Text List

Caput 10

Caput 10

Utrum potestas ecclesiastica ad leges ferendas possit in eadem persona coniungi simul cum civili

CAPUT X. UTRUM POTESTAS ECCLESIASTICA AD LEGES FERENDAS POSSIT IN EADEM PERSONA CONJUNGI SIMUL CUM CIVILI.

1. Haeresis hujus temporis.—Fundamentum ex lege ceteri et natura. —Haec sola comparatio nobis superest inter has duas potestates. Et in illa inveniuntur errores contrarii; unus est, has duas potestates, prout sunt in Ecclesia, semper ac necessario esse conjunctas, non quidem in eo sensu, in quo aliqui dixerunt utramque potestatem esse in summo Pontifice respectu totius orbis, et directe, ac formaliter (ut sic dicam) ex divino jure; quamvis enim hoc non ita sit, non tamen est error in fide, sed opinio, de qua satis dictum est. In alio sensu haeretico docent illam haeretici hujus temporis quorum princeps quoad hanc partem, videtur fuisse Henricus VIIT, rex Anglia, qui voluit unumquemque regem temporalem esse summum Peontificem in suo regno, atque ita habere simul utramque potestatem. Hi haeretici nullum habent fundamentum praeter affectum libertatis ; videntur autem nihil altius sentire de hac potestate spirituali in lege nova, quam habuerit in lege veteri, aut naturae, et ideo quod illis temporibus servatum esse putant, ut reges essent supra sacerdotes, nunc etiam servandum esse existimant.

2. Secundus error. — Alius error inventus etiam a novatoribus, est potestatem civilem omnino repugnare Pontificibus, seu personis in sacerdotali dignitate constitutis. Afferunt verba illa Christi Lucae 22: Reges gentium dominantur eorum, etc., vos autem non sic, ex quibus verbis sic colligit Bernard. 1. 2 de Consider., cap. 6, Planwm est : Apostolis interdicitur dominatus; ergo tu, et tibi usurpare aude, aut dominans Apostolatum, aut Apostolicus dominatwn, plane ab alterutro prohibueris ; si utrumque similiter habere voles, perdes utrumque. ltem illa Pauli 2 ad Timoth. 2: Nemo miLitans Deo, implicat se negotiis secularibus. Ex quibus volunt colligere jure divino prohibitum esse sacerdotibus habere regimen temporale. Confirmari potest, quia Nicolaus Papa, in Epistola ad Michaelem imperatorem dicit In lege natura eosdem fuisse Iueges, et sacerdoLes ; Christum autem illas potestates separasse. Ratio etiam adjungi potest, quia non videtur una persona sufficiens ad utrumque regimen convenienter praestandum, praesertim si utrumque sit perfectum. quale requiritur in eo qui potestatem habet ferendi leges.

3. Conclusio.—Nihilominus veritas catholica est, potestates has nec necessario esse conjunctas, nec necessario separatas, quia neutrum est divino jure praeceptum, aut prohibitum. Prior pars satis patet ipso usu et experientia. Nam imprimis multo tempore fuit Ecclesia Christi sine ulla temporali potestate quoad civile regimen reipublicae, et prius, scilicet, quam reges coepissent ad fidem converti; et tamen potestatem spiritualem semper habuit, ex quo Christus dixit : Pasce oves meas. Nunc etiam multi sunt Episcopi, qui nullam habent potestatem civilem ad ferendas leges, cum tamen spiritualem habeant : ergo ex hac parte separabiles sunt. Deinde quod potestas civilis etiam suprema sine ecclesiastica inveniatur, eadem traditio ostendit. Nam Constantinus imperator, in Concilio Niceno, professus est se non habuisse potestatem ad judicandum inter sacerdotes. Idem de Valentiniano seniore refert Ambr., lib. 2, Epist. 13ad Valentin. juniorem, in qua dignam refert catholico imperatore sententiam : 7n causa fidei, vel alicujus ecclesiastici ordinis, eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis. Et ita etiam factis observasse refert Niceph., l. 11 Hist. c. 3 et 30, et similia habet Theod., 1. 4 Hist., c.6 et 7. Qui etiam c. 16, cum Niceph., supra c. 13, refert insigne dictum Eulogii sacerdotis, qui cum a praefecto induceretur ad consentiendum Valenti ariano imperatori, per ironiam interrogavit : INumquid cum imperio est etiam sacerdotis dignitatem consecutus Denique ab omnibus catholicis regibus ita usque ad nostra tempora servatum est. Ratio vero clara est, ex dictis destruendo fundamentum contrarii erroris: nam in lege nova potestas ecclesiastica non est naturalis, sed supernaturalis , et specialiter a Christo data; nunquam vero data est terrenis regibus, nec alicubi Christus praecepit ut esset conjuncta cum potestate regia : nulla ergo est talis necessitas.

4. Civilem et ecclesiasticam potestatem esse posse in eodem ostenditur em usu Eclesia.— Quod autem hae duae potestates in eadem persona conjunctae esse possint, similiter probatur ex usu Ecclesiae : nam summus Pontifex simul etiam rex est temporalis in suis terris, quarum est dominus, quod a sanctis Pontificibus inchoatum, et conservatum est, unde cogitari non potest esse illicitum. Imo, speciali Dei providentia factum esse affirmat D. Thom. in 2 Sentent., in fine. Similiter multi Episcopi simul habent civilem potestatem et dominium, ut constat, praesertim in Germania, et Hispania, et in Conimbricensi hoc episcopatu. Ratio vero est, quia hoc non est per se malum, neque est aliqua positiva lege prohibitum, et aliunde potest multas rationes congruentiae habere : ergo. Antecedens quoad primam par- tem probatur, quia contra nullam est virtutem. Item quia si aliqua esset per se malitia, maxime quia temporalis potestas impediret debitam curam, et sollicitudinem circa administrationem spiritualis potestatis; hoc autem nec necessario sequitur, quia per ministerium aliorum potest illa potestas executioni mandari, ita ut non multum impediat. Praeterea, si quid laboris vel incommodi hinc sequi videatur, potest utilitatibus aliis compensari; tum quia verisimile est justitiam rectius esse administrandam per hujusmodi principes ; tum etiam quia conjunctio illarum potestatum in eadem persona multum deservire potest ad majorem pacem, et unionem, et ut temporale regimen ad spirituale melius referatur ; tum etiam quia hoc conciliat majorem reverentiam erga ecclesiasticum principem, qui etiam melius poterit resistere hostibus fidei, si potestatem habet temporalem, ut experientia comprobatum est. Atque ita simul probata est tertia pars antecedentis. Secunda autem probatur, quia nulla est talis lex divina, vel humana, quod patebit respondendo ad fundamenta contrarii erroris.

5. Explicantur auctoritates contrarie heresis. — Ex verbis ergo Christi Domini, Aeges gentium dominantur eorum. etc., talis prohibitio non colligitur ; nam cum subdit, Vos auLem non sic, non est sensus : Vos non habebitis dominium temporale, sed sensus est : Non dominabimini sicut illi dominantur, id est, ad vesirum commodum, utilitatem, et honorem, ubi non loquitur de regimine temporali Ecclesiae, sed de spirituali; et formam ac modum ejus praescribit per comparationem ad temporale, quod in superioribus etiam tactum est: et in eodem sensu loquitur Bernard. ut ex contextu est manifestum. Addo quod, licet daremus Christum ibi loqui de dominio temporali, illa verba non continerent prohibitionem, sed solum explicarent Christum non dedisse hominibus hanc potestatem, licet non prohibuerit, ut per homines dari possit ecclesiasticis principibus. Neque etiam ex loco Pauli talis prohibitio colligi potest. Expendendum etenim est illud verbum implicat se ; potest namque ecclesiasticus princeps uti hac potestate temporali, non se implicando negotiis secularibus, sed prudenter, ac moderate illa utendo. Item est ponderandum illud verbum negotiis secularibus, quod proprie significat negotiationem, et nimiam sollicitudinem circa temporalia lucra, ut notavit Chrysostomus. Princeps autem ecclesiasticus non ad hunc finem accipit temporalem principatum, sed ut Ecclesiae utilitati et fidelium commodis magis inserviat ; et ideo illud temporale ita conjunctum spirituali non est seculare omnino, sed aliquo modo sacrum: habere igitur talem potestatem civilem simul cum spirituali, contra nullam legem divinam est, vel positivam, vel naturalem. Quod vero contra humanam non sit, per se notum est, nec indiget probatione. Sic ergo responsum est ad fundamentum secundi erroris : Adrianus autem Papa in Epistola ibi citata solum intendit, quod in priori puncto contra primum errorem diximus, nec enim potuit indicare esse prohibitum quod ipsemet profitebatur. Plura de hoc argumento legi possunt in Bellarm. 1. 5 de Rom. Pont, cap. 9 et 10.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10