Caput 17
Caput 17
Utrum leges canonice obligent in conscientia
1. Negat Gerson. —Gerson (cujus opinionem tractavimus libro superiori, cap. 17 et 18), in tractatu de Vita spirit., lect. 4, alphab. 62, lit. G, dum negat legem humanam, quae talis est, obligare in conscientia, non solum de civili, sed etiam de ecclesiastica aperte loquitur; nam in legibus ecclesiasticis ponit exempla, et earum multitudinem, et rigorosam obligationem tanquam necessariam ad salutem aeternam praecipue reprehendit, ut ex coroll. septimo constat. Potest tamen habere illum duplicem sensum supra declaratum in lege civili, scilicet, vel quod ecclesiastica non possit obligationem inducere, sed tantum explicare vel proponere illam quae ex principiis revelatis colligitur certo vel probabiliter. Et hic sensus est omnino falsus, multo magis in legibus ecclesiasticis quam in civilibus, ut Almainus notavit in Moral., capitulo duodecimo, et ex dictis in libro superiori satis convincitur, et statim ostendetur. Alter sensus esse potest, quod, licet leges ecclesiasticae revera obligent in conscientia, non dicantur obligare quatenus ecclesiasticae sunt, vel humanae, sed quatenus sunt aliquo modo divinae per deductionem ex aliquibus principiis revelatis, et sic erit quaestio de vocabulo. In qua etiam modus loquendi Gersonis probandus non est, ut ex dictis in libro tertio a fortiori convincitur.
2. Conclusio affirmativa. —Dico ergo primo: lex canonica, seu ecclesiastica obligare potest, et ex se obligat in conscientia. Conclusio est certa, quam omnes doctores catholici docent, et sufficiunt supra relati lib. 3, cap. 17, et in praecedentibus capitibus. Nam ex ibi dictis de potestate ecclesiastica ad ferendas leges, plane convincitur haec veritas. Quia si potestas ecclesiastica non posset obligationem novam imponere, sed tantum divinam proponere, vel exponere, esset potestas declarativa tantum superioris juris, non tamen legislativa. Hoc ctiam a fortiori convincunt omnia quae de obligatione legis civilis diximus. Denique ex dicendis statim hoc evidentius confirmabitur. Circa hanc vero assertionem tractari posset, an haec obligatio in conscientia semper sequatur ex omni lege ecclesiastica, etiamsi poenahs sit, vel in praesumptione fundetur. Sed hae quaestiones tractatae sunt de lege civili, et quae de illa diximus communia sunt legi humanae, qua talis est, ideoque omnia sunt cum proportione ad legem ecclesiasticam applicanda, neque aliquid novum, aut speciale occurrit addendum, praeter ea quae infra de lege poenali dicemus.
3. Praelati religionum sicut ecclesiastici possunt condere leges obligantes in conscientia. — Sed objici solet, quia Praelati religionum non possunt praecipere, nisi secundum regulam religionis ; ergo nec Praelati ecclesiastici possunt praecipere aliquid, nisi secundum legem Christi; ergo non possunt novas leges ferre obligantes in conscientia. Respondetur tamen facile, etiam Praelatos religionum posse novas leges condere obligantes in conscientia, ut in proprio tract. de Stat. Relig. ostenditur. Unde potius potest retorqueri argumentum, quia in hoc servatur quaedam proportionalis ratio inter utrosque Praelatos : nam utrique possunt praecipere quae sunt consentanea suo fini, et regulae sibi proportionataee. Absolute tamen est differentia, quia Praelati Ecclesiae possunt praecipere quae sunt consentanea aeternae saluti consequendae secundum regulam, vel institutionem a Christo traditam, id est, quae juvent communiter omnes fideles ad legem Christi servandam, quae unica est salutis via. Praelati autem religionum possunt praecipere quae consentanea sunt ad perfectionem etiam assequendam. Sed quia multae sunt viae ad perfectionem, in unaquaque religione est potestas praecipiendi secundum suam professionem et regulam, quia illa jurisdictio supponit voluntariam professionem cui accommodatur; jurisdictio autem ecclcesiastica accommodatur voluntati CHRISTI, a quo perfecta est tam institutio et professio christianae religionis, quam jurisdictio illi conveniens ac proportionata.
4. Legem ecclesiasticam ex se obligare sub peccato mortali si absolute feratur. — Dico secundo : lex ecclesiastica ex se, seu ex genere suo obligat sub reatu mortalis culpae, si absolute feratur. Est communis assertio doctorum, quos retuli superiori libro, cap. 20; et Almain., de Potest. Eccles., cap. 12; Panorm., cap. 1 de Constit., n. 9; Felin., in cap. 1 de Sponsal., n. 17 et 19, ubi plures refert, et specialiter Glossa in capite Mattheus, de Simon., verbo Consulis, juncto textu, ex quo colligitur praecepta ecclesiastica circa simoniam obligare sub reatu salutis aeternae ; quod etiam ibi notavit Joan. de Anania. Probari autem potest primo a fortiori ex omnibus dictis de lege civili. Secuncdo, potest ostendi omnibus testimoniis et rationibus quibus ecclesiasticam potestatem ad cogendum per leges, et per spirituales poenas, partim in principio hujus libri, partim in libro de Censuris, copiose ostendimus. Tertio, nunc sufficiunt verba Christi Domini Luc. 10: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit ae spernit. Et similia habet Paul. 1 ad Thessal. 4, ubi prius commendat praecepta a se data, et postea dicit Christum despicere qui ea negligit; constat autem spernere Christum non solum contra conscientiam esse, sed etiam grave peccatum. Facit etiam illud Actor. 15, ubi apostolicum praeceptum abstinendi a sanguine, et suffocato, et alia praecepta similia vocantur necessaria, utique ad salutem, ut Chrysost., hom. 23, et alii declarant. Praeceptum autem cujus observantia est ad salutem necessaria, sub mortali obligat. At vero praeceptum illud positivum fuisse illi tempori accommodatum, sententia est D. Thomzae, q. 103, art. 4, cum Aug., 32cont. Faust., cap. 13, quam infra tractando de cessatione legalium latius expendemus. Praeterea constat leges ecclesiasticas saepe ferri sub excommunicatione majori, et ipso facto incurrenda : non potest autem talis excommunicatio incurri nisi per culpam mortalem, ut ex propria materia suppono; ergo certum est tales leges obligare in conscientia, cum transgressio earum non fiat sine gravi culpa. Denique constat ex communi sensu totius Ecclesiae, et ex communi doctrina Patrum, leges ecclesiasticas de jejuniis et servandis festis, et similes, ita obligare, ut transgressio earum sit peccatum, necessario in confessione aperiendum, et qui hoc negaret, plane esset haereticus; ergo tales leges obligant de se sub mortali, cum earum transgressiones voluntariae, tanquam mortalia peccata, in confessione aperiendae sint.
5. Contra hanc assertionem praecipue loqui videtur Gerson loco allegato, ubi indicat in praedictis legibus et exemplis, solam legem divinam esse quae obligat ad talem culpam; ecclesiasticam autem legem solum interpretari, et proponere nobis tempora et circumstantias, cum quibus lex divina obligat, ut patet in praecepto confessionis, vel communionis, et eodem modo exponit praecepta orandi, audiendi Missam, et similia. Sed hoc, intellectum ut sonat, nulla ratione sustineri potest : tum quia Eeclesia saepe prohibet, etiam sub censura excommunicationis, res alioqui ita indifferentes, ut non essent malae, nisi essent prohibitae, ut comedere carnes tali tempore, audire jus civile clericos, vel monachos, et similia; ergo non solum prohibentur graviter quoad circumstantiam aliquam, sed etiam quoad substantiam (ut sic dicam): tum etiam quia in iis quae praecipiuntur, determinando tempus, vel modum, plures actus praecipiuntur vel prohibentur dicto modo ex vi juris ecclesiastici, quam jure divino praeciperentur, ut constat aperte in praecepto audiendi Missam singulis diebus festis, et in praecepto clericorum de recitandis horis canonicis, ex quibus praeceptis resultat obligatio sub mortali ad singulos actus graves, ut ad Missam audiendam singulis diebus festis, jejunandum singulis diebus designatis, et ad recitandum singulis diebus officium canonicum , etc.; tum denique quia lex ecclesiastica potest ita determinare tempus, vel modos exercendi actus jure naturali vel divino praeceptos, ut actus contra solam legem Ecclesiae, propter omissionem in illa circumstantia sit peccatum mortale; ergo simpliciter potest Ecclesia praecipere sub mortali actum honestum, alias non necessarium, si in tali lege concurrant necessitas vel utilitas, et aliae conditiones necessariae ad justam legem. Antecedens patet in praecepto confessionis annuae : nam si quis eam omittat animo et proposito confitendi alio tempore arbitrario, in quo jus divinum per se obligaret, nihilominus peccabit mortaliter, ut constat ex communi sensuEcclesiae, quia inre valde gravi transgreditur justum praeceptum ecclesiasticum, licet in rigore non transgrediatur divinum. Idemque est in praecepto solvendi decimas, si quis transgrediatur legem Ecclesiae quoad quotam, volens alio modo implere divinam legem de ministrorum sustentatione, et sic de similibus. Consequentia autem prior probatur ex paritate rationis, quae non est minor in aliis actibus honestis, quam in his circumstantiis.
6. Quod si Gerson solum intenderet nunquam praecipi ab Ecclesia actum honestum, qui aliquo modo non sit jure divino, vel naturali praeceptum saltem in generali, et abstrahendo a determinato modo, et circumstantiis, et ideo talia praecepta Ecclesiae semper niti in jure divino, vel naturali; non esset multum cum eo contendendum, quia in bono sensu posset id admitti. Nam et D. Thom. fere eodem modo loquitur 2. 2, quaest. 1471, art. 3. Sed non obstat quominus simpliciter verum sit legem ecclesiasticam obligare sub mortali ; sicut etiam obligat lex positiva divina, quamvis praecepta ejus sint etiam quaedam determinationes legis naturalis. Neque in hoc est de verbis contendendum, cum satis in superioribus ostensum sit obligationem humanarum legum immediate oriri ex humana voluntate, per potestatem a Deo datam, quae potestas speciali et altiori modo data est Principibus Ecclesiae, et illa utuntur per humanam voluntatem leges ferendo, et ideo certum est talem obligationem oriri ex istis legibus, ut humanae sunt; ita enim loquitur Paul. 1 ad Cor. 7, dum distinguit quaedam quae proponebantur ut prae- cepta a Domino, et alia quae ipse praecipiebat, non Dominus.
7. Opinantes offensionem legis ecclesiastice non esse per se peccatum aortale, sed solum quando fit ea contemptu legis, alii vero addunt ex consuetudine.—bPraeter Gersonem solent alii referri, qui dixerunt peccatum contra legem ecclesiasticam non esse, per se loquendo, peccatum mortale, sed solum quando fit ex contemptu legis. Ita tenuit Collectarius, ut refert Angel. vezb. Inobedientia, et idem sentit Felin., c. 4 de Sponsal., n. 19, et refert Gloss. in c. Quis autem, dist. 10, quae solum dicit, qui contemnit legem, peccave, non tamen peccave eum qui non paret legibus, ubi de consilio loquuntur, ex quibus verbis potius colligitur, ctiam peccare illum qui non paret legibus ubi de praecepto loquuntur, licet non tam graviter, sieut qui eas contemnit. In eamdem vero sententiam inclinat Cajet. verb. Cleric., etc., S ult., et verb. Jejunium, c. 4, qui non universaliter loqnitur, sed de praecepto jejunii, et de quibusdam praeceptis clericorum ; tamen a paritate rationis videtur idem sentire de reliquis praeceptis ecclesiasticis, ut illi tribuit Nav. in Sum., c. 23, n. 53. Kem favere videtur huic sententiae D. Bern. de Praecept. et dis., cap. 11, ubi, loquens de praeceptis positivia Praelatorum, quae factitia vocat, ait inferre necessitatem longe disparem a praeceptis naturalibus : Cun tamen (ait) nec sine offensa negligi, nec contemni sine crimine queant. Et infra : Mandatum peccato obnomiwmn facit, non magno tamen si contemptus defuerit. Loquitur autem de eodem genere mandati : unde in c. 12 generalem regulam constituit de his quae per se aut propter se nec bona nec mala sunt, nec divina institutione aut propria cujusque professione sunt fixa : Ut nonjussa licite admittantur, cel omittantur ; jussa vero sine culpa non negligantur , sine crimine wuon contemmuuntun ubique enim et culpalilis neglectus, et contemptus damnabilis est. Quibus in verhis dum culpam a erimine distinguit, per crimen mortale peccatum, per culpam vero veniale intelligit ; sentit ergo, non peccari mortaliter contra ecclesiastica praecepta nisi ex contemptu, ac subinde tales leges per se obligare sub mortali, sed tantum ratione contemptus.
8. Alii vero doctores, hanc sententiam. ex parte sequentes , praeter contemptum addunt consuetudinem, quia si praeceptum ecclesiasticum ex consuetudine frangatur, peccatum erit mortale, eo quod consuetudo illa tacitum contemptum includat. Si vero nec contemptus, nec consuetudo intercedat, non pntant peccatum esse mortale agere contra ecclesiasticam legem. Ita Angel. supra citans Rich., quodl. 1, q. 19, ubi de omissione Missae praeceptae in particulari loquitur. Idem ex parte sentit Henric. , quodlib. 3, q. 22, in fin.; refertur etiam Archid. in c. Utinam, 76 d., ubi nihil clare dicit. Refert item Angelus quamdam Glossam, Panormitanum, et quaedam jura, in quibus nihil quod ad praesentem causam faciat, reperio. Adducitur denique Gemin. in cap. G'enerali, de Elect. in 6. Et tandem additur ratio, quia non est verisimile intentionem Praelatorum esse obligare sub mortali, quando ex consuetudine non peccatur contra eorum leges, cum per unam, vel aliam transgressionem non ex toto frustretur finis suarum legum. E converso vero quia consuetudo peccandi potest efficere , ut finis legislatoris graviter violetur, vel in totum frustretur, ideo fieri potest, ut propter consuetudinem peccatum sit mortale, quod alias non esset.
9. Verumtamen prior sententia intellecta de contemptu formali improbabilis est, quia inductione constat juxta communem Ecclesiae sensum , peccari mortaliter , transgrediendo multas leges ecclesiasticas, ut jejunu, Missae, communionis, confessionis, et similium, etiam si nullus alius contemptus, sed sola voluntaria omissio intercedat. Deinde propter unam transgressionem similem incurritur aliquando excommunicatio major , etiamsi non ex contemptu, sed ex voluntate fiat, ut recte notavit Sylvest. verb. Inobedientia, et constat ex traet. de Censur. Ergo manifestum est , non esse necessarium contemptum ad peccandum mortaliter contra talem legem. Praeterea hoc supra probatum est de legibus civilibus ; ergo multo magis procedet in ecclesiasticis. Denique ratio est clara, quia praeceptum Ecclesiae per se inducit obligationem gravem, supposita materiae capacitate ; ergo transgressio ejus deliberata sufficit ad culpam mortalem, absque alio contemptu. Nec contraria sententia habet fundamentum, cui satisfactum non sit ex dictis hic et supra de legibus civilibus.
10. Solum testimonium Bernardi difhcile apparet, quia non videtur loqui tantum de praeceptis rerum leviorum, sed simphciter de praeceptis positivis : nam loquitur de omnibus que a praepositis dispensationem admittunt, quae omnia leviora esse censet. Item quia generalem regulam constituit de praeceptis factitiis, ea distinguendo a naturalibus de se ingerentibus necessitatem, et deinde addit gene- ralem regulam de omnibus quae per se nec bona , nec mala sunt.
11. Nihilominus tamen existimo non fuisse mentem Bernardi loqui de omnibus praeceptis positivis, quia, praeter ea quae per se bona vel mala, ponit ea quae sunt ex institutione divina, aut quae sunt fiva uniuscujusque professione, et in his omnibus sentit peccari graviter non solum per contemptum, sed etiam per negligentiam. At vero illa praecepta, quae sunt fixa uniuscujusque professione, positiva sunt, et humana : per illa enim intelligit graviores constitutiones uniuscujusque religionis , et praecepta ecclesiastica dici etiam possunt fixa professione christiana. Videtur ergo per praecepta fictitia intelligere leviora quaedam statuta religionum, quae sunt de rebus levioribus, sicut ipse exemplis indicat, dicens: Zx his, verbi gratia, dico esse, vel risum interdictum, cel indictum silentium. Et haec vocat dispensabilia, vel per antonomasiam , quia facile dispensantur ; alia enim graviora tanquam immutabilia habentur in religionibus, ordinarie loquendo , vel certe, quia ordinarie per talia statuta, vel regulas solum ordinatur, ne hoc vel illud fiat sine licentia Praelati, per quam licentiam quasi dispensatur facile, unde etiam vocat factitia, quia facile mutantur. De his ergo loqui videtur, cum ait, in eorum transgressione non committi grave crimen, nisi contemptus interveniat. Et hoc fortasse intendit Sylvest. verb. Inobedienlia , cum ait loqui Bernardum de mandatis, non de praeceptis.
12. Unde etiam patet , quid de altera sententia sentiendum sit. Nam imprimis falsum est, ad peccandum mortaliter contra leges Ecclesiae esse necessarium contemptum, vel consuetudinem : nam in uno actu vel omissione invenitur saepe peccatum mortale, ut probant inductio et rationes factae, et ab effectu constat ; quia saepe per unum actum, vel omissionem talem incurritur excommunicatio major, ut supra dicebam. Ergo satis est quod violetur praeceptum in materia gravi, etiamsi non omnino destruatur finis ejus quoad alios actus qui postea fieri possunt, quod est per accidens. Imo addo consuetudinem interdum posse minuere peccatum, quatenus minuit libertatem, licet aliunde possit augere, augendo voluntarium, si ipsa voluntaria sit, quod augmentum nunquam potest esse tale, ut augeat in infinitum, transferendo actum de veniali peccato ad mortale, si ex parte objecti et circumstantiarum caetera sint paria, ut lib. praeced., c. 24, ostensum est, ubi etiam trac- tavimus an violare legem ex contemptu semper sit peccatum mortale; et doctrina ibi data communis est omnibus legibus ecclesiasticis, imo in his a fortiori locum habet, nihilque in praesenti addendum occurrit.
On this page