Caput 14
Caput 14
Quae sit servanda forma seu solemnitas in legibus canonicis ferendis
1. Nihil in praesenti tractandum proponi mus de forma intrinseca legis canonicae, quia omnia quae de hoc puncto diximus lib. praecedenti, c. 13, communia suntlegi humanae ut sic, nec aliquid speciale notandum occurrit in lege canonica. Imo etiam quae de forma extrinseca diximus de legibus civilibus, magna ex parte communia sunt canonicis, quia illis conveniunt, quatenus humanae sunt, et non quate- nus civiles, seu seculares sunt. Et ideo leges canonicae in signo etiam sensibili consistunt, et verba requirunt quae sufficienter explicent praeceptum, seu voluntatem obligandi Praelati cum talibus conditionibus quae ad legem sufficiant, ut cum perpetuitate, communitate, et similibus, ut ibi explicatum est; ubi etiam sufficientia verba declaramus.
2. Non est de ratione legis canonice ut sit scripta. — Ultra illa vero non est data determinata forma verborum in legibus canonicis ferendis, vel ex jure divino, vel ex ecclesiastico, praesertim quoad proprios canones, quorum conditor est Pontifex, qui semper est superior illis, et ideo non arctatur ad certam formam verborum. Inferiores vero Episcopi, et Praelati, vel Capitula limitari possunt ad servandam certam verborum formam, vel solemnitatem. Sed de hac etiam non constat, saltem ex jure communi. Nam licet in quibusdam statutis requiratur consensus Capituli respectu Praelati, vel, e converso, consensus Praelati respectu Capituli, vel aliquid simile; illud magis pertinet ad limitationem potestatis quam ad determinationem formae servandae in lege ferenda. Praeterea non est etiam de ratione legis canonicae ut sit scripta; nam ea quae de hoc puncto allegavimus pro lege civili, maxime probant de canonica, et praecipue de pontificia propter supremam potestatem, ut dixi. Inferiorum autem statuta semper feruntur in scriptis, et ita servandum est ad tollendam ambiguitatem vel obscuritatem. Unde etiam oportet ut ex tenore ipsius scripturae constet, ex potestate legislativa esse profectam, et continere actum ejus, alias non erit sufficiens signum voluntatis principis ferendi legem, vel obligandi subditos communi et stabili legis obligatione, quod in sequenti puncto declarabitur.
3. Sententia dicentium epistolum pontificiam inducere leges. — Hinc enim suboritur dubium supra tractatum de lege civili, an epistolae pontificiae leges canonicas inducant, quoniam in eis respondent ad speciales interrogationes, aut consultationes. Canonistae enim interdum indicant haec responsa Pontificum non introducere legem : Abb. in cap. 7we, de Sponsal., n. 3, et ibi Alex. de Nevo, n. 15; et Praepos. n. 4, ad 7; nam exponens illum textum, dicentem verba esse de necessitate matrimonii quoad Ecclesiam, dicit non introducere legem, quia solum continet responsum Pontificis ad privatam consultationem.
4. Vera sententia. — Contraria vero sen- tentia vera est, a qua dicti auctores non dissentiunt : est enim certa, et inter jurisperitos communis: tenet Glossa in cap. Ea tua,de Fil. Presbyt., verb. Consultationem, ubi Panorm. idem sentit, et tacite declarat priorem sententiam, ut statim dicam. Idem Felin. rubr. de Rescrip., in princip., cum Rom. cons. 260, et Archid. et Domini. in cap. 7gnorantia, 38 dist. Imo juris civilis interpretes multo magis certam censent esse hanc sententiam de epistolis Pontificum, quam regum aut imperatorum, ut constat ex Bart. et Paul. Castr., in l. 1, cod. de Legib., Jason. et aliis quos retuli superiori lib., cap. 13. Probatur aperte haec sententia ex cap. 1, dist. 19, quod est Nicolai I in Epist. ad Episcopos Galliae, quae habetur in tertio t. Bibl. : ubi in eamdem sententiam adducit Leonem I, Epist. 1, in fine, et Gelas. in c. Sancta Romana, dist. 15, et ibi ex professo probat Nicol. hoc non solum esse verum de epistolis in jure canonico insertis, sed etiam de omnibus aliis. Ratio autem sufficiens est, quia Pontifices habent auctoritatem ad ferendas leges hoc modo, et ipsimet declararunt hoc sensu et hac potestate esse scriptas hujusmodi epistolas, vel responsa. Quomodo autem hoc intelligendum sit, et quid requiratur, ut hujusmodi epistolae vim legis habeant, dicetur respondendo ad priorem sententiam.
5. Igitur ad cap. Tuce, de Sponsal., respondetur imprimis, potius ex illo probari, quando consultus Pontifex respondet, illud responsum habere vim legis, quatenus directe satisfacit consultationi, licet consultatio privata fuerit. Et hoc supponunt et fatentur interpretes illius textus supra allegati. Addunt tamen, per hujusmodi responsa Pontificum ad interrogationes factas circa antiqua jura non introduci novam legem quae antea constituta non fuisset, sed solum interpretationem ejus de qua fuerat Pontifex consultus, sive illa sit ecclesiastica, sive divina, aut naturalis, ut in illo cap. consultus fuit Pontifex an verba sint necessaria ad matrimonium. Respondet autem matrimonium mutuo consensu perfici, necessaria autem esse verba quantum ad Ecclesiam. Unde colligunt dicti interpretes, per illud responsum non introduci novam legem, aliquid de novo praecipientem, sed tantum declarari authentice id quod antea erat jus divinum ac naturale, scilicet, de substantia matrimonii tantum esse mutuum consensum, utique suflicientibus signis expressum, quia alias non posset esse mutuus, et datus simul, et acceptatus. Unde in hoc sensu recte inferunt noluisse ibi Pontificem introducere novam legem ecclesiasticam, qua praeciperet ut matrimonium fieret per verba, quando fieri potest, neque in hoc sensu dixisse verba esse necessaria propter Ecclesiam, quia hoc praeceptum ecclesiasticum non erat antea, nec Pontifex ibi illud ponit de novo, cum tantum respondeat consultationi: unde concludunt solum explicasse per illa verba moralem necessitatem, seu utilitatem verborum in matrimonio, ut Ecclesia certior deillo fiat, ejusque clariorem probationem habeat.
6. Epistolae pontificiae habent auctoritatem temperandi jus et obligandi ad eam interpretationem tenendam.—Ex quibus aperte constat, non negare dictos auctores epistolam pontificiam habere vim legis in eo quod decernit, sed proponere regulam ad intelligendum quid decernat. Ordinarie enim hujusmodi epistolae continentes responsa consultationum sunt potius declarativa, quam constitutiva juris, quia non solet consuli Pontifex an aliquid facere jubeat, necne, sed an aliquid faciendum sit secundum jus divinum naturale, vel ab Ecclesia jam statutum. Et tunc respondendo Pontifex interpretatur jus, et in hoc habet. ejus responsio auctoritatem legis obligantis ad illam interpretationem tenendam, vel ad servandum antiquum jus, secundum illam interpretationem, et hoc est quod in decretis supra allegatis docetur. Non tamen solent per talia responsa condere Pontifices novas leges, non quia non possint, sed quia non hoc tunc agunt, nec de hoc consuli solent, ut dixi. Si tamen occasione sumpta ex consultatione ipsi velint novam legem introducere, sine dubio possunt illo modo id facere, dummodo suis verbis hoc sufficienter declarent.
7. Quando epistolae sunt scriptae non ad consultationem, sed directe ad gubernationem, facilius possunt habere vim legis ; sed boc colligendum ea tenore verborum.— Quocirca, quando epistolae non sunt responsivae ad consultationem, sed directe scriptae ad gubernationem, tunc facilius habere possunt vim legis constitutivae de novo, quod ex tenore verborum spectandum est. Adjungendae etiam sunt circumstantiae temporis, et loci, et personarum ad quas scribitur, ad intelligendum an lex sit universalis pro tota Ecclesia, vel pro aliqua tantum provincia, aut dicecesi. Denique necessarium est ut talis epistola per traditionem, vel declarationem posteriorum Pontificum sufficienter sit nota et in auctoritate habita, hoc enim necessarium est ut obliget ; licet non sit necessarium ut sit in corpore juris inserta, quia ita cautum est in ipso jure, ut dixi, ac merito, quia est valde accidentarium, et non potest jus limitare auctoritatem Papae. Quod maxime verum habet in his quae spectant ad declarationem juris naturalis, vel divini. Nam in his non potest esse mutatio, nec error, quando Pontifices ut Pontifices definiunt, quod possunt facere per has epistolas, et faciunt, quando ostendunt se loqui ad docendam et instruendam totam Ecclesiam. Et ideo in his rebus sunt talia decreta generalia et perpetua, licet fiant respondendo ad particulares interrogationes, quia illa particularis materia est accidentaria, et solum concurrunt per modum occasionis, doctrina autem ipsa generalis est. At vero, quando responsum concernit materiam juris positivi ecclesiastici, licet, ut processit a Pontifice, non potuerit continere errorem in moribus, per temporis successionem potest accipere mutationem, et quoad hoc potest multum deservire quod tale decretum sit vel non sit moribus receptum, vel etiam quia sit in corpore juris insertum, vel extravagetur ; et tunc etiam oportet considerare an sit consentaneum juri communi, vel illi contrarium: nam in priori casu servandum est; in posteriori autem Pontifex est consulendus, juxta cap. Pastoralis, de Fide instrum. Quae omnia usui esse possunt ad intelligendas decretales epistolas, et aliquid statim addemus solvendo objectionem quae in praesenti fieri posset.
8. Praeterea, potest simile dubium de sententiis Pontificum hic definiri, quod supra de sententiis imperatorum et regum tractavimus; nam ex ibi dictis a fortiori sequitur, sententiam latam a Papa in particulari causa introducere legem generalem pro omnibus similibus causis ; nam major est auctoritas pontificia quam regia. Et hoc modo videtur magna ex parte esse constitutum jus canonicum ; nam plura illius decreta sunt quaedam sententiae Pontificum in singularibus causis latae. Et in particulari videtur hoc declaratum in cap. 7u causis, de he jud. ibi: Cum in similibus casibus ceteri teneantur similiter judicare. Et ita docent ibi expositores. Dubitant autem an hoc intelligendum sit tantum de sententia definitiva, vel etiam de interlocutoria, dummodo de illa satis constet , de qua videri possunt ibi doctores, praesertim Panorm. num. 3et 4, et Felin., n. 3 et seq., quia de hac distinctione nobis sufficiant dicta circa legem civilem. Alia vero distinctio de sententia inserta, vel non in- serta in corpore juris, qua utuntur etiam aliqui ex dictis doctoribus, in praesenti non est admittenda, quia repugnat juri canonico quod expresse illam excludit in epistolis Pontificum, ut vidimus ; est autem eadem ratio de sententiis. Item, quia ex dicto capit. Pastoralis, aperte colligitur epistolam decretalem pontificiam. etiamsi sit contra jus commune, habere auctoritatem, solumque limitatur modo supra dicto. quando est contra jus commune : nomine autem decretalis etiam sententia lata et scripta a Papa comprehenditur, ut omnes fatentur, et constat ex usu decretalium ; non est ergo conditio simpiiciter necessaria ad rationem legis, quod sententia sit inserta in corpore juris, licet ad promulgationem legis et ad cognitionem ejus magis publicam et certiorem multum conferat.
9. Objiciuntur quaedam Pontificis verba que videntur aliis repugnare, et ecplicantur.— Contra hanc vero resolutionem objici possunt verba Alexandri III in cap. Zicet, de Sponsa duorum , ubi definit matrimonium ratum non dissolvi per subsequens consummatum , et adjungit : Quamvis aliter a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando judicatum, utique per sententiam, ut communiter videtur intelligi ; ergo sententia Pontificis non potest facere legem, cum tam gravem errorem continere possit. Simihs objectio fieri potest ex c. Quanto, de Divortiis, ubi Innocent. III docet matrimonium inter fideles baptizatos et Catholicos contractum, non dissolvi per haeresim seu apostasiam a fide alterius conjugis, et subjungit: Licet quidum praedecessor noster sensisse aliter videatur. Quod dixit propter Coelestin. IHI qui contrarium respondit, ut in cap. Laudailem, alias 1 de Convers. infidel. olim habebatur, ut ibi notat Glossa, et nunc habetur in collectionibus Antonii Augustini, collect. 2, tit. 23, cap. 2.
10. Circa primum, Alexander III non designat qui fuerint illi Pontifices qui aliter judicarunt, et Glossa ibi solum allegat consuetudinem quamdam Mutinensem, cujus fit mentio in cap. ult. ejusdem tituli, quae est impertinens ; nam ibi non dicitur illam consuetudinem fuisse per aliquem summum Pontificem approbatam. Imo Innocen. IlI in illo cap. ult. dicit /uisse contra id quod sentit sancti Petri sedes, et ideo non possumus certo dicere quale fuerit illud judicium illorum Pontificum. Responderi ergo potest supponendo probabile esse posse Pontificem ex justa causa dispensare in matrimonio rato non consummato ; forte igitur illi Pontifices, quos Alexander III commemorat , non tantum sententiando, aut respondendo, sed etiam faciendo, dissolverunt illa matrimonia, non quidem judicando ipso facto dissolvi (stando in solo jure divino) per subsequens consummatum, sed judicando illam fuisse causam sufficientem ad illam dispensationem concedendam; et licet forte in hoc erraverint, erit error facti, et non juris. Non est autem verisimile fuisse judicium illud ferendo generalem legem formaliter et expresse, sed fortasse dispensando cum aliquo populo, aut saltem similem consuetudinem alicubi tolerando, vel approbando : nam hoc totum pertineret ad errorem facti, et particularem, id est, non redundantem in perniciem totius Ecclesiae, et ideo non repugnat contigisse.
11. Quod si fortasse judicium illud fuit per sententiam latam in aliqua particulari causa (licet id non constet), dicendum est illam sententiam non fuisse latam interpretando ex cathedra jus divinum, sed judicando de facto secundum opinionem privatam, et ideo non potuisse inducere generalem legem. Atque ita respondet Covar. 2 p. quarti, c. 7, 8 3, n. 15. Non est item necesse verbum Juwdicandi referre ad sententiam alicujus causae definitivam, sed ad privatum judicium, quod interdum est per opinionem privatam, et ita potuit contingere in illis Pontificibus. Et ita exposuit Cano lib. 6 de Locis, cap. 8, ad 3, et Bellarm., lib. 4 de Roman. Pontif., cap. 13, in princ. Imo etiam de Alexand. lII dicit non definivisse, sed tantum quid sentiret explicuisse, sicut praedecessores sui fecerant. Idque colligi potest ex verbis ejusdem Alexand. in Conc. Later., p. 6, cap. 8, ubi habetur integra epistola, quae valde familiaris est, et in ea solum dicit se velle aperire quid sentiat, et postea non loquitur de omni matrimonio rato, sed multas adjungit circumstantias et solemnitates, ac tandem concludit : Quamvis alii aliter sentiant, aliter etium a quibusdaum praedecessoribus nostris sit aliquando judicatum. Sed, hcet hoc forte ita in principio fuerit, nihilominus postquam responsio illa juri canonico per Greg. IX inserta est, et pro generali lege tradita universae Ecclesiae, non est dubium quin sit universalis ac vera lex, ac subinde certam fidem faciat quia non potest intolerabilem errorem continere.
12. Secunda objectio magis procedit contra priorem resolutionem de epistolis decretalibus, quam contra hanc de sententia ; nam illud dictum Coelestini fuit responsio ejus ad quamdam consultationem, ut constat ex integra Antonii Augustini. Et eam se vidisse refert Castro lib. 1 contra Haeres., cap. 4, et propter illam audet dicere in eo errasse Coelestinum, non tantum ex negligentia, ita ut illum errasse dicamus velut privatam personam, et non ut Papam, quia in qualibet re seria definienda tenetur consulere viros doctos, quia hujusmodi definitio (inquit) habebatur in antiquis decretalibus; sed excedit, et videtur male sentire de potestate infallibili Papae ad definiendas res fidei. Melius ergo Cano et Bellarmin. supra respondent, non definiendo, sed opinando Coelestinum locutum fuisse, potuisseque Castro ex verbis Coelestini attente perpensis id colligere; solum enim ait : Non enim videtur nobis, quod si prior maritus redeat, etc., quae verba sunt privatum sensum aperientis, et cum formidine loquentis, non definientis, aut certam doctrinam tradentis. Nunquam ergo responsio illa habuit vim legis toti Ecclesiae propositae, quia nec in ipsa hoc explicatum est, nec ita fuit recepta, aut recipi potuit. Dices etiam Innoc. Ill suum responsum protulisse per illa verba: Non credimus quod in illo castt, etc.; respondeo etiam ex vi verborum id non fuisse ab Ecclesia definitum, ut etiam Bellarm. sensit; postea vero lex illa firmata est per Greg. IX et usu ipso declarata, ac denique ut veritas fidei definita in Concilio Trident., sess. 24, can. 5.
13. Quid de Episcopis sentiendum. — Tandem circa haec duo puncta de sententia et epistola Pontificis dubitari potest an idem censendum sit de Ebpiscopis cum proportione pro suis episcopatibus. Nam canonistae communiter in hoc differentiam constituunt, ut patet ex Fel., dict. cap. In causis, num. S, et in rubr. de hescrip., et aliis quos allegat. Sed in hoc idem cum proportione sentio de Episcopis, quod dixi de magistratibus civilibus habentibus potestatem ad ferendas leges cum subordinatione ad aliquem superiorem regem, vel imperatorem. Ita enim Episcopi comparantur ad summum Pontificem et ad jus canonicum. Nam et leges ferre possunt pro suis episcopatibus, et non possunt contra jus commune statuere, aut sententias dicere. Si ergo sententia vel responsum Episcopi sit contra jus commune, non solum non inducet legem, verum etiam nihil valebit ; si vero per sententiam interpretetur suum proprium jus, vim etiam proprii juris habere poterit sententia, quia quoad hoc habet eamdem potestatem, et idem est cum proportione de rescripto, dummodo aliae conditiones concurrant, scilicet, quod ex verbis et modo scribendi satis constet de animo statuendi, et quod materia sit apta, et sententia, vel decretum Episcopi sufficienter pro ratione suae dioecesis promulgetur.
On this page