Text List

Caput 9

Caput 9

Utrum potestas ecclesiastica sit ita superior civili, ut illam sibi subiectam habeat

CAPUT IX. UTRUM POTESTAS ECCLESIASTICA SIT ITA SUPERIOR CIVILI, UT ILLAM SIBI SUBJECTAM HABEAT.

1. Quamvis superiori capite ostensum sit ecclesiasticam potestatem esse excellentiorem in perfectione, non inde statim infertur esse superiorem in subordinatione et propria jurisdictione ; nam potest facultas una esse minus perfecta quam alia, et non illi subjecta, vel subordinata. Atque hinc sumi potest ratio dubitandi, quia subordinatio haec non sequitur intrinsece ex majori perfectione: neque etiam ostendi potest ex speciali Christi concessione: ergo non datur. Major patet ex ratione facta, et juvari potest exemplo legis veteris, in qua etiam fuit potestas sacerdotalis et regia, et nihilominus regalis non erat subjecta sacerdotali ; imo potius videtur posse contrarium sumi ex 3 Regum 2, ubi Salomon deposuit Abiathar a sacerdotio, et loco illius posuit Sadoc; ergo erat tunc sacerdotalis potestas sub regali, potius quam e contrario. Minor autem probatur, quia in Novo Testamento non legimus instituisse Christum sacerdotium concedendo illi hanc superioritatem , quia Petrus, non obstante sua potestate, praecipit omnibus fidelibus subjectos esse principibus et regibus, 1 Pet. 2 ; et Paulus, Rom. 13, idem pronuntiat de omni anima. Neque etiam id habetur ex traditione, nam potius ex historiis colligi potest imperatores judicium interdum tulisse de Pontificibus, eosque deposuisse.

2. Conclusio affirmativa ob unitatem Ecclesie Christi. — Nihilominus dicendum est potestatem ecclesiasticam non solum esse in se nobiliorem, sed etiam superiorem, et habere sibi subordinatam et subjectam potestatem civilem. Sunt enim haec duo, ut dixi, valde distincta, quod etiam D. Thomas in 2, in fine, dist. 44, declaravit. Est ergo conclusio haec certa et communis apud Catholicos, de qua videri potest D. Thomas ibi; et Bonav.. tom.2 Opusc., in 38; et Eccles. Hierarch., p. 2, S 1, in fin.; Henric., quodlib. 6, q. 23; Vict., relect. 2 de Potest. Ecclesiae, et relect. de Indis, p- 14, n. 29, ubi dicit hoc esse verum non solum de potestate hac, prout est in Papa, sed etiam prout est in quolibet Episcopo. Quod jure ordinario et ecclesiastico, ac seclusis privilegiis aut exemptionibus verum est ; in sequentibus vero amplius exponetur. Videri etiam possunt Driedo de Libertate Christiana lib. 2, cap. 2; Turrecrem. in Summa, lib. 2, cap.113 et sequentib. ; Vald. lib. 2 doctrinalis fidei, cap. 76 et sequentibus; Albert. Pyghius, libr. 5 de Eeclesiast. Hierarch., cap. 14 et 15; Sander., lib. 2 de Visibili Monarch. ; Cajet., in Apolog. pro Romano Pontifice, cap. 15, ad 8; Sot. in 4, dist. 95, q. 2, art. 5; Bellarm., de summo Pont., l. 2, a cap. 6; Vellosillo Lucensis Episcop., in Advertent. Theol., in 5 tom. Hieron., q. 5.

3. Praecipuum hujus veritatis fundamentum ratione simul et auctoritate declaratur : sumitur enim ex unitate Ecclesiae Christi Domini in Evangelio satis significata, et per Paulum declarata, 1 Corinth. 12, dicentem : "Omnes nos in unum corpus baptizati sumus", etc.; et ad Rom. 12: "Multi unum corpus in Christo", etc.; idem ad Ephes. 4, et saepe alias; igitur constituit Christus Dominus Ecclesiam tanquam unum spirituale regnum, in quo unus etiam esset rex, et princeps spiritualis; ergo necesse est ut ei subdatur temporalis potestas, sicut corpus animae. Hoc enim exemplo explicat subordinationem harum potestatum Gregor. Nazianz., orat. 17 ad populum timore perculsum. Et merito, quia, sicut homo non esset recte compositus, nisi corpus esset animae subordinatum, ita neque Ecclesia esset convenienter instituta, nisi temporalis potestas spirituali subderetur. Potestque eadem ratio declarari et confirmari ex dictis supra de dominio indirecto, quod Pontifex habet in universo orbe : nam hoc dominium non fundatur, nisi in subordinatione harum potestatum. Quia, ut ibidem dixi, non est in Pontifice duplex potestas, sed una, quae directe respicit spiritualia, et consequenter extenditur ad temporalia : haec autem extensio solum esse potest propter subordinationem temporalis potestatis ad spiritualem. Atque hac ratione Bernard., lib. 4 de Consid., cap. 3 dicit Pontificem habere simul gladium spiritualem et naturalem, quia vel unum habet directe, et alium indirecte, vel unum in se et per se, alium sibi subordinatum, quod significat, cum ait spiritualem gladium ab Ecclesia exercendum esse, materialem vero a milite pro Ecclesia ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris. Unde in cap. ult. Pontificem vocat fidei defensorem , Christianorum ducem , virgam potentuun, malleun tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, Deum Pharaonis. Sic etiam conclusit Bonifacius Papa in Extravag. Unam sonctam, de Majorit. et obed.: Oportet gladiwm esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spiritualà subjici potestati. Ex quo textu amplius roboratur ratio facta ; quia ubi est unum corpus, necesse est esse unum caput ad quod omnia aliquo modo revocentur, quoniam alias neque pax, neque perfecta unitas posset esse in corpore ; Ecclesia autem CHRISTI unum corpus est, ut diximus; ergo, quamvvis in eo sint plures potestates, seu magistratus, necesse est ut inter se habeant subordinationem, ita ut ad unum aliquo modo revocentur propter rationem factam ; ergo vel spiritualis potestas subordinatur temporali, vel e contrario. Primum dici non potest; nam, ut ibidem ex Paulo affert Pontifex, Que a Deo sunt, ordinata sunt ; esset autem perversus ordo, si spiritualia subjecta essent temporalibus ; ergo secundum neeessario dicendum est.

4. Objectio diluitur.—bicet fortasse aliquis Ecclesiam, ut perfecte una sit sufficienter uniri in uno capite suo, quod est Christus. Hanc enim responsionem posset quis incaute sumere ex Wald., l. 2 Doctr. fidei, cap. 18, n. 4, ubi sic inquit: Et quod arguunt quidam. Ecclesiam reducendam esse in monadem , verum est in Christum, qui solus in ore tenet, in gemina potestatis sue signum, gladium bis acutum. Ceeterum sub Christo sacerdos et rem impermistas continent potestates. Respondetur, ad priorem partem, illam sententiam in eo sensu sumptam, et hic applicatam non posse satisfacere. Quia Ecclesia militans est unum corpus visibile in hoc mundo existens, ac indigens gubernatione humana, et externa: ergo non potest solum reduci immediate ad caput invisibile hominibus mortalibus, quale est Christus: ergo necesse est ut etiam Vicarius Christi habeat excellentiam potestatis, ubi fuerat necessaria ad conveniens regimen totius corporis ; ipse ergo est simpliciter supremum caput. Neque Walden. in contrario sensu locutus est, sed agit de reductione utriusque potestatis ad unum principium quoad originem, et participatione directe jurisdictionis, quam unaquaeque illarum potestatum habet in suo ordine.

Et hoc sensu dicit impermistas, et reduci solum ad Deum, vel Christum: non negat tamen quin saltem indirecte potestas temporalis subordinetur spirituali, praecipue in ordine ad vitandum peccatum et divinam offensionem, ut in numero sexto expresse declaravit cum Hugon. de Sancto Victor., l. 2 de Sacram., c. 4, 6 et 7.

5. Confirmatio. — Obviatur objectioni. — Et hinc potest nova confirmatio addi fundata in verbis Gelasii Papae in cap. Duo sunt, 96 dist.: Quia pro animabus regum Pontifices sunt reddituri rationem, insinuans in verbis illis Pasce oves meas, etiam reges et imperatores Petro fuisse subjectos, quia sub Christi ovibus comprehendi debent; ergo etiam debent pasci et regi a Petro: jam enim explicuimus sub verbo pascendi, etiam potestatem regendi contineri. Dices hoc verum esse quoad spirituale regimen. Sed contra, quia regula regiminis temporalis, ut sit rectum et honestum, debet esse spiritualis; ergo necesse est ut ipsamet potestas temporaliter regendi reguletur per spiritualem, et hoc est illi esse subjectam et subordinatam. Et hac ratione Pontifices reddituri sunt rationem pro regibus et imperatoribus, quia ad illos pertinet corrigere et emendare quidquid ipsi non solum ut homines, sed etiam ut reges in usu suae potestatis peccaverint.

6. Unde confirmatur, quia alias non esset sufficienter provisum Ecclesia, si non esset in ea potestas quae reges et principes possit in officio continere, saltem utendo spirituali gladio. Dices : hoc argumento probaretur necessariam etiam esse aliam potestatem, quae spirituales pastores contineat in officio : nam etiam illi errare possunt, et fortasse majora damna ovibus inferre. Respondetur ita quidem ese, quoad omnes spirituales principes, seu pastores, infra supremum Christi Vicarium; ad quem pertinet emendare, vel etiam punire reliquos : ipsum autem caput supremuni, non potuit alteri homini morali subjici, quia vel procederetur in infinitum, vel tolleretur debita subordinatio et unitas: et ideoalio altiori modo providit Christus Ecclesiae suae quoad hanc partem; nam quoad doctrinam et praecepta morum talem assistentiam suo Vicario promisit, ut in his errare non posset, ita ut grave aliquod damnum inferret Ecclesiae pcr abusum potestatis. Et hoc fuit sufficiens quoad potestatem legislativam, de qua agimus. Alia vero incommoda, quae interdum sequi possunt ex pravis moribus, vel operibus talis personae, minoris momenti sunt, et aliquando sunt toleranda: nam haec est hominum fragilitas et conditio, et si interdum sint graviora et clare injusta, jure defensionis possunt homines se tueri ; non tamen jure vindicationis, aut punitionis. Solum in casu haeresis solet fieri aliqua exceptio, quam alibi tradendam et explicandam relinquimus.

7. Posset eadem assertio confirmari ex usu Ecclesiae ac variis exemplis, quae ex parte connumerat Gelas. Papa loco citato ; sed quae ad praesentem materiam pertinere possunt, inferius tractando de legibus canonicis attingemus; caetera videri possunt in historiis, et ea in summam redigit Bellarmin. supra cap. 7. Ex quibus etiam expedita manet ratio dubitandi in principio posita. Nam ostensum est Scriptura et traditione hanc institutionem esse a Christo Domino. Petrus vero et Paulus ibi allegati loquuntur de obedientia debita principibus et potestatibus a suis subditis respective, non tamen in eis explicatur qualis sit subordinatio potestatum inter se; neque est verum imperatores christianos unquam judicasse Pontifices, ut in tr. de Immunit. late ostensum est.

8. Exemplum autem ibi adductum ex 3 Reg. 2. petebat specialem difficultatem de comparatione simili inter Pontificem et regem sub statu legis veteris, sed haec parum refert ad praesens institutum, et in proprio loco tractando de Romano Pontifice disputabitur; et ideo nunc solum dico duo. Unum est, ex illo nihil sufficienter probari, vel quia ibi narratur factum, non jus, id est, narratur quid fecerit Salomon, non tamen an fecerit ex legitima vel usurpata potestate, vel certe, quia (ut aliqui volunt) Salomon ex peculiari instinctu Spiritus Sancti id fecit, ut in eodem loco innuitur, et ideo non sequitur id fecisse ex ordinaria potestate quam haberet. Alterum est, parum referre ad praesentem causam comparatio illa Veteris Testamenti, tum quia lex vetus in his caeremonialibus et judicialibus jam cessavit, ut l. 9 ostendemus; tum etiam quia longe altioris ordinis est pontificatus legis novae quam veteris, et ideo dato, et non concesso, pontificatum veterem non habuisse illam excellentiam, non sequitur pontificatum a Christo institutum illam non habere. Sicut etiam Papa nunc habet potestatem remittendi peccata, quam non habuit sacerdos antiquae legis. Nunc Papa potest concedere indulgentias, quod alius non potuit. Denique Petro promissae sunt claves regni coelorum, et dictum illi est : Pasce oves meas, et : Quidquid ligaveris super terram, erit ligatum et in calis, quae non sunt dicta veteri Pontifici. Et ideo quidquid de illo sit, veritas posita inconcussa manet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9