Caput 20
Caput 20
An leges synodales personas religiosas exemptas obligent
1. Sententia negativa. —Aliqui absolute negant; citatur Paludanus in 4, dist. 15, quaest. 4, art. 3. Sed ille loquitur de consuetudine ; videtur tamen eadem ratio, quia tanta est vis consuetudinis, quanta legis, ut infra dicetur, et ita idem sequitur Antonin., 2 part., tit. 6, cap. 2, S1. Citatur etiam Ledesm. 2, part. 4, q. 17, art. 3, S Tertio dico. Hi autem auctores non videntur fundari in exemptione religiosorum, sed in diversitate status, et quia religiosi habent sua propria onera, ut jejunia, etc., et non debent gravari communibus legibus synodalibus : sicut e converso leges seu statuta religiosorum non obligant saeculares. Alii sentiunt religiosos teneri ad leges Episcoporum servandas, quia non sunt exempti a lege jurisdictionis Episcoporum. Ita sentiunt Glossae et doctores statim citandi, qui supponunt distinctionem quamdam de duplici lege Episcoporum; una dicitur lex jurisdictionis, alia dicecesana stricte sumpta. Solet enim interdum lex diocecesana large sumi pro toto jure episcopali, ut in c. Audistis , de Praescriptionibus, et tunc comprehendit legem jurisdictionis. Alio vero modo sumitur stricte, et sic dis tinguitur a lege jurisdictionis, ut in cap. Dilectus, de Offic. ordin., et 10, quaest. 4, in Summa, et cap. 1, ubi dicitur religiosos esse exemptos a lege dioecesana, et supponitur non esse exemptos a lege jurisdictionis. Cum ergo praecipere pertineat ad legem jurisdictionis , concluditur religiosos non esse exemptos a praeceptis Episcoporum.
2. Legem jurisdictionis consistere in agendo seu regendo, legem diecesanam in recipiendo.— Ut autem haec sententia intelligatur, oportet de illa distinctione pauca praemittere ; quid enim per illas voces significetur, non invenitur in jure satis declaratum. Glossae igitur supra citata jura, ita illas explicant, ut lex jurisdictionis sit illa quae consistit in agendo, gubernando , seu ministrando; lex autem dioecesana ea quae consistit in recipiendo, id est, quae statuit de his quae sunt conferenda Episcopo, et ab ipso recipienda. Quod his exemplis declarant ; nam ad legem jurisdictionis pertinent omnia , quae circa judicia aguntur, ut sunt citatio, causae examinatio, decisio, punitio, vel absolutio, ut ex illo textu colligitur: unde omnia etiam quae pertinent ad gubernationem dioecesis, ad hanc legem spectabunt, et consequenter etiam statuta condere et leges, ad eamdem legem pertinet. Addit etiam illa Glossa, sacramentorum collationem, consecrationem ecclesiarum, et confectionem chrismatis, ac similia etiam pertinere ad legem jurisdictionis. Quod Panormit. ibi videtur difficile, quia si haec essent jurisdictionis, possent delegari non habenti ordinem episcopalem. Sed haec non dicuntur esse jurisdictionis, quia non requirunt potestatem ordinis episcopalis, sed quia requirunt jurisdictionem ut debite ministrentur. Et sic Episcopus ratione suae jurisdictionis potest illa omnia auctoritate sua in sua dicecesi, et suis subditis ministrare, et non aliis, et e converso subditi tenentur haec recipere a suo Episcopo, et non ab alio sine licentia illius, quae subjectio debetur Episcopo pfopter legem jurisdictionis, et ideo etiam in hoc religiosi subjiciuntur Episcopis, cap. Znterdicimus, 16, quaest. 1.
3. Ad Episcopum duo spectant - pascere et pasci. — Ad legem autem dioecesanam, ait illa Glossa, pertinere Cathedraticum, quartam decimationem, et mortuariorum, Synodum, visitationem annuam, de quibus in cap. Conquerente, de Offic. ordin. Et videtur fundari in hoc, quod ab hujusmodi juribus, et oneribus eximuntur monasteria in jure, in cap. 7nter alia, 10, quaest. 3, cum aliis, quae ibi a Glossa citantur. Objici vero potest, quia, licet quaedam ex his consistant in recipiendo, non tamen omnia, et praeterea nullo jure probatur legem dioecesanam consistere semper in recipiendo. Primum patet, quia synodi congregatio non consistit in recipiendo; nam vocare ad Synodum, agere est, et propriissimus actus jurisdictionis, et similiter illi praesidere ; visitatio etiam annua jurisdictionis est, et in agendo consistit. Altera pars non aliter probatur, nisi quia Gloss. nullum textum ad id probandum adducit. Nihilominus explicatio Glossae potest probabili suaderi conjectura : quoad Episcopi jus, duo spectant ; unum est regere et pascere, et omnia quae ad hoc munus spectant, dicuntur esse de lege jurisdictionis; aliud est pasci, seu debitum stipendium accipere, et ita omnia servitia, et subsidia temporalia, quae debentur Episcopis ratione sui muneris, dicuntur pertinere ad legem diocecesanam, sic stricte sumptam.
4. Admissa vero hac declaratione in illo sensu, exempla debent cum debita proportione assignari, ideoque congregatio synodi, et visitatio annua ad legem jurisdictionis pertinebunt. ut probat ratio facta, licet jus recipiendi synodaticum (ut appellant) et procurationem, pertineat ad legem dioecesanam. Neque in jure est aliquid quod repugnet, quia in jure non invenitur declaratum, qui actus ad hanc, vel illam legem pertineant. Tunc autem difficile erit defendere duas illas generales regulas, quod religiosi sunt exempti a lege dicecesana, non vero a lege jurisdictionis, ut ex his quae Panormitan. late prosequitur, facile intelligi potest. Posset autem responderi, utramque verificari cum exceptione, nisi in casibus a jure expressis, ita ut sensus sit, religiosos esse exemptos a lege dicecesana, id est, a solvendo subsidio vel quasi tributo Episcopis, nisi in casibus a jure expressis , non tamen esse exemptos ab obedientia et lege jurisdictionis, nisi in aliquo casu speciali in jure expresso.
5. Iegula Panorm. de predictis regulis.— Aliter vero Panormitan. declarat illas voces, supponitque religiosos jure communi esse exemptos ab Episcopis in quibusdam rebus, et non in aliis. Dicit igitur illa omnia, quae in jure inveniuntur expressa, in quibus religiosi sunt exempti ab episcopali jure, appellari de lege dioecesana ; reliqua vero omnia esse de lege jurisdictionis. Neque aliam adducit probationem, vel rationem nominum, sed dicit fuisse potius magistralem applicationem, quam juris impositionem, vel usum. Unde (quoad rem spectat) sentit religiosos non esse exemptos, nisi in his quae sunt in jure expressa, quae sunt decem vel undecim, quae ibi sigillatim enumerat, et plura in tribuendo, aliqua vero in agendo consistunt. In eis tamen non continentur leges episcopales, nec subjectio illis debita, et ita etiam hoc modo concluditur, leges Episcoporum obligare religiosos, quia in hoc non inveniuntur jure exempti, et ita pertinet ad legem jurisdictionis.
6. Regula D. Thom. de obedientia monachi. —Hi tamen doctores canonistae loquuntur de religiosis stando in jure communi, ut ex doctrina eorum constat, et quia saepe excipiunt specialem exemptionem. Et hoc sensu eorum sententia videtur manifesta, saltem stando in jure: antiquo, quia nullo jure inveniuntur exempti quoad synodales leges ; ergo nisi alias specialiter sint exempti, tenentur illis parere. Patet consequentia, quia sunt subjecti ex vi ordinariae jurisdictionis episcopalis. Item hac ratione jura antiqua praecipiunt, ut monachi Episcopis pareant, et ab eis corripiantur, capitulo Monasteria, et capitulo Cognovimus, 18, quaest. 2; et D. Thom. in 2, distinctione 44, in ultim. dub. litter. ad 2, ait monachum teneri ad obediendum Abbati plus quam Episcopo, in illis quae ad statum regulae pertinent; in his autem quae ad disciplinam ecclesiasticam pertinent, magis teneri Episcopo, quia in his Episcopus est superior Abbatis. Ergo si leges episcopales et synodales non sint contra statum regulae religiosae, licet sint diversae, et aliquid ei addant, tenentur religiosi eis obedire ex vi religiosi status, si alias exempti non sunt.
7. Nec contra hoc obstat motivum prioris sententiae. Dico enim religiosos, non obstante statu, prius obligari ad servanda mandata Dei et Ecclesiae, quam sua statuta ; unde, licet per talia statuta specialia onera suscipiant, propter illa non excusantur a generalibus legibus, sed illa voluntarie suscipiunt ultra communia onera Christianorum. Inter haec autem generalia onera Christianorum computantur ea quae per leges episcopales, aut synodales omnibus imponuntur, et in quocumque statu servari possunt, ut sunt jejunia, festivitates, etc. Et ideo ab his excusari non possunt propter specialia onera sui status. Neque comparatio ibi facta valet, quia statuta religiosorum non sunt generalia pro tota dioecesi, sed sunt specialia talis communitatis et professionis; ideo non possunt obligare saeculares, sive clericos, sive laicos; leges autem Episcopi generales sunt pro toto territorio in quo morantur religiosi, et ideo illis obligantur, si exempti non sint.
8. De exemptis vero est speciale dubium, an obligentur ad obediendum legibus Episcoporum. Videtur autem dicendum, in rigore et ex vi legis non obligari. Primo, quia sunt simpliciter exempti a jurisdictione, tam Episcoporum, quam synodorum episcopalium ; ergo maxime sunt exempti a primo actu jurisdictionis, qui est legem ferre. Secundo, quia sunt extra territorium, argumento cap. 1 de Privileg., in 6, et juxta id quod supra diximus, existentem in loco exempto esse extra territorium quoad effectum jurisdictionis. Tertio, quia hi religiosi exempti non tenentur parere Episcopis, nisi in casibus a jure expressis, ut colligitur ex dicto cap. 1 de Privilegiis, in 6, ibi: Salvis casibus aliis, in quibus Episcopormn urisdictioni subesse canonica praecipiunt instituta : nullum autem est decretum canonicum, quod praecipiat exemptos parere legibus Episcoporum : quinimo, in cap. NVimis, de Excessibus Praelator., inter alia quae prohibentur Episcopis, ponitur quod suis constitutionibus subjicere cogunt religiosos. Et, licet ibi nominentur specialiter Praedicatores et Minores, tamen id est gratia exempli, sermo tamen generalis est de omnibus similibus, ut patet ex illis verbis: Cum quidam viri religiosi, ut puta fratres Praedicatores et Minores, etc.; accedit, quod Trident. Concilium sess. 25, cap. 12 de Regul. specialiter praecipit, ut religiosi exempti obediant Episcopis in censurarum et festorum observatione ab eis praecepta. In quo videtur supponere, antea non fuisse ad hoc obligatos, sed per illam legem eorum exemptioni derogatum iri. Et praeterea inde sumitur argumentum ab speciali, quod in aliis legibus episcopalibus, ut jejuniorum, verbi gratia, religiosi exempti obedire non tenentur. Denique haec exemptio pleno jure concessa est, ut ex privilegiis talium religiosorum constat, et notat Felin. in cap. Dilectus, de Offic. ordin. in fine, ex Panormit. et Cardinal. quod allegat: ergo tales religiosi prorsus sunt exempti a jurisdictione Episcoporum, ut in simili dicitur in cap. E ore, de Privilegiis: ergo et a legibus eorum in his omnibus quae per sacros canones non sunt excepta.
9. Sed, licet hoc verum sit ex vi praecepti et jurisdictionis, nihilominus aliqui sentiunt religiosos teneri ex vi juris naturalis ad servandas has leges synodales, seu episcopales, quando non derogant statui religioso, et spectant ad communem observantiam et devotionem totius populi, aut cleri: ratio est, quia licet re- ligiosi sint exempti, nihilominus sunt pars istius communitatis, et ideo propter uniformitatem tenentur conformari in his legibus et moribus, quia turpis est pars quae a toto discordat; ergo ex hoc principio lex naturalis obligat religiosos ad hanc uniformitatem, et consequenter ad observationem talium legum, saltem quoad vim directivam, seu in foro conscientiae, quamvis non quoad vim coactivam, quia propter exemptionem cogi non poterunt per Episcopos ad eas servandas, nec incurrunt censuras, etiamsi per eas latae sint.
10. Solum teneri religiosos evemptos ad vitandum scandalum circa usum, vel observantiam talium legum, nec enim partes heterogenece ducende sunt regula universali. — Existimo tamen solum teneri religiosos exemptos ad vitandum scandalum circa usum, vel observantiam talium legum : illo autem secluso non peccare, illas non servando, nisi ubi usu et consuetudine illas acceptaverint, et suo juri cesserint. Et hoc aperte sentiunt Palud. et Antonin. ubi supra: ratio vero est, quia consideratio illa uniformitatis non suflicit ad hujusmodi obligationem. Et imprimis quod non sufliciat ad obligationem sub mortali, ostendimus supra, et dicemus infra in terminis fortioribus, tractando de dispensatione harum legum. Quod vero hic nulla sit talis obligatio, patet ex diversitate status religiosi a reliquis saecularibus : nam ex sua natura (ut sic dicam) includit quamdam difformitatem : ergo non est cur requirat talem uniformitatem. Declaratur exemplo philosophico, nam in corpore heterogeneo non est necessaria uniformitas membrorum: hoc autem corpus civitatis constat ex laicis, clericis et religiosis, tanquam ex membris heterogeneis: ergo non postulat unifor-
mitatem inter eos in his quae propria sunt, sed tantum in his quae habent communia, ut sunt Christiani, vel membra Ecclesiae: hae autem leges synodales per se dantur pro saecularibus, vel pro his qui subduntur Episcopis: non ergo oportet religiosos eis conformari. Declarari etiam potest exemplo morali de novitiis religionum, qui, licet communem vitam agant cum caeteris religiosis, nihilominus non tenentur in vi praecepti ad servanda statuta religionum, etiamsi talia sint, quae alios religiosos obligent in conscientia; quia per se non tenentur, quia religiosi non sunt, et ita deest in illis fundamentum illius obligationis, quod est vinculum professionis et voti obedientiae ; nec tenentur ratione uniformitatis, quia ad hanc non tenentur ex vi status: sunt enim ibi ut probentur, non ut aliis in omnibus conformentur, sed secundum modum suum:: multo ergo minus tenentur religiosi conformari laicis etiam in operibus bonis, et observantiis specialibus eorum. Tandem accedit, quod ideo hi religiosi eximuntur, quia habent propria onera, et ne cogantur alia sustinere, nisi quae Pontifices, vel eorum Praelati eis imposuerint : ergo haec ipsa exemptio declarat non esse necessariam illam uniformitatem. Nihilominus ex decentia quadam recte facient religiosi, has leges servando, ubi sine magno onere potuerint. Et ubi fuerit consuetudo illas servandi tanquam necessarias, obligabuntur ex vi consuetudinis, non vero ex aliis capitibus. Et haec dixisse sufficiat de lege canonica: nam caetera quae desiderari possunt communia sunt legi humanae quatenus talis est, ideoque ex libro praecedenti petenda sunt, et ob eamdem causam de varia illius mutatione in libro octavo dicemus. FINIS LIBRI QUARTI.
On this page