Text List

Caput 3

Caput 3

Utrum leges poenales obligent in conscientia ad actus quos proxime intendunt

CAPUT III UTRUM LEGES POENALES OBLIGENT IN CONSCIENTIA AD ACTUS QUOS PROXIME INTENDUNT.

1. Duae partes in lege poenali distinguendae sunt : una est de actu quem intendit fieri aut omitti, alia est de poona quam imponit contra vansgressores talis legis ; et quamvis prior pars videri possit exposita tractando de lege humana, civili et canonica, tamen aliquid speciale habere potest in lege poenali, et ideo prius de illa priori parte dicemus, postea de posteriori. Circa illam vero partem multa inquiri possunt. Primum, an leges poenales possint obligare ad culpam : secundum, an de facto obligent : tertium, an possint non obligare ad culpam, sed ad solam poenam: quartum, an de facto sic obligent. Et haec duo puncta examinabimus capite sequenti ; nunc reliqua examinanda sunt, et difficultas est de legibus imponentibus poenam temporalem : nam de spiritualibus, ut sunt censurae, et similes, nulla est dubitatio quin regulariter loquendo culpam supponant, ut ex dictis in l. 4 constat, et in sequentibus magis declaratur.

2. Posse esse legem ponalem obligantem in conscientia, sic enim efficacior erit. —Circa primum ergo, de potestate nulla est controversia, et ideo breviter dicimus non excedere humanam potestatem praecipere aliquid, simul obligando in conscientia, et imponendo poenam, ac subinde posse ab homine fieri legem obligantem in conscientia, et imponentem poenam certam transgressoribus, quod etiam de principe saeculari nullus jurisperitorum negavit, ut fatetur Navar. in cap. Fraternitas, 129, q. 2, n. 22. Et probatur facile primo, quia talis lex potest esse conveniens reipublicae ; imo experientia ostendit, saepe esse valde necessariam, et alioqui nullam injustitiam continet; ergo non est cur excedat potestatem humanam; neque ulla ratio probabilis ad hoc afferri potest. Secundo, de legibus imponentibus spiritualem poenam, excommunicationem, etc., nemo du- bitat quin obligent in conscientia ad actus praeceptos, vel prohibitos, ut in l. 4 diximus, quia spiritualis poena maxime solet imponi propter contumaciam, quae non est sine inobedientia et culpa, et quia spirituales poenae sunt medicinales, et praecipue intendunt curationem animae, et correctionem culpae; ergo, generatim loquendo, non excedit potestatem humanam obligare in conscientia sub certa etiam poena per legem imposita; ergo nec excedit hoc facultatem legis, seu potestatem civilem, etiamsi poenas tantum temporales imponat. Probatur consequentia, quia nulla sufficiens ratio differentie assignari potest, quia utraque potestas, sicut includit vim dirigendi in conscientia, ita etiam utraque includit vim coercendi per poenas proportionatas ; et sicut adjectio poenae spiritualis est moraliter necessaria in legibus ecclesiasticis ; ita poena temporalis est moraliter necessaria in civilibus, imo in utrisque legibus. Quia utraque obligatio simul macis cogit quam altera tantum, et sensuales homines efficacius terrentur comminatione temporalium poenarum, licet spirituales graviores sint. Tertio, quia legislator humanus potest sine adjectione poenae temporalis obligare in conscientia per suas leges; ergo etiam cum illa. Probatur consequentia , quia legislator humanus potest adjicere poenam temporalem obligationi legis naturalis, ut poenam mortis propter homicidium, vel furtum gravissimum, et similiter potest per posteriorem legem adjicere poenam priori legi humanae pure moraIi et obliganti in conscientia, ita ut lex posterior non auferat obligationem prioris, ut late probat Navar. supra, dicens a nemine negari, et esse rem adeo claram ut non egeat probatione ; ergo idem potest facere simul per uuam legem , quia valde accidentaria est unitas, vel pluralitas legum, neque variare potest rationem justitiae aut potestatis.

3. Objectio.—Responsio.— Sed objici solet, quia videtur excedere justitiae aequitatem, reatum duplicis poenae imponere propter unam transgressionem : nam in foro Dei non insurgit duplex tribulatio, propter idem delictum, ut dicitur Nahum 1, ubi Septuaginta legunt: Non vindicabit bis in idipsum in tribulatione ; ergo multo minus potest id facere legislator humanus; ergo, dum imponit poenam temporalem, non potest imponere aeternam, vel aliam alterius vitae; ergo nec potest obiigare in conscientia, quia ad hanc obligationem sequitur reatus poenae alterius vitae. Respondetur negando assumptum, et patet inductione, quia Deus, praecepto imposito Adamo, obligavit illum in conscientia, et sub gravissima culpa, et reatu poenae aeternae, et nihilominus addidit poenam mortis temporalis, idemque constat in multis praeceptis legis veteris, quae obligabant sub poena mortis, et de illis est generalis regula, quod obligabant in conscientia. Idem fit evidens ex dictis de lege addente poenam excommunicationis, etiamsi supponat reatum poenae aeternae. Item de lege addente poenam temporalem propter crimen contra legem naturalem, vel contra aliam priorem legem humanam, quia ibi etiam conjunguntur duae poenae sine injustitia. Ratio vero est, quia vel peccatum propter suam infinitatem est capax utriusque poenae, et plurium ; vel quia transgressio legis humanae non solum est offensio Dei, sed etiam principis, et reipublicae humanae, et ideo ab utroque juste punitur. Unde etiamsi lex aliqua non imponat specialem poenam, sed sit pure moralis, potest princeps punire temporaliter transgressorem talis legis, quamvis etiam in foro Dei habeat reatum suae propria poenae; ergo signum est, duplicem illam poenam diversae rationis, et distincti fori, divini et humani, non excedere meritum talis transgressionis. Nec locus Nahum aliquid facit ad causam, tum quia ibi non agitur de lege, aut ejus poena, sed de quadam promissione Dei respectu populi judaici, quem tunc secundo statuit non punire , non quia juste non potuit, sed quia ex benignitate noluit; tum etiam quia ibi est sermo de duplici tribulatione temporali, licet per figuram ibi significatum fuerit, eos qui ita affliguntur semel in hac vita ut veram poenitentiam agant, non esse passuros secundam vitae futurae afflictionem.

4. Leges humanae habentes temporales poenas non obligare in conscientia, nisi eyprimat conwariwm legislator, quod raro contingit, sentit Navar.—Supposita ergo potestate, de facto, seu de voluntate legislatoris humani superest quaestio. In qua est prima opinio asserens leges humanas, eo ipso quod sanciuntur temporalibus poenis, non obligare in conscientia de facto, et juxta praesumptam voluntatem legislatoris, nisi aliud ipsemet exprimat ; quod raro fit vel nunquam in legibus civilibus. Hanc opinionem potissi mum defendit Navar. supra, et in Sum., c. 23, n. 55; et pro illa refert Mathesilan. not. 78, quem etiam refert et sequitur Decius in cap. Nam. concupiscentiam, de Constit., lect. 2, n. 1, ubi refert Hostien. et Joan. Andr. in cap. Aelatum, Ne cleri. vel monach. Tamen hi specialiter loquuntur de quibusdam statutis religio- sorum, ut Dominicanorum, nec putant id esse generale; unde etiam Mathesilanus eos referens, cum eis tantum videtur sensisse. Idem vero generalius sensit Imola in c. 2 de Majorit. et obedient. et in cap. Cum contingat, de Jur.- jur. quem refert et sequitur Deci. supra, lect., n. 3. Sed illi loquuntur non tantum de poenalibus legibus, sed absolute de humanis prohibentibus vel praecipientibus res indifferentes, seu non necessarias ad honestatem ex lege naturae, quorum opinionem quoad hanc partem improbabilem esse supra ostensum est l. 3 et 4; et Navarr. etiam ab illis in hoc dissentit, quamvis in praesenti eorum auctoritate utatur, referens alios pro illa sententia, qui revera illam non docent. ut Felin. in cap. 1 de Spons., n. 12, et Cajet. de quo jam supra dictum est. Quod vero ad praesens spectat, dictam sententiam docuere prius Jason in 1. 2, c. de Jur. emphyt., n. 143; et Ludov. Gom. in c. de Const., in 6, n. 60.

5. Fundamenta Navarri sunt: primum, quia lex poenalis est odiosa, et ideo interpretanda benignius quoad fieri possit : haec autem intelligentia est benignior, et confert multum ad tollendos laqueos, et pericula animarum, et potest sine inconvenienti sustineri. Secundum, quia legislator addens poonam temporalem praesumitur excludere aeternam; quia qui ex duobus unum exprimit et aliud tacet, censetur illud excludere, juxta regulam text. in cap. Nonne, de Praesumpt. Tertio, quia leges humanae raro explicant in actu signato obligationem in conscientia, vel certe civiles nunquam hoc declarant: imo infideles principes nunquam de tali poena cogitarunt ; ergo non est verisimile illam intendere, maxime quando poenam temporalem exprimunt. OQuarto, allegat Navar. consuetudinem, testaturque communi consensu receptum esse ut hae leges in hoc sensu intelligantur. Tandem, quia aliquae leges poenales non obligant in conscientia ; ergo nullae, nam est eadem omnium ratio.

6. Contraria sententia verior , et securior. — Nihilominus contraria sententia verior est et securior. Dicendum est ergo legem, quae in verbis suis, et modo quo fertur, praeceptum continet, etiamsi poenam adjiciat, obligare in conscientia, vel sub mortali, vel -sub veniali culpa, juxta qualitatem materiae, et alia signa data in superioribus libris, nisi aliunde constet de expressa mente legislatoris. De hac postrema limitatione dicam in capite sequenti. Illa ergo omissa, assertio est communistheologorum, quam maxime defendunt Castro, lib. 1 de Leg. poenali, cap. 8, et Soto, l. 1de Just., quaest. 6, art. 4 et 5, qui allegat D. Thom. 2. 2. quaest. 186, art. 9,ad 1. Tenet etiam Driedo, lib. 2 de Liber. Christ., cap. 1, et l. 3, cap. 3, ad 5; Med., c. de hest., quaest. 12, alias 13, et quaest. 36, ad 6, et in c. de Poenit. tract. de Jejun. Idem sentit Henr., quodüb. 3, q. 22. Nam, licet variis distinctionibus utatur, tandem in hac sententia persistit. Tenet etiam Tolet., de Septem peccat. mort., cap. 20; Bart., Medin. 1. 2, quaest. 96, art. 4, dub. 3; quae est etiam communis canonistarum; tenet Glossa in cap. Ut animarum, de Const., in 6, ubi idem sentit Domin., et in cap. Perpetuo, eodem tit. Idem habet Felin. in c. Nam concupiscentiam, de Constit., n. 1; Sylvest. verb. Inobedientia, in fine; et ibi Angel. et Armil., n. 2, et verb. Lex, n. 4; Covar. in reg. Peccaun, 2 p., S 5, n. 3.

7. Fundari solet primo haec opinio, quia lex ponnalis est vera lex ; ergo obligat in conscientia. Probatur consequentia, quia vis obligandi in conscientia est de essentia legis, et per hoc solum distinguitur a consilio, ut in superioribus dictum est, et insinuat D. Thomas 1. 2, quaest. 91, art. 4. Haec vero ratio non convincit, quia non est de essentia legis ut determinate obliget in conscientia ad actum quem praecipue intendit, ut in capite sequenti explicabo. Secundo, fundari solet quia poena dicit essentialiter ordinem ad culpam, nec aliter dici potest justa. Nam, ut dicitur Deut. 25: S'ecundum mensuram delicti erit plagarum modus, et significatur in cap. 1 de Constit., in 6, et in cap. Non afferamus, 94, quaest. 1; unde August. 1 Retract., cap. 9: Omnis pona, si justa est, peccati poena est, et supplicium nomanatur ; et ideo culpam et poenam correlativa esse dixit Gerson. tract. de Vita spirit., lect. 1, et insinuat D. Thomas 1. 2, quaest. 87, art. 7; et quaest. 108, art. 8; ergo, cum lex poenalis juste puniat, supponit culpam in transgressione ejus. Verumtamen etiam haec ratio non urget ; nam, licet poena in quadam significatione rigorosa dicat ordinem ad culpam, tamen latius sumpta pro quocumque supplicio, vel damno aut incommodo potest juste inferri propter justam causam sine culpa, ut late ostendit Navarr. in dicto cap. Fraternitas, num. 10 usque ad 14. Vel etiam dici potest, licet omnis poena sit propter culpam, non tamen semper esse propter culpam contra Deum, sed interdum sufticere culpam quasi civilem et humanam. Sed urgent aliqui, quia, si quis ex ignorantia invincibili contra poenalem legem committat, non fit reus poenae, ut infra dicemus; id autem non videtur esse, nisi quia ignorantia excusat culpam ; ergo signum est talem poenam supponere obligationem sub culpa. Respondeo tamen etiam hoc signum non esse sufficiens ; nam si ignorantia excusat poenam (ut supponitur, et infra examinabitur), non est solum quia excusat culpam, sed etiam quia reddit actum involuntarium, qui nec est culpa, nec justa causa poenae; maxime ubi pomna non ponitur nisi ad inducendam et quasi cogendam voluntatem ad aliquid, quae coactio non habet locum ubi voluntaria ratio ignorantiae invenitur.

8. Lea continens praeceptum obligat in conscientia. — Unica ergo ratio assertionis est, quia lex continens praeceptum obligat in conscientia, ut supra ostensum est ; sed talis lex continet praeceptum; ergo obligat in conscientia. Consequentia patet, quia major propositio universalis est, et quia adjectio poenae non obstat obligationi in conscientia, ut satis ostensum est. Eademque ratione probari potest minor, quia lex illa continet praeceptum ex vi verborum, considerata qualitate materiae, et aliis necessariis in superioribus declaratis: ita ut si non adderetur poena, illa forma praecipiendi, tali modo prolata et in tali materia, esset sufficiens ad inducendum praeceptum, et indicandam talem intentionem praecipientis, haec enim imprimis necessaria est ; sed adjectio poena non evacuat hanc vim legis et verborum ejus, nec etiam est signum intentionis non obligandi aut praecipiendi in legislatore, quia non solent adjicere comminationem poenae ut suum praeceptum destruant, sed ut muniant et quodam modo augeant obligationem, saltem extensive, ut solvendo argumenta Navarri facile constabit.

9. Et hinc confirmari potest assertio exemplo praecepti recitandi horas canonicas; nam habet adjunctam poenam restitutionis in beneficiariis, et nihilominus obligat in conscientia. Respondent autem aliqui obligationem recitandi in conscientia, esse priorem illa lege poenali, ex priori praecepto morali, seu consuetudine, quae non fuit ablata per posteriorem legem poenalem, juxta doctrinam supra datam. Sed contra hoc instatur ratione supra facta, quia si diversis legibus inducitur haec duplex obligatio circa idem, cur non etiam eadem? Quia, sicut lex posterior addens poenam priori obliganti in conscientia, non revocat illam, nec ostendit talem esse intentionem imponentis ponam ; ita adjectio comminationis poenae addita praecepto, non revocat vim ejus, nec indicat talem esse intentionem praecipientis ; imo potius solet indicare severitatem praecepti, et majorem voluntatem obligandi. Accedit in dicto exemplo, quod lex recitandi officium Virginis impositum clericis pensionariis sub eadem poena obligat in conscientia, et tamen non est antiquior illa obligatio, sed per idem praeceptum inducta.

10. Lex taxans pretia obligat in conscientia. —benique, leges justae taxantes pretia rerum, licet ferantur sub comminatione, obligant in conscientia, ut est in Hispania lex taxans pretium tritici ; ergo idem erit in quacumque alia lege poenali. Respondent aliqui non esse eamdem rationem, quia, per legem taxantem pretium, fit ut merces non plus valeant, et ideo si carius vendantur, fit contra justitiam, et inde oritur ratio culpae. Sed contra, quia lex taxans pretium rei, ideo facit ut non plus valeat, quia definit medium justitiae; sed eodem modo per alias leges constituitur medium virtutis, vel in justitia, vel in religione, vel in aliis, quia haec est efficacia legis humanae, ut in superioribus ostensum est, unde consequenter contrarium actum constituit in specie vitii oppositi ; ergo obligat etiam in conscientia ad servandum tale medium, vel vitandum tale vitium. Nec videtur posse assignari sufficiens ratio ob quam lex lata in materia justitiae, censeatur praescribere medium virtutis etiamsi poenam adjungat, et non idem censendum sit de legibus praecipientibus sub poena in aliis materiis.

11. Benigniorem interpretationem habere locum ubi res est moraliter dubia. — Neque in contrarium urgent rationes Navarri. Ad primam enim respondeo, benigniorem interpretationem habere locum ubi res est moraliter dubia, et talem esse debere, ut verba legis non corrumpat. At hic sensus legis non est dubius, quandoquidem supponuntur verba ex se sufficienter significantia praeceptum, et sine fundamento recurritur ad intentionem corrumpendo seu enervando verba legis. Ad secundam, dicitur primo, axioma illud, et c. Nonne, ibi allegatum, habere locum, quando vel duo, de quibus est sermo, sunt repugnantia, vel quando sunt ad eligendum proposita : tunc enim assumptio unius praesumitur esse exclusio alterius : si autem non sint hujusmodi, non est illa sufficiens conjectura, nisi aliae adjungantur. At hic obligatio ad culpam et poenam non repugnant inter se; imo ex se habent quamdam connexionem, et ideo sola adjectio poenae nulla est conjectura excusationis culpae. Deinde dicitur, in lege, de qua tractamus, sufficienter contineri obligationem ad culpam in verbis praeceptivis, et ideo dici non posse eam legem comminari poenam, praetermissa comminatione culpae, quia non solet aliter culpae reatus proponi, nisi praecipiendo.

12. Unde ad tertiam rationem negatur consequentia. Quae si alicujus esset momenti, probaret etiam leges humanas morales non adjicientes poenam non obligare in conscientia, quia hoc non exprimunt in actu signato, et leges principum infidelium non hgare conscientias, etiamsi poenales non sint, quia tales principes nihil de poenis alterius vitae cogitarunt : utrumque autem absurdum est, ut constat ex l. 3. Igitur, sicut in legibus moralibus sufficit naturalis vis praecepti ad inducendam obligationem conscientiae , etiamsi princeps illam non exprimat, imo nec de illa cogitet in actu signato, sed tantum de praecepto imponendo, ita etiam sufficit in legibus poenalibus. Et patet, quia praeceptum morale regis infidelis obligat sub reatu poenae vitae futurae, etiamsi legislator illam non cognoscat, quia sufhicit vis connaturalis praecepti; ergo etiam sufficit in lege poenali, quae simul moralis est: nulla enim ratio differentiae in his casibus reddi potest. Ad quartum negamus talem consuetudinem, quam doctores communiter non agnoverunt, nec ex communi usu, et sensu fidelium colligitur. De quinta ratione in sequenti capite dicendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3