Text List

Caput 15

Caput 15

Quae promulgatio in legibus canonicis sufficiat, ut vim obligandi habeant

CAPUT XV. QUAE PROMULGATIO IN LEGIBUS CANONICIS SUFFICIAT, UT VIM OBLIGANDI HABEANT.

1. Prima sententia. — Suppositis quae communia sunt legi humanae, ut talis est, et dicta sunt lib. praecedenti, c. 14, hic solum superest quaestio, an pro legibus canonicis pontificiis sufficiat una promulgatio Romae facta , vel in singulis dicecesibus aut archiepiscopatibus vel provinciis plures necessariae sint. In hoc enim varie sentiunt auctores. Prima opinio est in legibus canonicis servandam esse regulam datam de legibus civilibus latis pro amplissimis regnis, plures, ac principales, et distantes provincias comprehendentibus , videlicet , pro talibus legibus non sufficere unam promulgationem Romae factam , sed necessarium esse singulas promulgationes in singulis provinciis ecclesiasticis , id est, in singulis episcopatibus fieri. Ita tenet Panormitan. in c. 9 de Constit., n. 7, ad finem; Fel., n.7; Dec., lect. 2, n. 6; Navarr. in Summa, c. 23, n. 44; Angel., verb. Ler, n. 23; Medin., 1. 2. q. 90, art. 4, qui illam tribuit Cajet. ibi; sed ille non dicit necessariam esse denuntiationem in provincia, ut lex obliget, sed solum excusari ignorantes , si lex propter incuriam pastorum ad eorum notitiam non deveniat, quod verum et longe diversum est, ut per se patet. Unde potius posset Cajet. in contrarium induci. Solentque pro hac sententia citari aliqua jura canonica, sed nihil probant, et ideo illa omitto.

2. Probatur ista opinio. — Fundamentum ergo sumi debet ex Authentica Ut facte nove constitutiones, collat. 5, quae de legibus civilibus hoc disponit, ut supra visum est ; addendo regulam supra etiam positam, quod jus canonicum in hujusmodi rebus utitur jure civili, et veluti tacite acceptat illud , quando aliquid contrarium vel diversum non disponit, et alioqui in re ipsa nihil est repugrians bonis moribus aut religioni. In praesenti autem jus illud civile quod requirit promulgationem in singulis provinciis non est revocatum jure canonico, neque est contra bonos mores, imo est valde consentaneum illis, ut leges suaviores sint, et ut tollantur occasiones allegandi, vel fingendi ignorantiam. Acceditque hoc maxime necessarium videri in his legibus canonicis, quia pro toto orbe feruntur; ergo citata authentica extendenda etiam est ad canonicas leges.

3. Nihilominus contraria sententia communius recepta est. Tenent Glossa et Joann. Andr. in fine Sexti, circa datam ejus; Panormit. mutans sententiam in cap. JVoverint, de Sententia excommunicationis, in fine; Cardin. in Procemio Clementinarum, S Universitatis, n. 4; Sylvest., verb. Lex, q. 6; Rosel., n. 4; Armil.. n. 11, et verb. Constitutio, n. 3; Ludovicus Gomez in Prooemio ad Regulas Cancellariae, quaest. 2; Navarr., non constans etiam in priori sententia, dicto consil. 1 de Constit., n. 19; et idem sentit Soto, lib. 1 de Justit. quaestion. 1, art. quarto ; et Palac. in tertio, dist. 37, disp. 1; ac denique Bartolus, et alii allegati in praecedenti libro, cap. 14, in hoc differentiam constituentes inter jus canonicum et civile. Adduci autem solet pro hac sententia c. 1 de Postulat. Praelator., quod revera non cogit; nam ibi solum concluditur, necessarium non esse ut lex semel promulgata, singulorum auribus intimetur per speciale mandatum , vel litteras. Ubi promulgata esse debeat lex canonica ibi non explicatur.

4. Item allegatur cap. Voverit, de Sententia excommunicationis, cujus verba sunt: Nisi ea de capitularibus suis infra duos menses post lInijusmodi publicationem fecerint amoveri. Non declaratur autem quae sit illa publicatio ; verisimile autem est loqui Pontificem de publicatione Homae facta, et ita hic textus probabilis est. Responderi tamen posset, in illa lege determinatum fuisse illum modum promulgationis; non vero fuisse latam legem, ut idem sufficiat in omnibus legibus. Certum est enim, quoties lex canonica praescribit modum promulgationis in ea servandum, illum sufficere, vel esse necessarium, etiamsi ex jure communi vel consuetudine aliud requiratur. Sicut e contrario posset argumentum sumi ex c. Cum infirmatas, de Poenitent. et remiss., ibi: Postquam per prelatos locorum fuerit publicata, inde colligendo hunc modum publicationis esse necessarium in legibus pontificiis : quod tamen revera inde colligi non potest, quia est speciale in illa lege, et fortasse magis, quoad inducendam poenam interdicti ab ingressu Ecclesiae, quam quoad obligationem legis. Unde potius inde posset ab speciali argumentum retorque- ri, ut bene notavit Navarr. supra n. 921. Simile est in Concilio Tridentino, sess. 25, quoad legem illam irritantem matrimonium clandestinum, in qua specialem promulgationem postulat, quae ordinarie non est necessaria in legibus ecclesiasticis. Ita ergo potuit in illo c. JVoverit assignari ut sufficiens illa unica promulgatio in favorem fidei, et immunitatis ecclesiasticae, licet fortasse jure communi plures requirantur : nam semper potest Pontifex commune jus positivum immutare, prout expedire censuerit.

5. Probatur opinio. — Fundamentum ergo proprium hujus sententiae esse debet, quia ex natura rei illa promulgatio sufficit, nisi aliud Ecclesia statuerit ; nihil autem aliud statuit, nec praedictam Authenticam acceptavit, aut in hac parte suam fecit. Nullo enim jure scripto id ostendi potest in particulari, nec etiam in generali, quia canones solum in judiciis causarum voluerunt ut civiles leges servarentur ubi canonicae deessent ; modus autem ferendi universales leges longe gravior est, et pertinens ad propriam Pontificis actionem et potestatem, et ideo non est illa generalis regula ad praesentem casum extendenda. Nec etiam talis acceptatio potest consuetudine ostendi : nam potius contrarium potest consuetudine probari, illius enim varia sunt indicia. Primum est, quia in curia romana totius orbis lites definiuntur juxta leges pontificias Romae publicatas, etiamsi alibi promulgatae non sint, quod non esset justum, si in aliis provinciis illae leges non obligarent absque speciali promulgatione in eis facta, ut bene considerat Navarr. ubi supra. Potestque explicari exemplo adducto a Joanne Andrea de quadam electione facta in una provincia contra constitutionem pontificiam, quae Romae, et non in tali provincia erat promulgata, et nihilominus irrita facta est. Idemque servari in regulis Cancellariae notat Anton. Gomez supra.

6. Praeterea multa sunt decreta in jure canonico, quae nunquam fuerunt promulgata in singulis provinciis, sed tantum Romae. Et quamvis enim ipsa editio publica juris canonici habeat vim quamdam promulgationis, quae in singulis provinciis fieri censetur, quia in singulis illi libri publice circeumferuntur, nihilominus in rigore obligatio talium decretorum latius extenditur, quam illa promulgatio. Deinde multa sunt rescripta Pontificum, vel Bullae, aut Motus proprii, qui non sunt inserti in communi jure canonico, et nihilominus censentur obligare per solam publicationem Romae fac- tam. Quod etiam in Bulla Coenae videre licet : universaliter enim obligat, cum tamen raro in singulis episcopatibus publicetur. Tandem magnum argumentum est, quia quando Pontifices volunt necessariam esse promulgationem suae legis in singulis episcopatibus, seu provinciis, hoc specialiter declarant; raro autem id faciunt, et in rebus majoris momenti, aut periculi; ergo signum est extra hos casus speciales in legibus absolute latis, et Romae promulgatis, illas speciales promulgationes non requiri. Item e contrario interdum extendunt tempus pro quo volunt differri obligationem legis etiam post promulgationem, ut Pius IV voluit ut decreta Concilii Tridentini non obligarent nisi post tres menses a promulgatione, in quibus legibus supponunt promulgationem in urbe factam sufficere, quia si aliae particulares spectandae essent, illa temporis dilatio necessaria non esset. Denique est optima congruentia, quia tota Ecclesia, ut est sub uno pastore, est proprie et perfecte unum corpus mysticum, et una respublica, et ideo pro toto hoc corpore satis est una promulgatio facta in metropoli hujus reipublicae. Et ulterius considerant juristae, sedem pontificiam esse fixam Romae, et Pontificem non vagari per provincias, sicut solent reges, et idcirco inde accommodatissime influere in universam Ecclesiam, et ob eamdem causam romanam curiam esse aptum et sufficientem locum ad hujusmodi promulgationem.

7. Et ita solutum est fundamentum contraria sententiae, et obiter reddita est differentia inter leges canonicas et civiles, tum quoad dispositionem earum, tum quoad consuetudinem, tum etiam quoad congruentiam, quia in Ecclesia est major unitas sub uno Christi Vicario, quam sit in regno sub temporali rege. Unde, licet ad faciliorem notitiam legis, et ad vitanda aliqua incommoda, videri potuerit magis accommodatum , ut speciales promulgationes etiam in legibus ecclesiasticis requirerentur, nihilominus ob alias causas potuit oppositum esse congruentius, tum ad commendandam majorem Ecclesiae unitatem, majoremque obedientiam Pontifici debitam; tum etiam ne leges pontificiae ab Episcopis pendere videantur. Denique, quia ubi aliud necessarium fuerit in specialibus casibus, ab ipsismet Pontificibus statui potest, sicut interdum fieri diximus.

8. Atque hinc facile constat quid dicendum sit de aliis legibus canonicis. Nam, si sint leges concilii universalis, illae per Pontificem approbari debent, et ita eadem est de illis ratio. Nam eorum publicatio Romae fieri solet, et illa sufficiet, nisi aliud in ipsamet lege disponatur. Poterit etiam fieri in loco concilii, si Pontifex contentus sit. De legibus autem Episcoporum manifestum est sufficere pro toto episcopatu eam quae fit in matrice, ut a fortiori patet ex dictis, tum in praesenti, tum de legibus civilibus civitatum aut regnorum particularium. Et cum eadem proportione loquendum est de Archiepiscopis et Patriarchis, si aliquando possunt ferre leges pro toto archiepiscopatu, vel patriarchatu, quod tamen (ut supra dixi) jure ordinario non possunt sine concilio provinciali, de cujus legibus cum proportione etiam censendum est. De modo autem ipsius promulgationis nihil novi dicendum occurrit ; nam potest fieri aut voce praeconis, aut affigendo legem scriptam in loco publico ad hoc designato, ut Romae fit, in quo servanda erit loci consuetudo, nam jus scriptum non invenitur.

9. Superest vero inquirendum an lex Pontificia Romae promulgata statim incipiat obligare omnes, vel post aliquod tempus, quod de lege civili late tractatum est, et in praesenti potest brevius expediri. Dixit igitur Glossa in cap. Proposuisti, 82 dist., verb. Von probatur, leges canonicas non obligare nisi post sex menses. Idque colligit ex cap. Decernimus, dist. 18. Sed ibi non agitur de promulgatione canonicarum legum, sed de modo quo Episcopi suas plebes docere debent omnia, quae in conciliis provincialibus acta fuerint. Nam Episcopis praescribitur ut intra sex menses a concilio peracto suos clericos et plebes convocent, e coram eis plenissime referant que in eodem anno in concilio acta, vel definita noscuntur. Quod non propter solam legum promulgationem, sed propter plenam instructionem et doctrinam tunc praecipiebatur; nihil ergo ex illo textu colligi potest de modo quo leges pontificiae, vel canonicae, universim obligare incipiant. Et ita illa sententia Glossae ab omnibus reprobatur, quia in jure non habet fundamentum, et est contra consuetudinem, et contra vigorem ecclesiasticae disciplinae.

10. Duae igitur sunt opiniones : una, quae doctrinam datam de legibus civilibus censet esse applicandam ad canonicas, quia, licet in canonibus hoc expressum non sit, Authentica Ult factae novae constitutiones, extenditur ad leges canonicas propter illam regulam generalem, quod non contradicit canonibus, et potius juvat illos, in quo casu jus canonicum juvatur civili, juxta c. 1 de Novi oper. nuntiat., et c. Si in adjutorium, distinct. 10. Et favent verba Pii IV in Bulla pro evulgatione Concilii Tridentini , ut in superioribus allegatum est. Et ita sentiunt Panormit., Felin. et alii, c.2 de Constitut.; Sylvest., Angel. et alii, verb. Lex; Navarr., cons. 1 de Constit., quaest. 4; Soto, Medin. et alii citati, qui in hoc indistincte loquuntur de legibus canonicis et civilibus. Et idem docuit Glossa in cap. 4 de Conces. praebend., verb. Post tempus , et Glossa ultima in data Sexti, quae adducit jura canonica parum urgentia. Unum est c. ultim.: Ne cler. vel monach., ubi religiosi egressi ex suis claustris ad audiendam physicam, vel jus civile, nisi post duos menses ad claustra redeant, excommunicantur. Sed non est ad rem, quia illi duo menses non requiruntur ibi ad complendam legis promulgationem , sed dantur quasi pro sufficienti monitione ad incurrendam censuram ; unde etiam post longissimum tempus a promulgatione illius legis necessarii sunt illi duo menses ad excommunicationem illam incurrendam, et ideo computantur non a die promulgationis legis , sed a die commissi criminis , ut dixi in 5 tom. de Censur. disputat. 23. section. 3. Aliud caput, quod citat, est cap. Noverit , de Sentent. excommunicat., sed est simile praecedenti ; nam in eo excommunicantur qui infra duos menses non delent de capitularibus statuta immunitati ecclesiasticae contraria. Quod tempus non designatur propter legis promulgationem , sed pro admonitione sufficiente ad incurrendam contumaciam. Tertium est caput primum de Concession. praebend., in 6. At ibi in textu nihil dicitur de duobus mensibus, sed in genere dicitur : Nisi post tempus infra quod ignorare minime debuissent. Quod non oporteret referre ad duos menses, sed ad modum obligandi legis humanae ex ipsa rei natura, ut in praecedenti libro explicavi.

11. Quapropter contrariam sententiam tenent non pauci theologi moderni, scilicet, in legibus Canonicis pontificiis non esse necessarium tempus duorum mensium. Quae sententia mihi valde probabilis videtur, et multum consequens ad ea quae in priori puncto hujus capitis diximus. Nam si illud tempus esset necessarium, maxime propter illam Authenticam, quia nec de jure naturae, nec de canonico necessarium est, ut ex dictis constat : illa vero Authentica non recte applicatur ad leges canonicas. Duo enim in illa disponuntur , unum est de promulgatione iteranda in singulis provinciis, aliud de dilatione duorum mensium, qui in unaquaque provincia computentur a promulgatione in ea facta. Sed illa lex quoad priorem partem non est acceptata a Pontificibus pro suis legibus; ergo nec quoad posteriorem. Probatur consequentia , tum quia non magis constat de acceptatione posterioris partis quam prioris : in utraque enim verum est, Pontifices non declarasse , velle se admittere leges civiles pro modo ferendi, vel obligandi Ecclesiam per suas leges, sed solum in judiciis forensibus, ubi leges canonicae deessent ; tum etiam quia consuetudine receptum non est , ut testantur graves auctores ; et specialiter Vasquez, disp. 156, capit. 4, cum emphasi dicit se audere id affirmare. Nav. autem dicit de consuetudine et stylo in urbe servari, ut transgredientes legem Papae ante duos menses a promulgatione puniantur, non solum qui probantur scivisse promulgationem, sed etiam qui non probavit illam ignorasse.

12. Addit vero Nav. haec verba, Quae consuetudo restringi forte posset ad forum tantum ecterius, et urbicolas. Sed prior restrictio non videtur mihi rationi consentanea. Quomodo enim juste punirentur illi tanquam legis transgressores , nisi supponeretur lex jam pro illo tempore obligare ? Ibi enim non habet locum praesumptio : nam certo constat nondum esse elapsum tempus duorum mensium. Ergo si sciens legem judicatur ut trangressor, ex nulla praesumptione judicatur, sed ex certa probatione delicti, et si ignorans praesumitur transgressor dum non probat ignorantiam , haec praesumptio supponit certam obligationem, tum legis, tum etiam sciendi illam ante duos menses, alias immerito praesumeretur culpabilis , vel , quod perinde est , punibilis ignorantia ; illa ergo consuetudo aperte supponit legem illam obligare Romae ante duos menses. Nec potest suppositio esse falsa, quia non fundatur in praesumptione , sed in voluntate Pontificis, quia neque haec potest latere romanos judices , neque ipse Pontifex potest ignorare qualiter suae leges Romae servari cogantur, et sciendo ac tacendo consentit, satisque ostendit se nolle uti dispositione legis imperialis, sed sua, saltem pro curia. Posita autem vera obligatione inillis legibus, impertinens est distinctio de foro interno et externo, quia lex canonica maxime obligat in foro interno, ut statim dicemus, et Ecclesia non punit nisi propter culpam, aut veram, aut praesumptam ; utraque autem supponit obligationem legis in conscientia.

13. Altera vero restrictio Navarri, scilicet, ad urbicolas, non est juris sed facti, et ab ipso non probatur; imo nec simpliciter asseritur, sed sub par:ticula forte, nec per se est multum verisimilis. Nam si lex publicata statim obligat Romae, jam quoad hoc discrepat ab Authentica: unde ergo constare potest, quod Papa acceptet illam pro omnibus locis extra urbem? Item cur non servabitur proportio ad loca distantia, ut quo sunt viciniora, eo intra brevius tempus obligentur, si urbs ipsa statim obligatur? Unde etiam sumitur optima conjectura ; nam tempus illud duorum mensium erat aptum pro legibus civilibus publicandis in singulis provinciis, quia pro unaquaque erat sufficiens. At pro legibus pontificiis semel tantum promulgandis Romae minime erat proportionatum, quia leges illae obligaturae sunt totam Ecclesiam, quae totum universum de se occupat; impossibile autem est evulgari per universum orbem intra duos menses, imo nec per totam Europam moraliter loquendo; ergo non oportuit tale tempus acceptare pro reliqua Ecclesia, si pro urbe receptum non est.

14. Denique hoc videtur supponi in c. Cum singula, de Praebendis, in 6, quatenus ait: Intra mensem postquam hec constitutio pervenerit ad eosdem, unum, ec., eligere teneantur, alioquin ex tunc penis subjaceant supra dictis. Ubi Glossa fatetur quod, licet illa lex pervenisset ad notitiam ante duos menses a publicatione, obligasset ; ergo supponit textus ille non esse necessarium tempus duorum mensium ad obligandum. Neque potest hoc dici speciale, quia textus nihil de hoc statuit, sed supponit, et potius pro speciali addit concessionem mensis ad exequendum actum ibi praeceptum, et ad incurrendas poenas, qui mensis semper inciperet currere a notitia praecepti, etiamsi post plures menses haberetur, ut Glossa etiam fatetur. Ergo signum est legem de se obligasse a publicatione independenter a lapsu duorum mensium.

15. Statim a publicatione incipere leges pontificias et reliquorum obligare; diffundere obligationem successive. — Et ita sane videtur in universum probabilius, leges pontificias statim obligare incipere; diffundere autem obligationem suam successive, juxta id quod natura legis canonicae requirit, et superiori libro explicatum est. Nam, eo ipso quod Pontifex non addit specialem modum, seu temporis determinationem, nec jus canonicum illam ponit, vel acceptat, talis obligatio sequitur prout rei natura postulat. Unde etiam constat, idem esse a fortiori dicendum de reliquis le- gibus canonicis, ut Episcoporum, vel aliorum Praelatorum inferiorum; tum quia etiam in his nulla facta est restrictio in jure, vel per Papam: tum etiam quia ita dictum est de legibus civilibus inferiorum magistratuum : est autem eadem, vel major ratio de legibus canonicis, et ita docent omnes auctores, qui ibi videri possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15