Text List

Caput 5

Caput 5

Deciduntur nonnulla dubia, quibus doctrina superioris capitis magis explicatur

CAPUT V. DECIDUNTUR NONNULLA DUBIA, QUIBUS DOCTRINA SUPERIORIS CAPITIS MAGIS EXPLICATUR.

1. Dubium primum. — Episcopos non posse aliquid statuere contra jus commune vel circa ea quae Papa sibi specialiter reservavit.—Circa quae non potest statuere Episcopus.—Circa quee potest statuere Episcopus. — Primum dubium est, utrum Episcopus possit condere leges sine voluntate Papae, et quae regula in hac materia servanda sit, videlicet, an possit Episcopus quidquid ei non prohibetur, vel solum quod ei conceditur. In quo primo dicendum est Episcopos non posse leges ferre in rebus quas Papa sibi specialiter reservavit, illis videlicet aliquo modo repugnantes. Hoc est certissimum ex subordinatione debita ; habeturque in cap.1 de Translat. Episcop., et cap. 1 et 2, de Reliquiis et venerat. Sanctorum, et cap. ultim. de heligiosis domibus; unde secundo certum est non posse aliquid statuere contra jus commune, quia eo ipso repugnarent voluntati superioris, sumitur ex cap. secundo de Locato. Tertio, addendum in gravioribus causis nihil posse statuere, quia per generalem regulam sedi apostolicae sunt reservatae. Notat Glossa in capit. secundo de Majporit. et obedient. ; item Glossa in cap. 2, S Porro, dist. 3, et 18 dist., in principio; Abbasin cap. ult. de Offic. legati, n. 5; et sumitur ex cap. Proeceptis, dist. 12, et cap. Multis, dist. 17; et cap. Majores, de Baptismo. Probatur etiam ex generali principio, sub generali concessione non venire ea quae in specie non essent verisimiliter concedenda, cap. ultim. de Officio vicarii, in 6, et optime ad rem praesentem in cap. Quod translationem, ubi adnotant Panormitan. et alii, et Bartol. in l. Omnes populi, ff. de Justitia et jure, n. 26. Dicuntur vero esse graviora quae ad novam fidei declarationem vel promulgationem pertinent, vel quae concernunt statum universalis Ecclesiae, ut, verbi gratia, continentia Sacerdotum, aut quae repugnant privilegiis, vel consuetudinibus universalibus, juxta cap. Cum dilectus, de Consuetud. ; ubi Glossa verbo Constitutus. Tvem unam Ecclesiam alteri subjicere, aut duos episcopatus in unum, vel unum in duos dividere, ut dicitur in dicto capit. Quod iranslationem ; et simile esset quadragesimale jejunium mutare, vel quid simile. Extra alios vero casus pro generali regula habendum est, Episcopum non egere positiva approbatione, confirmatione, aut concessione Papae, ut possit statura condere de se firma, ac perpetua, quia hoc convenit illi jure ordinario, 2 de Majorit. et obedient., capitulo secundo, de Constitut. in 6, et ex perpetua consuetudine, traditione Ecclesiae, neque est ulla ratio ad limitandam hanc Episcopi potestatem. 2. Secundum dubium est, utrum Episcopus possit sine consilio, vel consensu capituli, aut cleri, statuta efficere. Aliqui enim id affirmant ex Glossa in cap. Si quis, de Majoritate et obedient. ; sed illa Glossa id non dicit, sed solum ait posse Episcopos constitutiones facere; unde Panormitan. cap. ult. de Offic. legati, absolute id negat, citatque Joann. Andr., et id colligit ex cap. IVovit et cap. Quanto, de lis quae fiunt a Praelato sine consensu Capituli; quae jura non loquuntur de statutis, sed de objectionibus bonorum Ecclesiae, et alüs similibus negotiis, quae ab Episcopo sine Capitulo facienda non sunt : unde dicendum puto eamdem fere regulam hic esse servandam, quae in proximo antecedenti puncto posita est; nam regulariter Episcopus non pendet in ferendis legibus a Capitulo, quia non habet ab illo potestatem, sed a Papa, a quo in suo gradu constitutus est princeps habens regimen monarchicum, quia hoc erat magis consentaneum divino juri. Item, quia nullo jure adhibetur haec limitatio potestatis episcopalis, nec talis dependentia Praelati a subditis in legibus ferendis sequitur ex principiis naturalibus: ergo non est pro generali regula constituenda ; solum ergo dici potest esse necessarium consilium, vel consensum cleri, aut etiam populi in casibus a jure expressis, vel in his rebus quae specialem rationem, vel necessitatem prae se ferunt. Exemplum prioris partis habetur in cap. ult. de Feriis, et de illo late dixi in tom. 1 de Religione, tractat. 2, lib. 2, cap. 11,a num. 7. Exempla alterius partis sunt, si leges Episcopi disponant de rebus quae possunt cedere in praejudicium Capituli, aut cleri, proportione servata, ut si sint contra privilegium a superiore illis concessum, vel contra praescriptam consuetudinem; et hoc ad summum potest colligi per argumentum a simili ex dictis capitibus JVovit et cap. Quanto, et magis ex capit. Vestra, de Locato; et est haec communis sententia. Felinus capit. Cum omnes, de Constitut. n. 11, et Archid. ex textu ibi cap. de Consecrat., distinct. 3.

3. Idem posse Archiepiscopos in suis particularibus diecesibus quod Episcopi in suis.— Tertium dubium est, quid dicendum sit de superioribus Praelatis , ut sunt Archiepiscopi, Primates, seu Patriarchae. De quibus imprimis certum est, jure communi idem posse in suis particularibus dioecesibus quod Episcopus, quia illarum Episcopi sunt. Deinde dicendum est nihil amplius, vel infra, vel extra illas posse, nisi speciali jure, aut prescripta consuetudine, vel privilegio eis consensum sit. Ita sumitur ex cap. 4 usque ad cap. Cónquestus, 9, q. 3, et cap. Duo simul, de Offic. ordinarii. Ratio autem est, quia hae dignitates, quatenus superiores Episcopis sunt, omnino sunt de jure humano ecclesiastico, et ideo nihil ratione illarum fieri potest, nisi quod specialiter concessum est, praesertim cum ita sit in dictis juribus declaratum ; unde quod ait Glossa in principio distinctione 18, verbo Constituendum, scilicet, Episcopum posse concedere canones episcopales, et Archiepiscopum provinciales, intelligendum est de Archiepiscopo cum concilio provinciali, alias juri repugnaret, ut constat ex juribus citatis, praesertim ex cap. Nullus Primas, 9, quaest. 3. Ideoque aequiparatio illa Archiepiscopi cum Episcopo non est commoda, etiam respective , nam Episcopus solus potest facere canones episcopales, non sic Archiepiscopus provinciales.

4. Cardinales posse ferre leges solum in Ecclesiis suorum titulorum. — Legatum summi Pontificis habere potestatem ferendi leges in sua provincia. — Atque ex his facile intelligi seu expediri potest quartum dubium, scilicet, quam potestatem habeant ad condendas leges Cardinales, Abbates exempti habentes jurisdictionem episcopalem, vel alii similes Praelati, aut etiam Legatus Pontificis. Primo enim de Cardinalibus dicendum est, per se, et ratione suae dignitatis solum posse leges ferre in Ecclesiis suorum titulorum. Probatur, quia tantum in illis habent jurisdictionem episcopalem, ut aperte sumitur ex capit. His que, de Majoritate et obedient., et capit. Querelam, de Elect., ubi id notat Panormit. citans Joann. Andr. et alios, et Hieron. Manfred. tractat. de Cardinalib., decis. 134. Secundo, dicendum est inferiores Praelatos, licet Cardinales non sint, si habent jurisdictionem episcopalem, posse jure communi in suis quasi dioecesibus leges ferre, nisi eis sit specialiter prohibitum, aut ex consuetudine, vel peculiari institutione requirente communitatis vel capituli consensum, quod tam ad regulares quam ad seculares extendi potest. Ratio est, quia haec potestas est jurisdictionis , et per se, et jure ordinario est conjuncta cum jurisdictione episcopali. Tertio, idem dicendum est de Legato summi Pontificis ; habet enim potestatem condendi leges in sua provincia, quae durent, etiam finito munere ejus, donec revocentur, vel a Papa, vel ab alio habente aequalem potestatem. Ita declaratur in capit. ult. de Offic. legati, ubi Panormitan. et alii, Sylvester verb. Ler, n. 4. Ratio est, quia hoc munus ita institutum est a summis Pontificibus, et quia illi Legati habent jurisdictionem plus quam episcopalem et ordi- nariam, ut patet ex toto titulo de Officio legati.

5. Nullum praeter dictos habere potestatem condendi leges canonicas. — Ultimo dicendum est nullam aliam personam singularem, praeter numeratas, habere in Ecclesia potestatem ferendi leges canonicas , quia nullibi concessa legitur , neque cum aliquo alio munere conjuncta est. Et ratio reddi potest, quia (ut supra dixi) potestas legislativa in qualibet republica de se est suprema ; in inferioribus autem solum esse potest quatenus a supremo principe communicatur ; non solet autem communicari, nisi magis principalibus et habentibus superiorem valde gubernationem, et ideo in Ecclesia jure ordinario haec potestas non est conjuncta , nisi cum principali jurisdictione, qualis in Ecclesia est episcopalis , et non inferior.

6. Quinto, dubitari hic solet an sententiae sanctorum Patrum, praesertim illae quae in decreto habentur, vim legis habeant : ratio dubitandi est , quia in Decreto Gratiani ut tales inferuntur , et ita communiter ut canones citantur. Imo Glossa in capit. JVoli, dist. 9, verb. Tn istis, generaliter dixit sententias Patrum, quae probantur a Gelasio dist. 15, cap. 3, esse canonicas usque ad minimum apicem. Sed hoc non habet fundamentum, quia nec Ecclesia hoc sentit, cum Patres non fuerint canonici scriptores, nec infallibilem assistentiam Spiritus Sancti habuerint. Neque in illo textu id dicitur , nisi specialiter de quadam epistola Leonis Papae, in qua ut Pontifex locutus est : unde per vim exceptionis satis significatur approbationem aliorum operum non esse in eo sensu factam , sed solum ut de gravissima humana auctoritate illorum Patrum constaret. Quod ergo ad praesens spectat, dicendum est sententias seu dicta Sanctorum , per se, et quatenus nituntur auctoritate eorum, non habere vim legis, ut notat Glossa dist. 20, in princip. , et sumitur ex tota illa distinctione. Et ratio est, quia lex non est actus doctrinae tantum , sed potestatis; sancti autem Patres non habebant potestatem hanc, neque etiam hac intentione talia scripta tradebant. Lege Panormitan., Decium et Felin., c. Ve innitaris, de Constitut. Dixit autem per se, et quaLemus eorum auctoritate nituntur , quia interdum ipsi testificantur de praecepto, vel a Christo, vel ab Apostolis tradito, vel Ecclesiae traditione introducto ; et tunc ex illis colligitur praeceptum tanquam ex testibus, non tanquam ab auctoribus. Unde, juxta modum quo de re aliqua seu obligatione testificantur, et juxta majorem vel minorem consensum Sanctorum inter se, eo majorem vel minorem fidem effticiunt ; de qua re vide August. de Ancona, lib. de Potestate Papae, q. 100, et Canum , lib.7 de Locis, cap. 3.

7. Dicta Patrum non accipere vim legis eo quod a Gratiano in suo Decreto sint inserta, nisi ab aliquo Pontifice fuerint canonizata.— Addo praeterea sententias Patrum non accipere vim legis, eo quod a Gratiano in suo Decreto insertae sint, nisi ab aliquo Pontifice fuerint canonizatae, ut inter Decretales aliquando inveniuntur: ratio est, quia nec Gratianus habuit potestatem dandi vim legum, neque Pontifex aliquis pro legibus approbavit omnia quae in illo Decreto continentur; quamvis aliqui canonistae oppositum sentiant, quos refert et sequi videtur Felinus in cap. 2 de Rescript., n. 45. Sed revera non habent firmum fundamentum ; nam consuetudo, quam allegant, non est in eo sensu (juxta conceptum communem sapientum) introducta. Et ita sentiunt plures alii canonistae, quos idem Felinus refert et Decius ibid., n. 15. Idemque dicendum est de aliquibus legibus civilibus, quas in suo Decreto Gratianus posuit, quia non eo ipso habent vim legis canonicae, nisi ab aliquo Pontifice sint canonizatae, propter eamdem rationem; ut sentit Glossa in c. 1 de Rebus Ecclesiae non alienandis, in 6, verb. Tvractatus, et videtur supponere Navar. de heditib. Eccles., q. 3, mon. 17, n. 5.

8. Denique, obiter addo nonnulla referri a Gratianoque in Conciliis, vel Patribus, quibus ipse ea tribuit, non inveniuntur, de quibus merito dubitari potest an habeant vim legis. Nam aliqui putant omnino esse credendum Gratiano, quia jura auctoritatem illi tribuere videntur, juxta Decium et Felinum supra, cum Panormit., c.2 citato de Rescriptis. Verumtamen, licet illa sit aliqua praesumptio, non tamen suffticiens ut inducat legis auctoritatem, et sufficientem propositionem. Quia Gratianus (verisimile est) non omnia sumpsit ex propriis originalibus, sed multa ex antiquioribus decretis, seu collectoribus, et ita facile potuit deceptio et mutatio fieri, praesertim in nominibus auctorum. Item in Decreto Gregoriano multa emendata sunt. Quapropter consulenda semper sunt originalia : quando vero haec non inveniuntur, inspiciendum est an talia decreta usu saltem et consuetudine sipt recepta, vel in aliis certioribus decretis confirmata, alioqui ad jus constituendum non sufficient.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5