Caput 13
Caput 13
Utrum lex canonica possit concomitanter praecipere aut prohibere actus internos simul cum externis
CAPUT XII. UTRUM LEX CANONICA POSSIT CONCOMITANTER PRAECIPERE AUT PROHIBERE ACTUS INTERNOS SIMUL CUM EXTERNIS.
1. Duobus modis cadere actum internum indirecte sub praeceptum de aeterno actu. — Duobus modis potest interior actus cadere indirecte sub praeceptum de exteriori actu, ut notavi lib. 3, cap. 12, in fine; unus est tantum per quamdam consecutionem, quatenus per legis prohibitionem exterior actus fit malus, tam in ratione actus quam in ratione objecti moralis, et ideo ex vi illius legis consequenter fit maIum internum propositum faciendi talem actum prohibitum, vel non faciendi talem actum praeceptum pro tali tempore. Et de hoc modo non movetur quaestio, quia dicto loco ostendimus, ex omni lege humana justa consequi hanc obligationem: unde necesse est ut majori ratione hanc vim habeat lex canonica. Quis enim dubitet esse peccatum mortale proponere non audire Missam in die festo, cum sit de objecto pravo, et actus interior sumat malitiam suam ab objecto? Unde in cap. Nulli, d. 19, dicitur : IVulli fas est, vel velle, vel posse transgredi apostolice sedis precepta. Quanquam illud velle non possit ab Ecclesia puniri, quia ad hoc oporteret directe, et per se de illo ferre judicium; et ideo quae de punitione in illo capite adduntur, necessario sunt de voluntate in effectum prodeunte intelligenda. Alter modus indirectae prohibitionis, vel praecepti actus interioris per legem humanam est per quamdam concomitantiam cum actu exteriori, ita ut praecipiendo, vel prohibendo exteriorem, compraecipiatur, vel comprohibeatur acitus internus, ita ut sit quasi pars actus integri et compositi, qui est propria materia illius legis, et de hoc modo prohibitionis intelligitur proposita quaestio.
2. Oportet autem satis distinguere hanc conjunctionem actus interni cum externo sub eadem lege, quae per se versatur circa actum, ut externus est : fieri enim potest duobus modis. Prior est, quando conjunctio est talis, ut internus actus per exteriorem manifestetur, tanquam causa per effectum, ut voluntas audiendi Missam conjuncta est cum actu audiendi libero; alter est, quando actus interior conjungendus exteriori per illum non manifestatur, ut est in eodem exemplo attentio assistentis ad Missam audiendam, vel intentio audiendi illam propter Dei cultum, vel propter turpem tinem. De priori ergo modo nulla est quaestio, quia in dicto etiam loco ostensum est legem humanam, ut sic, posse praecipere indirecte hujusmodi actum internum, qui ad externum requiritur tanquam necessaria causa ejus, quia lex praecipit actum externum humanum, et libere exercendum : impossibile autem est hoc modo illum praecipere quin simul compraecipiat (ut sic rem explicem) talem actum. Reducitur ergo quaestio ad actus interiores posteriori modo conjunctos cum externis.
3. Prima sententia affir mans, licet conjunctio sit per accidens et tantum ex intentione operantis, ob usum Ecclesie. — De his itaque actibus internis duas invenio opiniones extreme contrarias. Prima est, posse legem humanam prohibere actum internum, ut conjunctum alicui exteriori, etiamsi illa conjunctio non sit per se, sed mere per accidens ex arbitrio operantis. Ita sensit Angel., verb. Hoereticus, n. 2, et sequitur Tabien., verb. EvcommunicaLio, 5, casu 4; et Cajet. in Sum., verb. Excommunicatio, c. 3, et verb. Hora, S 3; Soto, l. 10 de Justit., q. 5, art. 5; et videntur consentire Cord., lib. 4, q. 13; et Covar. in Regul. Peccatum, 9, 1.Fundantur in usu Ecclesiae, afferuntque multa jura, quae hoc modo videntur praecipere aut prohibere actus internos simul cum externis. Primum sit cap. Omnis utriusque, de Poenit. et Remis., quatenus praecipiendo confessionem annuam, praecipit dolorem necessarium, et confessionem cogitationum mere internarum. Secundum est cap. Dolentes, de Celebrat. Missar., et Clement. 1, eodem, ubi praecipitur clericis recitatio attenta et devota. Tertium est cap. Commissa, S Ceterum, de Elect., in 6, ubi punitur qui recipit beneficia absque intentione suscipiendi debitum ordiuem intra annum, nisi mutata voluntate ordinetur. Quarto, ex Clement. 1, S Verum, de Haeret.. ubi Inquisitores qui ex odio vel intentione turpis lucri omittunt, contra justitiam et conscientiam, procedere contra aliquem in causa fidei, excommunicantur. Quinto, ex Clement. 1, de Stat. Monach., ubi monachus Benedictinus sine licentia se conferens ad curiam, animo accusandi Praelatum, excommunicatur, et non, sine tali intentione. Sexto, ex c. Si quis, 8, d. 30, ubi excommunicatur qui ex contemptu vel interna superstitione jejunium ecclesiasticum non servaverit, et non alias ; cum tamen contemptus, interior actus sit. Et eodem modo solent jura canonica excommunicare facientes hoc vel illud, scienter aut temere, et cum aliis similibus particulis significantibus modos mere internos actuum externorum, qui nec sunt per se connexi cum illis, nec per illos manifestantur, et nihilominus censura incurritur cum illo modo, et non sine illo, ut est communis doctrina ; ergo.
4. Secunda opinio negativa. — Secunda opinio negat posse Ecclesiam praecipere, prohibere aut punire actum internum conjunctum mere per accidens cum externo; aut e converso punire externum propter talem internum, qui nec sit causa externi, nec per illum manifestetur. Referri solet pro hac sententia Sylvest. verb. Eacommnunicatio , 1, in 9 Excommun., quatenus impugnat sententiam Angeli, sed revera non hoc sentit, ut ex dicendis constabit. Refertur etiam Almain., de Potest. civili, cap. 3, et probare videtur Navar., de Poenit., d. 5, in principio, n. 26; clarius in Comment., c. fin. de Simon., n. 20, ubi ex illo textu id confirmat ; nam ideo ibi non punitur simonia mentalis in exterius opus prodiens, quia vitium illud non manifestatur in opere, sed in intentione tantum mentis consistit. Allegat etiam c. Venerabilem, § ult. de Sentent. escommunicat., in 6. Et hanc sententiam defendunt aliqui moderni in hac materia, et ex illa inferunt primo, eum qui in Quadragesima confitetur diminute, tacendo et omittendo in confessione peccata cordis per se occulta, non incurrere sententiam excommunicationis latam contra eos qui non observant praeceptum Ecclesiae confitendi semel in anno, quia ille non transgreditur praeceptum Ecclesiae, sed divinum tantum, quia non omittit circumstantiam confessionis externam, de qua possit Ecclesiae constare : unde idem a fortiori dicent de illo qui confitetur invalide ex defectu interioris doloris necessarii. Secundo, inferunt clericum beneficiatum recitantem horas exterius integre et complete, quamvis sine ulla attentione recitet voluntarie, non transgredi proprium ecclesiasticum praeceptum, nec incurrere poenas ecclesiasticas impositas transgressoribus illius praecepti, quia nihil omittit eorum quae exterius fieri debent, et de quibus possit Ecclesiae constare. Secus vero esset si illa mentis distractio ex actione exteriori prohibita proveniret ; nam tunc jam posset constare de transgressione. Tertio, inferunt non peccare contra prohibitionem Ecclesiae inquisitores injuste agentes ex odio, nec censuram incurrere, nisi odium illud in ipso externo opere ostendant; et sic de aliis.
5. Mens auctoris et distinctio.—Mihi autem videtur distinctione utendum ; nam interdum actus internus conjungitur cum externo tanquam necessarius ad aliquod esse morale, vel quasi artificiale, quod lex humana potest intendere vel praecipere, esto ille actus externus ad materialem illam actionem sensibilem, prout exterius apparet, necessarius non sit. Ut, verbi gratia, intentio baptizandi necessaria est ut fiat Baptismus, licet non sit necessaria ut fiat ablutio, neque ut verba exterius proferantur, et ideo non obstante priori necessitate, illa intentio baptizandi exterius non manifestatur evidenter per exteriores actiones abluendi, aut verba proferendi. Aliquando vero conjungitur internus actus exteriori omnino extrinsece tam physice quam moraliter, id est, tam respectu actionis externa materialter sumptae, quam respectu ejusdem sub ratione sacramenti, vel contractus, vel alterius similis formalitatis moralis, quae interdum esse potest materia legis humanse, vel praecipientis, vel prohibentis : ut erit in dicto exemplo intentio baptizandi gratis et non propter pretium, vel alia similis, a qua non pendet baptismus, nec ut ablutio, nec ut sacramentum. De his ergo duobus generibus actuum internorum censeo esse diverso modo loquendum, tam in praeceptis affirmativis quam in negativis, et ideo sigillatim de illis dicemus.
6. Sufficit necessitas alicujus esse moralis, ul actus internus jubeatur ob estermun, ut patet inductione in sacramentis Hoclesim. — Dico ergo primo: aliquando actus internus potest cadere sub obligationem legis, seu praecepti humani, etiam si ex vi actus externi innotescere non possit infallibiliter, id est, licet non sit necessarius talis actus internus ad efficiendum materialiter actum externum, dummodo sit necessarius ad aliquod esse morale externi actus, quod saepe potest esse materia legis humanae. In hoc sentio cum priori sententia, et fortasse Sylv., Almain. et Navar. non intendunt hoc negare; imo videtur esse communis sententia theologorum, ut patebit. Et probatur primo inductione: nam ad vere contrahendum per exteriora verba necessarius est internus consensus, licet, per exteriora verba contractus, non evidenter appareat talis consensus, quia non est necessarius ad substantiam verborum, et tamen Ecclesia, imo et respublica potest subditis suis praecipere in multis casibus ut vere contrahant, et pro illis posset leges ferre; ergo ex vi talis praecepti obligatur homo ad contrahendum cum vero consensu, alias inutilis esset talis lex. Sic etiam Ecclesia praecipit omnibus recipientibus sacrum ordinem, ut castitatem voveant, quod facere non possunt sine interna intentione vovendi, aut se obligandi ad castitatem, quae per exteriorem ordinationem non innotescit. Idem argumentum sumi potest ex eo, quod Ecclesia potest praecipere sacerdoti, ut aliquando sacrificet, quod facere non potest sine interiori intentione conficiendi; ergo ad illam obligatur ex vi illius praecepti ; alias inefficax valde et inutile esset praeceptum; simileque est de omni praecepto ecclesiastico recipiendi aliquod sacramentum; et de cap. ult. de Haeret. in 6, ubi praecipitur inquisitoribus ut puram, ac providam intentionem habeant , etc.; et de praecepto recitandi horas canonicas, nam (quidquid sit de attentione) saltem de intentione orandi omnes doctores conveniunt esse necessariam ex vi talis praecepti, quoniam sine intentione orandi non erit vera oratio, sed ficta.
7. Solvitur objectiuncula. —Dicet forte aliquis in his omnibus casibus non praecipi actum internum ex vi juris humani, sed ex vi juris divini, vel naturalis. Nam Ecclesia solum prae- cipit exercitium illius actus exterioris in ordine ad talem finem, et tunc praeceptum divinum vel naturale obligat ad operandum cum tali intentione, vel consensu, etc. At hoc neque universaliter verum est, nec in aliquo ex dictis exemplis sustineri potest. Primum patet in actu, verbi gratia, recitandi horas canonicas: nam legere omnia illa quae recitantur, animo addiscendi, vel refricandi memoriam, non est per se malum, nec contra jus naturale aut divinum, ut per se constat ; et tamen qui sic legeret horas et aliter non recitaret, non impleret Ecclesiae praeceptum secundum omnes; ergo obligatio recitandi cum illa intentione est ex praecepto Ecclesiae. Idem est de intentione recipiendi ordinem sacrum sine animo servandi castitatem, vel ad illam se obligandi : hoc hoc enim non est intrinsece malum, aut contra jus divinum, et tamen nunc est peccatum mortale ex vi praecepti Ecclesiae. Idem licet considerare in praecepto dandi gratis titulos ordinis, aut officium temporale Ecclesiae, vel aliquid simile quod non sit prohibitum vendi jure naturali, aut divino, sed tantum ecclesiastico ; nam intentio dandi gratis talem rem nunc necessaria est ad vitandum peccatum, et non ex jure divino; ergo ex ecclesiastico; ergo ecclesiastica lex potest obligare ad similem intentionem. Imo in hoc et praecedenti exemplo lex Ecclesiae non obligat simpliciter ad hoc, velillud exterius efficiendum, sed obligat ut, si fiat, gratis fiat, quod pendet omnino ex intentione interna, quae non est simpliciter necessaria ad actum externum, nec per illum sufficienter manifestatur ; nam posset esse datio, et receptio, et utraque gratis fieri. In aliis etiam exemplis allatis non potest admitti illa responsio, tum quia saepe est longe major obligatio habendi talem actum internum ratione praecepti ecclesiastici, quam esset sine illo, ut interdum ficte contrahere, vel proferre aliqua verba, esset tantum veniale peccatum ex natura rei, et posita lege humana praecipiente talem contractum, erit grave peccatum : tum etiam quia peccatum quod ibi solet committi contra jus naturale, solet essc peccatum commissionis, vel mendacii, aut fictionis, vel injuriae in proximum, vel in Deum, quia actus exterior sic factus involvit injustitiam , vel aliam similem malitiam: at vero, stante lege positivà praecipiente talem aetum, contra illam peccatur per omissionem, ut statim declaratur.
8. Praedicti actus sunt necessarii ad humanum convictum , vel ad cultum religionis. — Ratio autem a priori assertionis esse videtur, quia isti actus interni sunt necessarii ad humanum convictum, vel ad cultum religionis in Ecclesia necessarium, non solum materialiter sumpti secundum esse physicum, sed etiam formahter accepti ut sunt tales actus morales vel quasi artificiales, id est, quatenus sunt contractus, sacramentum, sacrificium, cultus, oratio, et similes : ergo ad rectam Ecclesiae gubernationem necessaria illi fuit potestas ad praecipiendum usum et exercitium talium actuum, secundum tales formales rationes. Non possunt autem ita praecipi , quin praecipiantur actus interni, sine quibus rationes illae consistere non possunt : ergo illo modo praecipi possunt, sive per actus externos sufficienter manifestentur, sive non, quia, ut praecipiantur, satis est illa necessaria connexio, quia non praecipiuntur per se, sed compraecipiuntur, nec aliter possunt praecipi efficaciter tales actus externi. Confirmatur ac declaratur, quia ratio potissima, ob quam potest simul cum actione materiali externa praecipi voluntas faciendi illam, est, quia illa actio externa est necessaria ad commune bonum reipublicae, et non potest humano modo praecipi, non praecepta voluntate ; sed etiam hi actus externi sunt necessarii communitati humanae secundum dictas rationes morales, et secundum illas subsistere non possunt sine internis: ergo hi etiam compraecipi possunt.
9. Accedit , quod ubicumque actus interior hoc modo conjungitur cum externo, morali et humano modo per illum manifestatur, quia praesumitur homo habere debitam intentionem cum operatur, licet non sit infallibilis indicatio, quia potest homo esse fictus et mendax: ergo illud sufficit, ut talis actus interior possit involvi (ut sic dicam) seu comprehendi sub adaequata materia et obligatione legis humanae. Denique confirmatur a contrario, quia saepe superior potest obligare ad aliquid agendum, quamvis honestas vel utilitas actionis exterioris praeceptae tota pendeat ex intentione praecipientis, argumento dicti c. Venerabilem, S penult. de Sentent. excom., in 6. juxta Gloss., verb. Justitia , quia non semper tenetur superior rationem sui praecepti subdito reddere : ergo eadem ratione potest praecipere actum externum sub intentione quae pendeat a voluntate subditi operantis, etiamsi talis intentio videri non possit. Et multae ex his rationibus probant idem de legibus civilibus, ut insinuavi lib. 3, c. 5; majorem autem probationem in hunc locum reservavi, quia haec necessitas frequentius occurrit in materia ca- nonica , quae magis spiritualis est , magisque ex internis actibus pendet.
10. Primum corollarium. — Secundum. — Ex hac assertione infero primo posse peccari graviter contra legem ecclesiasticam ex defectu aliquo in actu mentis, etiamsi in exteriori actione non appareat defectus. Probatur, quia Ecclesia praecipit illum actum externum non tantum ut talis est materialiter et physice, sed etiam ut est talis moraliter, id est, ut est sacramentum, contractus, vel aliquid simile; sed fieri potest ut, propter solum defectum interioris actus, exterior non sit talis; ergo tunc non implebitur praeceptum Ecclesiae, sed peccabitur graviter contra illud. Hoc constabit clarius in particulari. Secundo, infero transgredi praeceptum annuae confessionis, qui in Quadragesima ita confitetur exterius, ut sacramentum poenitentiae non percipiat, etiamsi hoc tantum contingat ex solo defectu interiori. Ita dixi in 4 tom., 3 part., disp. 36, sect. 7, cum tutiori et communiori sententia, quam certiorem censui quando defectus est in integritate. Unde Vict. in sum., 4 q. de Confess., n. 150, licet credat satisfieri praecepto Ecclesiae per confessionem sine dolore, requirit nihilominus ut sit integra; imo etiam postulat ut iste confiteatur hoc ipsum, quod non habet dolorem, cum tamen defectus doloris solum sit mentalis et internus. Et eodem modo loquitur Ledesm. in 4, q. 80, art. 2, dub. 12. Et ratio particularis de defectu integritatis esse potest, quia, licet peccatum omissum in confessione sit internum, tamen omissio ipsa est de actu externo: est enim omissio partialis confessionis exterioris; potest autem Ecclesia praecipere illum actum externum, etiamsi materia ejus remota sit, seu circa quam sit actus internus; nam, licet hoc excedat potestatem humanam in ordine ad forum externum, non tamen est cur excedat potestatem ecclesiasticam in ordine ad forum internum, et salutem animae.
11. Et potest hoc ab inconvenienti confirmari, quia alias fidelis habens conscientiam peccati mortalis tantum interni et mentalis, non teneretur ex praecepto Ecclesiae confiteri semel in anno ex vi praecepti confessionis, quod videtur absurdum; ergo. Sequela est manifesta, quia, si praeceptum Ecclesiae non obligat ad partialem confessionem peccati mortalis interni, multo minus obligabit ad confessionem totalem internorum peccatorum, etiam mortalium. Minor autem patet, tum ex universalitate praecepti et communi intelligentia illius; tum maxime quia ille tenetur ex praecepto di- vino confiteri; Ecclesia autem indistincte et absolute determinavit tempus, pro quo tale praeceptum obligat; ergo, posito praecepto Ecclesiae , obligatur ille homo ad confessionem pro illo tempore: et haec est ratio generalis etiam pro defectu doloris, ut dicto loco dixi, quia Ecciesia praecipit sacramentum poenitentiae recipere semel in anno, quod Christus simpliciter praecipit aliquando recipere. Item quia Ecclesia praecipit ita confiteri ut possit quis absolvi, ut ibidem dixi, et recte notavit Navar. in cap. Placuit, dist. 6, n. 183, cum Adrian. in 4 mat. de Confess. q. 5, dub. 4. Nec est cur hoc excedat potestatem Ecclesiae, cum lex sic intellecta sit de usu externo cujusdam sacramenti pro tali tempore, et maxime conveniente communi bono Ecclesiae. Et ideo semper probabilius credidi potuisse Ecclesiam hoc praecipere, supposita sola institutione et utilitate talis sacramenti, etiamsi Christus usum ejus non praecepisset, ut latius tractavi in eodem 4 tom., disputat. 35, sect. 1.
12. Tertium corollarium voluntarie distractwm non mplere preceptum Ecclesiee.—Vertio, infero beneficiatum voluntarie recitantem sine attentione non implere praeceptum Ecclesiae, etiamsi nullum signum externum illius distractionis exhibeat, nec faciat actionem aliquam externam prohibitam, nec omittat aliquid externum praeceptum in ordine ad attentionem, sed omnia exteriora plene impleat, solumque mente voluntarie distractus sit. Nam ille sine dubio peccat mortaliter sic recitando, nisi iterum recitet intra tempus habile, et non contra jus divinum, quia nullum est praeceptum divinum de tali recitatione, nec pro tali tempore, nec simpliciter; ergo illud peccatum, quatenus est omissionis mortalis, est contra ecclesiasticum praeceptum. Sed haec latius a nobis tractata sunt tom. 2 de Relig., tract. 4, l. 4, cap. 16 et sequent.
13. Quartum corollarium : posse etiam incurrere censuras.—eCuarto, infero, sicut in his casibus peccatur contra praecepta Ecclesiae, ita posse incurri censuras, vel alias poenas ipso jure impositas non servantibus talia praecepia. Ratio propria est, quia illa transgressio non est pure mentalis, sed externa, quia est omissio orationis vocalis, vel susceptionis sacramenti sensibilis, licet per accidens occultetur per fictionem orationis, vel sacramenti. Item quia quidquid potest Ecclesia sub obligatione peccati mortalis praecipere, potest condigna poena vel censura punire per ipsammet legem, absque alia sententia ferenda per hominem, quando poena apta est ut hoc modo imponatur, et culpa est illa digna. Denique de censuris hoc ostendi in 5 tom., disp. 4, sect. 2. De poenis vero impositis non recitantibus, cum teneantur ex obligatione beneficii, idem dixi dicto libro 4, de Horis Canon., cap. 26.
14. Secunda conclusio. —An requiri possit actus interior ad honestatem actus exterioris simpliciter vel ad melius esse. —Dico secundo: quando actus internus nullo modo est necessarius ad esse physicum vel morale exterioris actus, sed solum conjungi potest ex libertate operantis, tunc non cadit sub ecclesiasticam legem, nec forte cadere potest sub humanum praeceptum, saltem regulariter loquendo. Prior pars, quae loquitur de facto, videtur clara, quia(ut existimo) nullum probabile exemplum aftferri potest indicans similem ecclesiasticam legem, ut patebit respondendo ad jura in principio allegata, et latius inferius explicando per quos actus impleantur praecepta affirmativa ceecclesiastica. Loquendo autem de possibili, non est mihi certa conclusio, sed probabilis; explicatur autem in hunc modum, quia talis actus interior esse potest necessarius ad honestatem aliquam exterioris; hoc autem sufficit ut simul praecipi possit ; ergo. Major patet, quia praecepta affirmativa non dantur nisi de actibus virtutum, et in ordine ad aliquam honestatem ; et ideo, si actus interior praecipitur cum exteriori, erit propter aliquam honestatem, non autem propter solum interiorem; quia interior non potest ab Ecclesia praecipi propter suam honestatem per se, et absolute spectatam, quia ut sic non est materia legislationis humanae, ut capite praecedenti ostensum est : ergo si potest praecipi ut conjunctus exteriori, solum erit ut communicans aliquo modo suam honestatem actui exteriori. Quod autem hoc sufficiat declaratur, quia duobus modis potest requiri actus interior ad honestatem actus exterioris. Primo simpliciter, quia sine tali actu non potest actus exterior honeste fieri, ut quando actus exterior non potest honeste fieri sine aliqua intentione honesta, vel quia digne fieri non potest sine interiori dispositione, ut si Eucharistia sumenda sit et, quia non potest digne recipi nisi a justificato, ideo sit necessaria contritio vel attritio cum confessione ad digne communicandum. Secundo, potest requiri actus interior solum ad melius esse, scilicet ut actus exterior sit honestus, seu pluribus modis bonus, licet sine tali actu possit esse bonus ex objecto et circumstantiis propriis.
15. De utroque ergo ex his modis, verisimile videri potest posse cadere sub praeceptum humanum. Nam de primo inquiro, cur non possit Ecclesia praecipere ut talis actus digne fiat, sive illa dignitas pendeat ex circumstantiis extrinsecis, sive ex intrinsecis. Nam illa honestas est simpliciter honestas actus externi, seu compositi ex interno et externo, quod satis est ut internus compraecipiatur cum externo. Item jam ille actus internus est necessarius ad quoddam esse morale magni momenti actus externi. Item potest esse valde expediens communi bono Ecclesiae, ut actus externus cum tota illa integritate seu rectitudine morali praecipiatur : maxime si Ecclesia sit in gravi aliqua necessitate, et velit placare Deum per sacras actiones fidelium sancte factas. Certe, cum potestas gubernativa Ecclesiae sit maxime spiritualis, et ordinata praecipue ad salutem animarum, non videtur hic modus praecipiendi improportionatus illi, cum absolute sit de actu visibili sancto, sicut Ecclesia visibilis et sancta est. De alio vero modo, licet minus videatur aptus ad praeceptum, nihilominus videri potest non omnino impossibilis. Nam interdum praecipimur orare, verbi gratia, vel jejunare pro tali necessitate ; ergo potest per tale praeceptum directe injungi ut dicatur litania, verbi gratia, pro tali necessitate in particulari; hoc autem pendet ex intentione interiori operantis , quae intentio non est necessaria ad honestatem illius orationis, vel jejunii, nam sine illa possent honeste fieri: ergo. Confirmatur, quia saepe conceditur indulgentia oranti vel operanti cum tali intentione, et non alio modo: ergo si publica necessitas id postularet, posset etiam praecipi actus cum eadem conditione.
16. Conclusio de probabilitate contraria. — Nihilominus probabile satis est utrumque modum excedere mensuram humanae legis, etiam ecclesiasticae, et de posteriori quidem videtur id clarius, quia per talem actum internum soIum additur externo bonitas quaedam accidentaria per extrinsecam relationem, vel imperium ab actu interiori omnino distincto : ergo non potest illa bonitas praecipi ex vi praecepti actus externi, sed oportet ut distincto praecepto per se et directe praecipiatur, quod esset praecipere directe actum internum, quod ostensum est fieri non posse. Secundo declaratur a contrario, quia si quis, non obstante tali praecepto, faceret actum externum bene ex objecto intrinseco, et circumstantiis per se requisitis, et omittendo alium actum interiorem , tunc solum peccaret omittendo actum internum, non autem faciendo externum actum tali modo: ergo signum est illa esse duo praecepta distincta, et unum per se versari circa solum actum interiorem, illudque tantum non impleri per internam omissionem. At hoc fieri non potest, juxta dicta. Tertio, id potest ostendi ex usu Ecclesiae, et illo eodem exemplo indulgentiarum ; nam Ecclesia non consuevit cogere ad talem intentionem internam non necessariam ad substantiam moralium actuum , sed inducit ad illam offerendo spiritualia commoda sub illa conditione, et non aliter ; qui modus semper judicatus est sufficiens ad subveniendum communibus necessitatibus Ecclesiae: ergo alius necessarius non est, neque etiam est conveniens, qui est de re occultissima, et periculis exposita, et ideo verisimilius est non esse materiam ipsam ad legem humanam.
17. Atque haec ultima ratio potest applicari ad priorem modum , de quo minor est certitudo, quia, licet ille modus operandi magis necessarius esse possit ad bonos mores fidelium, nihilominus tamen , ad generalem et convenientem Excclesiae gubernationem, videtur sufficere, ut per leges praecipiantur actus externi de se boni vel religiosi cum conditionibus necessariis, ut sint tales actus morales; nam eo ipso naturalis ratio vel jus divinum obligat ut honeste seu digne fiant: ergo non oportuit in hoc multiplicari ecclesiastica pracepta, maxime quando rectitudo pendet ex solo actu vel dispositione interiori, de qua Ecclesiae constare non potest. Accedit quod talis circumstantia per se non includitur in praecepto de tali actu externo substantialiter spectato, non solum in esse materiali et physico, sed etiam in esse morali sacramenti, vel contractus, orationis, etc. Ergo ut talis rectitudo praecipiatur, necessarium erit directe et per se praecipi, quod esset directe praecipere actum interiorem.
18. Tertia conclusio. —Dico tertio : Ecclesia non potest prohibere vel punire actum externum de se bonum ex objecto, et circumstantiis externis, propter solum defectum, quem accipere potest ex affectu interno, vel intentione operantis ; ut esset, verbi gratia, punire per legem, dantem eleemosynam propter vanam gloriam, etiamsi exterius non demonstraretur, vel quippiam simile. Haec est sententia AIlmaini supra allegati. Assertio satis patet ex praecedenti, et ex rationibus in ea factis, quia profecto talis prohibitio esset directe de actu interno : nam externus non ratione sui, sed ratione interioris tantum prohiberetur , unde solus etiam internus vere puniretur. Item ad regimen Ecclesiae visibilis necessarius non est, nec conveniens talis modus prohibitionis, vel poenae : est enim praeter humanam conditionem, et ita nunquam Ecclesia consuevit, ut constabit ex dicendis. Denique hoc bene probant c. ult. de Simon. et cap. 7wua nos, eodem, ut paulo inferius dicam.
19. Unde infero et adverto facilius esse Praelato ecclesiastico prohibere alicui eleemosynam absolute et simpliciter, et poenam imponere si fiat, quam prohibere, vel punire eleemosynam factam propter vanam gloriam. Quia cum prohibetur absolute, potest subesse aliqua ratio pertinens ad externam gubernationem et forum, propter quam praeceptum sit humanum et justum, ut notavit Glossa supra citata in d. verb. Justitia. Neque est necessarium ut superior in suo praecepto suum motivum exprimat ; nam praesumitur justum, dum aliud non constat, et ita de transgressione talis praecepti sufficienter constat per solam effectionem extrinseci actus. At vero si prohibeatur eleemosyna tantum ob circumstantiam pravae intentionis in lege expressam, eo ipso declaratur materiam prohibitionis non esse aptam, nec rationem prohibitionis accommodatam potestati humanae, nec de transgressione posse constare per actionem externam, quandoquidem licet illa fiat, non statim fit contra tale praeceptum, quia de intentione non constat.
20. Quarta conclusio de actu esterno dependenti ab interno. — Dico quarto : Ecclesia potest prohibere et punire actum exteriorem cum dependentia ab interiori affectu, vel intentione accidentaria tali actui, quando actus alias esset malus sine tali intentione, et dignustali poena. Juxta hanc assertionem interpretor opinionem Cajet. et illam aperte docet Sylv. supra, et res ipsa in se videtur satis clara, et usui conformis ; ratio vero a priori est, quia Ecclesia potest prohibere simpliciter talem actionem externam, et punire illam : ergo potest etiam prohibere et punire cum tali conditione, scilicet, si a tali intentione odii, vel simili procedat, et non alias. Antecedens patet ex ipsa assertione ; nam supponit actionem illam esse malam in se sine tali intentione ; et consequenter esse dignam poena, versarique in materia ecclesiastica, seu canonica : sic enim semper loquimur. Consequentia vero patet, quia per illam conditionem non extenditur potestas, sed restringitur usus ejus. Magis enim moderata et restricta est prohibitio et punitio cum ea conditione, quam si absolute fieret, ut per se notum est. Et declaratur exemplo: nam Ecclesia potest, verbi gratia, excommunicare omnem illum qui grave sacrilegium commiserit ; si ergo tantum excommunicet eum qui scienter illud commiserit, non auget sed temperat rigorem et suae jurisdictionis usum, et tamen particula illa scienter includit conditionem de actu interiori, id est, si sciens et volens directe hoc fecerit. Hinc etiam Ecclesia graviori (ut sic dicam) sed magis restricta irregularite punit homicidium voluntarium, quam casuale: quae tamen saepe non differunt, nisi in cognitione et intentione interna. Quia in rigore Ecclcsia posset utrumque homicidium aequali irregularitate afficere : ex benignitate autem voluit rigorem temperare , quando homicidium non est per se intentum, seu directe voluntarium.
21. Est etiam optimum exemplum, quod totam doctrinam datam confirmat ; nam certum est haereticum externum non incurrere propriam censuram haereticorum, nisi animo haeretico exterius se prodat : nam si solum fingat, et interius non dissentiat, non incurrit censuram ipso facto ; ergo talis censura imposita est propter actum externum cum dependentia ab intentione interna ; cum tamen actus externus quoad materialem actionem, vel significationem non pendeat ab illa, nec possit exterius discerni an procedat ab animo ficto, aut vere haeretico. Similiter est imposita irregularitas rebaptizanti, quam tamen non contrahit, si ficte et sine intentione exterius rebaptizet, etiamsi Ecclesiae constare non possit de tali fictione, nec de intentionis defectu. Potuissetque Ecclesia irregularitatem imponere propter externam rebaptizationem sacrilegam et scandalosam, etiam sine intentione factam ; noluit tamen, sed temperavit rigorem; ergo signum est posse Ecclesiam hoc modo leges ferre circa actus externos, quando secundum aliquam rationem moralem respicientem statum Ecclesiae pendent ab interiori actu, licet non pendeant in materiali actione externa, nec ex aliquo sensibili signo ; ergo eadem ratione poterit simili modo prohibere et punire alia delicta externa, prout judicaverit expedire.
22. Exponitur caput de Simonia loqui de actu externo in quo nulla malitia apparet. — Nec contra hanc assertionem aliquid urget cap. ult. de Simon. citatum a secunda opinione, quia loquitur quando in actu externo nulla malitia apparet, nec praesumptio illius; et eodem modo loquitur expresse cap. 7ua nos, eod. Imo ibi est sermo, quando actus exterior ha- bet speciem boni, ut eleemosynae, vel religiosi cultus , animus vero est simoniacus, et ideo textus illi procedunt in specie tertiae assertionis, et illam confirmant, huic autem quartae nihil obstant. In c. autem Venerabilem, S ult., quod Navarr. allegat, nihil invenio quod ad causam faciat. Ex S autem ult. quem supra allegavi, solum potiest colligi revocari posse in dubium, an sit justum praeceptum superioris prohibentis actum de se bonum, quatenus ibi permittitur, ut transgressor talis praecepti absolvatur ad cautelam : absolute tamen potius supponitur tale praeceptum praesumi justum, licet intentio praecipientis occulta sit. Corollaria autem, quae ibi inferuntur, vera non sunt, ut de duobus primis jam diximus, et de tertio statim dicemus.
23. Fundamenta vero primae opinionis, partim hanc, partim primam conclusionem confirmant, et nihil aliul probant. De cap. ergo Omnis utriusque et de cap. Dolentes, et Clement. 1 satis dictum est in corollariis primae conclusionis. Ad tertium ex c. Commisse, multi intelligunt textum illum de recipiente beneficium parochiale seu curatum sine intentione mere interna recipiendi ordinem intra annum, dicuntque illum defectum intentionis puniri per privationem fructuum, propter conjunctionem cum opere exteriori , etiamsi non ostendatur. Imo addit Soto d. lib. 10, q. 5, art. 6, quod si principio quis non habuit illam intentionem, et post sex menses illam habere incepit, nihilominus manet privatus fructibus illorum sex mensium; ete converso si a principio bona fide recipit beneficium, et post sex menses mutat illam, et decernit non ordinari, ex tunc incipit non facere fructus suos : ac denique generalem statuit regulam pro quocumque tempore anni, pro quo ille non habet intentionem sacerdotii, vel formalem, vel habitualem ex illa relictam et non retractatam, pro illo privari fructibus, etiamsi tandem intra annum ordinetur.
24. Sed profecto tantus rigor non habetur in textu, nec augendus est in lege poenali. E imprimis sensus ille de intentione mere interna non videtur habere locum juxta nostram quartam assertionem, quia receptio beneficii per se non est malus actus, nec punibilis. Unde videtur potius textus ille in illo sensu procedere contra tertiam assertionem, et ideo dicere aliquis posset textum illum intelligendum esse de intentione non mere interna, sed signo aliquo manifestata, vel saltem ita insinuata, ut rationabiliter possit ab Ecclesia praesumi. Sed hic sensus admittendus non est, tum quia est contra communem intelligentiam, tam juristarum quam theologorum, cum Glossa ibi; tum etiam quia est contra proprietatem verborum textus absolute dicentis : Si promoveri ad sacerdotium non intendens, eic.; tum propterea quia est contra rationem textus ; Cum eos receperis fraudulenter , hoc enim fit ex vi intentionis interioris : tum etiam quia textus addit, Nisi vcoluntate mutata, etc. : ergo locutus fuerat de intentione voluntatis ; tum denique quia declarat privationem fructuum ipso facto : non ergo agit de praesumptione, sed sufficere censet, quod interior desit intentio.
25. Respondent ergo alii, non esse illam poenam impositam per legem humanam, sed esse obligationem restituendi, vel incapacitatem fructuum, quae ex natura rei sequitur ex tali intentione, et per illam legem declaratur. Patet, quia beneficium curatum non datur nisi propter officium, quod exerceri non potest sine sacerdotio, et ideo non sacerdos qui recipit beneficium sine animo suscipiendi sacerdotium, eo ipso injuste recipit fructus beneficii, et consequenter non facit illos suos. Quia tunc non recipit fructus propter officium quod exercet, cum sit incapax illius; ergo maxime posset recipere propter spem recipiendi quamprimum, vel tempore praescripto : hanc autem spem aufert prava intentio : ergo reddit talem personam incapacem fructuum, nisi illam mutet, et tempore debito ordinetur.
26. Haec vero responsio non habet solidum fundamentum. Nam, sine dubio, si lex lata in cap. Commissa non addidisset illam privationem fructuum, non posset cum sufficienti fundamento dici, recipientem beneficium sine tali intentione non facere fructus suos, praesertim de fructibus totius beneficii. Primo, quia beneficium etiam curatum non datur propter solum officium proprium sacerdotis ; nam datur etiam propter officium dicendi horas canonicas, et ille sic tenens beneficium posset recitare horas. Datur etiam propter ministerium chori, et administrationem Ecclesiae, quae possunt fieri sine ordine sacerdotali. Praeterea non ita datur hoc beneficium propter officium dicendi Missam, et ministrandi sacramenta (propter quae requiritur sacerdotalis ordo), ut omnino obliget ad facienda haec ministeria per seipsum : nam possunt fieri per tertium, maxime ad tempus; quod si ita fiant, sufficiet, saltem ut faciat beneficiatus fructus suos sine obligatione restituendi, praesertim si personaliter resideat, et regat Ecclesiam : hoc etiam modo posset beneficiatus non sacerdos, et intendens non ordinari, per annum satisfacere officio suo, ut suos faceret fructus, si per jus humanum non impediretur.
27. Confirmatur ac declaratur : nam si sacerdos acciperet tale beneficium cum intentione non ministrandi in illo per annum quoad ordinem sacerdotalem, non ideo non faceret fructus suos, si alias integre satisfaceret officio suo, partim per se, partim per alios, et simililiter qui acciperet beneficium ante sacerdotium cum intentione accipiendi sacerdotium intra annum , non tamen ministrandi in illo per seipsum tam cito, nec post aliquod tempus, non propterea teneretur restituere fructus omnes, nec fortasse partem, si alias per alium suppleret quod per se non faceret, et sufficientem curam haberet suae Ecclesiae : ergo, secluso jure positivo, idem esset, licet quis reciperet beneficium sine intentione recipiendi sacerdotium intra annum. Probatur haec ultima consequentia, quia, non obstante tali intentione, posset satisfacere obligationi officii, propter quod dantur illi redditus beneficii pro eodem tempore. Et ita ex sola rei natura non deesset titulus ad recipiendos et retinendos illos fructus sine injustitia, scilicet, titulus beneficii cum recitatione, administratione, et servitio sufficiente beneficii pro toto illo tempore, modo declarato.
28. Vera ergo responsio mihi esse videtur, illam non esse propriam poenam propter interiorem culpam , etiam adjunctam externo actui de se non malo, nec etiam esse obligationem restituendi propter defectum in officio vel servitio beneficii, sed fuisse prudentem ordinationem Ecclesiae, quae statuit ut non daretur beneficium homini non ordinato, nisi sub tali onere et conditione. Unde ex quo fuit conditus canon ille, eo ipso quod talis persona acceptat beneficium, acceptat illud cum illo onere ; et ideo si non implet conditionem, non facit fructus suos, quia Ecclesia illi non contulit jus ad illos. Nec est inconveniens quod Ecclesia, licet non judicet de occultis, det beneficium sub conditione occulta et interna, quia ad hoc non est necessarium ut ipsa judicet de illa conditione, sed satis est quod recipiens beneficium deilla judicet, et per judicium suae conscientiae teneatur ad restituendos fructus, quos non fecit suos sine alio judicio Ecclesiae. Saepe enim in collatione aliqua exterius facta includitur conditio interna ex parte suscipientis, ut cum Episcopus confert ordines ergo alteri, ibi est conditio inclusa, quod ille habeat intentionem recipiendi illos. Et ego possum dare eleemosynam pauperi sub conditione explicata illi, quod habeat intentionem orandi pro me, et si illam non habeat, non fiat dominus eleemosynae. Quid enim vetat ita fieri? Cum libere possim disponere de re mea prout libuerit. Ita ergo potuit Ecclesia disponere circa collationem beneficiorum parochialium , quia ita oportebat obligare recipientes, et nullus poterat esse convenientior modus illos cogendi ad habendam illam intentionem.
29. Quod si objicias, quia jus illud etiam habuit locum in eos, quia jam anteillum canonem receperant beneficia, respondeo negando assumptum, quia lex non extenditur ad praeterita per se loquendo, et ibi non explicatur, nec est extensio facienda in lege poenali sine sufficienti causa. Vel certe si dispositio illa habet locum circa beneficia prius recepta, erit quatenus a tempore illius legis coeperunt retineri cum mala fide, et in ea perseveratum est per reliquam partem anni juxta dicenda in sequenti puncto. Hoc igitur modo explicatus ille canon, nec facit pro conclusione quarta, nec obstat tertiae, sed continet limitationem alterius rationis : nam limitat modum et conditionem conferendi talia beneficia talibus personis.
30. Aliter vero posset exponi juxta tertiam assertionem, illam esse poenam impositam pro omissione externa sacerdotalis ordinis, quem ex praecepto divino definito per Ecclesiam tenetur recipere intra annum, qui tale beneficium recipit, quoniam illa omissio processit ex tali intentione fraudulenta. Ad hoc explicandum adverto circa illum textum, ibi non imponi conditionem illam : S recipiat beneficium sine intentione sacerdotii intra anmum, ut absolute sufficientem ad contrahendam illam obligationem restituendi, sed cum illa moderatione, nisi voluntate mutata promotus fuerit. Unde fit ut, licet quis accipiat beneficium sine illa intentione, et ita persistat per undecim menses, si tandem mutat intentionem, et intra ultimum mensem ordinatur, faciet fructus suos, vel confirmabit (ut sic dicam) dominium in retentione eorum, quia noluit Ecclesia aliter ponere illam conditionem, ut ex textu patet. Estque optima ratio, quia hoc modo melius lex illa obtinet effectum intentum, qui est, ut ille ordinetur et inserviat beneficio semel accepto, et ita per receptionem ordinis purgatur prior defectus, quia impletur conditio ab Ecclesia postulata, quae in summa est, ut non habeatur illa prava intentio a principio, vel saltem ut non perseveretur in illa usque ad effec- tum non recipiendi ordinem per totum annum. Unde quod Soto ait de restitutione facienda pro quocumque tempore anni, pro quo illa intentio debita non habetur, non habet locum si tandem mutatur voluntas, et recipitur ordo intra annum, quia tunc nulla restitutio facienda est, ut dixi, et ex textu constat. Signum ergo est poenam illam (si poena est) non imponi propter intentionem tantum internam secundum se, sed prout annexam, et prodeuntem in omissionem exiernam totius anni, quae omissio mala est, et posset puniri illa poena, etiam sine illa intentione a principio concepta, sed per negligentem dilationem totius anni contractam. Atque hoc modo textus ille confirmat tertiam conclusionem, et nihil obstat quartae. Alia vero, quae attingit Soto, an ille textus loquens de receptione beneficii extendi debeat ad retentionem, et an loquens de benificiis parochialibus extendendus sit ad episcopatus, et similia, ad praesentem materiam non spectant.
31. Explicatur Clementin. —Circa quartum, de censura imposita inquisitoribus injuste procedentibus ex odio, vel turpi affectu, in dicta Clem. 1, 8 Verum, aliqui dicunt loqui de odio manifesto signis externis, sed sine fundamento in textu, et sine causa, quia illa excommunicatio non fertur propter aliud signum odii, sed propter effectum justum ab illo procedentem. Et ita ille textus probat quartam assertionem, ut etiam dixi in tom. 5, dicta disp. 4, sect. 2; idem dicendum est cum proportione ad 5, ex Clement. 5, de Stat. Monach. ; et ad sextum, ex dicto cap. Si quis, nam actiones illae, quae ibi puniuntur et alias prohibitae sunt et pravae, moraliter loquendo sufficienter manifestant pravum animum a quo proficiscuntur. Reliqua in illa opinione juxta quartam assertionem procedunt.
On this page