Caput 7
Caput 7
Utrum potestas condendi leges ecclesiasticas ex moribus aut fide pendeat
1. Fundamenta haereticorum. — Ut ea quae spectant ad subjectum hujus potestatis compleamus, haec quaestio necessaria est; nam haeretici, qui civilem potestatem negant manere in peccatoribus, multo magis id negant de ecclesiastica potestate. Et quosdam alios haereticos Bernardi tempore in eodem fuisse errore, eorum nomine tacito refert idem Bernard., serm. 66 in Cantica. Referri etiam solet pro hac sententia Armacha., lib. 10 de Quaest. ; Armen., c. 4. Fundatur primo, quia haec potestas est donum supernaturale Dei; ergo non debet in peccatoribus manere. Secundo, quia est ad regendam Ecclesiam Dei sponsam ; ergo non debet inimicis Dei committi. Tertio, quia datur haec potestas in aedificationem, non in destructionem ; at in peccatoribus esset potius in destructionem quam in eedificationem ; ergo non est verisimile illis concedi.
2. Potestatem praedictam esse ita fundatam in fide ut ab ea pendeat sentiunt aliqui. — Fides fundamentum totius spiritualis edificii. — Habere autem videntur rationes hujusmodi aliquam verisimilitudinem in carentia fidei: et ideo aliqui ex catholicis dixerunt hanc potestatem ita esse fundatam in fide, et ab illa pen- dere, ut si Praelatus Ecclesiae (quicumque ille sit, etiam summus Pontifex) incidat in haeresim, eo ipso potestatem et dignitatem amittat. Hanc opinionem tenuit Turrecr., lib. 4 Sum., cap1 et cap. 20, eamque late defendit Castro, lib. 2 de Justa haereticorum punitione, cap. 23 et 2^; et praeter rationes factas contirmari potest, quia jure divino tenemur vitare haereticos, et non communicare cum illis; ergo etiam prohibemur illis obedire ; ergo multo magis illi privantur potestate praecipiendi, alioqui esset perplexitas in subditis, et bellum justum ex utraque parte. Confirmatur secundo, quia fides est fundamentum totius spiritualis aedificii; ergo etiam hujus potestatis: nam qui caret fide, nec Christi, nec Ecclesiae membrum est, et ideo nec caput , nec pastor Ecclesiae esse potest; nec per illum Christus influit ; ergo nec potestatem spiritualem habere potest. Tandem confirmatur, quia alias Ecclesia nullum remedium habere posset adversus summum Pontificem haereticum, quia, non obstante haeresi, summam jurisdictionem retineret ; ergo nullus illum cohibere posset, cogereturque Ecclesia semper habere tale caput, quod esset incommodissimum.
3. Contraria sententia certa. — Contraria vero sententia vera est; non vero est aeque certa quoad fidem, et quoad honestatem morum, et ideo de his sigillatim dicemus. Dico ergo primo potestatem hanc esse posse, et permanere in homine fideli et baptizato, licet iniquissimus sit, et in hoc sensu non pendere ex bonis moribus. Hoc est certum de fide, et oppositum damnatum est in Concilio Constantiensi. Probari autem potest ex verbis Christi Matth. vigesimo tertio : Super Cathedram Mogysi sederunt Scribae et Pharisei, etc. Nam ibi docet Christus Praelatis bene praecipientibus obediendum esse, licet opera ipsorum non sint imitanda ; ubi, licet loquatur de Pontificibus legis veteris, tamen non refert, tum quia non tam loquebatur propter ipsos, quam propter nos, ut omnes Sancti intelligunt : tum etiam, quia ex similitudine rationis sumitur efficas argumentum. Unde Cyprianus in sermone de Baptismo Christi, ex hoc loco colligit, in homine iniquo manere plenam potestatem , et in eo honorari officium, non vitam.
4. Praeedicta potestas non habet connexionem cum sanctitate.— Ratione declaratur, quia vel haec potestas amittitur, amissa gratia sanctificante, atque adeo per quodlibet peccatum mortale, vel per aliqua specialia peccata , vel per multitudinem , consuetudinem, aut circum- stantias eorum. Primum est quod intendunt haeretici, et eo tendunt eorum rationes; est tamen prorsus absurdum et incredibile, alioqui per peccata mentalia amitteretur haec potestas, quia per illa amittitur gratia, atque ita omnia essent incerta et confusa. Deinde haec potestas non habet connexionem cuin sanctitate, quia non datur in sanctificationem vel utilitatem habentis, sed aliorum, et ita potius imitatur gratias gratis datas, quae non pendent semper ex propria sanctitate, ut constat ex propria materia. Secundum vero non minus absurdum est: quae enim sunt illa peccata, quae multitudo, consuetudo, aut circumstantiae, quae ex se vim habeant ad expellendam hanc potestatem ? Nihil sane cum fundamento responderi potest. Et praeterea inde sequitur, ut subditi possint judicare Praelatos, et eis obedientiam negare, eosde prava vita arguendo juxta sui arbitrii mensuram.
5. Denique talis poena non est jure humano ordinarie imposita. Quod si aliquando fertur aliqua similis pro aliquo delicto, praecedere ordinarie debet sententia judicis saltem declaratoria, ut infra attingemus, agentes de lege poenali, et latius tractatur in materia de Censuris. Neque etiam talis poena est jure divino imposita, nullibi enim est tale. Nec peccator privatur statim omnibus donis Dei supernaturalibus ; retinet enim fidem et spem, et multo magis potest retinere illa quae ad aliorum commodum ordinantur. Neque est Deo difficile uti homine sibi inimico tanquam instrumento ab bene faciendum amicis suis. Et ideo etiam non sequitur potestatem hanc esse in destructionem, si in peccatore maneat, quia potest justa praecipere, etiamsi ipse injustus sit, majorque destructio et confusio sequeretur, si liceret non obedire Praelatis discolis, etiamsi justa praeciperent. Et ideo Petr. 1, can. 2, servis praecipit obedire dominis, uon tantwmn bonis, sed etuam discolis, quia nimirum per pravos mores non amittunt dominium suum, neque ad malum inducunt, si justa praecipiant. Eadem autem ratio est de ecclesiasticis Praelatis, ideoque obedientia Praelatorum absolute, et sine distinctione inter bonos et malos praecipitur Hebr. 13. Atque ita sufficienter constat haec veritas, simulque responsum est ad priores rationes dubitandi.
6. Secundo, dicendum est potestatem hanc non pendere essentialiter ex fide habentis illam, sed illam retinere, etiamsi fidem amittat, donec, mediante Ecclesia, illa privetur. Haec non est tam certa doctrina sicut praecedens, est tamen opinio theologica multo probabilior. Intelligenda vero est de fide ipsa secundum se, non de sacramento fidei, seu de Baptismo, aut charactere ejus; nam de hoc supponimus esse nevessarium ad hanc potestatem jurisdicuonis ecclesiasticae, quia est fundamentum totius Ecclesiaee, et janua ad illam. Loquimur ergo de fide propria, quae in credulitate actuali, vel habituali et supernaturali consistit. Et sic tenet assertionem Cajet., tom. 1, opusc., tract. 1 de Potest. Papae, cap. 19; Canus, 1. 4 de Locis, cap. ult., ad 12, et lib. 6, cap. ult.; Bellarm., l. 2 de Romano Pontifice, cap. 30. Ut vero eam clarius probemus, distinguamus tres gradus haeresis ; quaedam est pure interna et mentalis, quae vocatur occulta per se ; alia est externa, sed ita secreta, ut non possit in judicio probari, quae dicitur occulta per accidens; alia est externa et publica, vel probabilis, quibus omnibus commune est fidem expellere.
7. Jam ergo, si fides amittatur per solam interiorem haeresim, manifestum videtur tunc non amitti potestatem hanc; ergo non pendet a fide secundum substantiam, seu existentiam ejus. Consequentia clara est. Probatur ergo antecedens, primo ab incommodis supra insinuatis; nam esset gubernatio valde incerta, si potestas penderet ex internis cogitationibus et culpis. Item, cum Ecclesia sit visibilis, oportet ut potestas gubernativa ejus sit suo modo visibilis, et ideo pendens ex actionibus externis, et non ex solis mentis cogitationibus. Ratio a priori est, quia in eo casu Ecclesia non aufert potestatem suo humano jure, quia non judicat de internis, ut dicemus infra. Neque etiam aufertur ex vi solius juris divini, quia vel hoc est naturale, seu connaturale ipsis donis supernaturalibus, vel est superadditum positive. Primum dici non potest, quia ex natura rei non potest ostendi necessaria connexio inter fidem et hanc potestatem ; item quia potestas ordinis magis supernaturalis est, et tamen est de fide non amitti, ut in materia de Sacramentis in genere latius tractatur, et docet D. Thomas 2. 2, quaest. 39, art. 3. Unde, licet fides sit fundamentum sanctificationis, et donorum quae ad illam pertinent, non tamen est fundamentum aliarum potestatum et gratiarum, quae propter alios dantur. Secundum autem sufficienter probatur, quia nec traditione nec Scriptura ostendi potest tale jus positivum divinum. Denique rationi consentaneum est ut, sicut ecclesiastica jurisdictio non confertur, nisi media aliqua actione hominis, sive illa sit tantum designativa, seu electiva personae, ut in summo Pontifice, sive collativa potestatis, ut in reliquis, ita etiam non auferatur, nisi media aliqua actione exteriori, quia in utraque debet servari proportio ad hominis conditionem et naturam, ut a fortiori ex sequenti puncto constabit.
8. De haeretico etiam exteriori occulto, seclusis censuris ecclesiasticis, de quibus statim dicemus, certum est ex vi talis delicti non amittere hanc potestatem. Quod fere eodem discursu ostendi potest, quia nec est jus divinum imponens talem poenam, nec etiam ecclesiasticum, ita ut incurratur ipso facto, et ante sententiam; unde sunt multa decreta, quae praecipiunt hujusmodi homines deponi, et privari potestate, quod non habet locum quando delictum est mentale, sed quando est externum. Imo oportet ut sit probabile, si per hominem inferenda est poena, seu privatio. Assumptum constat ex usu; nam ita observatum videmus in antiquis Conciliis, Constantin. 1, Ephesino 1, Chalced. et aliis, et sumitur ex cap. Ad abolendam, de Haereticis, et ex cap. Omnibus, 9. quaest. 1, ibi: Hanc domum si quis corripientem , corrigentemque contempserit, sit libi, inquit, sicut elhnicus et publicanus. Ubi Augustinus loquitur de haereticis recedentibus ab Ecclesia, et eos etiam significat esse privandos potestate et jurisdictione, per sententiam Praelatorum Ecclesiae; ita enim illa verba Domini intelligit Glossa ult., quia inde colligit haereticum contumacem esse judicandum. Et potest sumi ex August. in fine cap. 51, lib. 7 de Baptismo. Colligi etiam hoc potest ex illo Pauli ad Titum 3: Hoereticum hominem post primam et secundam correptionem devita ; ergo saltem antequam moneri et corripi possit, non est privatus ipso facto jurisdictione et potestate sua; ut autem corripi possit, ita ut sit obligatio vitandi illum ut ab Ecclesia praecisum, necesse est ut crimen non sit occultum. Denique hanc etiam partem probant multa ex his quae adduximus.
9. Papam haereticum em vi juris divini eo ipso desinere esse Papam sentiunt multi. Per haesim occultam per accidens omnem Episcopum, inferiorem Papa amittere, quantum est ex se, omnem usum jurisdictionis ecclesiasticae. — Major difficultas est in tertio membro, quando Ecclesiae Praelatus publice fidem deseruit. Nam multi viri docti loquentes de Papa docent, si fiat publice haereticus, eo ipso desinere esse Papam. Quod si verum est, non potest id esse ex vi juris humani, quod non ha- bet vim coactivam supra Papam; et ita censent esse ex vi juris divini, quod Paulus declaravit in loco allegato ad Tit. 3. Quod jus consequenter habebit effectum in quibuscumque Praelatis Ecclesiasticis. Et ita sentit Bellarmin. supra, et indicat Driedo, lib. 4 Dogmat., c.2, p- 2, sentent. 7. Contrarium vero tenet Cajetan. supra. Quam rem gravissimam nolumus nunc perfunctorie definire; nam fere pro solo Papa est necessaria, et tractabitur in materia de fide. De inferioribus autem Praelatis nunc certum est, non solum per haeresim publicam, sed etiam per omnem externam, etiam occultam per accidens (ut vocant), amittere, quantum est ex se, usum omnis ecclesiasticae jurisdictionis, sallem ratione excommunicationis, quam ipso facto incurrunt. An vero haec excommunicatio sit de jure divino vel humano, et quam sit antiquum, et quomodo nunc servandum sit in publicis haereticis nondum nominatim excommunicatis, ac denuntiatis, seu declaratis, in materiam de haeresi remittimus; quia in praesenti materia neutra opinio necessaria est. Dicimus ergo de facto haereticum publicum, etiamsi denuntiatus non sit, non posse validas leges ferre saltem ratione censurae. Neque obstabit Extrav. Ad evitanda, quia illa constitutio non est in favorem excommunicati, sed fidelium; et ideo, quamvis alii non teneantur vitare illum, nihilominus, si publice constet illum esse haereticum, optime possunt illi non obedire, nec ejus leges servare, quia revera ille non habet usum potestatis ad coercendum vel obligandum, et alioqui ipsi non coguntur communicare cum illo, licet possint id facere in his quae honesta et commoda fuerint. Si autem subditi parere non tenentur, ipse non habet usum jurisdictionis coactivae, et ideo leges ab illo latae nullae seu invalidae sunt.
10. Ad rationes Castri respondetur. — Consentaneum est suavi gubernationi Dei non permittere Papam fieri heereticum ; quod si fiat, juridice est declarandus , sicque deponitur a Christo Domino. — Ad rationes ergo ultimo loco adductas pro opinione Castri responderi facile potest. Ad primam dicitur antecedens ad summum procedere de haereticis publicis, et in illis esse dubium ; tamen, sive ex jure divino, sive ex ecclesiastico, fatemur illos esse privatos potestate ferendi leges. Ad secundam negatur assumptum, quia character baptismalis potest sufficere ad retinendam hanc potestatem, praesertim si in publico ritu fidei et externo nondum quis discessit ab Ecclesia. Ad tertiam de summo Pontifice possemus respondere, negando posse dari talem eventum juxta opinionem asserentem Pontificem Romanum ex divino privilegio non posse errare in fide , etiam ut particularem personam , quam opinionem probabiliter defendunt aliqui , vindicando ab hac nota omnes Pontifices qui hactenus praecesserunt. Nam videtur consentaneum suavi providentiae Dei, ut non permittat eum falsa contra fidem sentire, quem permissurus non est, falsa docere. Et ita dicunt utrumque complecti verba illa : Ego rogavi pro te , Petre, ut non deficiat fides tua. Quia vero haec sententia non est admodum recepta, et concilia generalia aliquando admiserunt casum illum , et consequenter supposuerunt saltem esse possibilem ; ideo dicendum est, si Papa fiat haereticus , non statim cadere a dignitate ipso facto ratione fidei amissae, ut generaliter probatum est , quia nullum de illo habemus speciale jus divinum , neque fuisset Ecclesiae conveniens propter pericula schismatum. Neque etiam ex vi censurarum ecclesiasticarum manet depositus ipso facto, quia Pontifex non est capax censura , quamdiu Pontifex est, quia nulli subjicitur in terris quoad potestatem coercivam, ad quam pertinent censurae. Unum ergo superest Ecclesiae remedium, scilicet, ut in concilio generali juridice declaretur haereticus ; nam eo ipso cadit a dignitate, non tam potestate humana quam divina. Sicut enim quando eligitur, non accipit potestatem ab electoribus , sed a Christo: ita in eo speciali casu a Christo ipso deponitur post juridicam declarationem. Et quamvis forte de hoc non habeamus expressum jus divinum scriptum, tamen traditio Ecclesiae sufficienter ostendit esse in Ecclesia hanc potestatem, quae fere debita illi erat jure defensionis, et ad providentiam Christi Domini maxime pertinebat. An vero hoc remedium sit semper necessarium, etiamsi contingat Papam esse publice haereticum, disputabitur in locis praeallegatis.
On this page