Caput 4
Caput 4
An dentur vel dari possint leges poenales non obligantes in conscientia , sed tantum sub poena, sine interventu culpae
CAPUT IV. AN DENTUR VEL DARI POSSINT LEGES POENALES NON OBLIGANTES IN CONSCIENTIA , SED TANTUM SUB POENA, SINE INTERVENTU CULPAE.
1. Partem negantem tenet Sylvester supra, et sequitur Armilla, licet non videatur consequenter loqui, ut explicabo. Citatur pro hac sententia Soto supra; sed, si attente legatur, non negat potestatem, nec in re dissentit a communi sententia, licet in usu verborum discrepare , et sine causa contendere videatur. Citat etiam Sylvester pro hac sententia D. Thomam, et auctores qui indistincte dicunt legem vel praeceptum superioris obligare in conscientia. Eidem sententiae adhaerere videtur Bellarm. 1. 3 de Laicis, cap. 11, probat. 6. Fundamenta hujus sententiae tacta sunt in praecedenti quaestione, et fere soluta. Summa est, primo, quia de ratione legis est obligatio in conscientia; ergo repugnat esse veram legem poenalem, quin obliget in conscientia. Secundo, quia alias esset injusta, inferens poenam sine culpa. Tertio, quia alias nulla esset ratio inferendi majorem vel minorem poenam per tales leges, quia poena infertur major vel minor, juxta proportionem ad culpam; sed ubi nulla est culpa, non potest esse major vel minor culpa; ergo nec major vel minor poena. Quarto, quia nulla potest ratio reddi, cur quaedam leges poenales potius obligent in conscientia quam aliae, nec declarari facile potest, quo signo aut modo discernendae sint hujusmodi leges.
2. Affirmativa pars vera. — Nihilominus dicendum est primo, dari posse leges cogentes, seu obligantes sub comminatione poenae, licet non obligent in conscientia ad actum propter cujus transgressionem obligant ad poenam. Hanc assertionem ut claram supponit Navarr. supra, eamque tenet Victor., relect. de Potest. civil., n. 20; eam etiam late ostendit Castro, et sequuntur alii antiqui citati, qui distinguunt duplicem legem poenalem, puram, et mixtam seu compositam, quibus membris additur tertium de lege humana non poenali, sed pure morali, qualis est illa quae obligat in conscientia, et poenam non adjicit. Nec refert quod Navar. ait, etiam ex hac lege non servata incurri reatum poenae : nam hoc est semper verum in foro Dei, non vero in foro humano, unde ille reatus non oritur proprie ex lege humana, sed ex natura rei, vel ex divina lege, et ideo illa lex humana merito dicitur moralis pure, id est, non poenalis, quia ipsa nec taxat poenam, nec directe imponit illam. Mixta vero dicitur, quae simul moralis est et poenalis, et duo praecepta virtute includit, unum, faciendi vel vitandi talem actum; aliud, sustinendi talem poenam si id non fiat; et de hac intelliguntur omnia dicta in capite praecedenti. Lex autem pure poenalis dicitur, quae solum habet unum praeceptum quasi hypotheticum sustinendi talem poenam, vel incommodum, si hoc vel illud fiat, etiamsi de actu substrato tali conditioni praeceptum non imponatur. Et quamvis Navar. supra novam dicat esse distinctionem illam, et Sylv. et Armilla illam contemnant, ut puerilem, verbalem et inutilem, nihilominus nec nova, nec puerilis est, quia illa utuntur graves doctores, non tantum moderni, sed etiam antiqui, ut Henr., Angel., Castro, et aliqui alii ex allegatis capite praecedenti pro nostra sententia. Nec etiam potest dici inutilis, aut verbalis; nam rem quam tractamus recte declarat, et potest optima ratione fundari, qua simul etiam probabitur assertio posita.
3. Ratio autem est, quia legislator potest simul sua lege obligare in conscientia, imponendo poenam transgressoribus, ut in superioribus ostensum est. et potest etiam obligare in conscientia sine adjectione poenae; ergo etiam potest obligare solum ad debitum poenae, et ita resultat distinctio trimembris respectu legis humanae in communi, et bimembris respectu legis poenalis. Solum superest probanda prima consequentia ; negari enim posset, quia culpa est prior quam poena, et ita potest ab illa separari, et cum illa conjungi: poena vero, cum sit posterior quam culpa, licet possit cum illa conjungi, non tamen videtur posse ab illa separari, quia fundatur in illa. Sed nihilominus probatur consequentia, quia ille modus praecipiendi non est contra rationem legis, nec contra rationem justitiae: ergo potest legislator pro suo prudenti arbitrio illum tantum intendere, et non alium; ergo, si ita faciat, constituet legem pure poenalem, quae in conscientia non obliget ad actum praeceptum, sed tantum sub poena. Prior consequentia patet, quia, cum utraque obligatio cadat sub potestatem legislatoris, potest prout voluerit illa uti, quantum ratiolegis justae permittit. Posterior item consequentia clara est, quia obligatio legis pendet ex intentione legislatoris, et non potest illam excedere, ex vulgari regula, quod actus agentium non excedunt intentionem eorum.
4. Regulae religiosorum sepe obligant ad ponam ubi non ad culpam. — Prior vero pars antecedentis probatur exemplo regularum religionum, quae hoc modo obligant. Respondent aliqui illas non esse leges, sed vel consilia, vel conventiones quasdam, et quasi pacta. Sed hoc gratis dicitur : nam communiter verae constitutiones et statuta censentur, et ita a Pontificibus vocantur , cum dant potestatem ad illa condenda. Item quia sunt actus jurisdictionis, e; potestatis superioris imponentis necessitatem aliquam sic operandi; ergo excedunt raüonem consilii et non sunt tantum conventiones. Nam licet illam supponant, quatenus in principio fuit necessaria professio talis status, postea obligatio nascitur ex jurisdictone. Unde quidam existimant ad rationem legis satis esse, quod inducat necessitatem sive ad culpam, sive ad poenam. Castro vero supra dixit, hujusmodi legem imponere obligationem in conscientia judici, ut transgressorem puniat, et ita fatetur habere magis proprieta- tem legis respectu judicis quam respectu rei. Sed instari potest, tum quia praecepta religionis non magis videntur obligare in conscientia Praelatum quam subditum; tum etiam quia hic agimus de lege respectu subditi. Et ita (ut ipse etiam fatetur) si lex poenalis imponat poenam ipso facto solvendam, obligat subditum in conscientia post transgressionem legis, ad solvendam poenam. Et ideo in universum magis placet hanc legem semper resolvi, ut sic dicam, in aliquam obligationem conscientiae, ut lib. 3, c. 18, declaravi, quia, licet non obliget ad id quod immediate praecipit, tamen si quoad illud non servetur, obligat in conscientia, vel ad solvendam poenam si sit latae sententiae, vel ad sustinendam illam, cum imposita fuerit, ut sensit D. Thom. 2. 2, q. 186, art. 9, ad 1: ergo sufficienter salvatur in tali statuto vera ratio legis.
5. Interdictum et irregularitas saepe incur- . runtur sine culpa.—Aera vero pars, scilicet, hunc modum legis non repugnare cum aequitate, seu justitia, probari solet ex regula juris 23, in 6, quod poena interdum incurritur sine culpa, quamvis non sine causa, ut etiam dixit D. Thomas 2. 2, quaest. 108, art. 4, ad 2, afferens exempla irregularitatis quae saepe incurritur sine culpa, et idem est de interdicto. Ad haec vero dici posset irregularitatem illam non esse poenam ; interdictum vero nunquam imponi sine culpa alicujus, quamvis comprehendat innoccentes propter aliquam unionem quam habent cum delinquente, sicut poena patris peccantis solet redundare in filios innocentes. Sed in hoc non est de nomine contendendum. Fatemur enim (ut dixi cap. praecedenti) poeonam in maxima quadam proprietate sumptam includere rationem vindictae, et dicere ordinem ad propriam culpam. Non est tamen necesse ita in praesenti sumi: nam generalius omne incommodum naturae, ex quacumque causa nascatur, includitur sub malo poenae, et specialiter, ac morali modo loquendo, etiam dicitur poena propria omnis afllictio quae fit per modum coactionis ut lex aliqua servetur, et haec potest sine culpa contra Deum imponi, quamvis non sine aliquo defectu vel imperfectione apud homines. Quod ergo hic modus poenae possit sine injustitia imponi, probatur, quia superior potest cogere ad actum de se bonum, etiamsi in omissione talis actus non sit culpa, quia illud potest expedire ad bonum commune, et nihil habet contra rationem, et contra debitum superioris officium; ergo eadem ratione potest superior onus aliquod, vel afflictionem ponere propter omissionem illius actus, etiamsi culpa non fuerit apud Deum. Probatur consequentia, quia illa punitio tunc non est, nisi quaedam coactio ut fiat vel non fiat talis actus, quae necessaria est ut timor illius antecedenter etiam cogat ad vitandam similem transgressionem. Et confirmatur ; nam interdum potest respublica alia onera imponere ex justa causa, et sine culpa, ut probant exempla supra adducta et alia quae adducit Glossa in cap. 2 de Const. Et ratio est, quia ad bonum regimen reipublicae saepe id necessarium est; ergo ita etiam fieri potest in praesenti, nam causa est sufficiens, seclusa culpa.
6. Saepe expedire ad pericula animarum vitanda obligare ad penam, qui obligetur ad culpam - sic in lege humana censetur, que ponam imponit fugienti de carcere et scindenti ad pericula animarum vitanda hoc tantum modo cogere ad actum alias convenientem communitati. Quia coactio aliqua est utilis, et quod major non fiat, est etiam utile animabus, et ad rigorem. Et hoc prudenti consilio fiunt statuta in religionibus, in quibus supponitur virtuale pactum in voto obedientiae et professione inclusum, acceptandi talem poenam, si in hac vel illa regulae transgressione quis comprehendatur, ut notavit Anton., 3 part., tit. 16, cap. 1, S ult., circa fin. Quod extendi etiam potest ad quamcumque communitatem, seu rempublicam, quia inter eam et singula membra ejus intercedit, vel saltem supponitur talis conventio ad civilem unionem in uno corpore; illa tamen supposita, ex vi potestatis jurisdictionis, quae est in superiori, sequi potest talis modus imperandi et imponendi talem obligationem, quia per se est justus et utilis communitati, ut declaratum est.
7. Secunda conclusio. —Dico secundo : aliquae sunt leges pure poenales, et in conscientia non obligantes, nisi ad poenam, quae ex materia et verbis, aliisque circumstantiis, a legibus poenalibus mixtis discernendae sunt. Prior assertionis pars clara est, eamque videntur supponere auctores allegati in priori assertione, et licet Castro dubitet an dentur tales leges, tamen non videtur cadere in dubium, tum quia, cum possibiles sint, et saepe possint e esse aptiores ad regimen en ubditorum cum minori i periculo et gravamine in aliquibus materiis in quibus majus onus necessarium non est, videtur per se credibile saepe ferri hoc modo leges poenales ; tum etiam quia in » religionibus sunt clara exempla harum legum, ut supra dixi, et in legibus humanis, pure poenalis censetur illa, quae poenam imponit fugienti de carcere, scindenti ligna in sylva communi, etc.
8. Pendere ea intentione legislatoris quod lew sit penalis vel non. — Consuetudinem esse interpretem, an lem sit pure penalis.—Vota ergo difficultas est in posteriori parte assertionis explicanda, quando, scilicet lex poenalis pura censenda sit. In quo dici communiter solet, hoc pendere ex intentione legislatoris, quod verissimum esse credo, ob rationem factam. Neque hoc pendet ex illa quaestione, an obligatio praecepti seu legis in conscientia possit esse major vel minor, ex intentione legislatoris. Nam quidquid de hoc sit, stante jam praecepto, nihilominus certum est, pendere ex intentione superioris, praecipere, et similiter duo praecepta aut unum tantum hypotheticum imponere, sicut pendet ex intentione voventis sub poena aliqua, vel utramque per se vovere et expresse aut tacite duo vota emittere, vel unum tantum hypotheticum. Supposita ergo cognoscetur, et unde constabit, " principis fuisse, unum tantum praeceptum hypotheticum imponere. In quo etiam est clarum, maxime posse hoc constare per expressam declarationem ipsius legislatoris, sive haec exprimatur in ipsamet lege particulari, sive per aliquam generalem regulam aliquarum constitutionum in eis comprehensam, quae hoc declaret, vel designet verba per quae sola significetur obligatio in conscientia, ut in aliquibus religionibus fit, sive denique de tali intentione constet per traditionem, consuetudinem, seu legem non scriptam. Quamvis enim talis consuetudo non sit universalis in omnibus legibus poenalibus (ut Navar. volebat), potest in aliqua republica seu congregatione introduci, et illa erit optima interpres cujuscumque legis talis communitatis, nisi per ipsammet legem revocetur, exprimendo ut talis lex obliget, vel habeat vim praecepti non obstante contraria consuetudine.
9. Regula generalis. — Ultra hos vero casus possumus generalem regulam negativam constituere. Quoties per verba legis poenalis non declaratur sufficienter proprium praeceptum obligans ad actum, vel omissionem ejus, praesumendum est esse legem pure poenalem, ita ut in hoc casu procedat opinio Navarri tractata cap. praecedenti. Quia procedit etiam ratio ejus; nam si lex non satis explicat duplicem obligationem, seu praeceptum, benignior pars est eligenda, cum res sit dubia, et lex non satis explicet rigorem. Censebitur autem lex non satis explicare priorem obligationem conscientiae, quando nec lata fuerit per verbum expresse praeceptivum, quod in actum prohibitum, vel imperatum cadat, nec ex circumstantiis, aut materia, vel poena legis colligatur virtuale praeceptum, seu intentio sufficiens praecipientis. In priori parte hujus documenti videtur fundata regula, quam generaliter admittit Castro, quoties lex non fertur per verbum imperandi, aut prohibendi, sed per verba conditionem tantum significantia, legem esse pure poeenalem. Ut cum lex dicit, si quis inveniatur extrahens triticum ex regno, perdat illud, vel duplum; vel cum dicit, quicumque deprehensus fuerit venans in tali loco, solvat tale quid. Similes enim leges ex vi verborum non inducunt obligationem ad actum, vel omissionem, quia in rigore non praecipiunt.
10. Limitatur regula Castri. — Haec autem regula indiget limitatione insinuata in posteriori parte nostri documenti. Nam si poena legis intrinsece supponat culpam, lex non est censenda pure poenals, etiamsi sub illa forma feratur, quia conditio poenae satis declarat mentem legislatoris, ut quando excommunicatio fertur sub hac forma : Si quis hoc fecerit, sit excommunicatus; vel : Qui hoc dixerit, anathema sit. Nam, licet Navar. dicat has leges esse pure poenales, supponere tamen culpam ex prioribus legibus divinis aut humanis, nihilominus verum non est; tum quia saepe non supponitur talis obligatio prior, ut quando de novo statuto dicitur : Si quis ingressus fuerit talem locum, maneat excommunicatus ; idemque cum proportione est, quando veritas aliqua de novo definitur sub illa forma : Si quis tale vel tale dixerit, anathema sit ; tum etiam quia, licet conditio apposita sit de re contra jus naturale, vel divinum, ut si quis percusserit, si quis furatus fuerit, etc., nihilominus ad excommunicationem necessarium est praeceptum ecclesiasticum, et contumacia contra illud, ut talis poena incurratur. Quoties ergo leges imponunt hujusmodi poenas, non sunt pure poenales, etiamsi dictis verbis utantur. Idemque censeo, quando poena est gravissima, etiam corporalis, ut si imponatur poena mortis, vel mutilationis, aut alia eequipollens, idque non solum ratione periculi (ut quidam volunt), nam illud saepe vitari posset; sed ex morah aestimatione talis poenae. Nam lex censenda est prudens et justa ; essct autem intolerabilis, si propter rem quae culpa caret, poonam mortis vel mutilationis imponeret. Et ideo diximus in superioribus ex doctrina Augustini, omnia praecepta legis veteris, quae poenam mortis corporalis imponebant, induxisse obligationem sub mortali. Unde, licet verba non sint expresse praeceptiva vel prohibitiva, satis est quod virtute illam contineant, et ex adjuncta poena declaretur qualis sit legislatoris intentio.
11. Considerandam materie gravitatem ad cognoscendam legis obligationem quoad conscientiam, vel tantum ad penam. — Objicies, quia satis gravis poena est flagellationis publicae, quae imponitur frangenti carcerem, et nihilominus ille non obligatur in conscientia servare illam prohibitionem, nec peccat fugiendo. Respondeo, vel illam poenam respectu talis personae non censeri nimium gravem, vel a republica judicatam esse proportionatam ad coactionem necessariam pro tali prohibitione, et quasi ad defensionem sui juris, et publicae justitiae, et ideo omnia esse prudenter consideranda.
12. Denique, quamvis verba per se spectata, vel gravitas poenae, non satis ostendant obligationem in conscientia ad legem observandam, consideranda est materia legis; nam si illa fuerit moralis, id est, pertinens directe ad bonos mores reipublicae, et ad cohibenda vitia, et ad eos fines censeatur necessaria, vel l ad pacem ejus, vel ad vitandum magnum incommodum ejus, magna praesumptio est, legem poni sub intentione obligandi in conscientia, etiamsi modus praecipiendi non sit adeo expressus et formalis, nec poena nimium gravis. Ita sumitur ex Victor. et Covar. supra: et ratio est, quia credendum est, legislatorem in his casibus velle obligare modo magis conveniente et necessario reipublicae ; in tali autem materia et occasione, maxime expedit cogere obligando in conscientia ; ergo. Quando vero nihil horum intervenit, sed materia est politica, vel non magni momenti aut necessitatis ad bonos mores, et forma praecipiendi est tantum conditionata, et poena non nimium gravis, signum sufficiens est talem legem non obligare in conscientia. 13. Ad primam rationem contrariae sententiae, jam responsum est legem poenalem resolviin aliquam conscientiae obligationem solvendi, vel sustinendi poenam, et hoc satis esse ut sit vera lex, etiamsi ad conditionem, sub qua poenam comminatur, in conscientia non obliget, respectu cujus conditionis dicitur pure poenalis, licet respectu ipsius poenae efficaciam habeat obligandi modo praedicto. Ad secundam negatur sequela, nimirum, talem legem fore injustam, quia, licet inferat poenam (id est gravamen aliquod, seu malum) sine culpa, non tamen sine causa ; vel, licet illud inferat sine culpa morali, non tamen sine culpa civili, seu politica, et hoc sufficit. Unde ad tertiam negatur etiam sequela, quia ratio inferendi majorem vel minorem poenam, non solum esse potest major vel minor culpa, sed etiam major et minor causa, seu necessitas inferendi majorem vel minorem coactionem. Et argumentum deficit plane in regula religiosa, in qua inaequales poenae inferuntur propter varias transgressiones regularum, quae ad culpam non obligant. Adquartum jam declaratum est, cur oporteat dari aliquas leges pure poenales, et quibus signis a mixtis discerni valeant.
On this page