Caput 19
Caput 19
Quas personas obligent ecclesiasticae leges
1. Dictum generale pro lege civili et canonica. — Hanc materiam late tractavimus de lege civili in praecedenti lib., a cap. 25, et omnia ibi dicta generalia fere sunt legi humanae, et ita in ecclesiasticam etiam conveniunt. Qualia sunt obligare omnes, et solos subditos ad quos loquuntur, et hanc obligationem extendi ad eos qui in territorio versantur, etiamsi permanenter et quasi in habitu, subditi non sint; e converso autem non extendi ad existentes extra territorium, etiamsi alias in habitu subditi sint, quas quaestiones in speciali de legibus ecclesiasticis tractavi etiam in t. 1 de Relig., tractando de diebus festis, et in 5 t. de Gensur., dis. 5, s. 4 et 5. Quaestio etiam illa, an princeps obligetur legibus, communis est Praelatis, acleeislatoribus ecclesiasticis, etiam summo Pontifici Solum ergo supersunt adnotanda pauca, circa personas inferiores quae legibus obligari solent, quae propria sunt ecclesiasticarum legum.
2. Leges ecclesiasticae omnes et solos baptizatos obligare, etiam haereticos, utpote qui habent fundamentum subjectionis characterem baptisnalem. — Primo ergo dicimus, proprium esse legum ecclesiasticarum, ut tantum homines baptizatos obligent; non vero infideles non baptizatos, etiamsi inter Christianos habitent, et principibus christianis subditi sint: ratio est, quia infideles non sunt Ecclesiae membra, neque sunt de communitate ecclesiastica, et ideo licet possint obligari legibus civilibus, vel suorum principum infidelium in suis regnis, vel principum christianorum, quatenus possunt esse membra civitatis politicae, et temporaliter subjecti principibus christianis; legibus tamen Ecclesiae non obligantur, quia nec sunt membra Ecclesiae, ut Ecclesia est, nec habent fundamentum subjectionis ad ecclesiasticam jurisdictionem. Dices : ergo neque haeretici obligantur his legibus, quia illi etiam non sunt membra Ecclesiae, neque habent fundamentum fidei, sine quo praecepia ecclesiastica, quae ad salutem animae et cultum Dei ordinantur, nec fructuose, nec vere observari possunt. Respondeo negando consequentiam : supponimus enim sermonem esse de haereticis baptizatis, qui generalius apostatae dici possunt; sive ad judaismum, sive ad paganismum, sive ad propriam haeresim translati sint. De his ergo omnibus negatur consequentia, quia sunt vere subjecti ecclesiasticae jurisdictioni : nam retinent characterem baptismalem, quod est fundamentum hujus subjectionis. Et, licet secundum praesentem statum non sint absolute membra, tamen aliquando fuerunt membra, et contra jus Ecclesiae acquisitum deliquerunt, se ab illa separando, semperque ad illam re- dire cogi possunt, quia signum ecclesiasticae jurisdictionis semper in se retinent, et ratione illius veluti inchoationem quamdam habent membrorum Ecclesiae. Unde fit ut ejus praeceptis obligentur, et contra illa peccent illa non servando. Neque refert quod non habeant fidem, sine qua illa praecepta servari non possunt, quia fidem habere possunt, et per illos stat quominus non habeant, et ideo ex eo capite non excusantur. Sicut peccator carens gratia non excusatur obligatione praecepti communicandi, quia potest se ad gratiam praeparare. Praeterquam quod multa praecepta ecclesiastica possunt quoad substantiam servari ab haeretico in eo statu permanente; potest enim jejunare, solvere decimas, et similia.
3. Leges pontificias omnes ubique Christianos obligare, sicut et canones Conciliorum si ab eo sunt approbati. — Secundo, dicendum est leges pontificias de se obligare Christianos omnes adultos, ubique terrarum degentes, et cujuscumque status seu conditionis existant. In hoc etiam est magna differentia inter leges ecclesiasticas et civiles; nam civiles nullae sunt quae universum obligent, ut superiori libro probatum est ; nec etiam obligant omnes status hominum, quia clericos obligare non possunt, nisi quatenus per canones permittuntur, et saltem summum Pontificem nullo modo obligare possunt; leges autem canonicae ex suo genere utriusque effectus sunt capaces. Probatur ergo prior pars, quia potestas Pontificis universalissima est supra totam Eecclesiam ; sed Ecclesia per universum orbem de se diffunditur ; ergo et potestas Pontificis; ergo et leges ab ea procedentes. Unde constat hoc esse proprium legum Pontificum, quia universalis potestas propria est illius. Sub his tamen comprehendimus canones conciliorum generalium, quia illi etiam a Pontificibus approbantur, et ea potissimum ratione vim habent obligandi, et eadem ratione comprehendi possunt canones conciliorum provincialium, sia Pontificibus ita sunt approbati, ut in corpore Decretalium sint inserti, vel aliquo modo pro universa Ecclesia acceptati, eique sufficienter propositi. Et ideo dixi has leges pontificias de se obligare ubique, quia possunt etiam Pontifices leges ferre pro certis provinciis, vel regnis, et tunc ex intentione illorum limitabitur obligatio juxta tenorem legis.
4. Et eodem modo probatur facile pars secunda, quia leges ecclesiasticae obligare possunt clericos et laicos, et non solum inferiores homines, sed etiam Principes, nec solum sae- culares, sed etiam religiosos; ergo maxime habenut hanc unrversalitatem leges pontificiae cum eadem limitatione, scilicet de se, et nisi ab ipso Pontifice limitentur. Quia potestas universalis est, nullusque hominum baptizatorum invenitur ab illa exemptus. Hoc autem semper intelligitur juxta materiae exigentiam. Quia non singula leges ecclesiasticae seu pontificiae obligant omnes fideles : imo paucae tales sunt, illae videlicet quae respiciunt generalem statum Christianorum, et viatorum, quos dirigunt ad vitam aeternam. Aliae vero sunt accommodatae diversis statibus Christianorum, et ita leges pontificiae, ut sic, ad omnes spectant; non í amen singulae ad omnes, sed partitione accommoda. Intelligendum etiam illud est de statibus ecclesiasticis, seu aliquo modo spiritualibus ex materia et fine. Nam, sichristiani homines sumantur politice, et ut cives sunt, sic non subduntur ecclesiasticis legibus per se loquendo, ut supra tractatum est. Unde, licet vere dicamus homines cujuscumque status obligari ecclesiasticis legibus, nihilominus vere etiam dicimus, leges ecclesiasticas non posse de omnibus omnino statibus hominum disponere, ut patet in his quae ad statum mere temporalem et civilem pertinent.
5. Leges Episcoporum sive synodales omnes obligare intra territorium, extra vero minime, sicut et leges conciliorum provincialium. — Tertio dicendum est: leges Episcoporum, seu synodales, licet ubique non obligent, tamen intra territorium obligare possunt de se homines cujuscumque status. Prima pars clara est, quia extra territorium jus dicenti non paretur impune, l. ult. de Jurisd. omnium judic., et cap. Ut animarum, de Constitut. in 6. Secunda item pars est certa, quia Episcopus est generalis pastor in sua dioecesi, et omnes homines cujuscumque status illi subditi sunt; omnes ergo potest suis legibus obligare in materia unicuique proportionata, et suae potestati subjecta, ut dictum est. Item in his omnibus quae non sunt propria Pontificis summi, possunt Episcopi in suis diocecesibus quidquid potest Pontifex in universa Ecclesia; ergo sicut leges pontificiae de se obligant in tota Ecclesia homines cujuscumque status, ita leges synodales obligant omnes intra proprium territorium. Ubi statim occurrebat quaestio, an hoc intelligendum sit de omnibus alias subditis, seu habentibus ibi domicilium, vel etiam de exteris brevi tempore commorantibus. Sed haec quaestio satis tractata est in locis in principio capitis citatis.
6. Sub legibus autem Episcoporum comprehendimus leges etiam conciliorum provincialium servata proportione ad territorium, seu ad totam provinciam ad quam Concilium pertinet ; est enim eadem ratio, ut constat; imo cum proportione applicari potest conclusio ad omnes Praelatos, et communitates ecclesiasticas habentes potestatem legistativam respective, et cum proportione. Nam uniuscujusque superioris leges obligant de se intra suam sphaeram omnes intra illam contentos, quia illi subditi sunt. Sed in hoc est observanda differentia inter Pontificem et inferiores, quod a jurisdictione Pontificis nemo potest esse exemptus, a potestate autem cujuscumque inferioris possunt plures eximi per ipsum Pontificem, et ratione exemptionis poterunt non ohligari legibus Episcoporum. Et ita subintelligi debet in assertione, leges synodales obligare omnes, nisi per superiorem impediantur. Sicut enim regula illa, quod Episcopus potest in suo Episcopatu quidquid potest Pontifex in universa Ecclesia, habet subintellectam conditionem, nisi prohibeatur, ita in praesenti similis conditio subintelligenda est.
On this page