Text List

Caput 6

Caput 6

Quae communitates seu congregationes ecclesiasticae habeant potestatem condendi leges

CAPUT VI. QUAE COMMUNITATES SEU CONGREGATIONES ECCLESIASTICAE HABEANT POTESTATEM CONDENDI LEGES.

1. De concilio simpliciter spectato. —Primum locum inter has communitates seu congregationes habet generale concilium, quod tribus modis considerari potest: primo, ut summum Pontificem personaliter habeat praesentem , cujus auctoritate et congregatum sit et procedat ; secundo, quod habeat auctoritatem Papae per Legatos praesentes, non tamen personam; tertio, ut omnino sine Pontifice sit. De primo, res est per se nota, quia si solus Papa potest ferre leges pro universa Ecclesia, a fortiori poterit simul cum concilio generali; et hujus rei exemplum habemus Actor. 15, ut supra notavimus. De secundo etiam concilio, si a Papa postea confirmatum sit, est etiam manifestum habere eamdem potestatem, propter eamdem rationem, et hujus rei exemplum habemus fere in omnibus conciliis generaralibus extra urbem factis, et maxime in Tridentino.

2. Leges conciliorum non obligare sine confirmatione Pape patet traditione. — Concilium congregatum sub obedientia Pape non habet immediate jure divino jurisdictionem in totam Ecclesiam. — Difficultas autem est an hoc concilium habeat potestatem obligandi per suas leges, priusquam a Papa confirmetur. Aliqui auctores affirmant, significat Victor. in relect. 2 de Potestate Papae, quaest. 1, n. 6; et Sot. in 4, dist. 20, q. 1, art. 4, ad 2. Suaderi potest, quia concilium illud habet infallibilem auctoritatem ; ergo et supremam potestatem. Item quia alias superflue convocaretur ad leges condendas, quia tandem solus Pontifex illas conderet. Verior tamen sententia est, illas leges non obligare sine confirmatione Papae. Ita Gajetanus opusc. de Comparatione Papae et concil. ; Turrecrem., lib. 2 de Summsee, c. 71; Navar., lib. 1 Consil., tit. de Constit., consil. 1, n. 4. Quod sufficienter probatur perpetua traditione et observatione conciliorum generalium; semper enim confirmationem a Pontifice postularunt, et antea non censebantur habere vim obligandi suis legibus, nec universe in Ecclesia recipiebantur. Quod si aliquando provincia vel Ecclesia aliqua particularis ante confirmationem admittit talem legem, id facit vel spontanee, vel ex particulari praecepto suorum Prae- latorum, ut Navar. notat, specialiter circa decreta Concilii Tridentini, quae ante confirmationem coeperunt in Hispania observari. Ratio autem est, quia conciltum congregatum sub obedientia Pontificis non habet immediate ex jure divino jurisdictionem super universam Ecclesiam ; nullibi enim illi concessa loquitur, sed Petro tantum; ergo tantum jurisdictionis habet quantum illi a Papa conceditur; sed Papa non dat auctoritatem concilio ad ferendas leges obligantes priusquam ab ipso confirmentur, ut ex usu constat; ergo. Dices, potest illam dare et mittere legatos cum ea potestate et conditione, ut leges a concilio latae statim sine alia confirmatione promulgari possint et obligare. Respondeo primo, si Papa id faciat antecedenter, ut sic dicam, contfirmare illas leges; cum diximus autem confirmationem esse necessariam, de consequente vel antecedente intelligendum est. Addo vero numquam id fieri, nisi quando Papa, in ipsa instructione concili, in particulari declarat quid praecipiendum sit; nam in communi, et indifferenter non est ita expediens, quia confirmatio Papae, ut certam habeat et infallibilem assistentiam Spiritus Sancti, oportet ut circa rem certam et determinatam versetur. Quod vero concilium hujusmodi illam habeat antequam confirmetur, satis dubia res est, et de qua non est hic dicendi locus.

3. De concilio sine Papa aut ejus Legatis.— Superest dicendum de concilio quando Papa nec per se nec per Legatos adest. Et quidem si in Ecclesia sit certus aliquis et indubitatus Pontifex, talis congregatio nec esset verum concilium, quia non esset legitime coactum, utpote sine auctoritate Pontificis romani; nam repugnare videtur ut ejus auctoritate congregetur, et quod desint in eo Legati ejusdem, vel aliquis qui ipsius nomine praesideat, et quod sit concilium generale; unde, si tale concilium fingatur, non poterit dici generale, quia omnino in illo deest Ecclesiae caput, cum tamen eo tempore, ut supponitur, non desit in Ecclesia. Unde etiam, illo casu ficto admisso, constat decreta et leges talis concilii non posse obligare universam Ecclesiam ante confirmationem Papae, quia non est generale, et quia de illo a fortiori procedunt dicta in priori puncto.

4. De concilio tempore schismatis.—Solum ergo superest dubium, quando contingit tale concilium congregari deficiente Pontifice, propter exortum schisma , ut contigit tempore Concilii Constantiensis. Et tunc dicendum cen- seo tale concilium solum habere eam potestatem quae necessaria est, veluti ad defensionem Ecclesiae, et ad pacificandam illam eligendo summum Pontificem certum, et ideo solum ea posse praecipere et ordinare quae ad hunc finem necessaria sunt,non vero leges perpetuas pro Ecclesia universa statuere. Hoc imprimis probat usus; deinderatio, quiatale concilium non habet hanc jurisdictionem immediate ab aliquo jure divino positivo, quia nec scriptum est, nec traditione constat ; neque etiam habet a summo Pontifice, quia supponimus illum non esse, et qui praecesserunt, illam non reliquerunt, quia nullum etiam decretum de hoc habemus; solum ergo habet potestatem quae ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare et tueri per principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput; haec autem potestas ex natura rei solum consequitur ad praedictum finem, et cum dicta moderatione. Unde, si tale concilium aliquas ferret leges, ad summum possent obligare ex vi acceptionis Ecclesise, vel quatenus singuli Episcopi possent illas in suis episcopatibus ferre, vel usque ad electionem Pontificis.

5. Collegium Cardinaliun vacante sede nullas fere posse leges obligantes totam Hclesiam. — Unde obiter intelligitur quid dicendum sit de Collegio Cardinalium, vacante sede; nullas enim ferre potest leges quae obligent totam Ecclesiam. hRatio est, quia nullibi est illi Collegio concessa talis jurisdictio. Nam de jure divino est idem argumentum , quia nullibi constat ; nec Collegium ipsum, seu Cardinalium dignitas censetur esse de jure divino, juxta communiorem sententiam, quam nunc non definimus. De jure vero ecclesiastico potius colligitur prohibitio ex Clementina Ne Romani, de Elect., in princip., ibi : Irritum, aut inane decernentes, quidquid potestatis, awt jurisdictionis ad Romanum Pontificem (dum vivit) pertinentis, cetus ipse dumerit emercendum. Solumque ibi excipiuntur quae in c. Ubi periculum, de Electione, in 6, cardinalibus conceduntur ; ibi autem nihil eis conceditur , nisi quae ad electionem Pontificis , et ad defensionem Ecclesiae, et quae ad obviandum imminentibus periculis spectant. De reliquis vero potius dicitur quod se nequaquam de alio negotio intromittant ; et in S Certum additur : Omni conatu et sollicitudine, prowt posswbilitas patitur , id acturi tantummodo , ut eorum ministerio acceleretur utilis e pernecessaria totius muwndi promissio. Atque haec sententia sumitur ex Glossa in Clementina unica de Schismaticis, verbo Sede vaconte, in fine; expressius Abbas in c. Cum tc, de Re judic., n. 13, et ibi Felin., n. 11; et Anion. de Butr., et Imola in c. Translato, de Constit.

6. Contrarium vero tevuit Archid. cum Laurent. in c. Cwn constitueretur, 50 dist., in fine , et sequitur Jacobat. 1. 4 de Conciliis, art. 12, par. 38; Alban., de Cardin. , q. 42, in fine ; Manfred. , de Cardin., decisione 6. Fundatur, quia senatus poterat condere legem, l. Non ambigitur, ff. de Legib.; Collegium autem Cardinalium habet auctoritatem senatus, cap. Zcclesia , 16, q. 1, et cap. Constantinus, 96 distinct.: ergo. Confirmatur, quia Collegium Cardinalium habet potestatem creandi legislatorem. Quid ergo mirum quod possit condere leges? Sic enim intulit Hugo, in cap. JNwlus, 19 dist., posse illud Collegium creare Cardinalem , quia potest eligere Papam. Confirmatur secundo, quia illud Collegium repraesentat universam Ecclesiam , quatenus illius nomine potest eligere Papam. Sed haec sententia non habet firmum fundamentum , neque video quomodo intelligi aut defendi possit. Nam vel loquitur de coetu Cardinalium , vivente Papa, aut sede vacante; neutro autem modo vera esse potest ; ergo. Minor quoad priorem partem patet, quia, vivente Papa, nullam jurisdictionem ordinariam habet illud Collegium , ut Collegium est ; imo nec singulae personae ejus nisi in propriis titulis , ut supra dictum est. Quapropter vivente Papa nec congregari in unum possunt per modum talis collegii, nisi ex voluntate et auctoritate ejusdem Papae, praesertim ad disponendum de his quae ad Ecclesiae regimen spectant, multoque minus poterunt tunc condere legem sine Papa. Altera vero pars evidenter convincitur ex juribus allegatis et discursu facto.

7. Unde illa aequiparatio cum senatu frivola est, quia nec in illis decretis habetur, et, licet fieret, intelligenda esset quoad honoris et dignitatis titulos, non quoad jurisdictionem spiritualem. Hanc enim non potuit dare Constantinus , nec est in communitate aliqua ecclesiastica, nisi a Papa derivetur. Àd primam vero confirmationem , negatur consequentia , quia potestas solum est data Cardinalibus ad actum eligendi, non ad alios, licet minus nobiles. Unde etiam illa aequiparatio Hugonis falsum infert, quia Collegium Cardinalium revera non potest creare Cardinalem, quia nullibi datur illi haec potestas ; potestas definita ad actum nobiliorem non potest extendi ad alium diver- sae rationis, licet minus nobilem, et ita notavit Glossa in Clementina 2 de Electione, verbo Potestatis, et Turrecrem. in dicto cap. Nullus. In secunda denique confirmatione, in rigore falsum est quod sumitur; nam potestas ille eligendi Pontificem non est in illo collegio ab Ecclesia, sed a Christo, mediantibus praecedentibus Pontificibus. Deinde, licet Collegium illud repraesentaret Ecclesiam, non tamen simpliciter, sed ad praebendum illum consensum, sicut procurator destinatus tantum ad unum actum. Sicut etiam Concilium acephalum, sede vacante, dicitur repraesentare totam Ecclesiam , non tamen omnino perfectam , sed carentem capite, et in ordine tantum ad creandum illud, et tollenda impedimenta vel incommoda quae interim solent Ecclesiae advenire.

8. De minoribus conciliis. — Secundo loco, dicendum est de minoribus conciliis, de quibus statuitur regula, posse ferre leges accommodatas et proportionatas jurisdictioni suae, tam quoad territorium quam quoad materiam legum. Hanc sumo ex communi doctrina canonistarum in S Porro, post cap. Regula, dist. 3; Hostiens. in Sum., titul. de Constit. ; Decio, et aliis circa eamdem rubricam ; Innocent. in cap. Grave, de Praebendis. Declaratur et probatur breviter : nam haec concilia sunt triplicis ordinis : quaedam dicuntur nationalia, ut in Hispania fere fuerunt Toletana, et generaliter sunt illa ad quae conveniunt non solum Episcopi, sed etiam Archiepiscopi alicujus nationis sub uno Primate, vel Patriarcha; alia sunt provincialia unius metropolis, in quibus conveniunt Episcopi suffraganei cum suo Archiepiscopo; alia denique sunt synodalia, quae ordinarie non vocantur concilia, sed synodi, et ad ea conveniunt Abbates et Parochi cum suis Episcopis. Nullum ergo ex his potest perse ferre leges obligantes totam Ecclesiam, nisi Pontifex illas efficiat suas, quia non habent universalem jurisdictionem ; et eadem ratione non possunt ferre leges in materiis gravioribus reservatis Pontifici, juxta regulam supra positam. At vero in materia proportionata potest unumquodque in suo territorio leges ferre.

9. Conclusio ergo sic explicata sumitur ex cap. Catholica , dist. 11, et ex cap. Concilia, dist. 17, et fere tota dist. 18, et cap. penult., dist. 92. Ratio autem hujus jurisdictionis sumi potest vel ex natura rei, supposita ordinaria jurisdictione Episcoporum, et aliorum Praelatorum superiorum, qui in ordine ecclesias- ticae hierarchia illis superiores sunt aliquo modo. Nam inde statim fit ut, quatenus plures Episcopi sub uno Archiepiscopo vel Patriarcha constituuntur, possint etiam in unum congregari. et legitimum corpus mysticum efficere, in quo ex natura rei est potestas legislativa, eo ipso quod a superiore non prohibetur : et eadem ratio procedit in clero sub uno Episcopo constituto, etc. Vel etiam potest haec jurisdictio censeri ex institutione humana, quia summi Pontifices voluerunt ad majorem unionem et conformitatem diversarum nationum, vel provinciarum, aut episcopatuum respective, et ad magis suavem gubernationem, ut non solum per ipsos Episcopos, seu Primates sigillatim, sed etiam per legitima concilia et synodos leges ferri possent. Quae institutio constat ex traditione antiquissima, et insinuatur in citatis decretis, et novissime in Concilio Trident., sess. 24, cap. 2 de Reformat., quatenus praecipit, synodalia et provincialia concilia frequenter tieri.

10. Unde fit ut, ad obligationem legum quae ab his conciliis fiunt, non sit necessaria confirmatio Papae. Quia haec concilia intra se habent, vel habere debent caput sibi proportionatum, scilicet Patriarcham, aut Primatem, vel Archiepiscopum, vel Episcopum, respective ; et ideo sufficiunt ad ferendas et confirmandas suas leges particulares. Item in his legibus per se sumptis non est illa infallibilis auctoritas quae in legibus conciliorum generalium, quia non feruntur pro tota Ecclesia. Et hinc etiam constat limitatio posita, quia hae leges non procedunt a suprema jurisdictione, ct ideo nec universales esse possunt, nec de rebus gravioribus, quae vel totam Ecclesiam attingunt, vel summo Pontifici reservatae sunt. Hoc autem intelligendum est praecise sistendo in auctoritate talium conciliorum secundum se; nam, si in aliquo eorum adsit summus Pontifex, vel ejus confirmatio postea accedat, possunt tales leges omnem vim et efficaciam accipere juxtaPontificis voluntatem.Quia potestas in eo non deest, ut supra dixi, et ideo ad majus auctoritatis robur, et ut leges immutabiliores sint, solent haec concilia confirmationem suarum legum a Pontifice postulare. Haec autem confirmatio non satis est ut tales leges ultra territorium suum extendantur , nisi hac intentione a Pontifice confirmentur, vel per traditionem, vel alium modum extendantur. Sic enim multa decreta conciliorum provincialium generaliter recepta et canonizata sunt. Ad hoc autem non satis est inveniri in Decreto Gratiani, ut supra tetigi, sea aliunde in particulari observandum, est, ex usu, et traditione, vel Pontificum decretis.

11. De inferioribus communitatibus. — Minora quaedam qua solum pertinent ad bonum ordinem, et regimen capituli, posse ab ipso statui sine confirmatione Episcopi.—Tertio loco, dicendum est de inferioribus communitatibus, et primo de capitulo Ecclesiae cathedralis, quod dupliciter considerari potest, scilicet, vel vivente Episcopo, vel sede vacante. Item potest esse sermo vel de statutis obligantibus tantum ipsummet capitulum et membra ejus, vel de pertinentibus ad totum episcopatum, vel clerum. Primo ergo est certum capitulum nihil posse, vivente Episcopo, statuere de his rebus quae ad alios pertinent, quia nullam habet jurisdictionem. Secundo, consentiunt omnes posse aliqua statuta facere pertinentia ad seipsum, seu capiturales suos. Dubitant autem doctores an possit ea facere per sesine consensu Episcopi, vel illum requirat. Cum enim Episcopus sit caput, non videtur corpus sine illo quidquam posse facere, argumento capitulhi Novit, de His quae fiunt a Praelatis, etc. Aliunde vero videtur Capitulum illud esse corpus distinctum, et habere suum proximum caput, scilicet, Decanum, et ut sic posse facere sua statuta. Sic enim aliquando in jure Capitulum ab Episcopo distinguitur, in quo significatur Episcopum non esse partem Capituli, etiamsi alias sit superior. De quo videri potest optime Glossa in Clementina 2 de stat. et qualit., verb. 7n eisdem, et quae notantur in rubrica de His quae fiunt a Praelatis sine consensu Capituli, in qua fit clare dicta distinctio, et in cap. unic., Ne sede vacante, in 6. Communis tamen resolutio est, minora quaedam, quae solum pertinent ad bonum ordinem et regimen Capituli, posse ab ipso statui sine confirmatione Episcopi, argumento cap. Cum omnes, de Constit.; in gravioribus autem,quae spectant ad suae Ecclesiae commoda, et ad observantiam antiquarum consuetudinum, necessarium esse consensum Episcopi, argumento cap. Cum accessissent, de Constit. Ubi in re gravi confirmatio Papae postulatur, argumento cap. Cum consuetudines, de Consuet.; et rationes pro utraque parte factae utramque etiam partem probant, et ita docuit Glossa in cap. 2, 81; verb. Statutun, de Verbor. signific., in 6; Sylv. verb. Lex, q. 4; Panormit., cum Innocent. in dict. cap. Cum omnes, n. 4, et latius ibi Felinus referens plures a n. 8.

12. Sed objicit Felinus ibid., n. 10, S Quar- to est advertendum, quia Capitulum nullam habet jurisdictionem, neque magnam, neque parvam: ergo nullam legem omnino facere potest, quia lex essentialiter est actus jurisdictionis, ut supra l. 1 et 3 dictum est cum Bartol. in. Omnes populi, ff. de Just. et jur., q. 1, et aliis. Respondet autem Felinus, quod statuere in decisione causarum, et super his quae pertinent ad jurisdictionem, est jurisdictionis proprie; at vero statuere non esse jurisdictionis, quia universalitates possunt facere statuta in negotiis ad eas spectantibus, licet jurisdictionem non habeant. Sed jam in superiori libro, c. 2, dixi sine jurisdictione non esse propriam legem, licet possit esse quaedam regula operandi ex conventione partium, habens aliquam vim obligandi ex vi promissionis. vel pacti, non legis. Unde in praesenti dicendum est, vel Capitulum habere jurisdictionem ad condenda statuta proportionata tali communitati et tali materiae, vel ita statuta non esse proprias leges, sed ordinationes quasdam sub aliqua fidelitate obligantes. Et si primum dicatur, consequenter asserendum est illam jurisdictionem manare a Papa, haberique ex consuetudine, favente jure communi, et tacito consensu Pontificis. Neque id involvit aliquid repugnans, vel incommodum aliquod, sed potius valde probabile est, quia Capitulum clericorum capax est spiritualis jurisdictionis, et in eo et in omnibus partibus ejus est sufficiens communitas, ut pro illa possit ferri aliqua lex; et Pontifex illam contulit Episcopis: ergo etiam potuit illam conferre corpori Capituli mystico, in his quae ad illud solum spectant. Si vero dicatur secundum, quod etiam est satis probabile, dicendum consequenter est talia statuta non obligare, nisi in vi juramenti, quod fieri solet, et in vi pacti, et promissionis, quae solet etiam intercedere. 13. De universitatibus.—Et hoc modo intelligendum regulariter est quod de universitatibus ait Felinus, posse nimirum facere statuta, quod etiam de universitate Magistrorum, seu Academia, vel studio generali affirmat Sylv. verb. Lex, q. 4. Nam, deficiente jurisdictione in universitate, intelligendum hoc est de statuto fidelitatis, ut dixi, et est optimus textus in c. Ea litteris, de Constit., in princip. ibi: Zicet a vobis fide praestita fuerit constitutum, ubi tota vis constitutionis ejusmodi ponitur in juramento, vel pacto, et ideo sustinetur, et ita exponitur ut non contraveniatur juramento. Si qua vero est universitas quae nec jurisdictionem habet ad facienda statuta, nec pactum, aut compromissionem, seu juramentum mem- brorum ejus de his observandis, quae ex communi consensu vel omnium vel plurium constituta fuerint, illa neutro modo poterit statuere, ut constat de hac nostra Universitate Conimbricensi, et idem fere existimo in aliis multis observari.

14. Communis sententia posse Capitulum leges episcopales ferre, quae obligent donec ab Bpiscopo succedente revocentur.— Superest dicendum de Capitulo, sede vacante, an possit facere legem pro tota dioecesi, non ut capitulum est, sed ut jurisdictionem episcopalem pro tunc administrat, juxta c. Cum olim. dc Majorit. et obedient. et cap. unic. Eodem, in 6, et c. Si Hpiscopus, et cap. ult. de Supplend. neglig. Praelat. in 6; et Trid., sess. 24, c. 16. In qua re duas invenio sententias. Prima, et valde communis, est posse capitulum leges episcopales ferre, quae semper obligent donec a suceedente in episcopatu revocentur. Haec fuit opinio Fred. Sen. in cons. 16, quod incipit Capitulum Ecclesie, quam secuti sunt Anchar., Imol. et Anton., quos refert et sequitur etiam Fel. in d. c, Cum omnes, de Const., n.9. Sequitur etiam Abb. in c. Cum olim, de Majorit. et obed., n. 24; Sylv., verb. Capitulum, q. 6, et Franc. Pavin., tract. de Potest. capituli, q. 6, referens plures alios, et addens se non invenisse doctorem famosum dicentem contrarium. Fundamentum potissimum est, quia Capitulum succedit in jurisdictione Episcopi quoad totam administrationem in spiritualibus et temporalibus, ut dicunt jura allegata : ergo potest quidquid Episcopus potest, quod illi non sit specialiter prohibitum; sed condere legem, est de potestate Episcopi, et non invenitur prohibitum Capitulo: ergo non estilli denegandum. Confirmatur, quia potest occurrere necessitas corrigendi aliquas pravas consuetudines: ergo potest capitulum per statuta poenalia tali necessitati providere: erunt ergo de se perpetua, quia hoc est de ratione statuti, et quia nihil praejudicat futuro Episcopo, cum possit illa revocare, si expedire censuerit. Ex quo etiam addunt Pavin., Felin. et alii, posse Capitulum revocare statuta praecedentis Episcopi, si oporteat, et contraria statuere, quia est aequalis illi in jurisdictione, et est posterius, seu actu illam habet, quando alter jam illam amisit. Quod si objicias quia Collegium Cardinalium vel consilium omnium Episcoporum Ecclesiae non potest, vacante sede apostolica, revocare Pontificum leges, nec novas universales facere pro tota Ecclesia, ut supra dictum est; ergo idem erit cum proporuone in Capitulo : respondetur negando con- sequentiam, quia jurisdictio Pontificis, illo mortuo, non devolvitur ad Ecclesiam, vel concilium, aut Collegium Cardinalium, quia illa jurisdictio datur secundum institutionem divinam, et DEUS hoc non instituit : episcopalis autem jurisdictio datur per homines, et jure humano statutum est ut devolvatur ad Capitulum, et ideo potest per illam leges ferre.

15. Secunda sententia.—Secunda sententia negat posse Capitulum statuta propria condere, id est, durabilia, etiam post ablatam ab pso Capitulo jurisdictionem. Pro hac sententia potest allegari Glossa in c. S qua de rebus, 12. q. 2, quatenus ait, sede vacante, non posse Capitulum immutare statutum Episcopi : nam eadem est ratio de conditione novi statuti, quae de immutatione statuti praeexistentis. Et idem sentire videtur ibi Archid. Verum est Glossam non dicere statutum, ut Felinus refert, sed statum, tamen ex uno videtur aliud inferri, ut infra explicabimus. Praeterea Felin. supra n. 10, verb. 2, ita limitat priorem sententiam, ut illam evertere videatur. Dicit enim quod, ubi non immineret necessitas statuendi, non posse Capitulum, sede vacante, facere statuta, quia deficiente necessitate actus est voluntariae jurisdictionis, juxta Glossam in dicto cap. Cum omnes, et Lapum c. 1 de Const. in 6. At vero in jurisdictione voluntaria, maxime si concernat totam dioecesim, non succedit Capitulum, juxta Gloss. in Clem. 1, S1de Haeret., verb. Capituli, quam in hoc sequitur Domin. 18 dist., in summa. Quod si hoc verum est, nunquam poterit Capitulum ferre legem, sede vacante, tum quia nunquam esse poterit necessarium, quia ad subveniendum omnibus necessitatibus occurentibus suflficit temporale praeceptum , quod duret usque ad Ebpiscopi creationem ; tum etiam quia semper erit morale dubium de valore talis legis, quia nunquam potest de tanta necessitate ferendi legem perpetuam , non expectato Episcopo, constare.

16. Ratio vero a priori pro hac parte esse debet, quia, licet Capitulum succedat in jurisdictione episcopali, non tamen simpliciter, sed juxta id quod in jure est praescriptum ; hoc autem non est in jure praescriptum : ergo. Majorem indicat dicta Glossa in d. verb. Capituli, ubi in simili dubio de visitatione, an competat Capitulo, sede vacante, sic argumentatur : Hoc non est jure empressum : ergo nec attribuendum ; habetque hic modus argumentandi fundamentum in c. 2 Ne sede vacante, ibi: Cum nusquam inveniatur cautum in jure, quod Capitulum, vacante sede, fungatur vice Episcopi in collationibus prebendarum. Declaratur, quia Capitulum succedit Episcopo solum in administratione spiritualium et temporalium ; at leges ferre, non videtur ad hanc administrationem pertinere, sed altioris esse potestatis. Unde, licet generalior esset in jure concessio jurisdictionis Episcopalis facta Capitulo, sede vacante, non videretur extendenda ad hunc casum ferendi leges novas, et multo minus mutandi antiquas, quia est casus valde specialis, et moraliter non necessarius, et inquo potest periculum imminere, quia immutationes legum noxiae esse solent. Unde etiam potest hoc confirmari, quia, sede vacante, nihil est innovandum, c. 1 Ne sede vacante; sed leges novas ferre vel mutare ab Episcopis positas, magna esset innovatio ; ergo non videtur hoc concessum Capitulo; ergo. Major, praeterquam quod in jure habetur cap. Sà Hpiscopus, de Supplend. neglig. Praelat., est valde consentanea rationi, quia jurisdictio non datnr Capitulo ut in eo sit quasi per se, et durabiliter (ut sic dicam), sed solum ut interim Ecclesiam regat, conservando res ejus, et bonos mores, ac pacem : non vero ad notabilem mutationem faciendam. Quod autem hujusmodi sit legum conditio, vel mutatio, per se notum videtur. Et probabiliter persuadetur eadem conjectura, quia, sicut lex de se perpetua est, ita jurisdictio ad illam ferendam nec datur, nec dari debet, nisi habenti illam stabili ac perpetuo modo, non vero Capitulo, cui veluti per occasionem ad tempus committitur.

17. Propter has conjecturas videtur non improbabilis haec posterior opinio. Nihilominus tamen non est recedendum a communi sententia. Nec etiam videntur sine majori fundamento restringenda jura, quae, sede vacante, Capitulo tribuunt episcopalem jurisdictionem et administrationem tam in spiritualibus, quam in temporalibus; nam ad utrumque finem multum deservire possunt statuta, et saepe esse necessaria. Neque in hoc potest esse aliquod grave praejudicium communitatis, vel Episcopi futuri; quia omnes fatentur posse Capitulum generalia praecepta ferre pro tota dioecesi; quod ergo illa ferantur per modum statuti, parum refert, habito respectu ad tempus vacationis Ecclesiae : postquam autem Ecclesia habuerit Episcopum, ille poterit revocare statutum, si expedire judicaverit ; ergo neque illi praejudicium fit, neque Ecclesiae, cum per hunc modum illi sufficienter subveniatur, si forte praeceptum illi est commodum. Aliunde vero potest esse valde conveniens, ut praeceptum non cesset ipso facto donec per novum Episcopum recognoscatur, et revocetur si oportuerit, vel, si est utile, relinquatur; ergo in usu hujus potestatis nihil est periculi. Et ideo existimo priorem opinionem simpliciter esse probabiliorem, et in praxi sequendam. Nisi forte alicubi contrarium teneat consuetudo : nam haec servanda est semper, quia et potest dare jurisdictionem et auferre, et est optimalegum interpres.

18. Superest dicendum de inferioribus communitatibus ecclesiasticis. De quibus idem fere cum proportione sentiunt canonistae, scilicet, de rebus universalibus et majoris momenti non posse facere statuta ; de minoribus autem, quae solum ad suae communitatis administrationem pertinent, posse illa ferre, ut videre licet in auctoribus allegatis, et Innoc. in capite Cum accessissent, n. 9; et ibi Hostiens., n.8 et 9, Abb. et aliis, et Felin. in dicto cap. Cum omnes, et Rota decisione 167, alias 4 de Concess. praebend. in novis, et Alberic., tract. de Statutis, q. 3 et 6. Qui etiam addunt quod, licet Capitulum cathedralis Ecclesiae non possit facere statutum sine consensu Episcopi, inferiores Ecclesiae collegiatae poterunt illud efficere sine consensu Episcopi cum consensu sui proximi Praelati. Distinguunt etiam inter statuta directiva tantum et coactiva, seu poonam imponentia, et priora concedunt posse fieri ab his communitatibus , non tamen posteriora, nisi habeant ad hoc specialem jurisdictionem, citantque caput Conquestus, de Feriis, et l. Pe iniqwn, c. de Jurisdictione omnium judicium, et similia jura, quae sane parum ad rem faciunt : et tota resolutio valde confusa est, et sine solido fundamento.

19. Communitates inferiores ecclesiasticae quando possunt leges ferre, quando non. — Quocirca utendum censeo distinctione proxime tacta de propria lege procedente ex potestate legislativa, vel de statuto late sumpto pro regula operandi posita ex conventione illorum, qui sunt de communitate per modum pacti. Dico ergo has communitates inferiores ecclesiasticas non posse ordinarie ac regulariter proprias leges ferre, sed solum ubi constiterit, eas habere propriam jurisdictionem spiritualem: tunc enim juxta modum jurisdictionis poterunt legem statuere, et non amplius. Prior pars constat, quia supra ostendimus proprias leges esse actus jurisdictionis, et sine illa ferri non posse: at hae communitates ordinarie non habent ecclesiasticam jurisdictionem, quia nec jure divino illam habent, ut supra dictum est, nec jure communi canonioo illis conceditur ; oportet ergo ut ex aliqua speciali concessione vel privilegio illam habeant, quod rarum esse credimus, et ideo necesse est ut de illa constet, vel ex speciali institutione, aut privilegio, aut ex praescripta consuetudine. Tunc autem clarum est, posse ferre statuta roportionata jurisdictioni, quia unaquaeque potestas operari potest juxta modum virtutis suae, et non amplius. At vero, quando hae communitates jurisdictionem non habent, possunt nihilominus statuere aliquid per modum conventionis et pacti, seu promissionis, ut satis explicatum est. Et tunc non video esse necessariam differentiam illam de lege poenali, vel non poenali; nam, cum jurisdictione utraque fieri potest, et sine jurisdictione neutra ferri potest tanquam vera lex in vi autem promissionis utroque etiam modo fieri potest; sicut quotidie fiunt pacta poenalia, vel sicut per obedientiam potest quis se subjicere non tantum imperio alterius, sed etiam correctioni. Verum tamen est, hanc privatam correctionem non posse extendi ad poenas quae ex jurisdictione pendent, ut sunt censurae.

20. An vero haec statuta fieri possint ab his communitatibus sine consensu Episcopi, vel illum requirant, dicendum est quod, si sunt propriae leges, id pendet ex modo jurisdictionis, et certe regulariter non possunt, nisi ubi Praelatus proximus ex privilegio habet jurisdictionem episcopalem ; tunc autem consensus ejus sufficiet, et necessarius erit, quia in illo esse solet principaliter jurisdictio. Quoad alia vero statuta impropria, non poterit talis communitas sine suo proximo capite facere statutum, quia sine illo nec legitime congregari potest, nec facere unum corpus perfectum: nihilominus tamen communitas cum capite congregata poterit facere statutum, sine consensu speciali sui proprii Praelati, quia poterit vincere major pars Capituli contra suffragium Praelati, qui tunc non operatur per se, et sua singulari potestate, sed ut pars communitatis praecipua. Sicut in Capitulo Ecclesiae cathedralis potest fieri statutum contra speciale suffragium Decani, seu praesidentis. Atque de his statutis verum est quod Innocentius et alii dicebant, non esse necessarium consensum Episcopi ; idem vero est, servata proportione de Capitulo Ecclesiae cathedralis, ut supra dictum est. Semper tamen erit necessarium ut Episcopus non contradicat ; nam quoad hoc semper habet superiorem jurisdictionem. Ac denique in his omnibus multum potest valere consuetudo.

21. De Religionibus. — Denique, ex dictis constat quid dicendum sit de religiosis communitatibus; habent enim suam potestatem ferendi propria statuta et leges, ut videri potest ex Innoc. in cap. 7n singulis, de Statu monach. Quae potestas utroque modo dicto intelligi potest : nam in religionibus, et est obligatio ex vi promissionis et voti obedientiae, et est jurisdictio ecclesiastica a summis Pontificibus, juxta uniuscujusque privilegia, singulis concessa. In quo vero sit haec potestas, scilicet, vel in supremo Praelato, vel in capitulo generaIi, aut provinciali, vel in utroque simul, non possumus idem de omnibus definire, sed consulenda uniuscujusque regula, quia votum obedientiae secundum illam fit, et jurisdictio pontificia etiam datur unicuique ad regendum secundum illam ; et ideo juxta modum in regula statutum erit haec potestas in unaquaque religione. An vero ad essentiam religionis pertineat habere propriam jurisdictionem ecclesiasticam, vel sufficere posset potestas, quae ex voto obedientiae intrinsece nascitur, intractatu de statu religionis dicendum est.

22. De jure nulla facta est delegatio praedicte potestatis, licet non repugnet delegari ; secus vero in totam Ecclesiam potestas ferendi leges sine speciali approbatione Papee, sicut nec poLestas definiendi potest delegari —Ultimo interrogari potest in praesenti , quibus delegetur haec potestas ecclesiastica ad leges ferendas ; quod potest vel de possibili, vel de facto quaeri. Verumtamen hoc posterius non cadit sub scientiam, quia non est res juris, sed facti, pendetque ex voluntate hominis delegantis, quae incerta et variabilis est. De jure autem nulla facta est delegatio hujus potestatis ; nam illa quae est in legato Pontificis non censetur esse delegata, sed ordinaria; idemque est de potestate quam diximus esse in religionibus, et similibus. De possibili autem erit quaestio, an haec potestas delegabilis sit, quam expedivimus libro tertio, capite quarto, in fine, et illa resolutio hic applicanda est ; nam haec potestas, eo quod supernaturalis sit, nihil habet repugnans delegationi; nam etiam jurisdictio ecclesiastica delegabilis est ; haec autem potestas parsquaedam est illius jurisdictionis. Solum potest considerari, delegationem hanc, respectu unius, vel alterius congregationis, vel provinciae, facile fieri posse ; nam sicut Pontifex suo legato dedit hanc potestatem ut ordinariam, ita potest eam delegare suo delegato, et idem est de Praelatis religionum, et similibus ; nihilominus tamen respectu totius Ecclesiae videtur hoc moderandum : nam quoad consultationem, et judicium de convenientia legis, et modo ferendi illam, facile etiam poterit talis delegatio fieri, ut per se constat. At vero, quoad absolutam legislationem per quam lex accipiat vim obligandi totam Ecclesiam absque speciali approbatione Pontificis, non videtur talis potestas posse delegari; imo nec ullo modo alteri committi: ratio est, quia leges canonicae obligantes totam Ecclesiam proficisci debent a potestate, quae in rebus ad mores pertinentibus errare non possit: haec autem potestas cum pendeat ab speciali directione Spiritus Sancti Pontifici promissa, delegabilis non est, sicut nec potestas definiendi, ut ex propria materia suppono ; et ideo nec potestas legislativa pro tota Ecclesia est illo modo delegabilis, vel certe saltem non est illo modo deleganda, ne tota Ecclesia periculo alicujus erroris in re tam gravi exponatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6