Caput 6
Caput 6
Quando leges poenales contineant sententiam ferendam et non latam, et ideo non odligent in conscientia ad poenam ante iudicis sententiam
CAPUT VI. QUANDO LEGES POENALES CONTINEANT SENTENTIAM FERENDAM ET NON LATAM, ET IDEO NON ODLIGENT IN CONSCIENTIA AD POENAM ANTE JUDICIS SENTENTIAM.
1. Ostendimus non deesse potestatem legislatori humano ad obligandum subditos ad poenam suae legis absque interventu alicujus sententiae per hominem latae; superest dicendum de actuali obligatione, quando imponatur; quoniam certum est non semper uti legislatores hac potestate, neque etiam nunquam illa uti; ideoque necessarium est exponere, quando leges poenales uno vel alio modo obligent. In hoc ergo capite dicemus de legibus quae non statim obligant ad poenam; in sequenti vero de his quae obligant; ex quibus, priores dicuntur continere sententiam poenae ferendam per judicem ; posteriores vero dicuntur esse latae sententiae, quia per se ferunt sententiam condemnatoriam de tali poena, sive requirant sententiam declaratoriam criminis, sive non, ut postea explicabimus.
2. Quia vero tota haec distinctio legum maxime pendere solet ex ipsarum verbis, ideo ad hoc declarandum adverto , duplici verborum genere solere uti leges ad poenas imponendas, unum possumus simplicem vocare, aliud compositum : simplicem voco, quando lex solum utitur verbo praecipiendi, et imponendi poenam ; compositum vero, quando illi verbo addit vel adverbium aliquod, vel aliam particulam, aut clausulam, per quam magis explicet modum imponendi poenam. Et uterque modus est multiplex et varius. Nam in priori, primo fieri potest simplex comminatio poena, ut cum dicitur: Prohibemus hoc fieri sub tali pena. Secundo, potest fieri per verbum de futuro significans actionem, ut: EZzcommunicabitur, deponetur, irritabitur, etc. Tertio, per simile verbum de praesenti, ut: Execommunicamuts, irritaanus ; quarto, per verbum praeteriti, quod raro fit, nisi addito alio verbo, ut: Nocerit se privatum, sciat se esseinhabilem, etc.; quinto, per verbum imperandi, ut: Evcommunicetur, etc.; sexto, per verbum substantivum, sumn, quod semper adjungitur alicui participio, et per dicta tempora et modos variari potest, ut: Privatus est, vel, fuit, privatus erit, sit privatus ; et ex parte participii potest esse similis varietas praesentis vel futuri, ut, Privandus est, vel, Privatus est. In altero modo formae legis composito distinguuntur etiam quamplures particulae et modi quibus jussio poenae solet urgeri, et quasi exaggerari, ut statim incurratur, quales imprimis sunt omnes illae particulae, quae indicant praesentaneum effectum, ut, Fo ipso, Ex tunc, Ipso facto, Ipso jure, et similes.; secundo, sunt aliae excludentes expresse necessitatem sententiae, ut, Ante sententiam, absque alia declaratione, nulla monitione praunissa, etc.; tertio, sunt aliae explicantes obligationem in conscientia, ut si lex dicat : /n conscientia teneantur, etc.; quarto, sunt quaedam particulae universales, quae videntur hoc comprehendere, ut, Omnino, penitus, plene, ekc., uullus momenti, et similes.
3. Praeterea adverto , juxta communem usum et sensum doctorum, omnes fere hos terminos habere majorem vim circa poenas quae hominis actionem non requirunt, quam in aliis involventibus talem actionem, et ideo hoc etiam considerari solere ad regulas in hac materia constituendas. Quae plures tradi solent. Antequam vero illas constituamus, aliud supponimus fundamentum generale in hac materia, quod posuit Gloss. in c. 7n penis, de Regul. jur., in 6. Nimirum quoties talia sunt verba legis (quaecumque illa sint) ut ex vi illorum incertus sit sensus legis, an, scilicet, contineat sententiam latam vel ferendam, de ferenda interpretandam esse, et ideo per se non obligare in conscientia. Idemque tenet Glos. in c. Cupientes, S Si vero, verb. Priventur, de Elect., in 6. Item Glos., in c. 2, 81de Haeret., in 6, verb. Innodetur ; sequitur Cast., dicto l. 2, c. 1; Tiraquel., de Poenis tempor., n. 245, plures referens. Fundanturque in illo principio juris, quod poenae in partem mitiorem interpretandae sunt. Et favent alia principia juris, quod nemo praesumitur obligatus nisi probetur , et quod lex et sententia, praecipue condemnatoria, debet esse perspicua, et quod si legislator amplius intendisset, expressisset, c. ad audientiam, de Decim. His ergo positis:
4. Legem utentem verbis simplicibus comminantibus penam, non obligare in conscientia ad talem penam subeundam. —Prima regula sit: Quoties lex tantum utitur verbis simplicibus comminantibus poenam, non obligat in conscientia ad talem poenam subeundam, cujuscumque generis poena sit; ut cum lex dicit, Sub pena quadrupli, vel, sub pana inhabilitationis, etc. Et communis, ut de Censuris diximus tom. 5, et sumitur ex D. Thom. 2.2, q. 62. a. 3; et ibi Cajet. Tenent Soto, Cord. et alii theologi et juristae etiam communiter cum Glos. ult. in c. Fraternitas, 1. 2, q. 2, ubi etiam Navar. et Tiraq. supra, n. 254, referens multos. Ratio est, quia talis lex ex vi suorum verborum nullum praeceptum ponit de executione poenae ; solum ergo instruit judicem, arcumento c. De Causis, § 1 de Offic. de leg. Unde ad summum virtute et quasi per necessariam illationem praecipit reo ut pareat judici imponenti talem poenam. Confirmatur primo, quia jura praecipiunt poenas benigne interpretari, reg. /n penis, de Reg. jur., l. penult., ff. de Poenis. Confirmatur secundo, quia aliud est desighnare poenam imponendam , aliud illam imponere; talis autem lex designat poenam, et non imponit, nec fert sententiam, quia nullum est in ea verbum quod illam significet: unde Castro adhibet limitationem ut haec regula procedat, nisi praeter verbum designans poenam addatur aliud declarans sententiam latam. Sed haec limitatio non est nunc necessaria : nam pertinet ad caput sequens ; in praesenti enim solum agimus de lege simpliciter loquente, ut dixi, et ita ex parte verborum nullam habet limitationem. Ex parte autem poenae solet duplex limitatio adhiberi.
5. Prima est, ut non procedat in poena conventionali, quae in contractibus solet apponi. Quia violans contractum statim tenetur ad poenam designatam in contractu solvendam, licet in contractu tantum dictum sit, sub tali poena, vel talem poenam incurrat. lIta tenet Tiraq. supra n. 256, citans Paul. Castren. in l. Ad diem, ff. de Verb. oblhig. Expresse idem tenet Felin. in c. 1 de Constit. n. 46, et Deci. ibi lect. 2, n. 20, et sequitur Castro supra. Ratio praecipua est, quia poena conventionalis debetur ex vi pacti ; quod autem debetur ex pacto, debetur in conscientia ante judicis sententiam; ergo. Major videtur plane colligi ex l. Descriptum, § Si pacto, ff. de Pact., dicente: S quis in pacto penam stipulatus est, posse postea agere vel ex pacto, vel ex stipulatione suo arbitrio ergo supponit illa lex poenam conventionalem deberi ex pacto, et ex promissione. Uterque autem titulus inducit obligationem in conscientia, et ideo Glos. ibi differentiam in hoc constituit inter poenam legalem et conventionalem, quae non potest esse alia, nisi quod lex per se non obligat ad poenam; conventio autem seu pactum obligat. Declaratur in votis poenalibus ; nam si quis vovit aliquid sub tali poena, censetur vovisse poenam, illamque in conscientia tenetur implere, si principale promissum non impleviti: ergo idem est cum proportione in promissione, vel pacto humano: nam est eadem ratio quae in voto, in quo poena censetur promissa Deo, vel in poenam prioris transgressionis, vel in defectum alterius operis, quasi sub disjunctione promissi: idem autem est modus promissionis humanae, ut constat.
6. Penam conventionalem non deberi antequam petatur coram judice, et debitor condemnetur , licet in contractu eaplicetur penam incurri ipso facto, sentit Vasquez.—Nihilominus limitationem hanc non admittit Navarr. d. cap. 23, n. 68. Imo ampliat regulam positam, ut non solum procedat in poena legali, sed etiam in conventionali ; qui neminem pro sua sententia allegat , nec probat illam aliquo textu, velratione juridica, sed tantum ex consuetudine, quia hae poenae conventionales communiter non solvuntur, nisi interveniat coactio, et ita ipsa consuetudo interpretatur, intentionem contrahentium esse ut talis poena non aliter debeatur. Hanc opinionem sequitur Vasquez 1. 2, disp. 173, cap. 1; additque Navarrum intellexisse hanc poenam conventionalem non deberi antequam petatur coram judice , et debitor condemnetur , quod est verisimile, licet Navarrus id non explicaverit, quia alia non est propria coactio. Addit praeterea hanc sententiam procedere , etiamsi in contractu expressum sit ut poena ipso facto incurratur, quod Navarr. non dixit, nec ipse aliter probat. Denique allegat Covarr. in 42 p. c. 6, § 8, n. 11, cujus sententia longe diversa est: ait enim poenam conventionalem deberi in conscientia, si ab altera parte petatur, unde non requirit sententiam judicis, et ita interpretatur priorem sententiam, et differentiam inter poenam conventionalem et legalem. Nam in reliquo dicit servare proportionem, quia, sicut non licet resistere judici imponenti poenam, iia nec licet resistere petenti posnam ex pacto debitam. Addit vere Covarr., sicut poena legalis non debetur ante sententiam, ita nec conventionalem deberi antequam petatur :ratio ejus est, quia, quando alius poonam non petit , ex justa conjectura alter praesumit illam sibi remittere ; non exponit autem quae sit ista conjectura ; potest autem afferri illa, qua utitur Navarr., quia honestiores homines non decet has poenas exigere, aut velle, argumento c. Suam, de Poenis, et c. Fraternitas, 12, q.2.
7. Resolutio auctoris. — Neutra ex his sententiis potest a nobis simpliciter et in universum probari. Dicere tamen possumus, priorem esse veram de rigore juris, de facto vero posse contrarium contingere ex intentione contrahentium. Quod ergo de lege diximus, ita de pacto dicendum est, scilicet, aliud esse loqui de potestate, aliud de facto. Nam de potestate certum est posse contrahentes convenire de poena solvenda in conscientia, ab illo qui contractum vel promissum non servaverit, etiam non expectata alterius petitione. Quod nemo negare potest, cum hoc nulla lege naturali vel humana sit prohibitum, et non excedat liberam facultatem contrahentium. Loquor autem generatim de contractibus in quibus non est prohibitum poenam apponere : nam si quis est specialis contractus , ubi hoc est prohibitum , ut de sponsalibus statuitur in cap. Gemma, de Spons., ibi nec in conscientia nec per sententiam debita est poena. Quandocumque vero licitum est poenam ponere, licitum est sese invicem contrahentes in conscientia obligare. Sicut etiam est certum quod, si nolint se ita obligare , sed solum ut cogi possint per judicem ad talem poenam solvendam, id etiam positum sit in eorum voluntate, quia nihil est quod eos necessitet ad se magis obligandum.
8. Ex intentione contrahentium judicandum de obligatione solvendi penamn ; et secundo, ec verbis ipsorum ; si coptineant promissionem, plane solvenda est in conscientia ante sententiam judicis, nisi constet de contraria consuetudine. — Ex his ergo colligo, in conscientia judicandum esse de obligatione contrahentium ex intentione ipsorum , quia ex illa pendet obligatio, et quoad illam eorum confessioni standum est in foro conscientiae. Si autem nesciant specialem intentionem explicare, sed so- lum generalem contrahendi et obligandi se prout debeant , tum imprimis verborum vis perpendenda est ; nam si illa contineant promissionem ipsius poenae in tali eventu, sine dubio oritur obligatio in conscientia, quia est promissio conditionata , quae obligat impleta conditione. Et hoc probat exemplum de voto, et quae de illo tradi solent; habent enim locum in promissione humana poenali , quae est quidam contractus. Et eadem ratione procedent in quocumque contractu similem promissionem includente. Atque idem erit si contractus poenalis resolvatur in disjunctivum, ut : Faciam hoc, vel illud : nam ex illis verbis sine dubio oritur obligatio ad unum ex illis, et consequenter ad secundum, si primum non impletur. Solet autem hoc fieri per modum poenae , quando unum est per se primo intentum per contractum, et aliud adjungitur in defectum illius, et quasi ad cogendum contrahentem, ne in principali deficiat. Denique ob eamdem causam , si verba contractus satis significent obligationem ipso facto, vel eo ipso, quia aliquis fuerit pactum transgressus , non video cur non oriatur obligatio in conscientia, cum ex verbis dcbeamus de voluntate judicare, et illa verba satis indicent hujusmodi voluntatem. Quapropter, nisi constet de contraria consuetudine (de qua mihi non constat, praesertim pro tali casu) , censeo sic contrahentes et transgredientes contractum obligari ad poenam in conscientia, ante sententiam, saltem si ab altera parte petatur, ut magis ex sequenti puncto constabit.
9. Addo enim ulterius, licet in contractu solum dicatur, sub tali poena, quam solvere debeat contraveniens contractui, juxta commune jus et attenta rei natura intelligendum esse solvendam esse poenam, nulla sententia vel coactione judicis expectata. Hoc mihi suadent fundamenta prioris sententiae, quia revera tota illa obligatio intelligitur nasci ex obligatione pacti, et promissionis humanae mutuae vel acceptae: pactum autem humanum obligat ex se, et sine ullo ordine ad coactionem judicis. Unde, quamvis non repugnet pactum fieri sub illa conditione, scilicet, sub tali poena per judicem imponenda, vel post ejus sententiam saltem declaratoriam solvenda : talis tamen intentio non videtur consentanea promissioni, vel pactioni humanae : nec etiam videtur praesumenda, nisi in verbis declaretur, vel de illa certo constet paciscenti : vel certe nisi certum sit hanc esse communem consuetudinem. De tali autem consuetudine mihi non constat (quidquid Navar. et alii dicant). Et fortasse ad summum consuetudo habet, ut talis poena non censeatur debita, donec petatur, ut Covar. dicebat : potuit autem consuetudo introduci ex probabili praesumptione supra notata. Neque haec est propria limitatio regulae supra positae, quia illa procedit de poena legis, quae est simpliciter involuntaria et ex obligatione imposita, non assumpta; poena autem conventionalis est voluntaria in sua origine, nam ex voluntario contractu nascitur; item lex veluti natura sua dicit ordinem ad judicem tanquam ad motorem suum : nam judex est quasi lex viva, seu anima legis; pactum autem ex se per ipsosmet contrahentes executioni mandari debet, et ideo per se non requirit judicem, etiam ad executionem poenae, sed solum quod in conscientia constet, tam de transgressione, quam de voluntate alterius, et civili ac spontaneo modo exigentis poenas.
10. Licet testator solum dicat sub tali pena, non implens ejus voluntatem tenetur in conscientia : est enim conditio sine qua non. — Alia item limitatio ad dictam regulam adhiberi solet, ut, scilicet, non procedat in poena testamentaria quae solet poni in legato, seu mandato testatoris imponentis talem vel talem poenam, si non impleatur. Nam, licet testator solum dicat sub tali poena, non implens ejus voluntatem tenetur in conscientia. Quae est communis sententia, Panorm. in cap. Aainaldus, de Testament., n. 25; Anton., 3p., tit.10, cap. 3, S11, quaestiunc. 4; Cajet. in Summa, verb. Pana; Covar., dicto cap. Kainaldus, S 4, n.6, et in 4, p. 9. S S, n. 17; Navar., dicto cap. 93. n. 67, et Casiro, dicto 1. 9, cap. 1; Tiraquel., supra, n. 54. Haec autem limitatio, licet veram doctrinam contineat, revera non est Iimitatio regulae positae. Quia haec non est vera poena, sed conditio, ut recte notavit Abbat. supra ex Glos. ibi, verb. Adjiciens. Testator enim, ait recte Panorm., non habet jurisdictionem qua puniat et cogat, sed habet plenum dominium rei suae, ratione cujus potest legare, prout vult, et ideo quando videtur imponere poenam, legat rem sub conditione, qua non impleta, non vult rem suam detineri ab haerede vellegatario, et in hocsensu imponit poenam, id est, onus non retinendi illam, quia in illo eventu non vult illam donare, et ideo talis poena obligat in conscientia ; quia cessat justus titulus retinendi illam, et quia voluntas testatoris ex justitiae obligatione implenda est. Secus vero est de poena legali, quae per potestatem jurisdictionis imponitur, et per eam reus privatur re vel jure, quod adsolute possidebat, ad reipublicae satisfactionem et correctionem, et ideo non est de illa similis ratio. Alia limitatio posset adhiberi ex parte materiae, quam in regula sequenti, cui communis esse videtur, explicabimus.
11. Quando lex fertur simpliciter per verlun futuri, non obligat ante sententiam ; communis contra Barbat. , verbum siquidem futuri, virtute includit negationem. — Secunda regula est, quando lex fertur simpliciter per verbum futuri temporis tantum, non oblcat in conscientia ante sententiam. Est communis, ut de censuris dicto loco dixi, et generaliter doctores allegati, praesertim Tiraquel. supra n. 39, 40 et 41, ubi innumeros allegat doctores et Glossas, adjiciens solum Barbat. contradixisse levibus motum rationibus, quas ideo omittit. Ratio ergo regulae clara est, quia verbum futuri temporis non solum non fert sententiam in praesenti, sed etiam virtute includit negationem ejus, quia quod in futurum faciendum est non fit; ut si dicat, Excommunicetur, irritetur, nondum excommunicat , nondum irritat. Dices hoc esse verum in verbis significantibus actiones, quae non ab ipso reo, sed a superiore facienda sunt, ut sunt excommunicare, irritare: secus vero fore, si verbum legis significet actionem ab ipso reo exercendam, ut si dicat, Solvet, jejunabit, etc. Nam tunc videtur imponere de praesenti obligationem ad actum postea futurum. Respondeo tunc habere locum alia principia posita, quod saltem verba illa sunt indifferentia ad instruendum judicem, vel obligandum reum, ac subinde in mitiorem partem assumuntur. Et ideo quidam dixerunt quod si ex tenore legis constet verbum de futuro dirigi ad partem, et non ad judicem, continet sententiam latam, ut refert Tiraquel. supra, n. 61. Probatio autem quam adducit, procedit in gratiis, non in poenis, et ideo non admitto in praesenti illam doctrinam. Nam, licet lex loquatur ad reum, si tantum per verbum de futuro designat poenam, intelligitur praecipere ut pareat tali pomnae, quando illi fuerit juridice imposita: nam hic sensus est mitior, et juri ac consuetudini conformis.
12. Regulam dictam procedere etiam verbo geminato, ut : Cessetur et irritetur.—bHuic regulae plures limitationes adhibet Tiraquel. supra; duae tamen aut tres tantum sunt examinandae. Una est, quod non procedat, quando verbum de futuro geminatur in lege, ut si dicat lex, cessetur et irritetur. Ita habet n. 46, ubi pro ea refert Bald., Roman., Jason., Deci., Felin., et innumeros alios, qui solum in hoc fundantur, quia verbum geminatum debet aliquid operari, l. Balista, ff. ad Trebel., adjuncta Glossa ibi, verbo Etiam fructus. Nihilominus haec sententia mihi non probatur, quia nullo firmo fundamento nititur : et ideo ab illa merito discedit Castro, quem alii theologi moderni sequuntur. Et ex juristis illam retractarunt Deci. in lege Cum postea, c. de Pactis, et FeIin. in cap. ultimo de Offic. delegat., n. 1, in fine. Dico ergo, licet lex habeat duo verba de futuro, eamdem poenam, seu effectum significantia, non obligare in conscientia, nec continere legem latam, sed ferendam. Ratio imprimis est, quia etiam in illo verbo geminato non continetur praeceptum ipsi reo impositum exequendi, seu observandi poenam : ergo ad hoc non obligatur, donec a judice per sententiam praecipiatur, ut si lex dicat, Irritabitur et evacuabitur, per utrumque verbum instruitur judex, non cogitur reus.
13. Nec fundamentum contrariae sententiae est alicujus momenti, quia, licet geminatio verbi aliquid operetur, non tamen operatur novum effectum non significatum per mille verba similia. Quocirca, si verba significent distinctas poenas, vel unum augeat aliud in ipsa poena et utrumque sit de futuro, geminatio significabit augmentum poena imponendsae, non vero poenam ipso facto impositam. Quando autem verba sunt synonyma in significato, et utrumque est de futuro, non possunt significare aliquid de praesenti propter solam geminationem, quia hoc est ultra significationem verborum, et ita est ampliatio valde voluntaria, quae in omni materia cavenda est, maxime vero in poenali. Illa ergo geminatio tunc solum ostendit, vel majorem deliberationem legislatoris, vel majorem affectum, vel majorem criminis acerbitatem, vel indicat majorem firmitatem vel immutabilitatem in poena, ut judex non audeat illam minuere, non vero indicat novum effectum, quem verba non significant. Sicut in multis juribus constat, et in legibus etiam ferentibus poenam ipso facto, ut postea videbimus, et admittit ipse Tiraq. ibi n. 25, 48, et saepe alias: unde non video cur illi sententiae tam constanter adhaeserit, nam multitudo doctorum non sufficit ubi nec textus nec ratio suffragatur.
14. Alia regulae limitatio Tirag. vejecta, si pena per verbum futuri imponatur per duas leges. — Atque hinc etiam non probo limitationem aliam quam Tiraq. adjungit n. 44, nimirum , si poena per verbum de futuro imponatur per duas leges, priorem, et posteriorem, tunc licet ex vi solius prioris legis fuerit poena tantum ferenda, ex vi posterioris essc latam , ac subinde secundam legem obligare in conscientia ad illam. Fundatur enim haec limitatio in praecedenti, quia ibi geminatur verbum futuri. Nec impedit, imo juvat, quod geminatio per duas leges fiat : nam juxta doctrinam juristarum , efficacior est 'geminatio quae fit per actus distinctos , et per temporis intervallum , quam quae fit uno momento et contextu, ut tradit Felin. dicto cap. ultim. de Offic. deleg., et idem Tiraq. n. 49. Accedit, quod ultima dispositio, seu lex idem statuens quod prima, aliquid debet operari, ne sit supervacua , ut ex multis idem auctor notat, n. 45, inde concludens, secundam legem imponentem poenam de futuro plus operari quam primam, et ideo continere legem latam.
15. Nihilominus , ut dixi, haec limitatio admittenda non est, propter rationem factam, quia verba posterioris legis non significant sententiam latam, nec mutant significationem propter priorem legem. Nec geminatio sufficit, ut ostensum est. Nec refert, quod sit cum intervallo temporis, quando effectus et modus significandi verborum idem omnino est. Neque propterea secunda lex erit superflua, tum quia habere potest omnes effectus supra dictos, tum etiam, quia potest deservire, ut si fortasse prior lex in dissuetudinem abiit , per posteriorem restauretur. Sic enim dixit Rota, decis. 31 de Praeben. in antiquis, alias 858, geminatam reservationem Papae non operari novum effectum, seu solum efficere ut, revocata priori , non censeatur sublata posterior. Item duplicata lex auget fortasse obligationem judicis, et magis illum movet ad talem poenam imponendam.
16. Regula praedicta non procedit quando talis est pena ut nisi ipso facto incurratur, illusoria reddatur. — Tertia, et valde notanda limitatio est, ut regula non procedat, quando talis est poena, ut nisi ipso facto incurratur, illusoria reddatur lex, et nullius momenti: tunc enim licet lex simpliciter imponat poenam, dicendo, sub tali poena, vel per verbum de futuro, tacite subintelligit et includit actionem aliquam de praesenti factam virtute ejusdem legis, ratione cujus potest verificari in futurum quod lex disponit: ita sumitur ex Glossa in l. Improbum , c. Ex quibus causis infamia irrog. Quam sequitur Castro supra , Tiraqu. supra, n. 40. Et ratio optima est, quia lex non est ita interpretanda . ut sit vana et inutilis ; nam hoc cederet in injuriam legislatoris : ergo si talis reddatur, intelligendo poenam imponendam et non latam, non potest ita intelligi, etiamsi per verba de futuro vel generalia loquatur. Exemplis magis declaratur.
17. Exemplum in pena infamie. — Dicti ergo auctores ponunt exemplum in poena infamiae, ita interpretantes dictam l. Improbum, in qua dicitur, usurario irrogandam esse infamiam , et nihilominus intelligenda est ipso jure infamiam irrogare. Quam interpretationem et opinionem sequuntur ibi Bart., Bald. et alii, et rationem reddunt, quia nisi lex illa de infamia ipso jure irroganda intelligatur, non posset habere effectum , quia non posset per judicem imponi , et ita esset inutilis illa lex.
18. Rejicit Vasquez. —WHoc vero exemplum improbat Vasquez d. disp. 123, c. 1, solumque utitur ratione hujusmodi, quia sententia judicis sit necessaria ad incurrendam infamiam; solum est necessaria ut conditio requisita ; illa vero posita, lex est, quae per se infamiam infert, quatenus statuit, ut condemnatus a judice de talibus criminibus statim sit infamis.
19. Refutatur Vasquez, et approbatur dictum exemplum juristarum. — Verumtamen Glossa et doctores allegati non admittunt illud assumptum, et utuntur alia ratione, ut statim dicam, quae non dissolvitur, et ita non satis improbatur illo modo eorum sententia. Deinde, etiamsi vera esset illa ratio, per illam non recte improbatur exemplum ; quia, licet infamia non ponatur per judicem, nisi ut apphcantem conditionem necessariam, nihilominus talis poena imponetur ipso jure: ergo, licet per verbum futuri exprimatur in lege, intelligenda erit lex de impositione ipso jure. Denique, quod caput est, infamia in tota sua latitudine sumpta non illo tantum modo, sed etiam aliis potest imponi. Aliquando enim incurritur ex vi juris per sententiam declaratoriam ; potest etiam aliquo modo incurri ante talem sententiam ex vi solius criminis, etiam occulti; atque etiam potest neutro modo incurri ipso jure, sed per judicem et sententiam condemnatoriam imponi: nullus enim modus ex istis repugnat tali poenae, ut probavi late in 7 tom. de Cens., disp. 38, sect. 1, et pro legum varietate uno vel alio aut alio modo incurritur, vel imponitur : ergo non est universaliter verum, infamiam solum ferri per sententiam, ut per conditionem necessariam : aliquando enim imponitur per illam ut propriam causam per se in suo ordine.
20. Atque haec ultima ratio videtur efficaciter impugnare sententiam Glos. et receptam, nisi limitetur. Dico vero aliud esse loqui de infamia in genere, aliud vero de infamia quatenus propter usuram potest a judice seculari imponi. Priori modo, non est verum universaliter infamiam esse talem poenam, quae non possit per judicem imponi, et ideo etiam necessarium non est ut, quoties lex fert poonam infamia, vel per solam comminationem, vel per verbum de futuro, sit de poena ipso jure intelligenda, quia cum possit per judicem imponi, ut dictum est, non erit inutilis lex, etiamsi cum proprietate intelligatur, et ita erit intelligenda, si aliud non obstet. Loquendo autem posteriori modo de tali infamia usurarii, ut imponenda per jus civile, dicunt citati juristae, nisi incurratur ipso jure ex vi legis, non posse per judicem civilem imponi : ratio autem eorum est, quia qui solvit usuram, non potest agere contra usurarium actione criminali, nec famosa, ut ipsi loquuntur, sed actione civili, scilicet, condictione indebiti, vel simili : ex vi autem hujus actionis non infamabitur usurarius per judicem, etiamsi condemnetur ad restituendas usuras, juxta l. Cessat, ff. de Actionib. et obligat. Nec etiam potest criminaliter puniri ex vi talis actionis, et ideo ex vi talis sententiae non infamaretur reus, et ideo, ut infamis maneat, oportet ut ex vilegis infametur, ideoque nisi lex loqueretur de poena ipso jure, inutilis esset. Hoc ergo modo defenditur exemplum illud, licet sit valde lezale et mihi incertum, quia, licet sit verum et constans ex aliis juribus usurarium esse ipsojure infamem, nihilominus, licet non esset, non video cur per judicem non possit fieri infamis ex vi illius l. mprolum, si in judicio de improbo foeenore convincatur , quacumque actione contra illum agatur. Nam licet condictio indebiti per se non faciat infamem, nihilominus, quia fundatur in crimine usurae, poterit ad infamiam sufficere ratione alterius legis. Sed hoc jurisperitis omitto.
21. Secundum exemplum irregularitatis. — Clariora sunt alia exempla hujus regulae. Unum est de poena irregularitatis : nam, licet canon tantum dicat, sub poena irregularitatis, velirregularis fiet, aut quid simile, intelligendum est sententiam latam continere, quia irregularitas est talis peena, quae non ab homine, sed a jure tantum imponatur, ut suppono ex dictis in 5 tomo, disp. 40, sect. 4. Nam, licet interdum aliqua irregularitas non incurratur, nisi supposita sententia criminis alias occulti, illud solum est quando irregularitas non imponitur immediate ratione criminis, sed ratione infamiae; non quia ad ipsam irregularitatem, per se loquendo, requiratur sententia judicis; et ideo lex imponens irregularitatem, ipso jure eam imponere intelligitur, etiamsi per verbum de futuro, vel simile loquatur.
22. Tertium exemplum de irritatione seu annullatione vinculi indissolubilis. — Aliud exemplum esse potest de irritatione. seu annullatione vinculi indissolubilis. Nam si lex imponat in poenam irritationem talis vinculi, licet per verba de futuro loquatur, intelligitur inducere inhabilitatem ipso facto, quia alias esset inutilis et frivola. Ut si lex prohibeat contrahere matrimonium viri cum femina quam polluit per adulterium, et addat: Alias tale matrimonium irritetur, censetur ipso jure impedimentum irritans imponere, quia nisi tale esset impedimentum, non posset postea irritari matrimonium seme: validum. Sic etiam, cum antiqui canones dicunt irritandum esse matrimonium virginum sacrarum, satis indicant eas esse inhabiles ad validum matrimonium. Idemque est de clericis, et similibus. Et simHis regula applicari potest ad impedimenta professionis religiosae: nam si canon dixerit: Si quis hoc commiserit, et postea profiteatur, ejus professio dissolvatur, ipso facto introducit impedimentum, quia alias non potest habere effectum. Quando vero canones dicunt : Si quis hoc commiserit, ejus ordinatio irritetur, tunc non potest eodem modo regula applicari, quia collatio ordinis, quoad valorem suum, irritari non potest; intelliguntur ergo illa verba de irritatione quoad usum, et sic solent suspensionem significare, quae per hominem inferri potest, et ideo non est necesse, praedicta verba sub hac regula comprehendi. Et ad hoc exemplum spectant alia, quae affert Tir. supra, n. 265.
23. Quartwun exemplum, de lege praecipiente sub pena perjurii.—Dbenique potest sumi quartum exemplum ex eodem num. 264, de Lege praecipiente aliquid sub poena perjurii: nam eo ipso imponit illam ipso jure, non tam vi sua, quam alterius. Immediate enim ex vi talis legisfit, ut in transgressione ejus committatur perjurium: nam talis lex necessario supponit aliquod juramentum, in cujus virtute sic praecipit, et ideo transgressor talis legis contra praestitum juramentum peccat, et consequenter incurrit poenam ipso jure propter perju- rium impositam. Sed hoc exemplum non est proprie de lcge poenali: nam verba illa sub pona perjurii non tam imponuntur ad comminationem poena, quam ad declarandum modum praecipiendi, exigendo obligationem prioris juramenti, quod sufficienter illo modo significatur, juxta communem sensum illorum verborum. An vero illi perjurio imposita sit aliqua poena ipso jure, ex tali lege non habetur ut per se patet, et quamvis Tiraq. id affirmet ex cap. Cum quidam, de Jurejur., et1. 3, 8Sá ad diem, ff. de Re milit., tamen in illis juribus nihil tale habetur, et longam requirit disputationem, quam tradidi l. 3 de Juram., cap. ultim.
24. Tertia regula.—Tertia regula principalis sit, quando lex loquitur per modum imperandi, anceps est locutio, et ideo consideranda est materia, circa quam proxime versatur imperium. Nam si fuerit actio hominis, lex continebit sententiam ferendam, et non obligabit statim in conscientia: si vero fuerit effectus aliquis, quem legislator per suam legem potest efficere, saepe continebit sententiam latam, et obligabit. Hanc sumo ex communi doctrina, eamque sic declaro: nam verbum imperandi interdum est pure imperativum (ut sic dicam), aliquando vero est practice effectivum. Priori modo sumitur, quando dirigitur ad alium hominem ad movendum, seu excitandum illum, vel etiam ad illum obligandum, ut ibi : Eauge, qui dormis ; Venite ad me omnes, etc. Posteriori modo sumitur, quando dirigitur ad aliquem effectum immediate faciendum, ut ibi : Fiat lux, et in similibus locis, et ita solent theologi interpretari formam Graecorum in Baptismo: Baptizetur servus Christi, nam illud verbum imperandi non est de futuro, nec dirigitur ad alium qui baptizaturus sit , sed in actu exercito imperat receptionem Baptismi, quem confert baptizans. His ergo duobus modis potest imperandi verbum sumi in lege poenali. Priori modo sumitur, quoties cadit in actionem per alium exercendam, et tunc dicemus tantum continere poenam ferendam, quia vel imperium illud non dirigitur ad ipsum reum, ut cum dicitur, Epellatur, privetur, velsi possit dirigi ad reum (cum dicitur, Soleat centum, vel quid simile), et juxta materiam subjectam intelligendum est, vel certe secundum ordinem justitiae postquam condemnatus fuerit, vel etiam tunc dirigitur immediate imperium ad instruendum judicem: nam perinde est ac si lex diceret, condemnetur ad solvendum centum, et ita illa solvat. Haec vero intelligen- da sunt de poenis judicialibus, seu fori externi: nam aliae praecipiuntnr interdum in ordine ad salutem animae, quae possunt statim obligare, ut in decretis, seu canonibus poenitentialibus saepe inveniuntur haec verba: Poeniteat tanto tempore, jejunet, etc., in quibus etiam discernendum est an per modum consilii, vel praecepti id statuatur, quod ex usu et circumstantiis colligendum est, cap. Accepisti, de Sponsa duorum, cap. Ut mensura, de Empti. et vendit., cap. Quicumque, 6, q. 1.
25. Posteriori autem modo sumitur verbum imperandi, quoties cadit immediate in effectum absque ministerio hominis, soletque tunc passive usurpari, ut amittat, privetur, subjaceat, incurrat, fiat, et tunc etiam non potest generalis regula constitui. Primo quidem, quia saepissime solent haec verba usurpari pro futuris, et ita de illis tractat latissime Tiraq. supra, nullamque specialem mentionem facit imperativi modi. Unde, quando ex adjunctis constiterit tale verbum accipi in vi futuri, superior regula in illo servanda est, ut constat. Item quoties significatio fuerit dubia, in vi futuri accipiendum est verbum juxta primum fundamentum initio positum. Praeterea si verbum tale est ut possit et ad effectum immediate et ad ministerium hominis referri, etiamsi imperandi verbum sit, referendum potius est ad homines quam ad effectus, et continebit tantum sententiam ferendam, ut patet in verbo excommnunicetur ; semper enim continet sententiam ferendam sine controversia. Idem sentio de verbo annulletur, irritetur, spolietur, et similibus. De verbo autem fiat solet esse major dubitatio: plerumque autem videtur referri ad effectum ipsius legis, et illum imperare, et ideo imprimis considerandus est terminus cui adjungitur : nam si solum significet reatum, seu obligationem, recte exponi potest de poena ferenda, ut si lex dicat: Fiat obnoaus tali pane, fiat reus, fiat debitor, et similia : si autem cadat super ipsum effectum, verisimile est continere sententiam latam, ut si dicat : Fiat inhabilis, fiat nullus, fiat irriLtus, fiat eccomnmunicatus. Et hoc videtur esse regulare, nisi ex materia et circumstantiis legis aliud colligatur. Idem fere est de verbo subjaceat, vel, incurrat, nam si illi adjungatur ipsemet effectus in particulari quem lex ipsa solet efficere, continebit sententiam latam, ut si dicat : S'ubjaceat excommunicationi, Incurrat inhabilitatem : si vero verba sint generalia, ut Subjaceat penae, vel, Cadat in solum debitum pame, incurrat reatum talis pone, vel quid simile, non inducent sententiam latam de poena ipsa, sed tantum de obligatione ad ferendam poenam. Unde etiam solent verba illa usurpari circa poenas quae per homines inferri solent, ut si dicatur : Subjaceat flagellis, Incurrat exilii penam, etc.
26. Legem que panam fert per verbum praesentis indicativi continere sententiam latam ; secus eniin contineret mendacium. — Quarta regula est receptissima de verbo temporis praesentis, et indicativi modi, nimirum , legem quae poenam ipsam fert per tale verbum, continere sententiam latam, nt si dicat : Eacommunicamus hoc facientem, vel, Notam infamiae illi inurimus, inhabilitamus, privamus, etc.Haec regula est frequentius recepta, ut late refert Tiraq. supra, num. 21, Castro et alii moderni illam sequuntur. Ut autem ratio reddatur, advertendum est illum modum loquendi, et inferendi poenam maxime habere locum in his poenis quae non solum imponi, sed etiam fieri possunt immediate ab ipso legislatore sine acuone rei, sed cum sola passione morali, seu privatione, ut sunt poena censurarum, inhabilitatum, confiscationum, nullitatum, et similibus. Et nunc est facilis ratio, quia per verbum de praesenti significat sufficienter legislator, se velle per seipsum, seu per suam legem inferre talem poenam, et potest id facere; ergo verba continent sententiam latam, imo etiam continent executionem ejus.
27. Notandum pro praecedenti regula. — Confirmatur, quia alias verba legislatoris continerent mendacium, quia dicit, verbi gratia, inhabilitamus, et non facit, hoc autem admittendum non est. Quapropter, quando legis poena talis est ut non possit fieri immediate per ipsam legem, sed per actionem, vel ministerium hominis, fieri non potest ut lex hoc modo loquatur per verbum praesentis temporis quod indicet ipsum effectum poenae, sed ad summum per verbum indicans obligationem, ut, Mandamus restituere, solere, et tunc non credimus per hujusmodi verbum simplex sienificari sententiam latam, nec obligationem in conscientia ante sententiam judicis , nisi aliquid amplius addatur, Obligamus in conscientia, vel aliquid aequivalens, juxta dicenda capite sequenti, Quia illud verbum praesentis indicativi non excedit vim verbi de praesenti in modo imperandi, ut, Restituat quadruplum, solvat, etc. Dictum est autem haec verba non significare sententiam latam : ergo idem est dicendum de aliis. Atque ita possent exponi auctores negantes hanc regulam, quos late re- fert Tiraq. supra, n. 24. Quod side prioribus verbis loquantur, admittenda non est eorum opinio. Neque obstat quod in multis legibus, etiamsi poenam ferant perilla verba de praesenti, adduntur aliae particulae exprimentes sententiam latam,ut, Ea tunc, eo ipso, vel quid simile, in quo indicatur nuda verba praesentis non sufficere. Hoc (inquam) non obstat, nam saepe adduntur plures ex his particulis ad majorem abundantiam, declarationem, et firmitatem, et ad exaggerandam rei gravitatem, ut supra in simili dictum est, et saepe repetit Tiraq. supra, n. 26 et seq., qui n. 32 addit similem regulam de verbo praeteriti temporis. Verumtamen vix potest per hujusmodi verbum poena ferri, nisi utendo participio cum verbo substantivo, vel alio simili, ut, sit privatus, noverit se esse privatum, vel, sciat se amisisse vel similia, quae in sequenti regula melius explicabuntur.
28. Si participium fuerit futurum, indicat sententiam ferendam. — CQuinto, ergo dicimus superiores regulas applicandas esse ad verbum substantivum participio conjunctum; nam, si participium fuerit temporis futuri, sententiam ferendam indicat, cujuscumque modi vel temporis sit verbum substantivum, ut si dicat lex: HEacommunicandus est, vel, Inhabilatandus sit, vel, Irritandus erit ; verbum autem praeteriti cum tali participio, non potest commode conjungi in lege ferente poenam, quia respicit futurum, non praeteritum. Si autem esset dispositio declaratoria praeteriti, posset in hunc modum proferri: Qui hoc fecit, fuit excommunicandus, et tunc etiam significaret poenam ferendam per judicem , non latam : quoties ergo participium est de futuro, non est canon aut lex latae sententiae. At vero, si participium sit de praesenti cum verbo substantivo, sit, vel est, indicatur lata sententia. Oportet autem ut per participium significetur poena ipsa, quae per legem immediate ab ipso legislatore sine interventu actionis alterius hominis fieri possit, ut cum dicitur, privatus est, eccommunicatus est, etc., ut sumitur ex Glossa in l. Jubilemus, 9, S dconomus, c. de Sacros. Eecl., verb. Privelur, cum aliis, quae refert supra Tiraq., n. 26. Et ratio est, quia talis locutio ad sui veritatem requirit effectum de praesenti : ergo facit illum, cum verba legis verificari debeant; secus autem erit si per participium non significatur poena ipsa, sed obligatio ad illam, ut supra in tertia regula in simili dictum est. Idemque censetur, si ponatur verbum sif, ut, excomamunicatus, vel, privatus sit, quia denotat imperium efficax et faciens. Item habet eamdem vim, si adjungatur nominibus habentibus aequivalentem significationem, ut si lex dicat, E'st, vel, sit inhabilis, aut, sit, vel, est nullus, nam haec verba significant contractum annullari ipso facto. Imo tanta est vis illius negationis ut, etiamsi verbum est ponatur de futuro, significare censeatur nullitatem ipso facto, quanquam non sit hoc omnino certum, ut videbimus capite sequenti, ubi omnia quae pertinent ad poenam ipso jure latam magis explicabuntur.
On this page