Caput 12
Caput 12
Utrum potestas ecclesiastica efficaciam habeat in actus mere internos, ita ut per legem canonicam per se praecipi aut prohiberi possint
CAPUT XI. UTRUM POTESTAS ECCLESIASTICA EFFICACIAM HABEAT IN ACTUS MERE INTERNOS, ITA UT PER LEGEM CANONICAM PER SE PRAECIPI AUT PROHIBERI POSSINT.
1. Ratio dubitandi. —Explicuimus hactenus proprium principium, et finem legis canonicae, sequitur ut declaremus materiam ejus, et incipiamus a propinquiori, quae est actus humanus, et quia de actu exteriori in genere nulla est difficultas, de interiori specialiter inquirimus ; nam, licet de lege humana in communi supra definierimus non posse per se versari circa internos actus, in lege canonica habet illa resolutio specialem difficultatem, quam in hunc locum remisimus. Est autem generalis ratio dubitandi, quia potestas ecclesiastica est spiritualis, et ordinatur principaliter ad internum bonum animarum, et habet altius principium, scilicet, Deum ipsum supernaturaliter illam conferentem, et ideo ex utroque capite videtur posse immediate versari circa interiores actus. Unde argumentor in hunc modum : nam Christus Dominus habet potestatem ferendi leges obligantes ad actus internos, ut credendi, et similes, et ideo potuit praecipere confiteri etiam cogitationes internas : ergo potuit Vicario suo relinquere participationem hujus potestatis : nulla est enim repugnantia : ergo relicta fuit ab eo.
2. Probo hanc ultimam consequentiam variis modis : primo, ex generalitate illorum verborum, quodcumque ligaveris, etc. Cur enima nobis limitatur, cum principis concessio ample sit interpretanda? Secundo, ex congruentia insinuata, quia ad finem hujus potestatis haec materia proportionata est ; nam aeterna salus animarum, quae per hanc potestatem intenditur, magis pendet ex internis actibus quam ex externis. Tertio, probatur inductione ; nam primo potest Ecclesia remittere interiores culpas per absolutionem sacramentalem. Deinde potest dispensare in votis, etiam pure internis et mentalibus; ergo habet jurisdictionem in tales actus. Item potest similia vota irritare. Praeterea potest poenas pro peccatis debitas per indulgentias remittere, quod etiam requirit potestatem jurisdictionis, ut nune suppono. Praeterea aliquando excommunicat propter interiorem actum, ut propter haeresim mentalem, ut ex multis Decretis conatur probare Medina statim citandus. Interdum etiam videtur punire actum externum ob conditionem internam aeque hominibus occultam, quod perinde est. Tandem potest haec sententia confirmari, quia homo potest se voluntarie subjicere alteri per votum obedientiae, etiam quoad internos actus; quid ergo mirum quod Christus subjecerit fideles Vicario suo, etiam quoad interiores actus?
3. Prima opinio affirmativa.—Propter haec et similia argumenta, nonnulli doctores affirmant posse Ecclesiam ferre leges quae immediate versentur circa interiores actus. Ita sentit Glossa in Clement. 1 de Haeret., S Verum, verbo Zo ipso ; Glossa etiam in c. Cogitationis, de Poen., d. 4; Adrian., quodl. 8, a. 1, litter. H et sequent.; Medin., Cod. de Orat., q. 15; de hac re Albert. Pighi, 1. 6 de Ecclesiast. hierarchia, c. 26, et Summa Rosel., verbo Absolutio, 1, num. 928 et 29, ubi plura allegat, sed non recte, ut Sylvester advertit.
4. Sententia communis. —Contraria tamen sententia communis est, quam tenet divus Thomas 1. 2, q. 94, art. 4, q. 100, art. 9; et ibi Soto, et reliqui expositores : item Soto in d. 22, q. 2, a. 3, et Cajetanus 22, q. 11, a. 3, et opusc. de Auctoritate Papae, c. 19, et in Summa, verb. Horesis ; Palud. in 4, d. 13, q. 3, 8. 1, n. 15; et d. 15, q. 5, a. 9. n. 94; et d. 17, q. 2, a. 2, et q. 7, n. 20; Major in 3, d. 25, q. 2, dub. ult.; Durand. in 4, d. 15, q. 12; et d. 17, q. 8; Antonin., 3 p., tit. 24; Almain. de Potestate Ecclesiae, c. 10; Castro, 1. 2, de Justa haeret. punit., c. 18, et lib. 2 de Leg. poenal., c. ult.; Gabr., lect. 62 in Can., litt. K; Gerson., tract. de Vit. Spirit., lec. 4, sub Alphab. 62, litt. G et H; Navar. in Sum., c. 97, n. DT, et in dicto c. Cogitationis, de Poenit., d. 1, n.89; et in c. Si quis non dicat, eadem dist. n. 8, ubi refert Felin., Hippolyt. et alios; idem in princ. de Poenit. 5, n. 93; Driedo, lib. 3 de Libert. Christiana, cap. 5; Simancas, de Cathol. instit.. tit. 42, n. 3; Ang., verb. Hereticus, ubi refer: canonistas, et verb. Hora, n. ?1, Sylvest., verb. Fycommunicatio, 1,n. 3, ubi male allegat Angel. in contrarium, ut infra videbimus, et verb. Hora, quaest. 11, et verb. Hoeresis, 1, quaest. 8; Armil., eodem num. 1, et bene Tabien. verb. Facommunicakio, D, casu 4, num. 4.
5. Humana potestas non potest judicare de actibus mere internis, nec punire, cum nequeat scire illos. — Fundamentum potissimum divi Thomae est, quia humana jurisdictio non potest ferre leges de actibus de quibus non potest judicare, nec punire ; sed potestas ecclesiastica humana non potest judicare de actibus mere internis, neque illos punire; ergo nec potest de illis leges ferre. Minor expresse asseritur in cap. Sicut tuis, et c. Tua nos, de Simon.: Nobis, inquit Pontifex, solum datum est de manifestis judicare ; sumitur etiam ex cap. Erabescant, d. 32. Et ratio est, quia judicium supponit causae cognitionem ; actus autem interiores sunt omnino extra cognitionem humanam, et ideo judicium de internis ad solum Deum pertinet : Homo enim videt ea quae parent, Deus autem intuetur cor, 1 Reg. 16; et ideo dicebat Paul. 1 ad Corinth. 14: Nolite ante tempus judicare quoad usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestalit consilia cordium. Major autem sumitur ex Arist., 10 Ethicor., c. 5, dicente potestatem legislativam necessario debere conjunctam habere potestatem coactivam, quia alias esset inutilis et inefficax: unde fit hominem solum posse ea lege praecipere, quae potest punire, si aliter fiant ; non punit autem nisi judicando ; ergo circa ea tantum versatur lex humana, circa quae potest humanum judicium versari. Potest etiam idem probari a paritate rationis, vel etiam a fortiori, quia plus est legem ferre quam judicare, et quialex esse solet regula humani judicii.
6. Difficultas. — Hoc vero fundamentum difficultate non caret. Interrogo enim de quo judicio sit sermo in majori assumpta, aut de judicio quod profertur ab homine per sententiam, aut quod proferri potest ab ipso legislatore per legem : interdum enim ita fertur judicium ; quando, videlicet, lex ipsa per se ipsam punit delictum, ferendo, verbi gratia, excommunicationem ipso facto incurrendam, quae propterea vocatur latae sententiae, quia fert lex ipsa sententiam. Si intelligatur priori modo, videtur falsa illa major, quia multa possunt prohiberi et puniri per legem ecclesiasticam, quae non possunt per sententiam hominis condemnari, ut sunt omnia ita occulta, ut probari non possint ; et ratio est, quia ut homo judicet, indiget testibus et probatione facti : ut autem lex judicet et puniat , non semper hoc est necessarium, sed sufficit conscientia delinquentis, ut patet in exteriori haeretico omnino occulto, qui statim manet excommunicatus, et in conscientia tenetur abstinere. Si autem judicium in majori propositione sumatur posteriori, vel generali modo, sic in eadem propositione petitur principium ; nam hoc est de quo agimus, scilicet. an lex ipsa per se possit judicare de actibus occultis per se, sicut potest de per accidens occultis ; et sic facile negabitur minor de eodem judicio intellecta : nam jura quae in probationem adducuntur non sunt ad rem, quia loquuntur de judicio ferendo per sententiam hominis. Et praeterea propositio illa, quod potestas legislativa non possit esse circa aliquem actum sine coactiva, non videtur per se necessaria, si sermo sit de coactione, ut distinguitur ab obligatione in conscientia, quam fortasse Aristoteles ignoravit, et ideo postulavit externam coactionem, quae det efficaciam legi. At vero silex obligat in conscientia, ut maxime de ecclesiastica infra ostendemus, illa est sufficiens efficacia legis ; imo poenae, vel censurae, quae ipso jure ab Ecclesia imponuntur, maxime habent efficaciam ex ligamine conscientiae ; ergo non repugnat Ecclesiam habere potestatem ad ferendas leges, quae in conscientia obligent pro actibus internis, etiamsi non posset ad illos exterius et per hominis actionem cogere.
7. Non esse impossibilem ecclesiasticam potestatem in mere interna- de facto tamen non dari, non enim constat ubi data. — Priusquam ad haec respondeam, censeo praecipuam probationem hujus sententiae non esse sumendam ex impossibilitate rei secundum se, hanc enim plane non video, quod et argumentum proxime factum, et rationes in principio positae persuadere videntur ; potuisset enim Christus, si voluisset, hanc potestatem Ecclesiae dare. Tractanda est ergo res de facto, et probandum est non dedisse: nam hoc mihi multo verisimilius est. Et primum argumentum sit, quod in Scriptura non est aliquod indicium hujus potestatis; sed haec occulta interiora semper reservantur Deo, et ad hoc faciunt verba supra adducta ex Paulo. Neque etiam summi Pontifices de hac potestate mentionem aliquam fe- cerunt, sed potius ubique significant haec esse extra forum suum, cum tamen alias jurisdictionem suam totam sape explicent et tueantur. Est etiam magnum argumentum, quod hactenus non invenimus legem datam ab Ecclesia de his actibus mere internis ; quod enim nunquam factum est, signum est fieri non posse. Antecedens non potest probari directe, constabit tamen sufficienter, respondendo ad decreta quae Medina adducit, et reliqua argumenta solvendo.
8. Potestas legislativa per se primo ordinatur ad externum Ecclesiae regimen, actus autem internus mere non pertinet ad hoc. — Praeterea addi potest congruentia, quia potestas legislativa per se primo ordinatur ad externum et commune Ecclesiae regimen, ut in ea omnia convenienter et ordinate fiant; ergo per se versari debuit solum circa exteriores actus ; nam Ecclesia corpus est visibile, et ideo materia accommodata ad ejus communem et externam gubernationem, debet etiam esse sensibilis, et externa; illa ergo tantum est proportionata potestati legislativae. Et confirmatur, quia gratia accommodatur naturae ; postulat autem natura hominis ut in ordine ad regimen communitatis humanae, in solis actibus servetur communicatio, et debita proportio, tam inferiorum ad superiores, quam e converso, atque ipsorum membrorum inter se; et ideo ait D. Thomas 2. 2. q. 104, art. 5, obedientiam humanam ad homines, solum esse in his quae per corpus fiunt, et non in omnibus, sed in his quae pertinent ad dispositionem actuum, et rerum humanarum , ac sensibilium: nam ea quae sensibilia non sunt non censentur humana, saltem in ordine ad communitatem humanam. Ergo Christus Dominus hoc modo contulit Ecclesie potestatem illam, qua ad hoc Ecclesiae regimen pertinebat. Nam actus interiores proprie non pertinent ad communitatem, sed ad privatam uniuscujusque salutem , vel damnationem, quibus sufficienter provisum est per priorem potestatem ad internum forum pertinentem : haec ergo est propria ratio hujus institutionis, et veritatis.
9. Et juxta illam explicanda est ratio D. Thommae, et communis. Non enim eo tendit, ut persuadeat, aliud fuisse omnino impossibile, sed solum ut declaret hunc esse ordinem consentaneum naturae hominis. Quo sensu verum est, juxta rei naturam et ordinariam legem , soIum illum actum posse humana lege praecipi, qui potest per homines judicari, ita ut sermo sit de judicio per sententiam hominis proferen- do. Imo eadem ratione verum est, nihil posse per legem ipsam judicari, nisi quod de se etiam potest judicari per hominem. Nam ipsa sententia hominis dicitur esse quaedam lex particularis, et e contrario lex imponens poenam ipso jure est quaedam sententia generalis: unde in supremo Pontifice sunt actus ejusdem potestatis. Quod autem interdum contingat aliquid quod prohibetur et punitur per legem humanam, non posse puniri per sententiam hominis, accidentarium est ex occasione aiiqua extrinseca, quia nimirum deficiunt testes seu probationes, non vero ex natura talis actus, qui revera posset esset materia hujusmodi judicii, ut supra l. 3, c. 5, declaravi. Similiter illa propositio, quod potestas legislativa semper habet potestatem coactivam conjunctam, vera est, et moraliter necessaria, ut inductione constat in quacumque alia simili potestate, et quia utraque pertinet ad perfectam jurisdictionem. Nec sufficit per se loquendo posse obligare in conscientia, nisi interveniat etiam potestas cogendi ad hanc obligationem implendam, seu (quod idem est) ad puniendos transgressores hujus obligationis. Quamvis ergo speculative rem considerando, sit una potestas separabilis ab alia, non tamen moraliter, et juxta convenientem institutionem, et ideo Christus Dominus non dedit potestatem hominibus ad ferendas leges de illis actibus, pro quibus non poterant transgressores punire, non solum ex accidenti, sed per se, et ex naturali conditione talium actuum.
10. Fit satis prime rationi. — Ex his facilis etiam est responsio ad primam rationem in principio positam ; concedimus enim Christum de absoluta potentia sua potuisse dare Ecclesiae hanc potestatem; negamus autem dedisse : et ad verba quodcumque ligaveris, etc., respondemus distributionem illam intelligendam esse de omnibus requisitis ad convenientem Ecclesiae gubernationem. Quae autem haec sint, quamvis ex discursu rationis magna ex parte possit intelligi, praecipue sumendum est ex traditione, et communi doctrina Ecclesiae. Ex utroque autem capite intelligimus illam potestatem ligandi, quatenus legislativa est, in materia tantum externa, et sensibili versari. Dico praeterea (respondendo ad alteram probationem sumptam ex fine) potestatem ecciesiasticam in tota sua latitudine sumptam, duplicem esse, scilicet, fori interni et externi. Quas ita distinxit ac declaravit D. Thomas, 4, dist. 18, q. 2, art. 1, quaestiunc. 1, quod in foro conscientiae causa agitur inter hominem et Deum : in foro autem exteriori causa agitur hominis ad hominem. Hinc ergo fit, ut prior potestas possit versari circa actus interiores , imo illos potissime respiciat, quia per illos maxime ordinatur homo ad Deum, et in illis consistit interna salus singulorum fidelium, propter quam maxime haec potestas datur. Et ob eamdem causam actus hujus potestatis ad jurisdictionem pertinent, quam Juristae vocant voluntariam, quae exercetur in commodum subditi, seu rei, et ad petitionem, vel consensum ejus, quia interior salus et reconciliatio cum Deo voluntaria esse debet. Qui autem actus ad hanc potestatem pertineant, infra dicetur ; certum est autem legislationem non esse actum hujus potestatis, et ideo ab illa nullum sumi argumentum. At vero potestas ecclesiastica, quatenns gubernativa est totius communitatis, ut sic, habet etiam suam materiam proportionatam, nimirum, actus externos ad gubernationem etiam Ecclesiae exteriorem pertinentes, et ad hunc ordinem pertinet potestas ecclesiastica, ut legislativa est. Nam, licet ecclesiasticae leges etiam ordinentur ad finem supernaturalem, et ad internum bonum animarum, non tamen immediate operando illud, sed media honestate actuum externorum, circa quos proxime versantur.
11. Ad inductionem, quae in contrarium fiebat, facilis etiam est ex dictis responsio. Nam primo aliqua ex his quae ibi recensentur, non pertinent ad hanc potestatem legislativam, de qua agimus, sed ad jurisdictionem fori interni, ut absolutio a peccatis, quae maxime spectat ad jurisdictionem fori sacramentalis, quod est maxime internum. Quanquam eo modo, quo fit inter homines, necessario postulet ut, licet peccata sint omnino interna, per externam confessionem ad tale judicium deferantur. Quod solus Christus instituere et primario praecipere potuit. Quomodo autem ecclesiastica etiam lex in hac materia versari possit, in capite sequenti dicitur.
12. De dispensatione votorum.—llla potestas non est coactiva, sed jurisdictionis voluntarig. — Secundum exemplum erat de potestate dispensandi in votis, etiamsi sola mente interius facta sint. Ad quos respondeo non esse similem rationem. Primo, quia illa potestas non est coactiva, sed jurisdictionis voluntariae, et ideo mirum non est quod etiam circa actus internos data sit. Secundo, quia haec potestas magis respicit forum animae, seu ejus bonum, quam externam gubernationem Ecclesiae, et ideo ex hac parte merito extendi potuit ad actus internos. Declaratur, quia haec potestas data est a Deo ad remittendum nomine ejus obligationem illi factam per hominis promissionem, et ita ejus actus versatur tantum inter hominem et Deum, ideoque in actum interiorem cadit. Imo, si attente res consideretur, propria voti obligatio, quae per ejus dispensationem tollitur, per actum internum inducitur : nam exterior prolatio voti magis est, ut hominibus innotescat obligatio voti, quam apud Deum illam inducat, quia Deus non indiget signo externo, ut cognoscat et acceptet promissionem, et ideo talis potestas per se respicit illam obligationem, sive per solum actum internum, sive cum externo inducta sit. Moraliter autem loquendo, semper necessarium est ut votum internum exterius proponatur superiori, ut illud valeat dispensare. Nam, licet cogitari posset casus in quo superior, votum ignorans, sub condiuone dicat: Ego tecum dispenso, si forte votum emisisti, etiam sola mente; tamen hoc non potest moraliter considerari, quia dispensatio voti requirit cognitionem causae, et consequenter cognitionem materiae ejus, et periculi, quae vix potest intelligi moraliter sine notitia voti. Verum est tamen hoc non multum referre, quia semper actus hujus dispensationis fertur in ipsum vinculum, et internum actum, licet exterior significatio illius praecedat.
13. De commutatione voti. — Tertio, idem dicendum est de commutatione voti; nam est ejusdem potestatis, quatenus jurisdictionem Praelati requirit, aliqualemque dispensationem saltem partialem includit, ut tract. de Relig., lib. 6, cap. 9 et seq. dictum est. De irritatione vero alia est ratio, quia non necessario est potestatis jurisdictionis, sed dominativae, ut ibidem dixi. Fit autem dupliciter, scilicet, vel ex parte materiae, vel ex subjectione voluntatis voventis. Prior modus tunc habet locum, quando materia est sub alterius dominio et potestate, et ideo necesse est ut sit materia sensibilis: nam illa tantum ita esse potest sub alterius potestate, ut possit libere usum illius prohibere, et ita ex hac parte talis irritatio directe versatur circa materiam sensibilem, et indirecte ac per consecutionem tollit internum vinculum voti. Si autem tale esset votum, ut non solum actus ipse promittendi esset mentalis, sed etiam materia promissa esset interna, ut sancta cogitatio, vel mentalis oratio, non posset ex parte materiae irritari, nisi remote, praecipiendo nimirum atiquod opus externum, quod aliud internum impediret. At vero per irritationem directam possunt hujusmodi vota irritari, eo quod vovens, quoad suam voluntatem et potestatem se obligandi firmiter, pendet omnino a voluntate alterius, vel ob defectum aetatis, et naturalem subjectionem, ut in filio impubere, vel ratione religiosae professionis, et voti obedientiae, quod includit: hanc autem dependentiam habent vota, ut promissiones ad Deum sunt, ac subinde etiam ut mentalia sunt, quia respectu Dei ibi consummantur. Denique vota haec conditionem includunt, ratione cujus irritari possunt, non subsistente conditione. Et ita ex his actibus nullum potest sumi argumentum a simili, quia sunt valde diversi, et a diversis non fit illatio.
14. De remissione panarum per indulgentias. —Quartum exemplum erat de remissione poenarum apud Deum per indulgentias, quod idem habet responsum. Nam potestas ad dispensandum thesaurum per concessionem indulgentiarum, magis reducitur ad potestatem fori interioris: nam illud negotium etiam versatur inter hominem et Deum, et ad perfectam Iiberationem animae ab omni reatu ordinatur, ut in proprio tract. de Indulgent. dictum est. Denique quod ultimo loco ibi assumitur, falsum est, scilicet, excommunicationem ferri propter actum pure mentalem ; nam jura quae loquuntur de peccato haeresis, intelliguntur de illa quae prodit aliquo modo in actum externum, ut communiter doctores allegati docent et in propria materia ex professo tractandum est et explicandum, et nonnulla de hoc puncto diximus in t. 5 de Censur., disput. A, sect. 2. De alia vero difficultate ibi tacta de conditionibus occultis actuum externorum, dicemus commodius capite sequenti.
15. Ad ultimam confirmationem de subjectione quoad actus internos mediante voto, non desunt qui existiment, etiam ratione voti obedientiae, non posse superiorem praecipere actum mere internum, ut verbi gratia, orationem mentalem ; quia, licet possit prohibere exteriores actus qui interiorem impedire possunt, non vero directe obligare ad exercendum actum interiorem. Et videtur favere D. Thom. 2. 2. quaest. 104, art. 5, quatenus generaliter ait, quoad interiores animi motus hominem soli Deo subjici. In contrarium vero est, quia homo potest vovere Deo immediate et absolute actum mere internum, ut omnes in materia de voto absolute fatentur ; et est res clara, quia tale votum erit de meliori bono et possibili : ergo potest etiam idem vovere sub conditione, si Praelatus praeceperit, quia hoc nec difficilius est, nec minus honestum quam primum: hoc autem virtualiter fit vovendo obedientiam in ordine ad talem actum; ergo, supposito tali voto, potest superior praecipere talem actum. 16. Lex fundatur in jurisdictione quae solum data est quantuwm evpedit ad commune bonum. — Quuocirca loquendo de possibili, hoc posterius censeo verum. Neque est simile de potestate legis, quia lex fundatur in jurisdictione, quae solum data est, quantum expedit ad bonum commune, ut diximus: hoc aliud praeceptum fundatur in voluntate voventis, et pacto, seu promissione ejus, quae, quia Deo principaliter fit, de actu etiam mere interno fieri potest. Item quia materia voti latius patet quam legis ; nam votum maxime est de consiliis, de quibus non est lex. An vero de facto Praelati religionum habeant hanc potestatem, et haec sit intentio voventium obedientiam, pendet ex regula uniuscujusque religionis.Quia juxta doctrinam D. Thomae, et communem, non omnes religiosi vovent eamdem obedientiam, sed singuli secundum suam regulam, et ideo si regula praecipit, vel consulit actus mentales, vel significat Praelatos posse illos injungere, tunc eodem modo interpretandum est obedientiae votum, ut, scilicet, possint Praelati tales actus imponere; recte autem facient nunquam eos imponendo sub rigore praecepti, propter periculum vitandum ; satis enim est exteriorem vacationem praecipere.
On this page