Caput 35
Caput 35
Utrum legislator suis legibus obligetur
1. Legem latam a communitate obligare omnes illius communitatis. — Duplex potest esse legislator , scilicet , communitas aliqua , vel singularis persona unius principis aut Praelati. Et quamvis respectu utriusque possit quaestio locum habere cum proportione, tamen potissimum versatur in posteriori sensu. Nam in priori certum est legem latam a communitate obligare postea omnes personas illius communitatis, ut sumitur ex cap. Cum omnes, de Constit. et ratio est, quia communitas est supra quascumque personas ejus ; et hac ratione lex lata in capitulo generali, verbi gratia, obligat ipsum generalem , et sic de aliis. Si autem talis lex comparetur ad ipsum senatum, seu capitulum, sic eadem estratio de illo et de quocumque principe legem ferente.
2. Presentem questionem esse de uno principe vel Praelato, et de legibus habentibus rationem universalem , et communem principi, wt in pretiis, non vero in eis in quibus non est eadem ratio, ut in lege de non ferendis armis noctu. — Secundo, supponendum est sermonem esse de legibus quae habent rationem et materiam de se universalem , et communem ipsi principl, ut est lex , verbi gratia , taxans pretia rerum , et similes, in quibus ratio justitiae vel alterius virtutis eadem est in principe et reliquis reipublice membris ; nam, si materia vel ratio legis non sit communis, clarum est non comprehendere principem. Commune exemplum est, si feratur lex ut nemo noctu arma deferat, illa non obligat principem, qnia nec decet nec est accommodata statui ejus, et ideo ex intentione principis et quasi ex vi naturalis legis imponitur communitati, ut distinctae a principe, et ideo illum non obligat. Sicut etiam potest fieri lex pro communi plebe, quae nobiles non obliget, quia non est illis accommodata, ut per se constat, et tradit Aristotel. 3 Ethicorum cap. 9: ergo multo magis id fieri poterit respectu principis. Tertio, distinguenda sunt in lege illa tria : scilicet, vis directiva, et coactiva, et irritans, seu dans formam contractibus et judiciis ; et de singulis agendum est, licet prima sit praecipue intenta.
3. Dubium et ratio dubitandi. — Quoad vim ergo directivam , difficultas est an teneatur princeps in conscientia servare legem a se latam. Et ratio dubitandi est, quia princeps dicitur esse solutus legibus in l. Princeps, ff. de Legib. Et adjungi potest ratio, quia vel princeps obligat seipsum sua lege, vel obligatur ab alio. Non primum, quia nullus potest sibi ipsi praecipere, inducendo obligationem ; per promissionem enim vel votum potest quis seipsum obligare, non autem per praeceptum quod sibi imponat , 1. penult., ff. de Recept. arbit. Et ratio est clara, quia praeceptum postulat jurisdictionem vel dominium : nullus autem potest jurisdictionem in se habere, nec sibi ipsi esse subjectus. Secundum etiam dici non potest, quia legislator, ut sic, non est subditus ; quia vel est princeps non habens superiorem, vel si sit alias inferior, nihilominus ut legislator non imperatur ab alio, sed ipse aliis imperat; ergo ut sic non potest ab alio homine obligari. Nec vero dici potest obligari tunc ab alio, scilicet, Deo : nam sequeretur non obligari lege humana, sed divina, quod videtur absurdum ; tum quia non potest lex illa ostendi , tum etiam quia alias non posset per hominem dispensari in ea obligatione, essetque pejoris conditionis ipse quam omnes subditi.
4. Resolutio. — Nihilominus, communis et constans sententia est, teneri principem seu legislatorem tam civilem quam ecclesiasticum ad servandas suas leges, quando materia communis et ejusdem rationis est in ipso et in aliis. Docet D. Thom. 1. 2, quaest. 96, art. 5, ad 3 ; et lib. 3 Polit. lect. 9, in fin. ; Conrad., Cajet. et caeteri expositores dicto art. 5; Soto 1 de Just., quaest. 6, art. 7; Victor., relect. de Potestate civil., n. 21, de Potestate Papae et Consil., n. 7; Anton., 2 part., tit. 17, n. 5; Sylvest., verb. Lex, q. 14; Covar., in capit. Alma mater, 1 p., S 1, n. 5; Navar., in cap. Si quando, de Rescrip. except. 1, et in Apolog. de Reditib. ecclesiasticis, q. 1, n. 32, et consil. 18 de Poenit. et remiss.; Abulens., Matth. 23, quaest. 24; Dominic., Turrecrem. et alii in cap, Justum est, dist. 9, et alii canonistae in c. Cum omnes, de Constitut. ; Glossa etiam et doctores iu dicta lege Princeps, et Cujaci. libr. 15 Observat., cap. 3.
5. Probatur Scriptura et utroque jure. — Probat hoc primo D. Thom. ex illo Matth. 23: Alligant onera, et digito suo nolunt ea movere ; ubi Christus reprehendit Praelatos, qui multa jubent et non faciunt. Et quamvis Christus specialiter loqueretur contra pharisseos, qui per falsas interpretationes ea onera populo imponebant, tum non solum reprehendit eos ex deceptione, sed etiam ex inaequalitate : unde recte facit illud Proverb. 20: Pondus et pondus, mensura et mensura, abominabile est Domino ; et illud Mich. 6: Numquid justificabo stateram impii ? Secundo, probatur ex utroque jure; nam in dicto cap. Cum omnes, de Const., refertur et probatur illa sententia Catonis : Patere legem quam ipse tuleris, et illud Praetoris edictum, ff. Quod quisque juris in alLterum statuerit, ipse eodem jure utatur. De quo ait Ulpian. ibi in l. 4 Summam habere equitatem. Quis enim (ait) aspernabitur, idem jus sibi dici, quod ipse aliis dimerit ? et in cap. Justwm est, d. 9, exIsid. lib. 3 Sent., cap. 5: Justum est (dicitur) principem legibus obtemperare suis : et infra dicitur principem teneri suis legibus. Sic ad Valentinian. scribit Amb. epist. 32, alias lib. 2, epist. 13, ve! alias 3, loquens de quadam ejus lege : Quod cum prescripsisti aliis, prescripsisti etiam tibi, leges enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Unde in cap. Non liceat Papae. 12, q. 1, Pontifex ipse legem fert quae verbis etiam expressis ipsum Pontificem comprehendat , et in l. Digna vox, C. de Legib. dicitur : Digna voa ajestate regnantis est, legibus alligatum se principem profiteri. dem sumitur ex l. Ez imper fecto, C. de Testamentis, et ex S ult. Instit., Quibus modis testamenta infirmentur. Idemque habetur in Legib. Hispaniae lib. 16, tit.9, p.1.
6. Unde obligetur princeps sue legi. —Ut autem propriam rationem hujus veritatis reddamus, et simul explicemus quam gravis sit haec obligatio, oportet inquirere an haec obligatio in principe intrinsece oriatur a lege ab ipso lata, tanquam ab immediata ratione operante ; an vero ex aliquo principio extrinseco. Nam ratio dubitandi in principio posita videtur probare non posse affirmari primum, et ideo auctores hanc obligationem deducunt ex principiis extrinsecis, ut videre licet praecipue in Cajetano et Soto supra. Unum est : Quod tibi non vis, alteri ne facias, quo utitur Soto, sed non videtur recte accommodari. Nam sensus illius principii est, ut nemo alteri inferat injuriam quam non vult ab alio sustinere ; non autem est sensus, ut nemo alteri faciat quod sibi ipsi non facit: nam judex furem juste condemnat, et interficit, se autem ipsum non tenetur condemnare , etiamsi fur sit. Aliud principium est, quia turpis est pars quae discordat a toto, sumptum ex August. lib. 3, Confess., cap. S, habetur in cap. Quae contra mores, dist. 8; legislator autem pars/est reipublicae, cum sit caput ejus, et ideo turpiter agit, si in legum observantia a toto discordat. Verumtamen (ut capite praecedenti argumentabar), ex hoc principio non colligitur major obligatio quam sub veniali, ut declarabamus exemplo alterius civis qui, utendo dispensatione valida, injuste tamen et sine causa concessa, discordat a toto, et tamen ad summum venialiter peccare censetur; ergo similiter si princeps solum obligatur hoc titulo, erit levis obligatio. Quod si fortasse in eo augeatur propter circumstantiam persona, ad summum id erit ratione scandali, in quo interdum fundari solet haec obligatio, ut patet ex 1. 16, tit. 2, p. 1. et Greg. Lop. ibi. Haec autem obligatio est per accidens, unde, cessante scandalo, non tenebitur princeps suam legem servare, saltem obligatione gravi. Consequens autem est et contra bonos mores reipublicae, et contra doctores supra citatos: censent enim hanc obligationem non esse minorem in principe quam in subditis. Quod de summo Pontifice notavit Covar. in cap. AIma mater, p. 1, S1, n. 9; cum Decio, in cap. Sane 1, de Officio deleg., etidem notat Victor., relect. de Simon., num. 39
7. Alia principia sunt illa, Patere legem quam tpse tuleris ; eti Quod jus in alium quisque statuit, illud servare debet. Verumtamen haec et similia axiomata, aut petunt principium, aut non recte accommodantur ; nam variis modis possunt intelligi. Primo, de jure seu de lege humana declarativa legis naturalis, et sic infallibile est talem legem aeque obligare principem et subditum, quia tunc jus naturale est quod praecipue obligat, et illa vis directiva legis humanae, quatenus est ostensiva juris naturalis, aeque operatur in principem ac in alios; de quo puncto videri possunt aliqua ex jurisperitis apud Tiraquel. de utroque retract., 1.1, Gloss. 1, 83, n. 39. Secundo, potest intelligi aliquem pati legem a se latam, quandoin statu subjectionis constituitur, ut contingit in eo qui fert legem, non ut caput, sed ut unum suftragium communitatis : nam postea ut persona privata pati debet legem, ut diximus, in quo sensu videntur afferri illa principia in dicto cap. Cum omnis. Deinde habent locum illa principia, si contingat eum qui magistratum gerebat, illum deponere, vel illo privari ; nam postea subjectus erit legi quam ipse tulit, quia vere tunc est subjectus communitati, et consequenter legibus ejus, non solum quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam, et videtur illud axioma convenienter ita exponi; nam illud verbum patere legem indicat subjectionem quoad utramque vim. Tertio, vero modo potest intelligi in sensu quem tractamus de legislatore supremo in sua dignitate permanente, et sic continet illud principium conclusionem de qua disputamus; non vero in eo redditur ratio quam inquirimus, nec explicatur titulus hujus obligationis.
8. Principem obligari ad servandam suam legem, ex virtute et efficacia ipsius legis.— Probatur conclusio. —Dicendum igitur censeo principem obligari ad servandam suam legem proxime ab ipsamet lege, et ex virtute, et efficacia ejus. Quod ita explicatur, quia transgrediendo illam committit peccatum ejusdem speciei cum subditis peccantibus contra illam. Ita sentit D. Thomas supra, et reliqui doctores ; neque enim existimo Cajetanum et Sotum aliud voluisse, ut explicabo. Hoc etiam indicant jura citata, quia dicunt talem legem obligare ipsum principem ; ergo ponunt ipsam legem positivam tanquam proximam rationem illius obligationis. Hoc etiam confirmat discursus proxime factus, quia per principia extrinseca non potest sufficienter explicari haec obligatio. A posteriori etiam declaratur, quia si rex statuit legem taxantem pretium, et ipse ut privatus dominus rem carius vendat, peccat contra justitiam, et tenetur ad restitutionem, ex communi sententia, quia hoc postulat naturalis aequitas : ergo signum est illam legem positivam habere suum effectum etiam respectu legislatoris. Similiter, si absque causa comedat carnes die prohibito, aut non jejunet in die praecepto, agit contra temperantiam ; ergo obligatio ejus immediate nascitur ex ipsa lege positiva. Atque hinc tandem concluditur ratio quam indicavit Soto; nam lex positiva habet efficaciam constituendi materiam suam in tali specie virtutis, et praescribendi medium necessarium ad honestatem talis virtutis; ergo posita lege, princeps ideo censetur peccare non servando illam, quia non servat medium vir- tutis : postquam enim illud medium constitutum est, absolute in illo consistit virtus, et ideo ab illo recedere peccatum est : ergo proxima ratio illius obligationis, etiam respectu principis, nascitur ex ipsa lege.
9. Difficultas. — Evasio. — Obviatur evasioni. — Adhuc vero manet difficultas, quia lex humana non constituit medium virtutis absolute et simpliciter respectu omnium, sed respectu subditorum: ipse autem princeps non est subditus. Respondent aliqui legem dupliciter considerari posse, scilicet, ut praeceptum et ut regulam rationis, et priori modo solum referri ad subditos ; posteriori autem modo etiam ipsum legislatorem obligare, quia tenetur secundum rationem vivere, et consequenter regulam rationis servare. Sed hoc non expedit punctum difficultatis, quia regula rationis duplex esse potest : una consulens, seu ostendens aliquid ut honestum, non tamen ut omnino necessarium ad honestatem ; et si de hac regula sit sermo, non sufficit, quia discordare ab hac regula non est peccatum: sic enim laicus, verbi gratia, non utens regula rationis qua religiosus uti debet, non peccat, quamvis bene faceret illa utendo. Alia est regula rationis necessario sequenda ad honestatem, et haec non separatur a praecepto, quia necesse est ut habeat vim obligandi, alias non inducet necessitatem. Si ergo lex non habet rationem praecepti respectu legislatoris, ad summum erit regula consulens, et ita non peccabit legislator non sequens illam: si autem est regula necessaria, non potest ab illa excludi vis, seu ratio praecepti.
10. Alia responsio probabilior.—Oppugnatur dupliciter. — Dicunt ergo ali legislatorem obligari sua lege ex voluntate totius reipublicae, et ex virtuali pacto inter principem et rempublicam ; nam ea conditione accepit potestatem legislativam, ut ipse etiam obligaretur legibus a se latis: et ita indirecte quidem obligatur a seipso, quatenus obligando alios comprehendit se : directe autem censetur virtute obligari ab ipsa communitate, a qua habet potestatem sub ea conditione. Haec responsio est probabilis, sed illi obstant duo. Primum est, quia illud genus pacti ostendi non potest, neque est necessarium ; nam, licet respublica vellet ut lex non obligaret legislatorem, si absque causa id vellet, nihil efficeret. Unde etiam, si fingeremus a principio intervenisse contrarium pactum inter rempublicam et principem, nimirum quod ipse non esset obligandus suis legibus, nihilominus obligaretur, quia pactum illud esset iniquum et contra bonum commune, et ideo nullius esset valoris. Secundum est, quia illa ratio non habet locum in potestate ecclesiastica, quia non manat a communitate, sed a Christo, et tamen assertio etiam in ecclesiasticis legislatoribus vera est. Quod si quis respondeat Christum dedisse potestatem sub illa conditione, ostendere oportet unde id colligatur, quia ipse illam non expressit, nec possumus dicere ibi pactum intervenisse.
11. Resolutio auctoris. — Respondeo igitur Deum, qui est principalis auctor hujus potestatis, illam conferre sub conditione praedicta, et non aliter ; et hoc ipsum colligi ex ipsamet ratione naturali, absque alia revelatione, vel pacto humano. Declaratur in hunc modum: nam omnis potestas legislativa est a Deo principaliter, vel immediate, ut in potestate ecclesiastica ; vel mediante republica, ut in civili ; unde, licet homo immediate legem ferat, in eo actu se gerit ut minister et dispensator Dei, ut ex Paulo in superioribus attulimus ; ergo intentio et voluntas principis ferentis legem, debet conformari intentioni Dei dantis potestatem : imo efficacia legis ad obligandum magis pendet ex intentioneDei, quam particularis legislatoris. Deus autem, non solum ut auctor gratiae, sed etiam ut auctor naturae, vult legislatorem humanum non habere potestatem ad ferendas leges, nisi cum universali obligatione illarum, qua totam rempublicam ut constantem ex corpore et capite comprehendat; ergo. Probatur minor ex ipsa necessitate communis boni, ad quod haec potestas ordinatur : datur enim in aedificationem, non in destructionem. Quod autem ad hujusmodi bonum commune pertineat , potestatem hanc ita esse datam principi, ut, licet in voluntate ejus sit legem ferre, si tamen feratur, universalis sit et ipsum comprehendat, declarant sufficienter testimonia Scripturae, et rationes adductae, et communis consensus non solum Patrum, sed etiam philosophorum. Propter quam causam dixit optime Arist. 3 Polit., cap. 7, circa finem, legem debere in republica dominari. Nam (ut ibi recte explicat D. Thomas), dum non occurrit sufficiens ratio excipiendi aliquid a lege, etiam ipse princeps debet illi subjici, et secundum illam legem, vel operari, vel judicare, quia alias inutilis redditur lex, et respublica perturbatur.
12. De rationibus emtrinsecis scandai et deformitatis morum, que ad ostendendam principis subjectionem legi afferuntur.—kx quibus intelligitur quomodo accipiendae sunt rationes extrinsecae, quae ad ostendendam hanc veritatem afferuntur, scilicet, scandali, deformitatis morum, etc. Sunt enim optimae ad declarandum quomodo pertineat ad commune bonum, ut potestas principis sit limitata modo supra dicto. Sicut enim in superioribus tractando de obligatione advenarum ad servandas leges territorii, dicebamus scandalum esse extrinsecum motivum, non proximam et intrinsecam rationem obligationis, ita in praesenti obligatio non oritur proxime ex illis rationibus extrinsecis, sed ex ipsa lege: illae vero rationes indicant necessitatem constituendi legem ita regularem et inflexibilem, ut sic dicam, ut totum corpus cum capite obliget. Et hoc plane sensit Cajet. cum dixit, hanc obligationem principis et subditorum sequi ex principiis legis naturalis, diversis tamen. Nam in subdito sequitur ex illo principio: Obediendum est superiori ; in principe vero ex illo: Patere legem quam ipse tuleris ;tamen, sicut in subdito obligatio solum radicaliter sequitur ex dicto principio, proxime vero ex lege, ita proportionaliter in principe intelligendum est.
13. Praedicta obligatio est naturalis in radice, utpote que sequitur em ratione ipsa naturali - formaliter vero est positiva, humana absolute, divina ec hypothesi. — Ex quo etiam constat an haec obligatio in principe dicenda sit naturalis vel positiva, divina vel humana: est enim naturalis in radice, quia sequitur ex ipsa ratione naturali, quomodo dixit DBald., in 1. 2 c. de Servit., n. 40, principem obligari ad servandam suam legem ex discursu rationis. Quod etiam habet Dec. in c. 1 de Const., lect. 1, n. 15. Proxime vero et formaliter illa obligatio est positiva, quia ex lege positiva nascitur, ut dictum est; et eodem modo dici potest obligatio humana absolute, licet dici possit divina ex hypothesi, id est, supposito quod lex feratur, et ob illam causam in ea potest per hominem dispensari, etiam respectu principis, ut infra videbimus.
14. Dubium de legibus municipalibus. — Quaeret vero aliquis an princeps superior teneatur etiam servare statuta, seu leges municipales provinciarum sibi subjectarum, saltem quando in illis provinciis moratur, vel in eis peregrinatur. Videri enim potest tunc etiam esse obligandum propter uniformitatem morum, et ad vitanda scandala, etc. Nihilominus dicendum est non teneri, quae est communis resolutio, ut videre licet in Felin., cap. 1 de Constit., n. 30, quae refert Card. cons. 2. Idem Tiraquel. referens alios loco supra citato,n. 38. Ratio est, quia talia statuta lata sunt ab inferiori potestate et jurisdictione, et ideo non habent vim obligandi eum qui in eodem loco habet superiorem jurisdictionem. Qua ratione dicunt etiam communiter canonistae legatum Pontificis, dum est in aliquo episcopatu, non obligari peculiaribus legibus illius episcopatus. Imo addit Tiraquel. supra cum aliis, licet tale statutum particulare approbatum sit ab ipsomet principe, nihilominus non obligare illum; et ratio reddi potest, quia non approbat illud pro tota sua republica, sed tantum pro determinato loco, et ideo nulla ratio cogit caput totius reipublicae ut illi subdatur. Hoc vero ego libenter limitarem, nisi talis locus esset quasi propria habitatio ipsius principis, ut est Roma, verbi gratia, respectu Pontificis, vel propria curia respectu regis: nam quae ibi generaliter servanda statuuntur per supremam auctoritatem ipsiusmet principis, eum etiam obligare videntur, quia speciali ratione se habet tanquam civis, et membrum illius loci.
15. Legem non obligare principem quoad vim coactivam, siguidem non habeat superiorem. — Circa secundum punctum, de vi coactiva legis communis, resolutio est legem non obligare principem quoad vim coactivam. Ita docet divus Thomas, dicta solutione ad 3, et ita exponit legem Princeps supra citatam, et alias quae dicunt principem non ligari legibus, scilicet, quoad vim coactivam ; quam sententiam et interpretationem alii sequuntur. Ratio vero est, quia coactio ex intrinseca ratione sua postulat ut ab extrinseco proveniat, ut constat ex philosophia; ergo princeps non potest cogere seipsum per suam legem. Nec etiam cogi potest a subditis, quia nullus inferior potest violentas manus injicere in superiorem, nec etiam potest cogi ab aequali, quia non habet in illo jurisdictionem, nec denique a superiore, quia agimus de principe, qui superiorem non habet ; ergo. Confirmatur haec ratio, quia vis coactiva pertinet ad poenae impositionem et inflictionem ; poena autem per se, et ex ratione sua fertur in invitum, et ideo ferri non potest nisi ab habente superiorem potestatem in alium tanquam sibi subditum ; ergo non potest imponi a legislatore respectu sui ipsius, sed tantum respectu subditorum.
16. Objectio. — Ut autem haec sententia, quae vera est, et ratio ejus amplius explicetur, objicitur, quia illa ratione ad summum colligitur, non habere legislatorem, qui in ipso poenam exequatur, non vero non esse ob- noxium poenae , quantum est ex vi legis: haec autem duo valde diversa sunt , ut per se constat ; nam unum pertinet ad jus, alterum ad factum; ut autem lex vere obliget quoad vim coactivam, satis est quod, quantum est ex se, reddat transgressorem obnoxium suae poenae , etiamsi contingat tunc non posse executioni mandari. Ut interdum supremus Praelatus in aliquo ordine, verbi gratia, generalis alicujus religionis, licet transgrediatur leges, tunc non punitur, quia non habet superiorem ; postea vero finito officio solet puniri , quia tunc jam habet superiorem : ergo signum est , antea fuisse de se subjectum legi, etiam quoad vim coactivam.
17. Respondetur objectioni. — Respondetur negando primum assumptum. Nam legislator ita est exemptus a vi coactiva suae legis, ut non teneatur sustinere poenam in illa statutam, quia licet simpliciter sit reus poenae, saltem apud Deum (quia hic reatus necessario sequitur ex culpa), tamen illud erit respectu poenae statutae a Deo, non vero de poena posita ab ipsomet legislatore. Quod patet, quia ipse non intendit seipsum ad poenam obligare, neque etiam obligatur a republica per modum alicujus contractus, seu in virtute ejus, tum propter supra dicta, tum maximejquia quoad hanc partem nullum est indicium talis conventionis, nec per aliquem usum, nec per judicium sapientum. Denique neque a Deo ipso, neque a lege naturae obligatur , ut probat idem commune judicium sapientum ; et ratio etiam differentiae est optima, quia vis directiva ordinatur ad bonos mores, et ideo comprehendit etiam ipsum legislatorem; poena vero solum per accidens intenta, aut necessaria est, et cum alias ex se postulet violentiam, non fuit conveniens illi subdi legislatorem; esset etiam superflua illa obligatio cum moraliter non posset ad executionem perduci. Declaratur denique, quia vel legislator habet in terris superiorem qui possit illum punire pro delictis suis, vel non habet : si non habet. nulli hominum tenetur parere in executione talis poenae, circa seipsum : ergo neque est obnoxius ex vi suae legis tali poenae, quia nihil aliud est esse obnoxium, quam teneri ad parendum in sustinenda tali poena, si infligatur ab homine habente potestatem : nam si infligatur a Deo, jam oritur obligatio ex altiori principio. Si vero legislator habet superiorem, ut est, verbi gratia, Episcopus, poterit puniri a Pontifice, etiam propter indebitam transgressionem suae propriae legis; tamen non erit necessarium illi imponere poenam in sua lege statutam, sed hoc arbitrarium erit Pontifici, quia non tenetur judicare secundum legem inferioris : ergo signum est poenam illam ex vi legis non comprehendere ipsum legislatorem, sicut in simili dicebamus in capite praecedenti de clericis respectu poenarum civilium legum.
18. Replicatur in responsionem.— Sed instabit aliquis : nam licet hoc verum sit de poena per judicem imponenda, non tamen de illa, quae ipso jure per legem imponitur ; ergo saltem illa lex habebit effectum virtutis coactivae etiam in ipso legislatore. Antecedens patet, quia illa poena non requirit alterius hominis executionem, sed ipsiusmet rei: ergo etiam ex hac parte ab ipso legislatore poterit executioni mandari, ut si peena sit, verbi gratia, pecuniaria, vel de aliquo actu virtutis, eleemosynae, jejunii, etc. Aliunde vero, quatenus talis lex obligat in conscientia ad talem poenam absque alia condemnatione, videtur ex vi directiva virtutis obligare ad poenam illam; quia obligatio in conscientia pertinet ad virtutem directivam : unde videtur esse eadem ratio de obligatione in conscientia ad hanc poenam, et ad primam observantiam legis. Propter quod dixerunt aliqui non repugnare simpliciter legislatorem subdi legi, quoad vim coactivam, sed tantum quando ex parte poenae est aliqua repugnantia, vel indecentia, ut esset plane in poenis corporalibus ; tum quia esset indecens principem aut legislatorem poena corporali affici; tum etiam quia in his poenis nemo potest obligari ad exequendam poenam in seipsum, ut infra dicetur, et ab alio cogi non potest princeps, ut probatum est. Idem etiam certum est de aliquibus spiritualibus poenis : omnes enim fatentur non posse legislatorem incurrere censuram a se impositam, ut est communis sententia, de qua in propria materia; ratio autem non videtur sufficienter sumi ex indecentia; quia censurae in Episcopis non sunt indecentes : saepe enim contrahunt illas, et in Pontifice ipso voluntaria quaedam suspensio, et separatio a divinis in vindictam sui criminis publici non esset magna indecentia: melius ergo dici potest in his poenis esse specialem rationem, quia essentialiter requirunt contumaciam, et inobedientiam respectu Praelati ecclesiastici, et ideo non possunt contrahi ab eo qui illas imponit, quia non potest sibi ipsi esse inobediens. At vero in poenis pecuniariis, vel quae consistunt in operibus pietatis et virtutis, non est indecentia nec repugnantia, et ideo quantum ad has non videtur impossibile legem obligare principem.
19. Omnis poena pertinet ad vim coactivam. —Sed nihilominus de quacumque poena et de quocumque modo imponendi illam, vera est dicta resolutio, et communis. Ratio vero generalis est, quia omnis poena, quomodocumque imponatur, pertinet ad vim coactivam, ut superiori capite explicatum est; et coactio ex suo genere et ratione petit distinctionem inter agens inferens coactionem, et qui illam patitur ; et secundum hanc generalem rationem judicandum est de virtute legiscirca legislatorem, etiamsi in particulari in executione alicujus poenae illa ratio cessare videatur. Deinde addi potest alia ratio, quia in lege ferente poenam ipso facto, distinguenda est ratio legis, et ratio sententie, quam virtute includit. Nam ad actum directe praeceptum vel prohibitum obligat ut lex, et ita comprehendit legislatorem, ad poenam vero cogit ut sententia quae formaliter a judice ferri debet, et ideo non comprehendit nisi eum qui possit esse judex in tali causa, ut indicavit Glossa in cap. Licet canon, verb. Ececutione, de Elect., in 6. Nullus autem esse potest judex in sua causa, cap. Inter querelas, cum Gloss. ibi 23, q. 4, nec ligatur aliquis nisi a proprio judice, cap. A£ si Clerici, de Judiciis; et ideo legislator ad talem poenam non ligatur. Accedit tandem congruentia supra tacta, quia poena non est per se intenta, neque per se necessaria ad honestatem morum, et ideoobligatio ad illam, etiamsi in conscientia oriatur respectu aliorum, non est tam universalis, sicut obligatio ad materiam per se intentam in lege.
20. Tertia objectio.— Tertio, instari potest, quia vis directiva sine coactiva est valde infirma, et inefficax, propter quod nonnulli censent non posse separari, quia est contra naturam legis ; alii vero censent, quando separantur, adeo esse infirmam puram virtutem directivam, ut non sufficiat ad obligationem sub mortali ; unde Cajet., t. 2 Opusc., tr. 23, q. 2. quem sequitur Sotus, l. 10, de Justitia, q. 5, a. ult., in fine, dicunt religiosum factum Episcopum non peccare mortaliter transgrediendo praecepta religionis distincta a tribus votis, licet talia sint ut ante episcopatum obligent sub mortali ; et rationem reddunt, quia Episcopus jam non obligatur illis praeceptis quoad vim coactivam, sed tantum quoad ad directivam : ergo idem dicendum esset in praesenti, quod esset valde absurdum.
21. Respondetur objectioni. —Respondeo vim directivam legis esse separabilem a vi coactiva legis respectu aliquarum personarum, ut cap. praec. dictum est de legibus civilibus respectu clericorum, et de statu innocentiae universaliter et probabiliter aliqui sentiunt, quod, licet in eo (si durasset) futura fuissent praecepta humana obligantia, non tamen cogentia per poenas, sicut nunc etiam saepe lex praecipit et vere obligat, licet nullam imponat poenam. Denique illi actus sunt, ut sic dicam, realiter distincti, et non habent inter se essentialem connexionem : potest ergo unus sine alio fieri. Ad efficaciam igitur legis humanae satis est, ut regulariter utramque vim exerceat, ubi specialis ratio exceptionis non intervenit : haec autem ratio in praesenti manifesta est, quia cum legislator, vel simpliciter, vel ut exercet illud munus, non sit subjectus sibi, non potest convenienter subdi legi suae quoad vim coactivam: satis ergo est quod apud Deum possit et debeat timere poenam. Nihilominus, addendum est vim directivam separatam etiam a coactiva posse inducere gravem obligationem, ut ex dictis in capite praecedenti constat : et ratio est, quia obligatio proveniens ex vi directiva legis non ideo gravis est, quia habet conjunctam coaciionem ; nam haec posterior est, et potius coactio gravis supponit obligationem gravem, quia ex materia, et ex fine legis praecipue nascitur: ergo si lex quoad vim coactivam ex parte materise et finis habet sufficiens fundamentum gravis obligationis, illam inducet, etiamsi separetur a coactione. Exemplum autem illud de religioso Episcopo quoad veritatem rei incertum est ; apud illos autem auctores, qui ita sentiunt, ibi vis directiva non proprie sumitur pro legis obligatione, sed solum pro quadam decentia et honestate morali. Sed de illo puncto alibi latius.
22. Quarta objectio.—An princeps obligetur civiliter ratione sue legis. — Ultima objectio fieri potest, quia princeps obligatur civihter: ergo potest etiam civiliter cogi; nam haec est efficacia obligationis civilis; ergo etiam poterit ad poenam cogi. Antecedens patet ex priori assertione: nam princeps obligatur suis legibus civilibus; obligatio autem civilis est, quae provenit ex lege civili, S 1 Inst., de Exceptionib. Circa hanc difficultatem jurisperiti inter se contendunt, an princeps obligetur civiliter ratione suae legis. Decius enim in d. c. Sane, et alii propter argumentum factum id negant, atque ita facile expediunt objectionem. Felinus autem ibi n. 3et in cap. Feclesin, de Const.. cum Baldo et aliis affirmat ; qui consequenter negabit ad civilem obligationem sequi necessario coactionem, nam ipsamet civilis obligatio potest esse tantum directiva. Et haec sententia mihi placet simpliciter, quamvis possit esse aequivocatio in verbis. Ad quam tollendam adverto, quod obligatio in conscientia vocari potest interdum civilis, quia non oritur ex sola lege naturali, sed ex lege civili adjuncta, ut, verbi gratia, si ex contractu cum minori facto non acquiritur dominium ratione legis civilis, tenetur quis in conscientia rem restituere; illa vero obligatio non ex sola natura rei, sed ex civili lege, et ideo civilis dici potest: idem videre licet in praescriptionibus, et similibus. Alio modo dici potest obligatio civilis, ex qua oritur actio in civili judicio, ut debitor cogatur solvere obligationem, quomodo saepe dicunt juristae, ex aliquibus stipulationibus vel aliis contractibus oriri obligationem naturalem, et non civilem.
23. Priori ergo modo sine dubio princeps obligatur civiliter, quia tenetur in conscientia stare contractui habenti vires et valorem ex adminiculo juris civilis, unde non potest ab alio auferre rem legitime praescriptam contra ipsummet juxta jus civile, etiamsi antea fuisset ipsiusmet principis. Et ratio est, quia totum hoc nascitur ex vi directiva legis, quae in ipsum principem cadit, ut dictum est. At vero, loquendo posteriori modo, subdistinguendum mihi videtur: nam si actio in judicio tendat ad cogendum vere debitorem, sic dari non potest adversus principem, et sic dici potest non obligari civiliter. Si vero tendat solum, ut per judicis sententiam declaretur jus creditionis adversus principem, ut juridice constet ipsum teneri ad servandum illud, nec possit sine injustitia illud negare, sic dari etiam potest actio contra principem, ita ut in conscientia teneatur illam permittere, seu admittere. Atque in hoc etiam sensu civiliter obligatur sine coactione, per quod objectioni satisfactum est.
24. Tertium punctum de irritatione contractus seu actionis, et ratio dubitandi.—Superest expediendum tertium punctum de alio effectu legis, qui est irritare contractus, seu actiones. Et ratio dubii esse potest, quia hic effectus videtur poenalis, et ita saepe inter poenas computatur a juris interpretibus: ergo sicut poena non comprehendit principem, ita neque hic effectus. Confirmatur ex l. Fa imperfecto, c. de Testam., ubi dicitur imperatorem jure imperii esse exemptum a solemnitatibus juris, id est (ut exponit Gloss.) quia, licet in actibus suis non observet solemnia juris, nemo sit qui ea possit infirmare. Aliunde autem videtur oppositum colligi ex eadem l. Fa imperfecto, ubi etiam de imperatore dicitur, non consequi haereditatem ex imperfecto testamento, quia, scilicet, jure civili irritum est, ergo ille effectus fit a lege, etiam respectu principis. Idem sumi potest ex c. 77 causis, de Sent. etre jud., quatenus pontifex dicit etiam in suis judiciis servandam esse judiciorum formam a canonibus statutam. Ratio denique est, quia hic effectus magis pertinet ad vim directivam, et est per se intentus in lege, et maxime refert ad bonum commune, ut princeps etiam in illo concordet cum toto corpore; ut, verbi gratia, quod sacerdos sit inhabilis ad matrimonium, effectus est legis ecclesiasticae irritantis; maxime autem expedit ut illum habeat, etiam circa personam summi pontificis.
25. Irritatio aliquando est pure panalis et proprie ; sepius vero est effectus per se intentus ob honestatem morum reipublice. — Breviter distinctione utendum censeo. Nam hic effectus aliquando est pure et proprie poenalis, quia solum in poenam fit, ut quando simoniacus per suum contractum nihil operatur, vel quando beneficiatus non facit fructus suos, quia non recitavit horas: aliquando vero, et saepius hic effectus est per se intentus propter honestatem morum reipublicae, ut solemnitas testamenti requiritur ad valorem ejus, ut securius servetur justitia. Priores ergo leges non comprehendunt principem propter primam rationem factam. Posteriores autem leges, per se loquendo, et nisi expresse derogentur, vel dispensentur, principem comprehendunt; et hoc probant posteriora motiva. Nihilominus tamen, quando princeps ipse facit scienter actum sine solemnitatibus juris, censetur secum ipse dispensare, et actum facere validum, juxta dictam legem Ex imperfecto, quod secus est de actu seu testamento ab alio facto, etiam respectu imperator:;s, quia tunc non est ulla ratio dispensationis, et ideo actus est invalidus. Et ita conciliat illas duas partes Glossa ibi, et consonat optime S ult. Inst. : Quibus modis testamenta infirmentur. (Quid autem necessarium sit, ut derogatio, vel dispensatio quoad hunc effectum sit valida respectu principis, infra dicemus: nam idem in hoc censendum est, quod de dispensatione in obligatione legis quoad eumdem principem, de qua dispensatione in lib. 8, dicturi sumus.
26. Fit satis rationi dubitandi.—Ad rationem ergo dubitandi in principio positam ex dictis patet solutio: jam enim declaratum est posse legislatorem sua lege obligari, quia fert legem ut minister Dei, cujus auctoritas in illa obligatione intervenit ; et, quamvis non possit princeps obligari lege sua tanquam praecepto directe sibi imposito, potest nihilominus obligari praecepto a se lato pro tota communitate, cujus ipse est pars, quia per tale praeceptum constituitur certa regula virtutis, quam ipse ex vi rationis naturalis sequi tenetur, quia ita praescriptum est ab auctore talis potestatis, ut declaratum est: unde alii dicunt quod, licet idem non possit sibi ipsi imperare, tamen idem ut minister Dei potest se ut hominem obligare lege a se lata, quia operatur per jurisdictionem aliquo modo divinam, id est, a Deo acceptam, quae potest habere hanc efficaciam in ipsum habentem : quatenus innititur divinae potestati, a qua manat, quod in idem redit: nam eodem modo et ex iisdem principiis explicandum est.
27. Respondetur ad legem Princeps. — Ad legem Princeps, quidam moderni respondent ibi non dici principem esse solutum omnibus legibus, sed indefinite legibus, et intelligendum esse juxta rubricam legis, quae sic habet : /dem Ulpiamus in l. 14 ad legem Juliam et Papiam. Cum ergo ibi dicitur princeps solutus legibus, intelligendum solum est de lege Julia et Papia, quae dicitur fuisse de caducis legatis, a qua solutus erat princeps, idque non jure suo, sed beneficio senatus. Hanc ego interpretationem non improbo quoad omnia quae assumit, quia non mihi constat esse falsa omnia, ipsam vero in se non probo, tum quia nova est, et contra communem interpretationem ; tum quia est parum consentanea et verbis illius legis, et aliis legibus. Probatur primo, quia illa indefinita in rigore doctrinali aequivalet universali, et conjuncta cum verb. Solutus est habet majorem vim, quia verbum illud Solutus est includit negationem, scilicet, non est subjectus legibus, et in virtute est ille terminus distributus; tum etiam quia, licetilla lex fuerit sumpta ex libro Ulpiani ad legem Juliam et Papiam, non ideo sequitur in illa sententia et verbis illius legis locutum fuisse de illa sola lege; potuit enim illud principium generale afferri occasione alterius legis, de qua tractabat. Quod declaratur accommodatissimo exemplo sumpto ex Sult. Inst. : Quibus modis testamenta infirmentur; ubi, cum dictum fuisset imperatorem non admissurum aliquid sibi relictum per testamentum non legitimum, etc., subditur : S' ecundum hoc Divi Severus et Anton. sepissime scrupserunt ; licet evim (inquit) legibus soluti simus, attamen legibus vivimus ; ubi non possunt illa verba limitari ad sola testamenta imperfecta, vel similia legata, quorum occasione ibi afferuntur, cum referantur tanquam saepissime in rescriptis imperatorum repetita. Ita ergo potuit contingere in Ulpiani libro. Item, inde colligo sententiam illam, tanquam universalem , et non limitatam ad certam quamdam legem, receptam fuisse, quandoquidem ab imperatoribus saepissime repetebatur quacumque oblata occasione. Deinde colligo imperatorem intellexisse se esse solutum legibus, non privilegio aut beneficio senatus, sed suo jure, et ex vi supremae potestatis suae, et subinde sententiam illam Ulpiani intelligendam esse de supremo principe, qui ex se et sine privilegio solutus legibus esse dicitur, quod in altera parte ejusdem legis significatur, dum dicitur Augustam, licet legibus soluta non sit, utique ex vi suae dignitatis, nibilominus benepicio principis esse solutam. Denique hoc maxime confirmant verba legis E« imperfecto, c. de Testamentis : licet lea imperii (id est, dignitas, et suprema potestas) solemnibus juris impera- torem solvit, nihil tamen tam proprium imperatori est, quam legibus vivere.
28. Vera ergo est communis interpretatio, quae leges has intelligit de exemptione principis a vi legum coactiva, a qua non est exempta regina, seu augusta, quia simpliciter est inferior, et potest per principem cogi et puniri; tamen gaudet illo privilegio, beneficio principis propter singularem dignitatem, et conjunctionem cum principe; cum autem in proxime citatis juribus imperatores addunt: Attamen legibus vivimus, recognoscunt directivam obligationem legum, et ideo eas se servare profitentur : unde in l. Eg imperfecto, tf. de Legat. 3, sic dicitur : E« imperfecto testamento legata, vel fideicommissa imperatorem vindicare verecundum est, decet enim tantae majestati ejus servare leges, quibus ipse solutus esse videtur. Et ita intellexerunt illam legem non solum D. Thomas et theologi, sed etiam jurisperiti in principio allegati. Supererat hoc loco dicendum de mutatione legis civilis. Sed hoc commodius tractabitur infra lib. 6 generaliter de omni lege humana. FINIS LIBRI TERTII.
On this page