Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER QUINTUS. DE VARIETATE LEGUM HUMANARUM ET PRAESERTIM DE ODIOSIS.

Diximus hactenus de lege humana in genere, tam civili quam canonica : quia vero in utroque ordine aliquae sunt, quae secundum suas peculiares rationes, vel proprietates, speciali etiam declaratione indigent, quia proprias habent difficultates ; idcirco operae pretium duxi in hoc libro, et duobus sequentibus de illis in particulari dicere. Doctrina tamen illorum communis erit civilibus et canonicis legibus, quia in his rationibus fere uniformiter conveniunt; quod si aliquid peculiare interdum occurrit in aliquo ordine utriusque legis, facile poterit per occasionem adnotari. Quoniam vero tam leges civiles quam canonica in plura membra solent dividi, quae majori ex parte solo nomine, vel ad summum accidentali et materiali differentia quae ad doctrinam moralem nihil confert, distinguuntur, idcirco in hoc initio partitiones illas, et varias appellationes legum utriusque ordinis prae oculis ponere institui, et ex eis illas eligere, de quibus in hoc et duobus sequentibus libris dicendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium