecclesiastica directe disponit, aut circa personas ecclesiasticas in particulari, vel directe, aut expresse versatur : indirecte autem est contraria, quando in propria materia ita disponit, ut ex ejus observatione redundet aliquid contra propria jura Ecclesiarum, aut ecclesiastici ordinis, vel contra privilegia sibi a Deo, Pontifice, aut imperatoribus concessa, ut dixit Innoc. in cap. JVoverit, de Sententia excommun., et sequuntur alii doctores statim citandi. Quia sicut non potest lex civilis imponere directe tale onus clericis, ita nec indirecte ; tum quia in moralibus unum alteri aequivalet; tum quia utrumque per sacros canones reprobatum est, ut explicui late in dicto tract. de Immunit. Eccles., lib. 1, cap. 15, et attigi in tom. 5de Censur., disput. 24, sect. 2, n. 89et sequentibus.

4. Quaestionem esse de legibus que servari possunt sine indecentia aut gravamine.— Omissis ergo his legibus iniquis, sermo noster est de legibus civilibus justis, ac necessariis, quae pro tota communitate populi seu civitatis ponuntur, quarum materia communis est clericis cum aliis civibus, et aeque potest ab omnibus servari sine ulla indecentia, vel iniquo gravamine clericorum. In quibus legibus duo distinguere possumus : scilicet, vim directivam, seu obligationem in conscientia ad servandas tales leges, et vim coaetivam, seu reatum ad poenam, quem legis trangressores contrahere solent, sive illa sit per legem imposita, sive arbitrio judicis imponenda; et de utraque parte dicendum.

5. Sententia Navarri de vi directiva legis circa Ecclesiasticos. — Quoad priorem partem de vi directiva et obligatione in conscientia, Navar., consil. 3 de Constitut., n. 4, concl. 3, sentit legem civilem loquentem per verba praecipiendi, vel prohibendi, non obligare in conscientia clericos, etiamsi in materia favorabili, vel generali, et omnibus convenienti disponat: nullum vero fundamentum adducit, sed dicit esse magis receptam sententiam, solum vero allegat Decium in cap. Zcclesia, de Constitut., n. 27, qui, licet id dicat argumentando, postea in illa sententia non persistit : adducit tamen aliqua illius sententiae fundamenta. Primum ac praecipuum est, quod in ratione dubitandi proposuimus, quia praeceptum non obligat in conscientia, nisi ex potestate procedat ; legislator autem civilis non habet potestatem in clericos : ergo quotiescumque praecipiendo fert legem, non obligat in conscientia clericos. Ac subinde nunquam obligabit, quia lex non obligat nisi quatenus verbis praeceptivis fertur, ut supra dictum est : unde, juxta sententiam hanc, lex civilis, solum quatenus commodum aliquod vel privilegium concedens, habere potest effectum in ecclesiasticis personis, non vero quatenus praecipiens vel prohibens. Secundo, ad hoc inducit Decius dictum cap. Ecclesia, ubi statutum prohibens alienare bona Ecclesiarum a quodam Basilio laico factum, licet bonum, et utile de se Ecclesiae, reprobatur, quia non fuerat a Pontifice approbatum: ergo generaliter idem dicendum est de omni lege civili ad personas ecclesiasticas comparata. Parum enim refert quod in specie de clericis, seu rebus ecclesiasticis, vel in genere de civibus, aut agris feratur: quia etiam lex generalis applicata ad clericos fit specialis, et in eo ut sic invenitur idem defectus potestatis. Tertio, inducit jura canonica, quae generaliter dicunt, laicis super personas vel res ecclesiasticas nullam esse attributam potestatem in c. Dene quidem, dist. 96, et specialiter allegat c. Inter heec, 33, q. 2, ubi, ait Nicolaus Papa, sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus.

6. Communis sententia affirmans clericos te- neri ad servandas leges civiles. — Nihilominus dicendum est clericos teneri in conscientia ad servandas hujusmodi leges civiles. Haec assertio communi consensu recepta est, unde illam dixit esse certissimam Medina 1. 2, q. 96, art. 5, ubi illam tenet Vasquez, disp. 167, cap. 4, et caeteri theologi moderni; Cardinalis Bellar., libr. 1 de Clericis, cap. 1; Victor. relect. 1 de Potest. Eccles., q. ult; Soto, lib. 1 de Just., q. 6, art. 7, in princip., et in A, dist. 25, q. 2, art. 2, in fine; Medin., Cod. de hestitut., q. 36; Castro, lib. 1 de Leg. poenal., cap. ult., qui in specie loquuntur de legibus rerum pretia taxantibus. Consentiunt etiam Summistae Tolet. lib. de Septem peccatis mort. cap. 21; Silvest., verb. Lev, q. 16, Angel., n. 5, et latius plures referens Sayrus in clavi regia, p. 1, lib. 3,cap. 4, n. 16. Idem docent juris canonici interpretes communiter in cap. Fcclesia, de Constitution., ubi Parnorm., n. 13; Deci., n. 27, in fine; Felin., a n. 37, maxime vero in 81 et 85, qui Cardin. et alios refert, et Salzed. referens alios in Pract. crimin., cap. 55, et de aliquibus legibus civilibus in specie loquens ; et similiter Covar. in Pract., cap. 33. Ac denique legistae in l. Cunctos populos, C. de sum. Trinitat., praesertim Bart. a n. 28.

1. Prima ratio pro hac sententia.—Probatur autem primo ex jure canonico disponente hujusmodi leges civiles ab ecclesiasticis servari, ut primo colligitur ex cap. primo de novi operis nuntiatione, ubi Papa vult causam inter clericos super capella constructionem post novi operis nuntiationem, secundum leges terminari, quia hoc non est contra bonum Ecclesiarum, sed in earum juvamen, in quo textu est valde considerandum non videri in eo institui jus novum, sed antiquum proponi et declarari ; alias causa praeterita non esset secundum illud jus decidendum, quia jus novumnon extenditur ad praeterita : supponitur ergo in illo decreto esse regulam antiquorum canonum, ut jus civile servetur in ecclesiasticis, quando favorabile est, et toti communitati serviens, et canonibus non repugnans. Atque ita ex illo textu colligunt assertionem Panorm. et Decius supra. Item Panormitanus in idem cap. Idemque sumitur ex c. Innotuit, ibi, cum legali sit provisione statutum, de Arbitriis, et ex c.1, et c. Si in adjutorium, dist. 10, cum similibus, dicentibus, servandas esse leges civiles in his quae nec sunt contra canones, nec clericis praejudicant : unde in cap. de Capitulis. dist. 10, ait Pontifex se curare ut imperatoris leges serventur, et in c. Cum ad verum, dist. 96, di- cit Pontifices pro cursu temporalium rerum temporalibus legibus uti. Quae jura consuetudine optima legum interprete confirmata sunt. Nam communis Ecclesiae usus habet, ut hujusmodi leges civiles a clericis serventur, non propter timorem,sed maxime propter conscientiam, contra quam omnes timorati ecclesiastici agere credunt, si tales leges non observent; et alii cives grave scandalum paterentur, si viderent tales leges a clericis non servari, ut triticum carius vendi quam lege taxatum sit, vel quid simile. Quam consuetudinem antiquissimam esse colligitur ex Theodoret., lib. 4Hist., cap. 7, ubi de sanctis Episcopis et sacerdotibus ait Imperator: S'ancte, et sincere, tum mandatum praepotentis regis Dei observant, tum meis legibus obseqwuntur. Ratio vero non facile redditur. Prima est, quia licet lex civilis per se non obliget clericos, etiam quoad vim directivam ex defectu potestatis, ut videtur probare objectio facta ; nihilominus, posita lege civili, oritur obligatio id servandi quod illa lege praescriptum est, ex vi rationis naturalis dictantis partem non debere discordare a toto. Et explicatur vis rationis, quia membra reipublicae ratione naturali obligantur ad ea servanda quae ad convenientem ordinem, et pacem reipublicae, sunt necessaria ; sed clerici sunt membra reipublicae civilis, sunt enim cives, ut late disputat Felin. in dicto cap. Feclesia, n. 69, quia etiam ipsi indigent communitate civili et politica ad hujus vitae conservationem, et ad hunc finem uniuntur cum laicis in uno corpore politico, seu in una civitate : sunt ergocives: ergo etiam ipsi tenentur jure naturae ad ea quae communi bono talis corporis necessaria sunt. At vero talium legum communis observatio etiam in clericis est necessaria ad praedictum finem, quia, cum materia talium legum communis sit omnibus, uniformitas in illis est necessaria ad bonam gubernationem, pacem, imo et ad justitiae aequitatem. Nam postquam lex civilis taxat, verbi gratia, rei pretium, illa non plusvalet;ergo naturalis justitia jam obligat omnes etiam clericos ad illam legem servandam. Item silex civilis irritet testamentum minus solemne, oportet ut, extra legata pia, in omnibus etiam clericis locum habeat, quia alias non esset fraudibus et litibus sufficienter provisum.

8. Haec ratio quo se extendit. — Haec ratio est probabilis, et in aliquibus materiis, praesertim in rerum pretiis taxandis, posset forte sufficere ; tamen in universum non videtur posse esse adaequata. Primo, quia ratio natu- ralis non absolute dictat partem corporis politici teneri conformari toti in omnibus, seu in communium legum observatione, sed sub aliquibus conditionibus, nimirum, nisi sit legitime excusata, vel dispensata, et eadem ratione addi poterit, nisi sit legitime exempta, quia esemptio vel est quaedam dispensatio, vel aliquid majus : sicut ergo dispensatus non tenetur conformari toti in legis observatione, ita neque exemptus. Item quando in aliquo membro intercedit ratio vel conditio diversa, non tenetur conformari toti, ut nobilis non tenetur propter uniformitatem observare legesa quibus propter nobilitatem censetur legitime exemptus : alias, superflua et nullius momenti esset exemptio : ergo similiter clerici, si propter statum et specialem sanctificationem exempti sunt a legibus civilibus, non erunt propter uniformitatem ad eas servandas obligati, quia sunt membra alterius rationis, seu conditionis, in quibus illa uniformitas non est necessaria. Accedit quod, licet daretur in clericis obligatio servandi has leges propter solam uniformitatem, illa non esset gravis ex suo genere, quia non conformari toti communitati in his rebus in quibus alias homo non tenetur, non est gravis culpa secluso scandalo. et ideo dispensatus in lege humana sine justa causa non censetur peccare mortaliter utendo dispensatione et non servando legem, etiamsi absque causa non conformetur toti ; ergo idem erit a fortiori in clerico qui ex causa rationabili censetur exemptus. Praeterea, transgressio illius legis in clerico non erit inobedientia, quia non obligatur ex vi praecepti, et consequenter non est contra virtutem specialem, in cujus materia versatur lex, quia soIum ex vi legis civilis actus erat necessarius in tali materia virtutis, et lex civilis, ut supponitur, non habet illam virtutem suam respectu clerici ; neque etiam est contra charitatem, quia supponimus vitari scandalum ; nec contra justitiam legalem, quia nullum sequitur nocumentum commune: ergo non est unde culpa illa sit gravis.

9. Responsio aliquorum. — Impugnatur. — Unde ulterius sequitur clericum vendentem triticum carius quam lex civilis praescribat, non teneri ad restitutionem, quod est falsum et contra praedictos auctores. Et sequela patet, quia non peccat contra justitiam, ut probatum est. Quo argumento urgentur Castro, et Joan. Medina, et respondent peccare contra justiuam, quia supposita. lege, jam triticum non valet nisi tanti in tali loco, et ideo nullus sive exemptus, sive exterus potest juste carius illud vendere. Sed contra, quia licet triticum laicorum taxetur per efficaciam talis legis, non tamen triticum clericorum, tum quia etiam bona clerici sunt exempta, tum etiam quia non videtur limitari pretium rei per legem, nisi quatenus dominus obligatur per legem, ne carius vendat; at clericus non potest ita obligari lege civili, ut supponitur : ergo nec ejus triticum potest limitari quoad valorem per talem legem. Neque est simile de exteris, quia illi non sunt exempti, sed dum versantur in tali regno, legibus illius regni obligantur, cujus contrarium supponitur. Denique simile argumentum urgeri potest de legibus civilibus irritantibus contractus, vel testamenta aliter facta quam leges disponant ; non enim poterunt irritare tales actus factos a clericis; consequens est falsum, ut omnes fatentur, et sumitur clare ex dicto cap. Innotuit, de Arbitriis, ibi: Talem sententiam denunties penitus nullam esse : ergo: sequela patet, quia, si lex non potest obligare clericum prohibendo actum, multo minus poterit irritare illius voluntatem circa talem actum, quia major efficacia, ut sic dicam, major jurisdictio et potestas directa in voluntatem requiritur ad irritandum consensum ejus, quam ad prohibendum illum. Neque sola ilia turpitudo, quae in hoc reperitur quod pars non conformetur toti, sufficit ad irritandum actum, ut patet clare in eo qui dispensatus valide, licet sine causa et injuste, in gradu irritante contrahit matrimonium : nam valide contrahit licet turpiter agat, discordando a toto. Denique non est contemnendum argumentum, quia si posita lege civili clericus obligaretur graviter ex vi solius rationis naturalis, dispensatio illi concessa a principe vel Praelato in tali lege, si daretur sine causa, esset nulla, sicut infra de principe dicemus. Atque ita in hoc essent pejoris conditionis clerici quam laici, quod non videtur verisimile.

10. Alia ratio pro communi sententia proponitur. — Propter haec alii reddunt rationem hujus obligationis, quia clerici quoad hanc partem non sunt exempti a jurisdictione temporalium regum, et ideo per has leges civiles ita obligant clericos, sicut alios cives ratione obedientiae potestatibus sublimioribus debitae. Ita sentit Bart. ubi supra, et Panorm. quem imitantur Sylvest. et Angel., licet immerito soleant in contrarium. allegari : nam distinguunt duplices leges civiles favorabiles Ecclesiae : quaedam disponentes in particulari de rebus vel personis ecclesiasticis, aliae generaliter loquentes pro tota communitate civili, et de prioribus dicunt non obligare, ex defectu potestatis ferentis illam. Quod videtur expressum in dicto c. Feclesie S. Marim, de Constit. Addunt vero limitationem, nisi talis lex sit fundata in ratione naturali; et haec ratio non est quod pars debet conformari toti, quia haec non habet locum in talibus legibus; sed loquuntur de ratione naturali dictante in tali materia idem quod lex civilis praescribit, et tunc illa non est limitatio, quia illa obligatio non est legis civilis, sed rationis naturalis, quae eadem esset, etiamsi lex civilis lata non esset. De aliis vero legibus communibus et omnibus utilibus absolute dicunt obligare clericos: intelligunt ergo in vi legis, et non tantum in vi alicujus rationis. Et idem sentiunt Victor., Soto, Medin. et alii dicentes obligare quoad vim directivam, licet non quoad coactivam. Denique alii multi ex allegatis modernis dicunt clericos quoad hanc partem non esse exemptos, ut possint obligari his legibus. Et hanc sententiam videntur suadere omnia quae circa praecedentem adduximus.

11. Confirmatur ratio dicta. — Ac denique suaderi potest a priori haec sententia, quia exemptio clericorum a jurisdictione civili, sive sit juris divini positivi, aut naturalis, sive non: nihilominus non habet omnem determinationem a solo jure divino, ut suppono. Et saltem hanc non habet, quia nec ratio naturalis dictat esse indecens clericos subjici potestati civili quoad has leges, cum potius dictet esse honestum ut eas servent; nec ex divino jure positivo potest colligi talis determinatio, seu particularis exemptio, quia talejus nec traditione constat, nec ex Evangelio colligitur. Quia potius verba illa Christi Matth. 17 : Ergo liberi sunt filii, non possunt hic accommodari, quia leges regum omnibus civibus communes, etiam filios eorum obligant, si eorum statui specialiter non repugnant. Neque etiam invenitur haec exemptio quoad has leges ex jure canonico : tum quia jura supra citata potius approbant has leges, et servaria clericis volunt: tum etiam quia canones solum illas leges civiles rejiciunt, quae sunt contrariae libertati ecclesiasticae, et clericis praejudicant, ut patet ex Concilio Tridentino dicto cap. 20, et ex c. Nocerit, de Sent. excomm., et eodem modo loquitur 1. Cassa, C. de Sacros. Eccles. : ergo nihil obstat quominus clerici virtute et effticacia talium legum obligentur. Et confirmatur, quia per se congruum est ut clerici qua- tenus cives sunt, laicis etiam directe et per se obligentur, sicut alii cives: cur enim sub ea ratione sine lege relinquentur ? Ergo obligantur hoc modo his legibus civilibus, quia non dantur aliae per quas obligentur ; nec possunt in hac obligatione separari ab aliis civibus, cum sub hac ratione unum corpus componant, et in eumdem finem tendant ; tum denique quia nulla sunt leges ecclesiasticae, quibus possint sub illa ratione gubernari, quia potestas ecclesiastica nihil in materia civili directe disponit , nec pro clericis , nec pro laicis, ut constat.

12. Impugnatur etiam hic modus dicendi.— Sed haec etiam sententia non est simpliciter admittenda. Primo, quia multi canones sine limitatione, et universaliter dicunt laicis super Ecclesiis et personis ecclesiasticis nullam esse potestatem tributam, ut habetur in dicto cap. Fcclesia sancte Marie, et cap. Bene quidem, dist. 96, cap. Cum laicis, de Rebus Eccles. non alienan., cum similibus. Praesertim in Concil. Lateran. sub Leone X, expressius sic dicitur: Cum a jure tam divino quam lumano laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa sit, innovamns, etc. At potestas obligandi in conscientia per suas leges aliqua et magna potestas est: ergo neque illa relicta est laicis principibus in ecclesiasticas personas. Secundo, quia, si rex posset sua lege directe, et ex vi suae potestatis obligare clericos suis legibus, eadem ratione posset transgressores earum punire, quod nullus concedet. Sequela probatur, quia, teste Aristotele, potestas directa inefficax est sine coactiva, et ideo vel est una et eadem, utrumque actum comprehendens tanquam finem et medium, vel moraliter non separantur. Et confirmatur, quia saltem posset legislator civilis obligare judicem ecclesiasticum, ut clericum suae legis transgressorem puniat tali poena eadem lege civili designata, quia hoc etiam potest reduci ad vim directivam tanquam pertinens ad bonum commune civitatis et pacem civium : consequens autem admittendum non est, ut infra dicam. Tertio est moralis et practica ratio, quia princeps et judices temporales valde affectant et extendunt jurisdictionem in clericos; et ideo, si dicantur habere propriam et veram jurisdictionem in clericos ad obligandos eos suis legibus, facile illam extendent, vel ad coactionem aliquam transgressorum talium legum, vel ad plures leges quam statui clericorum conveniat: ergo non est verisimile Ecclesiam reliquisse, seu permisisse laicis similem in clericos potestatem. Adde haereticos et schismaticos hujus temporis, in odium Pontificis et status ecclesiastici, vehementer defendere et exaggerare hanc potestatem temporalis principis in clericos; ideoque ut omnem occasionem illis auferamus, longiusque ab eis discedamus, satius esse omnem ecclesiasticarum personarum obligationem ad potestatem ecclesiasticam revocare.

13. Ferior modus dicendi. —Est ergo tertia ratio, seu tertius modus explicandi originem hujus obligationis, clericos obligari ad servandas leges civiles, quia per canones approbantur, et quasi canonizantur quoad hunc effectum. Hanc rationem invenio apertius explicatam in Decio dicto cap. Foclesia, n. 27, quam in caeteris. Tbi enim, post rationes quas contra communem opinionem objecerat, subjungit: Sed tamen ne universalis machina hujus matevie alteretur, quod lew civilis approbata videatur si favorabilis sit, et canonibus non contradicat. Quod probat ex juribus in probationem assertionis et communis sententiae adductis, preesertim ex dicto cap. 1 de Novi oper. nuntiat. Ubi recte expendit ibi decidi casum ex dispositione legis civilis, non per singularem vel novam approbationem et extensionem legis, alias (ut supra dicebam) non decideretur per eam casus praeteritus, et ideo supponi in eo textu tales leges approbari a jure canonico, eo ipso quod non reprobantur, et de se utiles sunt et convenientes Ecclesiae aut clericis, ut ex aliis juribus (ait) efficaciter colligitur. Optimeque declarat hoc intelligendum esse de legibus in communi loquentibus, abstrahendo a clericis et laicis; nam si in specie disponant circa res vel personas ecclesiasticas, satis reprobatae sunt in dicto cap. Feclesia, cum similibus. Et ratio differentiae est, quia quando disponunt in particulari circa ecclesiastica, prae se ferunt ac supponunt potestatem laicorum in illa, quod repugnat ecclesiasticae libertati. Quando vero in communi loquuntur, tantum procedunt ex potestate gubernandi rempublicam in temporalibus, in quo libertas ecclesiastica non offenditur. Et ideo, si aliunde leges illae favorabiles sunt, ecclesiastica potestas pro suis rebus vel clericis illas acceptat, eo ipso quod eas non reprobat. Denique addit censeri favorabiles tales leges, eo ipso quod sunt utiles toti communitati, et non nocent clericis per se loquendo; imo decet ab eis servari, quomodo explicant etiam hunc favorem Panorm., Sylv., Angel. et alii. Et hanc sententiam expresse et in propriis terminis sequuntur, et approbant hanc Decii doctrinam in eodem cap. Ecclesia Marcus Mantua, n. 23, et Pet. Greg., n. 16. Tenet etiam Fortun. Garc. de ultimo fine, illat. 10 principali, n. 155; et latius illat. 13, n. 223; Maranta, disputat. 8, n. 11 et 47; Rebuff. in Comm. ad constitut. Galli. tomo 1, in Procem. Gloss. 1, n. 62; qui addit limitationem, ut doctrina intelligatur de legibus civilibus juris communis, non tamen de legibus particularium regnorum, quia illas non solet Papa approbare, cum earum notitiam non censeatur habere, juxta cap. 1 de Const. in 6. Quod sequitur Valas. de Jure Emphyt., p. L quaest. 20, n. 6, S Ttem quero. Hoc tunc cum limitatione intelligendum arbitror, ut procedat quando lex regni est contraria juri communi, tunc enim lex juris communis censetur jure canonico approbata; at vero quando lex regni est solum ultra jus commune, tunc etiam censetur approbata, non quidem absolute (ut sic dicam) et in particulari, sed in generali, et sub illa conditione ut sit lex justa, et toti communitati civium conveniens, et libertati ac decentiae clericorum nihil derogans; ad hanc enim approbationem non est necessaria talium legum notitia, ut per se patet. Et ita sentiunt etiam Thom. Zerola Episcopus Benaventan. in Praxi Episcopor., verb. Pragnatica, n. 3, S Ad primum, et Petr. Morla in Emporio jur. p. 1, tit. 1, n. 14.

14. Probaturque haec sententia sic explicata. Primo, ex dicto capite 1 de Novi oper. nuntiat. Nam, licet in particulari casu loquatur, supponit tamen jus generale, ut supra illud induximus, et Decius etiam indicavit. Idemque probat optime dicto capit. Innotuit, de Arbit., ubi non solum causa canonica secundum leges deciditur, sed etiam prior sententia ab ecclesiasticis judicibus non secundum leges lata nulla denuntiatur; quod aperte supponit leges in eo casu obligare. Secundo, idem probant antiquiora decreta, quae generaliter loquuntur, ut cap. De capitulis, distinct. 10, ubi Leo Papa IV ad Imperatorem scribit, effecturum, ut constitutiones ejus serventur, quantum valuimus (inquit) etvalemus.Et Nicol. Papa, cap. 1 ejusdem dist. solum dixit: Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controversiis utendum est ; ubi non dixit in nullis esse utendum, sed non in omnibus. Quod in fine declarans, ait : IVon quod imperatorum leges, quabus sepe Ecclesia utitur, dicamus penitus venuendas, sed quod eas Evangelicis, Apostolicis, atque canonicis decretis, quibus postponendee sunt, nullum posse inferre projudicium asseramus. Et in cap. Quoniam ait Gelas. Pap. Pontifices uti legibus imperatorum tantummodo pro cursu temporalium rerum, utique ubi canones ecclesiastici desunt. Neque obstat quod haec decreta de legibus imperatorum seu communis juris civilis loqui videantur: tum quia interdum generaliter loquuntur de constitutionibus, seu legibus principum, ut incap. Constitutiones, etc. Quis autem, dist. 10; et quoad hoc reges imperatoribus comparantur in d. c. Duo sunt ; unde leges universales alicujus regni tanquam jus commune ibi reputantur; tum etiam quia naturalis ratio et aequitas, ob quam Ecclesia vult has leges a clericis servari, eadem in legibus regnorum easdem conditiones habentibus locum habet ; tum praeterea quia eadem consuetudo in his legibus reperitur, videntibus ecclesiasticis Praelatis. De qua doctores allegati, qui in diversis regnis scripserant, testificantur : est ergo sufficiens signum approbationis talium legum, saltem tacitae. Sic ergo facile intelligitur leges civiles nunquam obligare clericos virtute sua, sed quoties clerici ad eas observandas tenentur, virtute canonum et rationis naturalis obligari. Atque ita facile solvuntur objectiones, et conciliantur omnia. Nam, quod ad primam rationem attinet, admittimus quidem illam decentiam et convenientiam in observatione talium legum, tanquam fundamentum obligationis quae per consensum et approbationem canonum consummatur, et ita facile satisfit objectionibus contra illam rationem. Et ex eodem principio respondetur ad ea quae in secunda ratione adducebantur. Negamus enim has leges obligare, non quia exempti sint a jurisdictione civili quoad hanc partem, sed quia jus canonicum tales leges approbat, et dat illis eam vim obligandi quae convenienti gubernationi politicae sufficiat.

15. Leges civiles juste quoad vim coactivam clericos non comprehendere.—Secundo loco dicendum est de vi coactiva talium legum. In quo vera et certa resolutio est, has leges non comprehendere clericos quoad vim cogendi illos, nec quoad hoc per canones approbari, licet iransgressores earum a suis Praelatis, et eorum arbitrio puniri possint proptertalia delicta.Prior pars duo includit : unum est, auctores talium legum non posse cogere clericos ad illarum observationem; aliud est, non posse punire transgressores : et unnm sequitur manifeste ex alio, quia utrumque fundatur in potestate jurisdictionis coactiva, quam non habent principes vel judices laici in ecclesiasticas personas. Quod est certissimum, quia personae ecclesiasticae gaudent immunitate fori, maxime in criminalibus; quam immunitatem hic supponimus ex alio tractatu, et est per se nota in sacris canonibus, atque etiam in jure imperatorum et regum christianorum. Si autem ratione hujus immunitatis judicari non possunt clerici a magistratibus laicis propter delicta contra legem naturalem, ita neque propter delicta contra leges humanas, quaecumque illae sint; quia privilegium fori absolutum est, et jura generaliter loquuntur, et est eadem ratio et decentia status clericalis in omnibus. Et in hoc cernitur clara differentia inter vim directivam et coactivam legis : nam in priori nulla est indecentia, in posteriori autem esset maxima.

16. Alia differentia.—Alia differentia esse potest, quia lex quoad vim directivam fertur in cives, ut tales sunt, et per se est necessaria ad commune bonum, et ideo quoad hunc effectum statim acceptatur per jus canonicum : coactio autem fit civibus, ut delinquentes sunt, ideoque non est per se ita necessaria, nec acceptatur per canones quoad clericos, neque id decebat, sed multo magis ut suorum tantum Praelatorum coactioni subdantur. Item coactio non fit in communi, sicut fit dispositio legis, sed fit in particulari circa personas, et ideo non potest ullo modo fieri a potestate laica circa clerici personam ; nec per legem disponentem de illa in particulari obligari posset, ut dictum est: ergo multo minus per sententiam. Poterant vero hic moveri ditficultates de clericis delinquentibus contra leges prohibentes deferre arma tali tempore aut loco, aut talis generis, an possint clerici illis privari per poetestatem laicam. Item an custodes montium possint ab eis poenam exigere. Sed haec remitto in tractatum de Immunit., et simpliciter respondeo negative stando praecise in ratione poenae. An vero sub aliis rationibus possit talis actio, satis consueta, justificari, ibi tractatum est.

17. Hinc colligitur. — Obviatur objectiuncule . — Atque hinc obiter colligitur quod, licet lex civilis obligans clericos quoad vim directivam interdum addat poenam ipso jure incurrendam, nihilominus clericus transgressor legis, licet peccet, non tenetur in conscientia poenam solvere, nisi per suum judicem ad hoc cogatur, ut fieri potest modo statim declarando. Probatur, quia licet poena imponatur per ipsam legem , nihilominus pertinet ad vim coactivam. Item illa lex, prout fert poenam, continet sententiam eo ipso a legislatore latam contra delinquentem : sed nulla potestas laica potest per sententiam punire clericum propter aliquod delictum : ergo nec per legem. Dices hoc esse verum de sententia qua per hominem, et servato juris ordine, ferenda est; nam illa praerequirit coactionem per hominem inferendam : secus vero de sententia lata per legem, quae processum aut juridicam cognitionem causae non requirit, sed tantum consummationem delicti, quae ipsi delinquenti in conscientia innotescat ; unde sine propria coactione imponitur per obligationem in conscientia ad exequendam talem poenam, si delictum fiat, ut infra tractando de lege poenali videbimus. Respondetur de utraque sententia procedere rationem factam : tum quia utraque pertinet ad vim coactivam, et quodammodo major coactio fit per sententiam legum latam, quia secum affert executionem, et non datur locus defensioni ; tum etiam quia omnis sentenua lata a non judice nulla est; illa vero fertur a non judice respectu clerici. Quare, licet legislator civilis possit imponere obligationem in conscientia quoad morum directionem communem omnibus civibus, non tamen quoad poenarum inflictionem, quia hae per alios competentes judices imponi possunt.

18. Et ideo addidimus alteram partem assertionis, scilicet, posse ecclesiasticas personas a suis Praelatis puniri propter trangressiones talium legum ; quae facile probatur, quia illa transgressio est delictum contrarium bono communi; ergo potest per potestatem aliquam puniri, non per civilem; ergo per ecclesiasticam. Item, illa punitio est moraliter necessaria ad commune bonum, nam ad illud expedit ne talia delicta maneant impunita ; ergo per legitimum superiorem fieri potest. Dixi autem tunc esse imponendam poenam arbitrio Praelati, ut insinuarem, licet per leges civiles sit poena designata pro tali delicto, non teneri Praelatum ecclesiasticum illam imponere clerico transgredienti legem. Ita notavit Covar. lib. Practicar. quaestion., cap. 33, in fine ; et Salced. in Practic. crimin., cap. 66; et ratio est, quia lex illa, quoad illam partem quae poenam designat, jam pertinet ad vim coactivam, et ideo non habet vim in clericum. Et explicatur amplius, quia judices ecclesiastici non tenentur judicare secundum leges civiles, sed secundum canones; et ubi illi desunt possunt suo arbitrio uti, accommodando poenas canonicas et non civiles: unde, quia canones non ponunt determinatam poenam pro tali delicto, ut constat, arbitrio judicis ecclesiastici imponenda erit. Quinimo, nonnulli juristae dicunt non posse tunc judicem ecclesiasticum imponere subdito poenam legis civilis, ne videatur clericum judicari more laicorum, aut juxta laicorum judicium, contra cap. 2 de Judic. Sed in hoc nulla est prohibitio nec obligatio, per se loquendo ; nam potius est prudens consilium et canonibus consentaneum, ut judices ecclesiastici imitentur leges justas civiles, ubi canones desunt. Solum ergo id habebit locum, quando poena esset corporalis et non decens ecclesiasticam personam, vel quando per accidens sequereiur scandalum, vel suspicio agendi contra ecclesiasticam immunitatem.

19. Bene posse aliquem teneri praeeeptis alicujus a quo nequit cogi per penam. — Et juxta haec facile est respondere ad alteram partem rationis dubitandi, seu;objectionis positae contra priorem assertionem. Negatur enim sequela quae fit a vi directiva ad coactivam, vel e contrario, de quo plura dicemus capite sequenti. Negatur etiam esse impossibile aliquem teneri praeceptis alicujus a quo non possit cogi per poenam, aut puniri, si inobediens sit. Nam, licet utraque potestas necessaria sit ad efficaciam legis, non est tamen necessarium ut semper utraque sit in eadem persona. Quamvis enim regulariter, et attento solo ordinario jure, ita sit, nihilominus propter commune bonum possunt interdum separari, et ita factum est in hujusmodi legibus. Nam legibus civilibus relicta est directio necessaria etiam quoad personas clericorum in his quae, secundum communem rationem civium, necessaria sunt ad commune bonum civitatis, et omnibus civibus communia sunt. Et nihilominus coactio necessaria etiam pro talibus legibus servandis servata est ecclesiasticis judicibus, propter honorem, et decentiam ecclesiastici status, et majora mala vitanda. Unde ad magistratus civiles pertinebit implorare auxilium Praelatorum Ecclesiae, ut cogant subditos suos justas leges servare, quod ipsi pro sui muneris obligatione facere tenebuntur.

20. Quando fiant leges civiles tales, ut obligent ecclesiasticos. — Interrogabit autem fortasse aliquis quibus signis aut regulis cognosci possit quando leges civiles tales sint, ut ecclesiasticas personas obligent ad sui observationem. De hac enim re multa scribunt jurisperiti, et non tam generalem regulam tradunt, quam per varios casus discurrunt, ut videri potest in Bartolo, Panormit. et Felin.; sed illud pene infinitum est, et praeterea difficile est ex illis aliquid certum colligere. Quantum ergo ad nos spectat, videri potest utilis distinctio legum supra data; nam quaedam respiciunt bonum publicum immediate et secundum se, aliae bonum singulorum , ex quo tandem resultat commune bonum. De prioribus ergo legibus generaliter affirmari potest obligare clericos, quando materia earum communis est omnibus civibus, ut tales sunt, et est justa et honesta ; et nihil continet contra decentiam vel exemptionem ecclesiastici status, sed potius illam fovet, etiamsi interdum non juvet ad utilitatem temporalem, quae in tali casu considerabilis non est. Hoc patet exemplis, in lege taxante pretium tritici, et similium rerum, in lege prohibente extrahi a regno res necessarias reipublicae, vel prohibente deferre arma noctu, et similibus: et ratio est clara, quia commune bonum civitatis, ut tale est, maxime cadit sub obligationem, et omnibus aliis praeferendum est; unde, quia per has leges per se primo procuratur, et alioqui non sunt contra specialia jura, vel privilegia clericorum, ut supponitur; ideo in eis nulla est ratio exemptionis, sed omnia quae diximus in illis maxime locum habent.

21. Si lex sit justa et generalis, non est curandum de incommodis particularibus. — De caeteris vero legibus non est tam certa similis generalis regula ; nam auctores citati variis distinctionibus utuntur, et praecipue videntur requirere ut tales leges redundent in commodum ecclesiasticorum ; nam si praejudicium afferant, non valebunt. Aliqui etiam postulant ut leges versentur circa contractus laicorum saltem ex parte, id est, laici cum clerico, aut e converso; non vero si fiant inter ipsos clericos inter se. Mihi tamen videtur, quoad priorem partem, cavendum esse ne lex directe vel indirecte tendat ad imponendum onus clericis, vel privandum illos aliqua libertate, aut jure sibi concesso ; nam tunc jam esset lex injusta, et contra immunitatem ecclesiasticam : si autem lex revera sit justa et generalis, non est curandum de particularibus incommodis temporalibus, quae sunt per accidens; nam tales leges interdum juvant, interdum impediunt temporalia commoda, ut, quod testamentum minus solemne non sit validum, saepe erit contra voluntatem testatoris, saepius vero est illi utile propter fraudes quae committi solent. Unde merito a Panormitano et aliis adnotatum est, non posse dici legem onerosam, quae secundum varias occasiones et facti accidentia potest esse utilis, vel damnosa, et in ea generalitate lata est, prout moraliter et fre- quentius expedit bono communi atque etiam singulorum, ad evitandas fraudes et lites; ergo, quoties lex talis fuerit, et habuerit alias conditiones honestatis, et justitiae, ac universalitatis, obligabit clericos, non obstante particulari temporali incommodo accidentaliter occurrente. Quoad alteram vero partem non existimo esse necessariam limitationem, si in caeteris justitia legis servetur ; quia etiam clerici , quando illo modo inter se contrahunt , non se gerunt ut clerici, sed ut cives, et communi jure civili uti debent, ut recte explicatur in lege taxante triticum : nam, licet clericus vendet clerico servare debet legem et idem credo esse in testamento, licet clericus instituat haeredem clericum : debet enim testamentum esse solemne ut valeat, seclusa speciali ratione piae causae, et sic de aliis.

22. A resolutione praedicta excipi Papam, Ecclesias seu communitates ecclesiasticas et pia loca, quatenus aliquo speciali gaudent privilegio - idemque de persona illustri habente simile privilegium. — Tandem , interrogari potest de quibus personis ecclesiasticis intelligenda sit resolutio praedicta. In quo breviter dico excipiendam imprimis esse personam summi Pontificis, quae jure divino in omnibus, et per omnia exempta est a potestate civili, ut nunc suppono ; unde nullas leges civiles alterius principis servare tenetur, non solum quia nunc ipse est supremus in temporalibus in suis terris, sed etiam ex vi suae dignitatis spiritualis, ut in dicto tractatu ostensum est. Unde, licet Pontifex versaretur in alieno regno, non teneretur leges civiles illius regni servare, quod existimo verum, non solum in vi praecepti et obedientiae, ut probat ratio facta, sed etiam ex titulo servandi uniformitatem cum tali communitate, quia est persona adeo excellens, ut ex vi rationis non cogatur sese accommodare statutis et legibus suorum inferiorum, ut in capite sequenti iterum dicemus. Deinde excipiendae sunt Ecclesiae, seu communitates ecclesiasticae, ac pia loca, quatenus aliquo speciali privilegio gaudent,rationecujus dispositio legis non potest ad illa accommodari, ut est de institutione minus solemni, et similia. Nam tunc est peculiaris ratio exemptionis, et ita non procedunt omnia quae diximus. Idemque erit de quacumque persona in spirituali dignitate constituta , cui annexum sit simile privilegium : quod idem esset in persona et dignitate laica, si talem dari contingat. Tunc autem , sicut talis communitas vel persona non obligatur lege civili ex vi praecepti et obedientee, ita etiam nec propter considerationem uniformitatis tenetur illas servare, quia justa exemptio tollit hanc obligationem , ut supra argumentando probatum est. In reliquis autem ecclesiasticis personis doctrina generaliter procedit, non tantum in secularibus, sed etiam in religiosis , nec tantum in personis veris, sed etiam in fictis, id est, communitatibus contrahentibus vel operantibus per modum unius civis. Nam de omnibus est aequalis ratio, servando proportionem, et supponendo quod observatio talis legis unicuique justa sit, et non repugnet decentiae et immunitati uniuscujusque status.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34