Caput 1
Caput 1
De humanarum legum varietate
1. Varie legum distinctiones seu denominalunes ex Gratiano. — Tradunt varias legum humanarum distinctiones, seu potius denominationes, utriusque juris auctores et expositores, ut in jure canonico Gratian. dist. 1, 2 et 3 per totas, ex Isidoro lib. 5 Etymol., cap.1 et sequent., et ibi expositores, et in rubr. de Constit. In jure autem civili Papinian. in l. Jus civile, ff. de Justit. et jur.; et Pompon. in l. 2. ff. de Orig. jur.; et Julian. in 1. Neque leges, ff. de Legibus; et Ulpian. inl. Diuturno, eod., et Justinian. imperator, Instit. de Justit. et jur., et de Jur. natur., gent. et civili, per plures textus, et interpretes eisdem locis. Et ex theologis tractat late Anton. 1 part., tit. 17, 18 et 19; brevius D. Thom. 1.2, q. 95, art. 4, cujus methodum sequendo clarius et expeditius nonnullis partitionibus omnia comprehendemus, et elucidabimus.
2. Lex primo dividitur in scriptam el non scriptam.—bPrimo ergo D. Thomas dividit legem humanam in jus gentium et civile, seu humanum strictius sumptum. Nos autem in superioribus de jure gentium diximus, et ita illam divisionem omittimus, supponimusque sermonem esse de lege positiva humana proprie sumpta, ut esse solet distincta, et in diversis gentibus, provinciis, seu civitatibus, aut congregationibus unicuique propria. Haec igitur lex primo dividi potest in scriptam et non scriptam. Prior intelligi solet nomine legis, quia, licet utraque sit vera lex, nihilominus nomen legis humanae simpliciter prolatum pro lege scripta accipi solet. Unde Isidor. ait: Lec est constitutio scripta : altera vero consuetudo appellatur, quae quoad substantiam et obligationem veram legis rationem habet, quia vero habet peculiarem modum generationis (ui sic dicam) seu introductionis, et efficaciae, idcirco de illa in particulari dicemus in libro septimo; nunc vero de lege scripta tractamus, quae interdum denominari solet a materia, vel modo quo scripta est : sic enim solemnes fuerunt apud Romanos leges duodecim Tabularum, quae a decem, quae fuerant apud Graecos, duxerunt originem, quibus Romani duas addiderunt, ut habetur in l. 1, ff. de Orig. jur. Decalogus etiam in duabus tabulis scriptus fuit, licet inde nomen non acceperit. Est ergo illa denominatio accidentaria, et ad rationem legis parum confert.
3. Secundo dividitur lex per ordinem ad principia , et hoc materialiter, aut formaliter. — Secundo, dividi possunt leges humanae per habitudinem ad principia a quibus procedunt; sic enim distinguuntur leges canonicae a civilibus, et in utrisque invenitur eadem distinctio, vel subdivisio, quae aliquando materialiter tantum, ut sic dicam, datur, aliquando vero potest formaliter dari. Materialiter voco quando in auctoribus legum solum consideratur diversitas personarum : formaliter autem voco respectu munerum, quando spectatur distinctio regiminum, ac potestatum, quamvis totum hoc tandem materiale fere sit respectu obligationis ipsarum legum. Priori modo distingui solent in legibus civilibus, leges Trysmegisti, Lycurgi, Solonis, Rhadamanthi, Minois, Cereris, et aliorum apud Isidorum supra, et Platon. in Dialog. Minos, et Plin. lib. 7 Histor., cap. 35, et Aristot. saepe in libris Ethicor. Imo interdum denominantur hae leges non solum ab auctoribus, sed etiam a collectoribus, ut sumitur de jure Papyriano et Flavian. ex l. 2, f. de Orig. jur. Sic etiam denominatur lex Hortensia, Papia et Juliana, et sic sunt varii tituli, ff. ad leg. Falcidiam, et similes. Posteriori autem modo distinguuntur leges secundum varias rationes gubernandi civitates, vel simplices, vel mixtas, et sic in legibus Romanorum distinguuntur leges latae a populo, et vocantur Plebiscita, et latae a senatu dicuntur Senatusconsulta, et quia in senatu aliquis consul praesidebat, nomen ejus interdum notatur in ipso legis nomine, ut cum dicitur: Ad senatus consultum Velleianum, aut Macedonianum, etc. Atque huc referri etiam potest jus praetorium, quod a praetore ferebatur, et honorarium etiam dicitur in 1. 7 et 8, ff. de Legibus. Item jus dictum Tribunitium, quia a tribunis erat latum, et sic de aliis, juxta potestatem unicuique magistratui concessam. Praeterea huc spectant responsa prudentum, id est, jurisconsultorum, quae vim habebant legum, quando eis auctoritas principis aut reipublicae accedebat : vel antecedenter illam eis committendo , vel consequenter illa communiter acceptando, et hoc jus interdum per antonomasiam vocatur jus civile. Leges autem quae ferebantur ab imperatoribus, dicuntur constitutiones principum, dici possunt jus Imperatorium. Nunc autem utrasque leges complectitur jus commune civile, quod absolute dictum solet accipi pro jure Romanorum, ut dicitur in S Sed jus, Instit. de Jur. natur.; illi vero respondet in singulis regnis jus regium.
4. Haec autem varietas vocum, licet conferat ad intelligendum jus civile, ad formalem distinctionem legum parum est necessaria, licet cum proportione ad varias communitates, prout diversimode gubernantur, applicari possit. Et similiter cum proportione potest applicari ad leges canonicas ; nam leges pontificiae sunt constitutiones principum, et interdum nominantur a suis auctoribus, ut Clementinae, etc.; leges autem episcopales censeri possunt quasi jus praetorium, vel honorarium; leges autem conciliorum quasi senatusconsulta ; in legibus autem canonicis non habent locum plebiscita, quia potestas ferendi leges canonicas nec in populo est, neque ab illo manavit.
5. Tertio dividuntur leges in ordine ad eos ad quos feruntur. —Tertio, dividi possunt leges ex parte eorum ad quos feruntur, et ad hoc dupliciter, scilicet, vel secundum communitates omnino distinctas, vel secundum partes ejusdem communitatis, quatenus intra illam diversa habent munia, et suo modo distinctas communitates magis particulares componunt. Priori modo distinguuntur leges /gyptiorum, Lacedaemonum, Atheniensium, seu Graecorum, Longobardorum, et Romanorum, ut notatur in S Sed jus, Institut. de Jur. Natur., gent. et civil. Et tunc etiam distinguimus leges Hispanorum a legibus Gallorum, etc. Posteriori autem modo intra idem regnum, vel rempublicam, distinguuntur leges per civitates, et intra eamdem civitatem per communitates particulares, et sic distinguuntur jus municipale et commune, et municipalia dividuntur juxta modum et nomina civitatum, aut com- munitatum. Hoc etiam modo dividuntur jura aut leges pro diversitate munerum seu personarum communi bono reipublicae deservientium, et sic intra eamdem rempublicam distinguitur jus militare, quod pro militibus specialiter institutum est, jus patronorum, libertorum, aut servorum. lItem jus magistratuum, quod publicum etiam dicebatur. Dicebatur etiam apud Romanos jus publicum, quod erat de rebus sacris et sacerdotibus, cap. Jus publicum, dist. 1. Unde sacerdotale etiam dici poterat. Nunc autem hoc jus in Ecclesia separatum est a civili ac temporali, et canonicum denominatum est, ut supra vidimus.
6. In quo canonico jure potest aliquid proprium considerari, quia leges canonicae in sua generalitate universaliores sunt quam leges civiles. ex parte eorum pro quibus ferri possunt, quia dari possunt universo orbi, quia per illud totum Ecclesia diffusa est. Atque ita communitas adaequata (ut sic dicam) legibus canonicis non multiplicatur, sed una tantum est; ideoque leges canonicae ex hac parte universales sunt, et non recipiunt varias denominationes ex parte eorum pro quibus feruntur, sed simpliciter dici possunt canones ecclesiastici, vel praecepta Ecclesiae. At vero intra ipsam Ecclesiam, ex parte personarum vel communitatum particularium, distingui possunt variae leges seu jura, et sic potest specialiter dici jus sacerdotale vel clericale, quod non solum canonicum est, sed specialiter pro statu sacerdotali vel clericali fertur : sic etiam dici potest jus monachale seu regulare, proprium religiosis. Item hoc modo distinguuntur jura synodalia secundum varios episcopatus, dioeceses, vel provincias, a quibus etiam saepe denominantur, et appellari etiam possunt jura municipalia canonica.
1. Quid interest inter legem et statutun. — Hinc etiam distinguere aliqui solent inter lecem et statutum, quia lex dicitur proprie de lege pertinente ad totam communitatem alicui regi vel supremo principi subjectam, statutum vero dicitur proprie de lege municipal. Sic enim leges universitatum, collegiorum, religionum, etc., statuta dici solent. Sed hoc solum ad significationem vocabulorum spectat, et ideo communis usus observandus est. Nam sine dubio statuta municipalia sunt verae leges; illis enim cum proportione conveniunt, quae hactenus de lege in communi, vel de lege humana dicta sunt, et ita saepe appellantur; et e converso leges communes et universales vocari possunt statuta, et frequenter ita vo- cantur, quia vis vocis non minus in illas convenit, ut per se constat; solum ergo per quamdam accommodationem solent illa vocabula ita distingui, praesertim in doctrina tradenda, ut habeamus vocabula quibus breviter, et distincte loqui possimus. Ad eumdem modum censendum est de nomine constitutionis. Aliqui enim putant legem simpliciter dici de lege civili, non de canonica, constitutionem vero e contrario : sed hoc etiam non habet fundamentum in re, nam leges etiam civiles constitutiones principum appellantur, Digestis de constitution. principum ; Isidorus in capit. Constitutio, distinct. 2, ait constitutionem esse edictum quod rex vel imperator constituit ; et e converso constitutiones canonicae vere leges sunt, et ita etiam passim nominantur. Tamen per accommodationem ille modus loquendi videtur esse satis usitatus, et conformis rubricae de Constitutionibus in decretalibus, ubi videri possunt interpretes.
8. Alia vero sunt nomina magis propria legum ecclesiasticarum : vocantur enim canones, decreta patrum, decretalia, utique jura, seu decretales epistolae, ut constat ex titulo Decretalium, et ex capite primo et quinto, et de Constitut., et ex cap. primo et secundo, distinctione tertia, ubi Glossa in summ. rationem nominum declarat, et alia adjungit. Nos solum advertimus illa tria nomina potissimum dici solere de legibus summorum Pontificum, vel conciliorum ; nam leges episcopales non solent canones vel decreta appellari, de quo videri potest Felinus in capite primo de Constitutionibus. Denique his nominibus addita sunt alia plura, quibus leges ecclesiasticae significantur , dicuntur enim Extravagantes, Motus proprii, Bullae, etc. Hae autem voces et similes solis quibusdam legibus Pontificialibus attribui solent, et varias habent origines et etymologias, quae nunc nobis necessariae non sunt. Nam vis legum quae per has voces significantur, eadem esse videtur, et quod occurrerit proprium in sequentibus adnotabitur.
9. Quarto, solent distingui leges ex rebus seu materia quam praecipiunt, estque haec denominatio valde usitata in jure civili, et interdum fit interposito nomine auctoris, ut ad legem Juliam de adulteriis, ad legem Corneliam de sicariis, ad legem Juliam de ambitu majestatis, etc. Saepe vero fit simpliciter denominatio ex materia, ut lex Frumentaria, Agraria, et Commissoria, etc. Et fere omnes tituli utriusque juris hoc modo distinguuntur. Sed haec etiam divisio materialis non est in ordine ad formalem rationem legis quam nos consideramus; et ideo, licet in ordine ad usum et ad practicam notitiam legum necessarium sit scire quid per unamquamque legem praecipiatur, nobis tamen ad generalem doctrinam necessarium non est. Et ideo de his omnibus partitionibus seu denominationibus legum nihil amplius dicere oportebit. Solum enim illas proposuimus, ut illarum vocum significatio non ignoretur ; id enim ad nostrum usum necessarium erat, ad eumdem vero suffticiunt quae dicta sunt.
On this page