Caput 18
Caput 18
Quando lex ecclesiastica obliget sub mortali culpa, et quomodo id discernendum sit
1. Tres conditiones ut leges positivae obligent sub mortali , gravitas , verba pracipientia seu signa, et intentio precipientis. — Certum est legem ecclesiasticam, etiam absolute latam, non semper obligare sub mortali culpa, sed interdum sub veniali, quia in materia cujuscumque virtutis potest esse gravis et levis obligatio, juxta materiae capacitatem : ergo idem est in materia legis ecclesiasticae. Item quoad hoc eadem est ratio de lege ecclesiastica, quae de civili. Unde sicut supra posuimus plures conditiones requisitas , ut lex civilis obliget sub mortali, quibus deficientibus ad summum obligat ad veniale, etiamsi sit absoluta et vera lex, ita de ecclesiastica lege censendum est ; nam quoad hoc (ut dixi) est eadem ratio. Tres autem conditiones necessarias esse diximus , ut positiva lex obliget sub mortali, quae sunt gravitas materiae, verba seu signa praeceptiva, et intentio praecipientis : de quibus fere nihil occurrit addendum his quae diximus de lege humana civili, sed applicanda hic sunt omnia ibi dicta, praesertim circa tertiam conditionem de intentione legislatoris, et de prima quoad necessitatem gravis materiae, et quoad modum cognoscendi illam. In hac vero conditione addi potest materiam legis ecclesiasticae ex suo genere magis spiritualem esse, et ad finem altiorem ordinari, et ideo facilius, ac frequentius materiam ecclesiasticarum legum esse gravem, licet non raro levis etiam in eo ordine inveniatur. In quo etiam est advertendum, aliter esse hanc materiae gravitatem expendendam in communibus legibus Ecclesiae, quae ex sola jurisdictione procedunt : aliter vero in praeceptis religionum, quae non solum in jurisdictione, sed etiam in voto obedientiae nituntur : unde fieri potest ut materia , quae secundum se non esset gravis per se spectata in ordine ad nudam jurisdictionem, et communem Excclesiae gubernationem, ut subest tali voto et in ordine ad finem talis status gravis sit, ut latius tractando de Statu religionis diximus.
2. Circa secundam vero conditionem de vi verborum supra distinximus verbum simplex ab oratione complexa, et de verbo quidem simplici nihil occurrit addendum, quia in his etiam legibus nullum est verbum impositum, vel ex usu aut juris accommodatione applicatum ad significandam obligationem sub mortali. Nam si aliquod esset, maxime verbum preecipimus, aut aequivalens ; hoc autem, licet satis indicet vim praecepti, et obligationem in conscientia, non tamen sub mortali, nisi ut conjunctum gravitati materiae, quae semper consideranda est, et ita explicummus supra Clementinam Exivit, de Verb. signific., et c. Haiit, eodem tit., in 6.
3. Verba indicantia obligationem gravem.— Circa verba autem complexa, duo modi judicandi hanc obligationem peculiares ac proprii ecclesiasticarum legum adnotari possunt. Unus est, quando adduntur verba, quae vel expresse, vel implicite addunt comminationem aeternae poenae. Hujusmodi sunt, quando additur sub interminatione mortis eternee, vel, qui hoc fecerit, divinam maledictionem incurrat, aut, indignationem sanctorum Petri et Pauli. ltem talis censetur esse forma praecipiendi, in virtute obedientiee, quae frequentius est in usu religionum, interdum vero etiam Pontifices illa utuntur. Et ex eodem usu constat in hoc sensu addi : imo in religionibus juxta communem usum non intelligitur rigorosum praeceptum imponi, nisi quando illa verba, vel similia adduntur, vel gravis censura imponitur, juxta statim dicenda. Denique etiam haec verba, stricte praecipimus, implicite censentur eamdem significationem habere, quia illa exaggeratio non sine causa additur, et in rigore indicat superiorem velle obligare quantum potest. Alter modus explicandi hanc gravitatem est per adjectionem alicujus gravis censurae, quae poena solum per ecclesiasticas leges ferri potest. Et licet in legibus civilibus etiam gravis poena indicet gravem legis obligationem, ut supra vidimus, et quoad hoc sit aliqua convenientia inter utrasque leges : nihilominus in censuris invenitur hoc peculiare, quod sunt spirituales poenae, et saepe contrahi non solent vel fortasse non possunt, nisi propter peccatum mortale. Quando ergo poena seu censura talis est, et illa imponitur transgressori talis legis, evidens est violationem illius legis esse peccatum mortale, si clavis non erret, ac subinde talem legem obligare de suo sub mortali, quia transgressio illius facit transgressorem tali censura dignum.
4. Excommunicatio minor non est sufficiens signwmn gravis obligationis, secus de majori ipso jure inflicta, vel statim infltigenda sine alia monitione ; contra eero quando requiritur onitio.—Statim vero insurgit quaestio, quaenam censura sufficiens signum sit talis obligationis. Sed hoc spectat ad materiam de censuris et de irregularitate, ubi copiose tractatum est. et ideo hic breviter expediendum est. Primo enim de excommunicatione, si minor sit, certum est, quocumque modo feratur, non esse de se sufticiens signum obligationis sub mortali, quia talis excommunicatio frequenter incurritur propter venialem culpam. Excommunicatio autem major dupliciter fertur, scilicet ipso jure lata, vel per homines ferenda. De priori ergo est certum indicare obligationem sub mortali, quia incurritur ipso facto ex vi transgressionis talis legis, et non incurritur nisi propter peccatum mortale, ut est notum. De posteriori autem controversia est; nam multi pnutant etiam tunc esse sufficiens signum obligationis legis ad mortale. Ita Anton. citans Joan. de Neapol., 2 par., tit. 4, cap.2, 835; et sequitur Sylvest., verb. Preceptum, quaest. 3; Angel., verb. Lex, num. 3; Cajet. 2. 2, q. 189, art. 3, circa ad 2. Alii vero censent, quando lex fertur sub excommunicatione tantum ferenda, non esse sufficiens signum obligationis sub mortali. Quam sententiam probabilem judicat Ánton. supra, et idem sentit Armil. verbo Lex, n. 4, et verb. Praeeceptum, n. 6, quia soIum judicat priorem sententiam esse securiorem, et pro hac citat Cajet., in Sum., verb. Preeceptum; et solet referri Driedo, lib. 2 de Libert. Christian. , capit. 1, et potest referri Navar. cap. 23, n. 53. Hi enim Cajet. in Sum. sequuntur.
5. Veritas ergo est distinguendum esse de excommunicatione ferenda. Nam dupliciter imponi potest : primo, ut lex sufficientem monitionem contineat, ita ut pro illius transgressione statim sine alia hominis admonitione possit excommunicatio major in transgressores ferri. Et tunc verissimum est excommunicationem sic ferendam, esse signum legis obligantis sub mortali, quia si transgressor potest statim excommunicari , supponitur peccasse mortaliter in illa transgressione : ergo supponitur lex obligare sub mortali. Et hoc etiam sentiunt auctores, qui absolute et indistincte dicunt, excommunicationis poenam per legem impositam esse signum obligationis sub mortali, ut sunt Medin., dict. cap. 7 de Jejun.; Castro, dict. cap. 5 de Lege poenali, lib. 1, et Covar. in Regula Peccatum, part. 2, dicto S 5, n. 3, et Navarr. Supponunt enim hi auctores excommunicationis vocem absolute prolatam pro majori sumi, ut constat ex jure, et tunc dicunt ferri per legem,quandosola legis transgressio sufficit ad illam subeundam, sive per legem ipsam statim inferatur, sive per homines ex vi transgressionis legis : haec enim diversitas parum ad praesens refert, quia in utroque modo supponenda necessario est mortalis culpa, ut talis censura inferatur.
6. Alio vero modo potest excommunicatio imponi per legem, quae non solum non inferat illam ipso facto, verum etiam nec suflicienter admoneat subditum in ordine ad talem censuram, sed potius requirat superioris admonitionem, ut si post illam subditus legis transgressor adhuc contumax sit, excommunicetur. Et tunc excommunicatio sic ferenda non est sufficiens signum obligationis legis per se spectatae sub mortali, quia fieri potest ut ante monitionem Praelati talis transgressio non sit peccatum mortale. Nam, licet necessarium sit ut post monitionem Praelati contumacia in tali transgressione sit peccatum mortale, ut transgressor sit excommunicatione dignus, nihilominus non potest inde colligi legem per se spectatam obligare sub mortali, quia multum augetur culpa ex inobedientia et contumacia contra Praelati monitionem ; includit enim majorem contemptum non solum legis, sed etiam superioris, per quem completur causa talis excommunicationis. Et haec fuit mens Cajetani loco citato, et ita etiam exposuit Navar., et sine dubio nihil aliud sensit Driedo. Quando autem lex quae imponit excommunicationem ferendam, requirat postea hominis monitionem, vel illam per se faciat, licet quidam dicant nunquam requirere monitionem hominis, nisi hoc exprimat, ego contrariam regulam statuere soleo, ut semper talis lex intelligenda sit, monitione praemissa, nisi illam aperte excludat ; tum quia hic sensus mitior est, et ideo praeferendus in lege poenali: tum etiam quia est juri conformior, quia excommunicatio praerequirit monitionem hominis, quando lex illam expresse non facit ; tum quia juxta comn. unem usum ita videntur intelligi similes conminationes legum. Et hoc videntur supponere auctores prioris sententiae, et ideo dixerunt ex vi talis censurae non satis colligi legem obligare per se sub mortali, utique regulariter loquendo, et nisi lex ipsa declaret ut excommunieatio feratur, nulla alia admonitione praemissa.
7. Idem cum proportione dicendum de sus- pensione et interdicto majori vel minori suo modo. — Irregularitatem esse signum gravis obligationis. — Ex his constat quid dicendum sit de aliis duabus censuris, suspensione et interdicto. Castro enim et Medin. absolute negant has duas censuras esse signum sufficiens transcressionis mortalis, et consequenter nec obligationis legis. Contrarium vero censent Angel., Sylv., Armil., et alii. Ego vero in materia de suspensione distinxi suspensionem in majorem et minorem, instar excommunicationis. Si ergo suspensio sit major, id est, totalis, vel partialis a gravi aliquo munere seu officio, signum est gravis obligationis, et sub mortali, quia tam gravis poena non imponeretur juste propter levem culpam: siautem suspensio sit minor, potest interdum incurri propter levem culpam, et ita non potest esse sufficiens signum obligationis sub mortali. idemque cum proportione dicendum est de interdicto; nam in illo etiam habet locum similis distinctio, ut ex propria materia suppono. Loquor autem de interdicto prout habet veram rationem poenae respectu ejus qui dedit causam interdicto: sic enim non imponitur sine gravi culpa ejus qui personaliter et specialiter interdicitur. Etiamsi universale interdictum soleat innocentes comprehendere, quia non est propria poena respectu illorum, sed illius qui dedit causam, et per quamdam redundantiam et moralem unionem redundat in alios : inde tamen evidentius concluditur, non posse tale interdictum imponi, nisi propter gravem culpam alicujus. Denique, circa irregularitatem non habet locum proprie haec doctrina, quia irregularitas non est censura : nihilominus tamen, quia est gravissima, et suo modo spiritualis, signum esse censeo gravis obligationis, quando poenalis est. Neque in illa habet locum illa distinctio de majori aut minori : omnis enim irregularitas simpliciter talis, gravis est, et grave affert nocumentum, ideoque si sit poena, gravis est poena, et consequenter est indicium gravis obligationis legis, gravisque transgressionis ejus, quando propter illam imponitur per eamdem legem. Dixi autem, si sit pena, quia illa irregularitas, quae est indecentia tantum, requirit causam, non veroculpam, et ideo illa in praesenti non consideratur.
On this page