Caput 8
Caput 8
Utrum potestas ecclesiastica ad leges ferendas sit excellentior civili in fine, origine, subiecto, et aliis proprietatibus
CAPUT VIII. UTRUM POTESTAS ECCLESIASTICA AD LEGES FERENDAS SIT EXCELLENTIOR CIVILI IN FINE, ORIGINE, SUBJECTO, ET ALIIS PROPRIETATIBUS.
1. Conclusio affirmativa. — Potestas ecclesiastica etiam ut legislativa , est supernaturalis. — Quamvis haec questio magna ex parte in superioribus definita sit , nibil- ominus, ut excellentia hujus potestatis magis illustretur , et aliquibus difficultatibus occurramus , opportunam hoc loco illam judicavimus. Primo itaque certum statuimus, potestatem hanc ecclesiasticam in lege evangelica longe excellentiorem esse potestate civili. Haec veritas facile ostendi potest ex his quae adduximus in cap. 1 hujus libri, praesertim concl. 3, ubi doctores etiam allegavimus. Est etiam communis Patrum. Ignat. , Epist. ad Symrnens.: Zgo autem dico, honorate quidem Deum ut auctorem omnium et Dominum, HEpiscopum autem tanquam principem Sacerdotum, imaginem Dei ferentem, principatum quidem secundum Deum, sacerdotium autem secundum Christum, et post hunc honorare oportet etiam regem. Ambros., lib. 2 de Dignitat. Sacerdot. c. 2: Honor et sublimitas Episcopalis (inquit) nullis comparationibus poterit adequari. Si regum fulgori compares , et principum diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum videam regumn colla et principum conmitti genibus sacerdotum. Quae verba referuntur, et probantur a Gelas. in cap. Duo sunt, 96 distinct. Innocentius autem in capit. Solite, de Majorit. et obedient., soli et lunae comparat dictas potestates. At vero Chrysost., lib. 3 de Sacerdot. in principio : Sacerdotium (inquit) tanto regno est ewcellentius, quantum spiritus et carnis intervallum esse potest. Quam sententiam latissime prosequitur et amplificat in Homil. 83 in Matthaeum : S'ive (inquit) princeps diademate coronatus sit, indigne autem accedat, prohibe ; majorem illo potestatem habes. Et similia multa habet Homil. 4et 5 in verba Isai. Vidi Dominum , etc. et Homil. 3 ad Populum, aliquantulum a principio, ubi, loquens de Flaviano, eum praefert imperatori, dicitque habere gladium non ferreum, sed spiritualem ; et plura ex Patribus in sequenti capite referemus. In praedictis autem locis fere semper loquuntur generatim de potestate sacerdotali secundum totam amplitudinem suam, includendo potestatem ordinis, secundum quam complectitur potestatem censurandi, remittendi peccata, creandi sacerdotes, etc., simulque potestatem jurisdictionis, quae includit etiam dispensationem thesauri spiritualis Ecclesiae, et potestatem ligandi ac solvendi per censuras, et alia multa. In qua universalitate considerata hac potestate, luce clarius est esse longe excellentiorem civili potestate. Hic autem non tantum hoc modo loquimur, sed etiam praecise conferendo has potestates sub ratione legisla- tivae potentiae ; et sic etiam dicimus excellere ecclesiasticam potestatem, quod tradit aperte Bonifacius Papa in Extravaganti Unam sanctam. de Majorit. et obedient. inter communes. Et ratio reddi potest ex dictis in cap. 1, quia potestas haec (etiam ut legislativa) est ordinis supernaturalis ; potestas autem civilis naturalis est, ut supra est ostensum : ergo illa est excellentior in suo esse et substantia. Atque haec potest constitui differentia inter has duas potestates, quae ex dictis in capite primo satis constat, et statim amplius explicabitur. Ut autem excellentia hujus potestatis illustrior fiat, aliae etiam differentia assignandae sunt ex parte causarum , et principiorum , et actuum utriusque potestatis.
2. Finis potestatis ecclesiastice est supernaturalis. — Secunda ergo excellentia hujus potestatis sumitur ex parte finis; nam finis potestatis ecclesiasticae supernaturalis est, civilis autem omnino intra naturae ordinem continetur ; ille spiritualis, hic materialis est; ille eeternus , hic temporalis. Haec enim omnia constant ex dictis in hoc libro, capite primo et secundo , et in libro superiori, capite sexto. Nam ibi ostendimus finem potestatis ac juris civilis non esse felicitatem aeternam, ac supernaturalem, sed ad summum felicitatem naturalem hujus vitae; eamque non exactam et perfectam , sed quantum in humana communitate perfecta obtineri potest; ad vitam autem futuram post mortem, vel ad statum ejus, per se et intentione sua non extendi illam potestatem. De potestate autem legislativa ecclesiastica longe aliter sentiendum est ; nam per se primo data est ad dirigendos homines in felicitatem aeternam, ac supernaturalem vitae futurae : hic enim est finis ultimus per se primo intentus per hanc potestatem. Nam , sicut Christus Dominus propter hunc finem sanguinem suum fudit pro hominibus, ita propter eumdem instituit ecclesiam suam , et potestatem ad illam regendam in ordine ad eumdem finem hominibus contulit. Et hic est sensus illorum verborum, Tlibi dabo claves regni calorum , etc., et illorum , Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos , regere Hoclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Et ita saepe in legibus canonicis fit expressa mentio hujus finis, ut in cap. Znter cetera, de Offic. ordin.: Inter ceetera (dicitur) quae ad salutem pertinent populi Christiani , etc., et in cap. Quoniam , distinct. 10, dicitur imperatores indigere Pontificibus pro eterna vita; idem in cap. Cum ad verun, dist. 96. Et hinc etiam est, ut haec po- testas per leges suas principaliter intendat animarum salutem, et ut peccata caveantur, ut ex multis juribus ostendi superiori lib. c. 6, et idem sumitur ex cap. 2 de Constit. in 6, ibi: Ut animarum periculis obvietur , et cap. ult. de Poenit. et remniss. , ibi : Ne pro dilatione penitentiae periculum immineat animarum ; et in toto capite Omnis utriusque, eodem, et praesertim ibi: Diversis ecperimentis utendo ad salvandum cgrotum. Wem ex cap. Ut constiLtueretur , d. 50, ubi Augustin. ait antiquam irregularitatem impositam agentibus publicam poenitentiam propter enormia crimina, inductam esse ex rigore disciplina pertinentis ad potestatem clavium, significans, hanc potissimum datam esse ad spiritualem criminum correctionem, et ad salutem animarum procurandam. Denique fere ex toto jure canonico, et Epistolis decretalibus Pontificum est id manifestum.
3. Potestas ecclesiastica supernaturalis, cum non possit esse in natura pura, el semper precipit saltem in ordine ad supernaturalem finem. —Ratio etiam est clara, quia potestas haec supernaturalis est, ut supra cap. 1 late ostendimus : ergo per se et natura sua tendit in supernaturalem finem, sive futurae vitae, sive praesentis ; hi enim ita sunt inter se connexi et subordinati, ut non possit unus ab altero separari : ergo in hoc fine maxime differt haec potestas a potestate civili, quae mere naturalis est, et tantum ad finem naturalem ex se tendere potest, ut supra ostensum est. Atque ita constat opinionem Fortunii tractatam supra lib. 4, cap. 6, quatenus confundit fines harum potestatum, probabilem non esse, et occasionem posse praebere multis erroribus. Nam certe, si utriusque potestatis idem est finis ultimus, eadem etiam erunt media, eademque materia, et consequenter iidem actus, et quidquid una potest, poterit altera; quae sunt plane erronea. Ratio vero est, quia potestates hae in suo esse plus quam genere distinguuntur; ergo et in finibus distingui necesse est. Antecedens patet ex dictis, quia una est supernaturalis, non tantum quia a Deo conceditur extraordinario modo, sed quia ex se et natura sua non potest inveniri in ipsa natura, nec ex principiis ejus oriri, quod secus est de potestate civili. Unde etiam potestas regia, prout in Saule fuit vel Davide, licet habuerit in eis quemdam modum supernaturalem, longe diversa fuit ab hac potestate; nam illa fuit tantum potestas civilis, ac de se naturalis in substantia sua, licet modo praeternaturali data fuerit; haec autem est per se supernaturalis, et ordinis divini, quia nullo modo esse potest connaturalis hominibus. Prima vero consequentia patet, quia totum esse cujuscumque potestatis est in ordine ad suum finem et objectum ; ergo si potestas supernaturalis est, necesse est ut ad finem et objectum supernaturale natura sua tendat.
4. Dices: saepe leges canonicae disponunt de rebus quae mere exteriores sunt, et naturales; nam jus etiam canonicum intendit externam pacem, et justitiae conservationem, ut in procemio Decretalium dicitur, et in hunc finem coercet et punit vitia. Multa etiam inveniuntur in legibus canonicis, quae solum pertinent ad ordinem causarum et contractuum, ut patet ex libro 2, et ex magna parte libri tertii Decretorum : ergo, licet potestas ecclesiastica, ut est potestas tradendi doctrinam fidei et sacramentorum, et ut est potestas remittendi peccata, vel dispensandi spiritualia, supernaturalis sit, et finem supernaturalem respiciat; nihilominus, ut est legislativa, videtur esse ejusdem rationis et ordinis cum potestate civili. Respondetur negando consequentiam. Primo quidem, quia etiam in materia fidei et sacramentorum multa supernaturalia et supernaturaliter praecipit, nimirum, credere hoc vel illud, recipere talia sacramenta tali modo, vel tempore, offerre sacrificium supernaturale, vel illi assistere, et similia : in quibus omnibus se gerit, ut potestas legislativa est, juxta ea quae tractat Joan. XXII in Extrav. Quia quorumdam, de Verbor. significat. Secundo, quia etiam in his omnibus quae statuit haec potestas, pertinentque ad externam politiam ecclesiasticam, vel ad lites, contractus, etc., semper supernaturaliter praecipit, id est, sub ratione supernaturali, et in ordine ad finem supernaturalem. Nam eadem est potestas legislativa in quacumque materia, et semper operatur sub propria ratione objecti sui; quod potest a simili declarari ex actibus virtutum infusarum. Nam per fidem, verbi gratia, non tantum credimus supernaturalia mysteria, sed etiam multa naturalia, ut Deum esse, vel animam esse immortalem; tamen prout fides circa haec versatur, sub ratione supernaturali tendit, et supernaturaliter operatur: idem in charitate et spe videre licet, et maxime in virtutibus moralibus per se infusis; ita ergo se habet haec potestas in his legibus ferendis, quae politicae et quasi civiles esse videntur : nam semper in illis habet respectum ad salutem animarum, et ad religiosum cultum Dei, ut ex tenore etiam ipsorum canonum regulariter constare potest. Estque optimum exemplum in cap. Qualiter et quando, 2 de Accus., ubi tractando de ordine in judiciis vel denuntiationibus servando, ipsum colligere nititur Pontifex ex auctoritatibus Novi et Veteris Testamenti : E quibus, inquit, postea processerunt canonicae sanctiones. Ratio vero est, quia, cum haec potestas sit superioris ordinis, complectitur etiam inferiora quatenus aliquo modo superioribus deserviunt, vel per modum subjecti, vel per modum instrumenti, aut alio simili, et ita potest etiam de rebus, seu materiis inferioris ordinis leges ferre, semper tamen sub ratione superiori et supernaturali.
5. Tertia excellentia ex origine et causa efficiente. — Tertia excellentia hujus potestatis assignari potest ex parte causae efficientis et originis : nam haec potestas est quasi per se infusa, unde a solo Deo, ut auctor est et gubernator supernaturalis, tanquam a primo et principali principio manare potest immediate: potestas autem civilis datur a Deo ut auctore naturae, et non proprie per se confertur, sed per modum proprietatis manantis ab ipsa natura, modo explicato in lib. 3; unde constat etiam ex hoc capite longe excellentiorem esse hanc potestatem. Quod amplius ita declaratur; nam haec potestas secundum suam adaequatam rationem et excellentiam a Christo Domino collata est, et in illofuit veluti proprietas manans ex unione hypostatica humanitatis ad Verbum, ut in 1 tom. 3 partis, disp. 47, late explicuimus: unde constat tanto excellentiorem esse hanc potestatem in suo fonte potestate civili, quanto unio hypostatica superat communitatem humanam. A Christo vero, et per Christum derivata est haec potestas ad Vicarium per maximam quamdam participationem illius potestatis excellentiae, quae fuit in Christo, et sic habuit fundamentum non solum in ipsa incarnatione, sed etiam in meritis Christi Domini, et in sanguine ejus, quod non potest dici de potestate civili secundum se spectata ; ergo ex his omnibus manifeste apparet excessus ecclesiasticae potestatis.
6. Quarta excellentia em parte subjecti, cum principaliter sit in Christo Domino, civilis autem potestas n communitate humana.—CQuarto, declarari potest excellentia haec ex parte subjecti, quia potestas ecclesiastica multum excedit civilem in primario, et veluti immediate subjecto. Nam potestas civilis immediate est in communitate humana; haec autem potestas residet principaliter in Christo homine: unde fit ut, quoad subjectum proximum, illa prior sit in eo homine cui communitas illam commisit, vel in successoribus ejus; haec vero sit in eo cui Christus illam commisit, vel successoribus ejus, aut mediante ipso in aliis. Inter has autem personas sunt tres differentiae notandae. Prima, quod potestas civilis potest esse in quolibet homine, etiam non baptizato, haec vero ecclesiastica non nisi in habente characterem Baptismi. Quia DBaptismus est janua Ecclesiae, et ideo, sicut ante characterem Baptismi nullus directe subjicitur Ecclesiae, ita etiam sine illo charactere nullus est capax ecclesiasticae potestatis, unde nec potestatem ordinis habere potest. Dices hinc posse inferri illa incommoda, quae supra inferebamus de haeretico mentali, quia si, amissa fide, amitteret potestatem, valde incerta esset haec potestas ; ita enim in praesenti incertum est, an aliquis habeat characterem Baptismi, quia multis modis contingere potest Sacramentum non esse validum; ergo ex necessitate characteris eadem incertitudo sequitur. Respondetur tamen non esse simile, quia certitudo Baptismi, quamvis non sit omnino infallibilis, habet nihilominus eam moralem certitudinem, quae in rebus humanis haberi potest, et character semel impressus nunquam amplius deleri potest ; fides autem facile amitti potest.
7. Alia differentia est, quod potestas civilis in viris et feminis esse potest; ecclesiastica vero in feminis esse non potest, saltem ordinario jure. Loquimur de potestate jurisdictionis, ad quam legislatio spectat ; nam de potestate ordinis, certum est feminas illius incapaces esse, ut in materia de Ordine ex professo ostendendum est contra novatores excitantes antiquam haeresim Papuzianorum, quam refellunt August. de Haeres. in 27, et Epiphan. in 49; ex Paulo 1 ad Corinth. 14, et 1 ad Timoth. 1, ubi feminas nec docere nec loqui in Ecelesia permittit. Dixi autem non potest, quia haec potestas, quatenus immediate a Christo datur, id est, summa et pontificia, non potest esse in femina, quia illa non est capax ordinis, vel consecrationis episcopalis, et ideo nec pontificatus potest esse capax. Quod autem de Joan. VIII quidam finxerunt, fabulosum est, ut ex Onuphrio ostendit Bellarmin. lib. 3 de Roman. Pontific., cap. ult., et copiose Baron., t. 10, anno Christi 855, n. 56 et sequentibus, ubi alios refert. Et in n. 63, recte advertit quod, licet factum illud fabulosum ita ut narratur accidisset, illa femina non fuisset Pontifex, sed vacasset sedes pro illo tempore, et postea in electione Benedicti fuisset continuata successio, de quo alibi latius. Hinc vero colligo extendendum esse verbum illud son potest, ad totam jurisdictionem ecclesiasticam ordinariam. Nam ille qui incapax est potestatis ordinis, etiam est incapax ordinariae jurisdictionis ecclesiasticae, quia ex divina institutione Ecclesia in spiritualibus debet per sacerdotes, aut clericos ordinario jure gubernari. Et nihilominus addidi, saltem ordinario jure, propter jurisdictionem ecclesiasticam, quatenus per Pontificem delegari potest, de qua est controversia an aliquis actus hujus potestatis committi possit feminae. In qua certum est, non debere committi, et magis receptum est non posse, ut in materia de Censuris, disp. 2, sect. 3, an. 5, tractavi. Et quoad praesentem potestatem legislativam, nunquam visum est in Ecclesia, quod signum est fieri non posse.
8. Mere laicus possitne eligi Papa, et electus uti sua jurisdictione.—Ultimo est in hac parte differentia, quod potestas civilis esse potest in mere laicis; haec autem non nisi in clericis, quae eodem modo explicanda est, sicut praecedens; quanquam de pontificia potestate non sit ita certum, mere laicum esse omnino incapacem ejus, si alioqui rite eligatur, ut statim ordinetur. Est autem certum nunquam esse factum in Ecclesia, nec fieri debere, propter novitatem et periculum. Et similiter est certum non debere sic electum uti jurisdictionis potestate, nisi sit ordinatus , quamvis ante pontificiam consecrationem possit illa uti statim atque electus est, et in sede collocatus. De inferiori autem potestate ordinarium jus Ecclesiae est, ut laicis non committatur, et ideo infra summum Pontificem nullus potest illam committere laico : unde, licet aliquando visum sit laicum eligi, aut postulari ad episcopatum, ut Ambrosium, etc., non tamen visum est illi dari potestatis usum, donec aliquam ordinationem accipit. Ideoque summus Pontifex, ordinario jure utendo, illam non praebet nisi homini constituto in aliquo gradu clericali, saltem primae tonsurae, quamvis de absoluta potentia possit fortasse aliud facere. Aliae denique excellentiae possunt facile, ex supradictis, in hac ecclesiastica potestate considerari, scilicet, quod sit multo universalior, et in suo gradu supremo sit unica pro toto orbe, et quod sit maxime necessaria, et quod suo modo sit Ecciesiae fundamentum, ut dixit D. Thomas in 2, dist. 44, in ultimo dubio litterali; ac denique quod nobiliores habeat effectus , quod explicando leges ejus magis constabit.
On this page