Caput 11
Caput 11
An lex canonica habeat propriam materiam in qua honesta praecipiat et prava prohibeat, distinctam a materia legis civilis
CAPUT XI. AN LEX CANONICA HABEAT PROPRIAM MATERIAM IN QUA HONESTA PRAECIPIAT ET PRAVA PROHIBEAT, DISTINCTAM A MATERIA LEGIS CIVILIS.
1. Prima convenientia legis canonice cum civili. — Secunda. — Diximus de finali et efticienti causa legis canonicae, dicendum sequitur de materiali, in qua multa habet communia cum lege civili, quae breviter supponenda sunt : nam inde oritur difficultas praesentis quaestionis, quae in hoc versatur, ut distinctionem in materia inter utramque legem assignemus. Primo ergo convenit canonicum cum civili in hoc, quod circa solam materiam honestam versari potest; nam hoc multo magis necessarium est ad finem ejus, quam ad finem legis civilis, ut per se constat. Item, quia hoc spectat ad perfectionem legis : ergo multo magis debet convenire legi canonicae quam civili. Unde pro regula constitui potest, quidquid perfectionis in hoc genere materiae habet lex civilis, multo magis convenire legi canonicae. Secundo ergo convenit lex canonica cum civili, quia praecipere potest in materia cujuscumque virtutis, quia ordinatur ad finem perfectiorem, magisque spiritualem, ad quem usus omnium virtutum magis necessarius est; et ita constat ex usu, quia Ecclesia determinat praecepta divina, vel addit nova, in sacramentis, jejuniis, orationibus, etc., ut late et bene Nav. de hed. Eccl., quaest. 2, mon. ult., n. 9, et 3.
2. Tertia convenientia. —Tertio conveniunt, quia lex etiam canonica non praecipit omnes actus omnium virtutum, licet praecipiat omnium virtutum actus: quia inter opera virtutum multa sunt consilii, quae non possunt sub absolutam obligationem per Ecclesiam imponi, ut est perpetua castitas, et similia. Et ratio est, quia lex canoniea, licet a divina potestate specialiter descendat, simpliciter humana est, et ferri debet modo hominibus accommodato , et ideo esse etiam debet moribus hominum accommodata, et moraliter possibilis et utilis multitudini, sicut de lege in communi, dictum est. Dixi autem absolute praecipere, tum quia non absolute, sed sub aliqua justa conditione potest Ecclesia interdum praecipere opera consilii : sic enim imponit clericis in sacris necessitatem castitatis servandae, quia non simpliciter, sed sub praevia conditione voluntaria illud onus imponit, scilicet, si velint in illo ordine constitui, quod illis voluntarium est; tum etiam quia, licet absolute non praecipiat opera dura et asperae poenitentiae, supposito delicto potest illa praecipere in vindictam ejus et correctionem. De regula autem servanda in definienda hac materia, quando excedat, vel non excedat limites potestatis Ecclesiae, nihil occurrit addendum his quae de lege civili dixi, sed prudenti arbitrio opus est, quod maxime accommodandum est usui Ecclesiae, et morali necessitati talis materiae, vel legis in ordine ad communem salutem animarum, in quo etiam considerandus est personarum status pro quibus leges feruntur, ut illi etiam accommodentur.
3. Quarta convenientia. — Quarto, similiter convenit lex canonica cum civili, quia non prohibet absolute omnia vitia et peccata. Dico autem non prohibere omnia speciali coactione, aut censura, illa utendo; nam absolute cupit omnia evitari, et per doctrinam, et monitionem id procurat, pertinetque maxime haec cura ad Ecclesiae pastores. At per vim coactivam, vel legislativam non omnia prohibet, quia esset nimis onerosum humanae fragilitati, et potius esset in destructionem quam in aedificationem, quia majora mala sequerentur ex prohibitione adeo generali, quam ex aliqua tolerantia. Regula ergo posita generaliter a D. Thoma, d. quaest. 95, art. 2, et supra declarata specialiter in legibus civilibus, cum proportione applicanda est ad leges canonicas ; prohibuit enim vitia quae graviora sunt, vel quae scandalum et nocumentum spirituale aliis afferre possunt: alia vero minora tolerat, seu dissimulat, cum moderatione autem et modo statim explicando.
4. Ex his igitur oritur ratio dubitandi in praesenti puncto; videri enim potest nullum esse discrimen inter has leges in earum ma- teria, quando quidem utraque in materia omnium virtutum et vitiorum versatur. Accedit non videri necessarium ut potestas civilis et ecclesiastica, licet distinctae sint, in materia distincta versentur; saepe enim contingit facultates, vel virtutes diversas in eadem versari sub diversa ratione, ut patet de intellectu et voluntate, et temperantia acquisita et infusa : sic ergo potestas civilis et ecclesiastica poterunt habere materiam communem sub diversis rationibus, ordinando illas ad suos fines diversos. Denique hoc videtur suadere usus ipse, nam leges civiles et canonicae versantur circa matrimonia, juramenta, usuras, et similia : et, quod difficilius videtur, in Cod. Justiniani habentur leges de Episcopis, de clericis, monachis, de Ecclesiis, quae sunt materiae in quibus maxime possunt leges canonicae a civilibus distingui. Adde ipsos canones disponere leges civiles aliquando posse habere vim in foro Ecclesiae, c. Certwm, cum aliis, d. 10, c. 1 de Novi op. nuntiat.
5. In contrarium autem est, quia unaquaeque potentia debet habere materiam sibi proportionatam, maxime quando sunt diversorum ordinum : ostendimus autem potestatem civilem et ecclesiasticam hoc modo esse distinctas, quia una est spiritualis et divini ordinis; altera materialis et naturalis : ergo necesse est ut habeant materias proportionali modo diversas. Deinde, quia ad fines distinctos diversa media ordinantur et accommodantur, quae media solent esse materiae legum : leges autem civiles et canonicae habent fines longe diversos, ut ostendimus : ergo media, ergo et materias. Quod a fortiori exemplo declarari potest, quia intra latitudinem legum temporalium juxta diversos fines distinguuntur etiam materiae diversarum legum, et ita distinguitur jus militare a jure proprio civitatis, ut significavit Isidor. 5 Etymol., cap. 7; habetur in cap. Jus militare, d. 1, et sumitur ex Arist. 71 Polit., c. 8et 9; et Plat. 1. 2 de Repub., et 8 de Leg.; ita ergo a fortiori in praesenti. Denique constat illas leges civiles nullas esse, quae mittunt falcem in messem alienam, ut in superioribus ostendendo differentiam utriusque potestatis demonstratum est.
6. In quibus differant lea canonica. el civilis ex parte materia. — lgitur dicendum est jus canonicum et civile in multis differre ex parte materiae. Primo quidem, ac praecipue, quod materia legis civilis temporalis est, canonicae autem spiritualis. Ita sentiunt communiter canonistae in cap. Zcclesia, de Constit.; et legistae in l. Omnes populi, ff. de Just. et jur., et sumitur ex c. Bene quidem, cap. Si imperator, et c. Duo sunt, 96 dist., et cap. Quoniam, dist. 10, c. Solite, de Majorit. et obedientia. Ratio vero generaliter assignari potest ex dictis de potestate laica et ecclesiastica ; ostendimus enim illam esse humanam et temporalem, et hanc vero quodammodo divinam et spiritualem: omnis autem potentia debet habere materiam sibi proportionatam, et nulla excedit suos limites ; ergo potentiae spirituali spiritualis materia respondet, et civili temporalis: sic enim unaquaeque servabit proportionem cum sua materia, circa quam versatur. Neque obstabit huic diversitati, quod utraque possit in materiis omnium virtutum imperare, quia virtutes omnes possunt aliquo modo versari in utraque materia, et ideo quamvis utrumque jus possit attingere honestatem cujuscumque virtutis moralis, unumquodque tamen illam praescribit in materia sibi proportionata. Jam enim diximus, quamvis jus dirigat aliquam virtutem, non necessario versari circa omnes actus, vel circa totam materiam talis virtutis.
1. Quid materia temporalis, quid spiritualis. —VUlt autem haec differentia exacte intelligatur, oportet exponere, quid nomine materiae temporalis, vel spiritualis intelligendum sit. Ad hoc autem declarandum adverto, in materia virtutis duo posse considerari, scilicet, actum ipsum virtutis, vel vitii, et rem circa quam versatur, quae potest esse vei res, vel persona circa quam fit operatio, vel etiam persona operans, ad quam actus ipse praeceptus vel prohibitus per legem, dicit aliquam habitudinem. Actus itaque virtutis vel vitii est proxima materia legis, ut hactenus diximus ; tamen consequenter etiam alia pertinent ad hanc materiam legis ratione ipsius actus. Loquendo ergo de materia proxima legis spiritualis, materia praecipua ac primaria est actus supernaturalis, ut est actus fidei, et ideo omnes leges quae pertinent ad fidem vel materiam ejus sunt per se canonicae, quia tota illa materia spiritualis est. Deinde in eodem ordine collocantur actiones sacramentorum, quia etiam illae supernaturales sunt. Unde etiam factum est ut actiones quaedam, quae alias videbantur naturales (ut matrimonium quatenus est contractus humanus, qui ad conservationem generis humani ordinatur) propter elevationem ad esse sacramentale, pertineant ad leges canonicas, juxta caput penult. et ult. de Secundis nuptiis. Idemque dicendum est de aliis actionibus sacris, et de iis praesertim quae proxime, et di- recte ad cultum Dei ordinantur, ut sunt vota, juramenta, etc. Ex quo ulterius ortum est, ut res omnes circa quas per se, et proxime versantur hae actiones, sub ea ratione ad materiam canonicam pertineant ; hujusmodi sunt personae sacrae, loca, templa et vasa, et consequenter etiam beneficia, et bona Ecclesiarum, quae inter res sacras computantur.
8. Consequenter etiam vitia contraria hujusmodi actibus, seu rebus per se pertinent ad canonicas prohibitiones, ut sumitur ex c. Uf inquisitionis, cum duobus sequentibus, de Haeret., in 6, ubi sermo est de crimine haeresis, de quo dicitur ad meram jurisdictionem ecclesiasticam pertinere. Quia vero omnia peccata avertunt hominem a supernaturali fine, ex eo capite in hoc spirituali ordine computantur, juxta c. Novit, de Judic., tum quia opponuntur spiritualibus bonis, et ita reducuntur ad eumdem ordinem, quia contraria sunt quodam modo ejusdem generis; tum maxime quia sunt injuriae Dei, cujus honor et cultus est primarius finis canonicae potestatis. Atque hac ratione peccata quantum est ex se sunt materia ecclesiasticae potestatis, et quantum est ex vi jurisdictionis sub materia legis canonicae continentur , si aliunde conditiones aliae concurrant, ut expediat de illis leges ferre. Denique consequenter hinc fit, ut res omnes inferiores, quatenus possunt esse materia supernaturalium actuum, vel virtutum, aut etiam vitiorum, sub hac materia canonica comprehendantur. Atque ita ex declaratione materiae canonicae explicatum est, quae sit materia temporalis, seu legis civilis. Illa enim materia apta ad legem humanam, quae hunc gradum spiritualem non attingit, temporalis est, sub qua proxime continentur actus morales, qui ad humanam societatem naturaliter necessarii sunt; remote vero res omnes, circa quas tales actus versantur, et personae quatenus ex eis civitas, seu humana politia componitur.
9. Secunda differentia.—Secunda differentia inter utramque materiam assignari potest, quia canonica excellentior est et universalior. Haec sequitur ex prima: ratio enim prioris est, quia spiritus praestat corpori; alterius vero partis ratio est, quia fere tota materia temporalis ad spiritualem finem ordinari potest, et illi subest, et sub illo respectu induit quamdam rationalem spiritualis materiae, et ita potest ad leges canonicas pertinere. Sic enim supra dicebamus potestatem temporalem seu civilem esse ecclesiasticae subjectam, et eodem modo dicunt juristae materiam peccati, id est, ubi agitur de illo vitando, seu de periculo animae, canonicam esse, et ad leges canonicas spectare. Sic Glossa per textum in regula Possessor, de hegul. jur., in 6, ubi alia jura adducit, quibus locis id tradunt communiter doctores, ut notat Navar. Comment. c. Si faneraceris, n. 106; et idem tradunt Bartol. et alii, quos refert et sequitur Fortun. tract. de Ult. fine utriusque juris, n. 151. Unde, sicut in naturalibus potentiis superior interdum versatur circa materiam inferioris sub altiori ratione, et ultra illam circa aliam excellentiorem, ut patet de intellectu respectu sensuum; ita quodammodo lex canonica excellentiori modo materiam legis civilis, et aliam praeterea altioris ordinis complectitur.
10. Tertia differentia. — Ante legem gratiae cura religionis vel pertinebat ad potestatem vegiam, vel cum ea conjungebatur, vel illi subordinabatur.—VUnde etiam potest tertia differentia in primariis materiis considerari. Nam materia legis civilis principalior, et magis per se intenta. est, quae pertinet ad justitiam humanam: principalis autem materia legis canonicae est, quae pertinet ad justitiam et religionem divinam, quia fere reliqua omnia ad hanc refert et ordinat, ut constat ex dictis. Unde quoad hanc partem civilis potestas magis limitata nunc est in Ecclesia, quam esset ante christianam religionem ; nam olim cura religionis ordinabatur ad honestam felicitatem reipublicae, ut supra ex D. Thoma notavimus; nunc autem religio, et spiritualis salus ac felicitas per se primo intenta est, et reliqua propter illam : et ideo olim cura religionis, vel pertinebat ad poiestatem regiam, vel cum illa conjungebatur in eadem persona, vel illi subordinabatur : nunc autem cura religionis specialiter pastoribus Ecclesiae commissa est. Unde materia primaria legis ecclesiasticae est religionis materia, sub qua comprehendimus omnem illam, quae ad sanctificationem animae spectat: indirecte vero, seu in ordine ad illam, ad alias etiam materias extenditur, ut declaratum est.
11. Et hinc intelligitur qua ratione contingat, ut lex canonica et civilis interdum versentur circa eamdem materiam, quia nimirum materia per se temporalis est, et sub earatione potest lex civilis circa illam versari : habet tamen aliquem respectum ad spiritualia, et sub ea ratione potest ad legem canonicam pertinere. Atque hoc modo multa delicta dicuntur esse mixti fori, quia ad utramque potestatem pertinere possunt, et in eis datur locus praevenuoni. Et hoc tantum probat secunda ratio dubitandi, supra posita, quia diversae facultates possunt interdum circa eamdem rem materialiter versari, et eadem res potest esse utilis ad diversos fines; et e converso idem peccatum potest perturbare rempublicam, tam in temporalibus quam in spiritualibus; ita ergo possunt hae leges habere aliquam materiam communem, quamvis non totam, quia semper finis proprius, et praesertim excellenüor, aliqua media propria, et excellentiorem materiam habet, circa quam versari nullo modo potest inferior potestas.
12. Ultimo, ex dictis intelligitur posse aliquando Pontificem determinare materiam aliquam, seu quasi reservare illam, ut tantum canonica sit, non solum declarando (ut sine dubio facere potest, quando materia ipsa ex se et ex jure divino spiritualis est), sed etiam constituendo et eximendo, sibique reservando aliquam materiam propter spiritualem rationem, etiamsi alias secundum se posset esse materia legum civilium. Ratio est, quia illa potestas est superior, et ita in ordine ad suum finem potest disponere etiam de inferiori materia, prout expediens fuerit ; ergo multo magis potest sibi appropriare materiam communem, si ad decentiam rerum sacrarum judicarit opportunum.
13. Respondetur argumentis.— Ad rationes dubitandi in priori loco positas, in discursu capitis fere responsum est. Solum circa tertiam, quae ex utriusque juris principiis sumebatur, tria notanda sunt. Primum est, usum legum civilium disponentium in materiis canonicis solum admitti posse in legibus civilibus quae aut versantur circa materiam mixti fori, vel disponunt circa materiam fori ecclesiastici adjuvando ecclesiasticas leges modo ab eis permisso. In quo imprimis observare oportet ut leges civiles non repugnent canonicis ; nam, ubi repugnaverint, canonicae praeferendae sunt, quia sunt a superiori potestate; quando vero non solum non repugnant, sed potius conveniunt, et lex civilis juvat, et suo modo ministrat canonicae, utraque servanda est, unaquaeque in suo foro, et juxta mensuram sibi proportionatam. Sicque leges civiles prohibent et puniunt delicta, quae per canones etiam puniuntur, ut sunt usurae, matrimonia illicita, ut incestuosa, clandestina, et similia: nam haec interdum sunt contra naturalem justitiam, ut usura, vel sunt contra debitum modum contrahendi etiam naturalem, et convenientem ad pacem reipublicae, et ideo sub ea ratione possunt esse materia legum civilium in his quae per canonicas non prohibentur. Interdum vero leges civiles puniunt delicta quae sunt omnino fori ecclesiastici, ut est haeresis, blasphemia, et similia, quia etiam haec vitia nocent valde reipublicae christianae, etiam quoad externam pacem et felicitatem temporalem, et alias Ecclesia id non prohibet ; imo utitur ministerio talium legum in suum finem: et haec doctrina colligitur etiam ex citatis juribus, et ex c. 9, 35, q. 2, et ex capit. 2 de Desponsat. impuber., et est valde communis, ut videri potest in Glossa in Authentica Quomodo oporteat H piscopos, etc., in princ., verb. Tolli, de Elect., quae communiter approbantur tum ibi, tum alibi, ut videre licet in Felin. in c. Ecclesia, de Constit. latissime, et ibi in Abbate, et aliis, et plura refert Covar. in 4, c. 6, in principio, n. 18, 19 et 20; Matienz., l. 5 Recopil. tit. 1,1. 1; Glossa 7, n. 3 et 4; Greg. Lop. in l. 5, t. 3, partit. 4, n. 3. Ex qua lege colliguntur duae optimae rationes supra insinuatae, scilicet per tales leges civiles intendi ut canonicae melius impleantur, et ut alia damna et perturbationes reipublicae vitentur, et plura refert Sancius, l. 3 de Matrim., disp. 47, n. 12.
14. Leges civiles observantur in canonico foro ubi canones nil disponunt et sunt usui Ecclesiee accommodata. — Secundo, observandum est leges civiles interdum admitti, non solum in eadem materia, sed etiam in usu fori ecclesiastici ; quando autem hoc contingit, non fit ex vi jurisdictionis civilis, nam leges civiles non possunt ad hoc obligare, ut per se constat ; sed fit ex voluntario usu potestatis ecclesiasticae, quae, ubi desunt canonicae leges, civiles sibi utiles admittit, et illis utitur. Illud autem fit duobus modis per canones : unus est per generalem regulam, quod leges civiles observantur in foro canonico, ubi canones nihil disponunt, et leges sunt usui Ecclesiae accommodatae secundum similitudinem rationis. Ita enim profitetur Luc. 3, c. 1 de Novi operis nuntiat. ibi: Sicut leges nondedignantur sacros canones imnitari, ita et sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adjuvantur. Unde infra concludit: Secundwun legem et canomum statuta negotium non differas terminare. Ubi Glossa et fere omnes doctores id notant, et Panormit., in capite secundo de Desponsat. impuber., et Bernard. Diaz. in Pract., capite decimoquarto, in fine, et ibi Salzed., qui advertunt in hujusmodi occasione leges proprii regni praeferendas esse imperialibus, ubi canonicae deficiunt, et referunt alios. Sed fortasse hoc magis est consilii quam necessitatis, cum per canones non inveniatur dispositum, nisi aliud ex consuetudine ecclesiasticorum judicum habeatur; illam enim observandam esse censeo.
15. Alter modus est, quando in particulari lex aliqua civilis est canonizata (ut aiunt), id est, canonica effecta ex acceptatione Ecclesiae. Ad hujusmodi autem canonizationem non satis est legem aliquam civilem esse infertam in Decreto authentico Gratiani, quia ille non habuit jurisdictionem qua posset talem vim dare legi civili, sed necesse est ut pontificia auctoritate sit approbata, et inter canones recepta, ut fit in cap. 1 et 2 de Caus. possessionis, et cap. Zn primis, S Gloriosus, dist. 11, et ibi notat Glossa, verb. Capituli. Item Glossa, in capite primo de Rebus Ecclesiae non alienand., in 6, ver. Tractatus, ubiGermin. et alii.; Abb. in cap. Super eo, 1 de Testibus, n. 4; et latius ibi Felin., n. 3, et in cap. 2 de Rescript., n. 29 et 43; et bene Rebuff., in tract. Nominationum, q. 5, n. 15; et Gutier., lib. 1 Canonic. quaestionum, cap. 21, num. 32 et 33, qui refert Ripam in cap. 2 de Rescript., num. 80, et alios.
16. De legibus Codicis circa personas ecclesiasticas.— Tertio, observandum est circa leges illas Codicis a Justiniano imperatore editas circa personas et res ecclesiasticas. Ad quas aliqui respondent eo tempore nondum fuisse personas, et bona ecclesiastica exempta a jurisdictione imperatorum. Sed non potest admitti responsio, tum quia id quod supponit simpliciter falsum est; tum etiam quia saltem de rebus et causis ecclesiasticis est certum, semper fuisse exemptas, cum tamen leges illae etiam de his materiis multa disponant. Alii respondent fuisse factas illas leges ex consensu Pontificum , sic enim non repugnat laicum spiritualia tractare, ut indicatur in cap. Decernimnus, et c. Cum non ab homine, de Judic., et ibi notatur, et Glos. in cap. Imperium, dist. 10 et 16, q. 7, in princ. Sed hoc non est verisimile, quia, licet interdum Pontifices conferant secularibus principibus aliqua particularia, quae sine spirituali jurisdictione exerceri possunt, non tamen illis conferunt spiritualem jurisdictionem, nec Ecclesie gubernationem committere possunt, et ideo non est verisimile illis contulisse potestatem ad illas leges ferendas ; et maxime cum de illa commissione non constet, et imperatores in eis propria auctoritate uti, et in eo sensu loqui videantur. Alii ergo excusant imperatores, quod bona fide et omnino juvando Ecclesiam illas leges fecerint, et forte non ad obligandum, vel cogendum ecclesiasticos, vel in materia ecclesiastica ; sed ad instruendum suos ministros de rebus ecclesiasticis, ut servare illas, et juvare Ecclesiam possent, cum oporteret : et certe hoc animo videntur multae similes leges positae inter leges Partitarum Hispaniae. Utcumque vero sit, certum est illas non esse veras leges, nec obligare, juxta cap. Zitteras, de Juram. calum., nisi in his in quibus fuerant canonizatae; in aliis vero, si fuerint contrariae canonibus, contemnendae sunt, ut etiam sumitur ex l. Privilegia et l. Cassa, c. de Sacrosan. Eccles.; si vero non sint contrariae, poterunt deservire per modum instructionis, non per modum juris. De quo videri potest Felin. in dicto capit. Ecclesia, de Constit., n. 36; et ibi Panormit., n. 15.
On this page