Text List

Caput 2

Caput 2

De lege odiosa et favorabili, earumque varietate

CAPUT II. DE LEGE ODIOSA ET FAVORABILI, EARUMQUE VARIETATE.

1. Divisionibus legis traditis in superiori capite addere possumus quintam ex effectibus sumptam, quae instituto nostro maxime deserviet. Quinto ergo lex humana generatim sumpta dividitur in odiosam, seu onerosam, et favorabilem, seu beneficium conferentem, quae divisio ex multis juribus colligitur. Nam interdum dicunt jura, odia esse restringenda, et favores ampliandos, cap. Odia, de heg. jur., in 6, cum vulgaribus concordantibus ; quae regula praesertim intelligitur de favoribus vel odiis in jure contentis, ac subinde de legibus favorabilibus et odiosis. Et ita divisionem hanc legum communiter doctores supponunt, ut constabit ex his quos in discursu capitis referemus. Tria vero ad intelligendam hujus partitionis regulam desiderari possunt. Primum est, unde sit sumenda distinctio inter illa membra. Secundum est, an sit sufficiens ita ut illa duo membra adaequate dividant legem humanam. Tertium est, quot genera legum humanarum. sub singulis illorum membrorum contineantur, ut de illis sigillatim in sequentibus dicamus.

2. Ratio dulitandi em eo quod omnis lew videtur favorablilis. — Circa primum, ratio dubitandi esse potest, quia nulla est lex quae simpliciter favorabilis non sit : ergo non potest subsistere divisio. Antecedens patet, quia lex, ut sit justa. et vera lex, debet esse communi bono utilis, et moraliter necessaria ; sed utilitas boni communis maximus favor est, quia bonum commune praeferendum est caeteris: ergo omnis lex simpliciter inducit favorem, et hoc est esse favorabilem ; nulla ergo esse potest odiosa. Et confirmatur : nam si quae esset lex odiosa, maxime illa quae poenam imponit; at haec non est odiosa; ergo nulla. Probatur minor, tum quia alias omnis lex esset odiosa, quia cmnis lex imponit reatum poenae transgressoribus : quod autem illa poena exprimatur, vel determinetur in lege, parum auget gravamen seu odium, cum solus reatus aeternae poenae ad hujusmodi odium suffhiciat, et comminatio illius reatus in omni lege includatur quae gravis sit et nomen praecepti simpliciter mereatur; tum etiam quia poena non est intenta per legem, sed potius apponitur ut fugiatur, et ut saltem ex timore ejus servetur praeceptum ; ergo additio poenae non facit legem odiosam, quia qualitas legis pensanda est ex fine, et bono per se intento per legem: tum denique, quia, licet poena sit malum quoddam, est tantum secundum quid, et, ut est medium ad servandam legem, est maximum bonum : ergo est potius favor quam odium. Easedemque rationes fieri possunt de quacumque ratione odii in lege considerabili.

3. Secunda ratio dubitandi em eo quod omnis lex humana videtur odiosa. — In contrarium videri potest nullam esse humanam legem quae odiosa dici non possit ac debeat, eo modo quo talis denominatio potest in veram legem cadere. Lex enim non potest dici odiosa, quia per se sit odio digna, nec quia per se habeat effectum qui reddat hominem odio dignum, sic enim solum peccatum est per se odio dignum, et reddit peccatorem, ut talis est, odio dignum; lex autem nec peccatum est, nec ad peccatum inducit: non potest ergo hoc modo dici odiosa. Solum ergo dici potest odiosa, quatenus aliquod onus imponit, quod durum, ac grave merito reputatur; hoc autem modo omnis lex humana odiosa videri debet, quia addit novum conscientiae vinculum ultra omne vinculum divinae legis, quod grave onus reputatur, praesertim quia potest esse occasio culpae et aeternae mortis. Et confirmatur, quia si aliqua esset lex favorabilis, maxime privilegiativa, quia haec est quae magis directe et ex instituto favorem concedit; at privilegium, quatenus lex est, odiosum est, quia est onerosum illis quos obligat per modum legis, et quatenus privilegium est censetur odiosum, quia derogat juri communi, et inducit singularitatem in eommunitate, quae odiosa esse solet, ut postea suo loco videbimus; ergo nulla est lex quae, quatenus est talis, simpliciter favorabilis sit. Tandem hae rationes pro utraque parte factae videntur convincere omnem legem mixtam esse, et partim favorem, partim odium includere, quod satis est ut divisio non habeat locum, cum omnis lex sub utroque membro comprehendatur. Quod si dicatur in hac mixtione posse ex alterutra parte esse excessum, et secundum excessum alterius partis illa membra distingui , tunc difficillimum erit talem excessum expendere et declarare, vixque poterunt applicari regulas quae de favoribus et odiis in jure traduntur.

4. Prima sententia, es fine judicandum de lege.—In explicanda igitur distinctione illorum membrorum, variae sententiae referri possunt, de quibus videri potest Sarmient. lib. 1 Select. cap. 12. Prima est, ex fine legis judicandum esse an lex sit favorabilis vel odiosa. Nam si lex intendit favorem seu bonum aliquod conferre, favorabilis est, quidquid ex ea sequatur; si vero intendit inferre malum, seu onus imponere, erit odiosa, etiamsi favor aliquis sequatur. Hac regula utuntur jurisperiti ; citatur Glos. in cap. Si propter, de Rescript., in 6; illa vero solum in verb. 7ntentionis, advertit in legibus ad intentionem scribentis recurrendum esse. Citatur etiam Glos. verb. Alios, in cap. Sciant cuncti, de Elect., in 6, quatenus dicit legem illius textus esse favorabilem, quam ibi Dominic. et alii sequuntur, et in simili Panormit. in cap. JVon dubium, de Sent. Excom., n. 3, ubi Felin., n. 2, idem sentit, quia in omni dispositione (inquit) attenditur quod principaliter agitur, 1. Si quis nec causam, ft. Si certum petatur. Clarius Panormit. in cap. 1 de Locato, n. 10. Item Navar., cons. 11 de Constit. et cons. 31, alias 32 de Regul.; Bart., Bald., Alexand. et alii, quos refert Tiraq. in Praefat. ad Retract., n. 56 et 65, et tract. 1 de Retract., S 30; Glos. 1, n. 5, ubi etiam nonnulla adducit jura ex quibus id colligi potest; et facit etiam cap. 2, S1 de Decim., in 6. Ratione item suaderi potest, tum quia finis est qui dat speciem actibus humanis, et consequenter etiam proprietates : ergo etiam in legibus finis est praecipue attendendus, ut judicetur an lex sit favorabilis, vel odiosa; tum etiam quia id quod est per se, praefertur ei quod est per accidens; at lex intendens favorem per se favorabilis est: ergo simpliciter talis est, licet ex accidenti inferat gravamen.

5. Verumtamen haec sententia, nisi aliquo modo limitetur aut explicetur, non potest simpliciter approbari. Primo, ob generalem rationem, quod proprietas legis magis est spectata ex intrinseca materia, et quasi natura talis legis, quam ex intentione ferentis: quia talis intentio extrinseca est, et non potest mutare proprietatem intrinsece inhaerentem legi ex vi sui objecti, seu materiae : ergo si materia legis favorem continet, lex erit favorabilis, etiamsi legislator aliud intendat, et e contrario. Neque enim intentio legislatoris facere potest, ut quod suapte natura odiosum est sit favorabile, vel ut quod favorabile est sit odiosum, ut recte dicit Tiraq. in dicta praef., n. 67. Secundo, quia vel est sermo de intentione finis ultimi seu remoti, aut proximi; neutra autem sufficit ; ergo. De priori patet ex ratione dubitandi proposita, quia sic omnis lex est favorabilis, quia per omnem legem intenditur commune bonum, alias enim non erit justa ; commune autem bonum favorabile est. Item quia lex non potest esse ita odiosa, ut in odio sistat, nisi forte feratur in odium alicujus vitii, quo per se et absolute dignum est, et ideo tale odium inter favores computandum est. Eo vel maxime quod per se refertur in amorem virtutis, et ita ex fine remoto favorabile est. Respectu vero personarum nunquam lex intendit malum, nisi propter majus bonum. Ergo si finis remotus sufficit ut lex sit favorabilis, omnis lex, quantumvis gravis vel poenalis, erit favorabilis, si justa sit: hoc autem est contra communem omnium sensum, et contra principia juris. Si autem sit sermo de fine proximo intento a legislatore, constat illum non satis esse, non solum quando ille finis est extrinsecus et accidentarius, ut probat prior ratio facta, sed etiam si videatur intrinsecus, quia potest aliunde vinci ac superari. Quod patet exemplis. Nam dispensans proxime intendit concedere favorem, et tamen dispensatio non censetur favorabilis, sed odiosa, ut infra videbimus; ergo idem esse poterit in lege. Et a contrario quando legislator infert gravamen, ut per illud obviet majori nocumento, dispositio ejus non censetur odiosa, sed favorabilis, juxta cap. 2, 82 de Decim., in 6. Ex quo principio multi existimant dispositionem cap. S quis suadente, esse favorabilem, licet proxime facta sit ad gravem censuram imponendam ; ergo ex solo fine proximo legislatoris non potest sumi certa regula in hac materia.

6. Ex intrinseca materia sumendam proprietatem, odiosa aut favorabilis. — Dici ergo potest leges favorabilem et odiosam distinguendas esse ex materia , ita ut illa lex favorabilis sit quae favorem concedit , illa vero odiosa qnae poenam, velaliud simile gravamen infert. Quae regula erit certissima , quando materia legis talis est, ut vel purum favorem, vel purum gravamen contineat , non solum directe et per se, sed etiam indirecte seu per quamdam consecutionem ; tunc enim ex intrinseco fine lex talis est , et non habet unde contrariam denominationem accipiat. Nec vero repugnat dari hujusmodi leges. Nam imprimis saepe potest concedi favor , aut beneficium alicui fieri sine ullo illius gravamine, vel aliorum praejudicio, ut de nonnullis privilegiis infra dicemus ; tunc ergo erit lex et dispositio favorabilis ; idem ergo erit in quacumque lege communi habente similem conditionem. Sic enim per se valde probabile est omnem legem prohibentem aliquid per se malum, vel praecipientem aliquid honestum, non nimis grave aut onerosum, sed moderatum et communi modo vivendi hominum consentaneum, esse favorabilem , quia revera est magnum beneficium hominum, dum eos suaviter et efficaciter dirigit ad operandum bonum, et vitandum malum. Unde nec sola ratio obligationis, aut vinculi conscientiae, nec periculum reatus, quod ad praeceptum sequi videtur , sufficit ut censeatur lex non continere purum favorem , sed mixtum, tum quia hoc commune est omni legi, et ideo non mutat rationes particularium legum ; tum etiam quia difficultas intrinseca ipsi virtuti, non impedit quominus virtus ipsa maximus favor sit : ergo eadem ratione lex, quae est regula virtutis quatenus vinculum imponit cum moderatione debita, gratia est et favor secundum rectam rationem spectata, licet inferiori portioni gravamen esse interdum appareat ; tum denique quia, si quid est periculi alicujus mali ob transgressionem legis, illud non nascitur ex ipsa lege, sed ex hominis imperfectione , et ideo non impedit quominus lex hujusmodi purum favorem contineat. Magis potest dubitari de lege odiosa , quomodo possit purum odium continere , cum semper bonum intendat. Dicendum vero est ex parte materiae legis hoc non repugnare , etiamsi ex parte finis aliquid favorabile per omnem legem intendatur : et ita lex pure poenalis, seu quae solum fertur ad imponendam vel augendam poenam, potest dici simpliciter odiosa, et leges tributorum et aliae hujusmodi sub eodem ordine continebuntur.

7. Difficultas vero specialis est, quando materia legis uno respectu videtur favorabilis, et sub alio gravamen continet, ut saepius contingit, quomodo de illa judicandum sit. Auctores enim in hoc etiam varie sentiunt ; quidam enim dicunt omnem legem continentem praejudicium, vel gravamen alicujus, aut malum aliquod inferentem, simpliciter odiosam esse, etiamsi magnum favorem vel favorem aliunde contineat. Ita sentit Tiraquel. in dict. praes., n. 65, cum Joan. Andr. et aliis, in cap. ult. de Verb. signif., circa Glos., verb. Similibus ; qui dicunt , cum concurrunt favor et odium, dispositionem esse odiosam. Fundari potuit Tiraquel. in alio principio, quia existimat non posse eamdem dispositionem simul esse favorabilem et odiosam, etiam respectu diversorum, vel secundum diversas rationes; neque idem statutum posse esse partim favorabile, partim odiosum, tum quia non potest una et eadem res diverso jure censeri, l. Ewmn qui edes, ff. de Usucap.; tum etiam quia non potest idem statutum extendi in favorem unius, quin vertatur in odium alterius, et e converso. Ex hoc ergo principio inferri potest, legem in qua simul concurrunt favor et odium, odiosam censendam esse, quia non potest simul esse favorabilis et odiosa, nec etiam potest dici favorabilis omnino, quia bonum ex integra causa ; ergo erit odiosa, quia malum ex quocumque defectu, et odium habet rationem mali ; item, quia legem esse odiosam non includit negationem omnis favoris, sed solam dicit impositionem alicujus odii, seu gravaminis, quod verificatur simpliciter de tali lege ; est ergo simpliciter odiosa. Denique quia talis lex simpliciter restringenda est, ne odium aliqua ex parte augeatur ; ergo est tantum odiosa.

8. Alii vero existimant, ubi conjunguntur favor et odium in eadem lege vel statuto, talem dispositionem favorabilem omnino censendam esse. Fundari potest, quia ubi concurrunt favor et odium, favor praevalet, et praefertur odio ; ergo constituit dispositionem simpliciter favorabilem. Antecedens sumitur ex l. 2, c. De in jus vocando, ut notat et sequitur Panormit. in cap. 7n litteris, de Restit. spol., n. 34; Anchar. et alii, quos refert Tiraq. supra, n. 66. Et confirmatur, quia ubi concurrunt favor et odium, favor, quoad fieri possit, ampliandus est, et odium restringendum est quantum necesse fuerit ut favor amplietur ; ergo talis dispositio simpliciter judicanda est favorabilis.

9. Non repuguare legem secundum diversos respectus esse favorabilem et odiosam : sunt enim ut alie relutiones oppositae. —Dico tamen imprimis non repugnare eamdem legem diversis respectibus esse favorabilem, vel odiosam. Ita sentiunt communiter doctores, et expresse Gloss. in dicta l. 2, c. De in jus vocando, verb. Litteris, quam ibi Palud., Castrens. et alii sequuntur. Idem sentit Innoc. in cap. Quod dilectio, de Consang. et affin., et ibi Panorm., num. 7, et communiter Summistae, verbo Prirvilegium ;potestque inductione ostendi in privilegio, dispensatione, lege poenali, et similibus, quae respectu diversorum favorabilia sunt et odiosa. Ratione item patet, quia in hoc nulla ratio repugnantiae ostendi potest ; nam relationes quasi oppositae possunt eidem rei convenire respectu diversorum, ut similitudinis ac dissimilitudinis, aequalis et inaequalis, majoris ac minoris: sed ita comparantur haec duo; nam favor et odium respectiva sunt, favor enim alicujus est favor, et odium similiter; ergo nihil repugnat eamdem dispositionem, respectu diversorum, uni esse favorabilem, alteri odiosam.

10. Dices, verum esse hoc non repugnare, illos tamen duos respectus ita esse inter se connexos, ut unus ex alio sequatur, ideoque non posse secundum unum ampliari legem, quin secundum alium etiam amplietur, neque e converso secundum unum restringi, quin secundum alium restringatur ; et idcirco necessarium esse de tali lege judicare tanquam de favorabili absolute, vel odiosa absolute, ita ut vel nulla ratio odii habeatur propter favorem, vel nulla ratio favoris propter vitandum seu minuendum odium. Exemplum optimum est in lege tributum imponente, quae odiosa est ei cui tributum imponitur, favorabilis autem ei pro quo imponitur, vel rei propter quam imponitur, nec potest uno respectu augeri, et minui secundum alium; et ideo necessarium est ut alter respectus vincat, secundum quem lex judicetur simpliciter favorabilis, vel simpliciter odiosa.

11. Respondeo concedendo interdum illos duos respectus habere inter se illam connexionem, et tunc argumentum recte procedere, quando favor unius augeri non potest sine damno alterius, neque e converso potest incommodum unius temperari, quin alterius commodum cesset, aut minuatur. Sic in motu physico non potest quis lentius aut velocius accedere ad unum terminum, quin cum eadem proportione recedat ab opposito, nec potest homo plus donare ex propria pecunia, quin pauperior fiat, etc. Nihilominus tamen non semper est necessaria illa connexio inter favorem et odium: saepe enim potest fieri vel augeri favor uni sine praejudicio aliorum, et e converso unus potest gravari vel puniri propter commune bonum sine speciali favore aliorum, qui inde resultet. Eademque lex seu regula interdum ampliatur respectu unius ob favorem, et restringitur in odium alterius ratione boni communis, ut est optimum exemplum in l. Qui exceptionem, ff. de Condict. indebiti. Quia potest fieri alicui beneficium sine diminutione bonorum alterius, et e converso. Item favor potest consistere in tempore, vel in modo, vel in honore, aut aliis rebus, quae non subtrahuntur uni, ut dentur alteri. Denique hoc potest inductione ostendi in privilegiis, in dispensationibus, in poenis, et aliis similibus.

12. Favorem aut odium praeferenda pensatis circumstantiis materie , intentionis, et boni communis mavimne. —Deinde addo, quando lex diversis respectibus est favorabilis et odiosa, non semper favorem odio, aut odium favori esse praeferendum, sed prudenter pensanda esse omnia, scilicet, intentionem legislatoris, rationem boni communis, et alias circumstantias materiae et verborum, ut illud praeferatur quod videtur esse gravius et honestati ac justitiae legis magis consentaneum. Haec assertio, quatenus media est inter duas sententias allegatas, potest utriusque motivis suaderi, et per se quidem spectata valde probabilis est. Quia favor magis per se intendi potest; odium vero seu gravamen minime, sed propter instantem necessitatem. Et ideo per se loquendo, ac caeteris paribus, favor est praeferendus; nihilominus tamen tanta esse potest necessitas imponendi gravamen, ut imponendum sit, vel augendum propter majus bonum. Atque sic sentiunt, qui censent canonem S quis suadente, esse legem favorabilem, et esse extendendum, etiamsi censura extendi consequenter videatur, quia est favor religionis, et requirit illum rigorem, ut stabilis perseveret. Similiter in lege imponente tributum potest esse causa tam pia et necessaria, ut non habeatur ratio odii seu gravaminis, quominus lex simpliciter favorabilis et extendenda sit. E contrario vero lex excludens feminas ab haereditate, licet intendat favorem masculorum, odiosa simpliciter est, et coarctanda, ut est communis doctrina juristarum, ut videre licet in Tiraq. supradicta Praefat., n. 64, et aliis locis, quae ipse allegat, quia favor ille privatus est, et non admodum necessarius, neque ad pacem et honestatem morum multum utilis, et ad hunc modum est de aliis judicandum.

13. In dubio praeferendum favorem, et legem ampliandam, quia per se leu intendit favorem. — Unde tandem assero, ubi res fuerit dubia, quia favor et odium videntur quamdam aequalitatem habere, vel quia ad invicem se habent, sicut excedens et excessum, tunc favorem esse praeferendum, et ad ampliandam legem, esse judicandam simpliciter favorabilem. Tta sumitur ex Gloss. in lib. 2, C. de His qui non pos. ad libert. perven., verb. interrogaverit , ubi etiam Bald. et alii, idem Bald. in l. penult., C. de Pactis, circa finem, ubi etiam Roman. et Alex., lib. 7 Consilior., cons. 197. Et ratio est facilis ex dictis, quia lex per se et quasi sponte sua inducit favorem, odium vero quasi ex accidenti, et coacte ob necessitatem ; id autem quod est per se praefertur ei quod est accidentarium, caeteris paribus, ac subinde etiam in dubio. Fxplicatur hoc amplius, quia odium non intenditur, nisi ut tandem cedat in aliquod commodum, quod vel sit favor, vel ut favor reputetur; favor autem non est propter odium; imo ex genere suo est per se; ergo magis intenditur favor ex suo genere. Nam propter quod unumquodque tale, et illud magis; ergo in dubio, ac caeteris paribus favor praefertur. Et ita facile conciliantur sententiae adductae, et solutaa manent omnes rationes dubitandi, et facile potest lector intelligere, et ideo non oportet circa singulas immorari.

14. Ex his resolvitur quod secundo loco supra posui de sufficientia praedictae partitionis. Posset enim facile dici non oportere, ut omnis lex aut favorabilis sit, aut odiosa. Nam potest aliqua esse mixta secundum diversos respectus, et aliqua forte esse potest neutra, ita ut nec odium contineat. nec favorem, ut videntur esse praecepta morum generaliter proposita propter commune bonum. Melius tamen dicitur divisionem esse adaequatam, quia lex, quae videtur mixta, ab ea parte denominatur, quae in ea praevalet : vel si est dubium, aut eequalitas, talis lex censetur absolute favorabilis, ut declaratum est. Quod si lex sit quae nulli imponit speciale gravamen, nec ita est gravis et onerosa, ut propterea odiosa censeatur, eo ipso quod est justa et propria communi bono, censetur favorabilis, et amplianda intra limites favoris, et ita relinquitur partitio sufficiens et adaequata.

15. Quatuor esse species precipuas legum odiosarum. —Tandem, quod ad ultimum punctum attinet, plures numerari solent modi, aut quasi species legum odiosarum : tres autem vel quatuor videntur esse praecipuae. Videlicet lex poenalis, lex tributum aut onus imponens, dex irritans factum, quod prohibet directe, vel indirecte seu consequenter, lex exorbitans a jure antiquo, vel a communi jure, aut illi derogans, vel limitans, aut corrigens illud, eta fortiori lex posterior priorem abrogans ; et de his omnibus in praesenti libro dicemus, quatenus peculiares proprietates et effectus habent, quos explicare necesse est. Aliae vero leges omnes, quae hujusmodi non sunt, inter favorabiles computantur. Verumtamen ex vi hujus negationis non participant specialem rationem , quae propria consideratione indigeat : tantum ergo illae, quae privilegii rationem habent specialem , indigent consideratione , et ideo de illis dicemus in libro sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2